Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

gog Bono, specie , & ordine , per accidens autem ponsunt dici mala, vel quia sunt minora quam esse debeant, vel quia non sunt accommodata his rebus , quibus sunt accommodanda, vel quia sunt aliena , & incongrua. In forma igitur dicitur ad majorem argumenti quod ea, in quibus consistit ratio boni, non possunt dici mala per se, per accidens autem non est inconveniens , & ad minorem quod ista tria dicuntur per accidens mala.

O. Argument. 1. Quae sunt de ratione boni, debent omni bono convenire ; sed modus, species , & ordo non conveniunt omni bono rergo modus , species , & ordo non sunt de ratione boni. Min. prob. Quia lux, qtue est quoddam bonum est creata secundum Ambronum lib. I. exam. cap.9. absque numero, pondere , & mensura ad quae tria reducuntur modus , species , & ordo. II - Resp. neg.min. Ad prob. dicimus. Quod lux

non dicitur absque modo, specie , & ordine creata simpliciter, sed comparative per respectum ad alia corporalia , quia scilicet virtus ejus se extendit ad omnia corporalia cum sit qualitas activa primi corporis alterantis, scili-eet primi coeth & propterea dicitur absque modo , speciae, & ordine, quatenus scilicet non est virtus determinata respectu corporalium.

ARTICU

632쪽

ARTICVLVS SEXTUS.

Vtrum convenienteν dividatur bonum pes honesium, utile, s delectabile.

ONCLUSI o. Bonum non solum I. humanum , sed inqua tum bonum communiter dividitur per utile, ho-ncstum,& delectabile. Probat I.S.D. authoritate D. Ambrosii tib. i. de osticiis utentis ista divisione. Deinde prob. in corp. sicut se habet terminus 2. motus corporis naturalis ad ipsum naturalem motum, sic se habet bonum , & appetibile admotum ipsius appetitus : sed terminus motus corporis naturalis dividitur per ea, quae sunt proportionabilia utili. honesto , & delectabili : ergo terminus minus appetitus, qui est ipsum bonum, convenienter dividitur pes honest , utile, & delectabile. M . prob. Quia appetitus est quidam motus, cujus terminus est appetibile & bonum. Minor declaratur. Terminus motus corpo- 'ris naturalis est duplex, quidam dicitur terminus secundum quid , & sic media, quibus ad ultimum terminum percipitur , dicuntur

termini motus, quia terminant aliquam partem motus : quidam verb dicitur terminus motus simpliciter, & hic est terminus ad quem ultimate pervenitur per motum , qui terminus potest dupliciter accipi , vel pro re ipsa,

633쪽

sio V. De Rons, quae acquiritur per motum , puta loco, Drma , vel quantitate, vel pro parte, quam mobile habet in illo termino. Similiter in motu appetitus , est terminus secundum quid,& sic media , quibus appetitus consequitur finem ultimate appetitum , dicuntur termini, Ec vocantur bona utilia, est etiam terminus simpliciter in motu appetitus , & est ille, ad quem appetitus ultimo pervenit. In quo termino duo possunt considerari , scilicet res ipsa bona, quae terminat motum appetitus,& talis res vocatur bonum honestum ; MCausa , qua appetitus in ea quiescit , ω

hoc dicitur bonum delectabile , & sic patet

minor. . Argument. I. Id quod dividitur in decem praedicamenta , non convenienter dividitur per ea , quae possunt inveniri in uno praedicamento : sed bonum dividitur in decem praedicamenta, ut dicitur i. ethic. & honestum, utile , & delectabile possunt inveniri in eodem praedicamento : ergo bonum non convenienter dividitur per honestum , utile, &delectabile. Respond. ad min. Quod bonum dupliciter potest considerari. Primo prout est idem secundum rem cum ente. Secundo prout differt ab eo secundum rationem. Primo modo consideratum dividitur in decem praedicamenta :Secundo vero dividitur per honestum, utile,

& delectabile. Argum. 1. Omnis divisio fit per opposita: sed honestum utile , & delectabile non sunt opposita ; ut Τullius dicit: ergo haec non est

conveniens

634쪽

conveniens di visio. Min. prob. Quia honesta sunt delectabilia , di utilia. Respond. dicendo ad maj. Quod divisionem elle per membra opposita duplicitex pote st intelligi, vel quod sit per oppositas res; Vel per oppostas rationes. Non est necesse, quod omnis divisio sit per oppositas res , sed iussicit, ut fiat per oppositas rationes. Tunc ad minorem dicitur , quod divisio boni per honestum , dc utile , S delectabile , non est per oppositas res , sed per oppostas rationes. Nam delectabile est illud quod est appetibile propter delectationem tantum quod aliquando potest esse inutile , & inhonestum. Vtile vero est , quod non habet ex se unde

appetatur , sed sol a appetitur , ut ducens ad aliud , ut est sumptio amarae medicinae. Honestum vero dicitur illud , quod ex seipso habet , unde appetatur , ex quibus patet inter has rationes esse aliquam opposi

tionem.

Argum. 3. Illa divisio, in qua divisum pra

dicatur de uno membro dividente propter aliud,

non est conveniens : sed bonum non aequaliter praedicatur de his tribus , sed de uno praedicatur, per respectum ad aliud : ergo haec non est conveniens divisio. Major probatur: Quia .ubi unum propter alterum , ibi unum tantum est , & ideo si divisum praedicatur de uno per respechum ad alterum ; illa

non erant duo , sed unum tantum me

brum. Minor patet. Quia utile non est bonum nisi propter honestum , & delectabile. Respond.

635쪽

A st De Bono, Respond. Quod major est vera quando divisum est univocum. Si autem divino sit analogi in analogata est falsa, nam analogum praedicatur de uno analogato in ordine ad alterum. Bonum igitur prout dividitur per illatria est quoddam analogum, & de his tribus praedicatur per prius , & posterius. Per prius enim praedicatur de honesto, secundario de deiectabili, tertio de utili.

QVAESTIO

636쪽

Q V AESTIO SEXTA,

De Bonitate Dei. EI NDE quaerendum est de bonitate ivius Dei, psquam videlicer de esse , ct Maje- te , seu perfectione di putatam est quia ux rite Seneca epis. 9 I. Primus Dei cultas es Deum credere; deinde addere isti majestatem suam , reddere bonitatem , sine qua nulla majesas es.

ARTICVLVS PRIMUS.

V rum esse bonum Deo conveniat.

ONCLvs Ici est assirmativa ; Et ita nota ut Synesius orat. de regno , haec protulerit; Licet nullum nomen ἰnventum sit, quod Dei natura nassequeretur , ct ab ea exprimenda aberranter lamianes , per ea qua ab illa fiebant, 'sism Deum uia pingere conarentur, bonum tamen Deum δmuraram sapἰentes , quam imperiti ubique velis Arunt , ἰμae universi mutuo consensiι ανου una voce sisnt professi. Immo Tertullianus lib. Iinoni. Marcionem ait: Deus de sola bonitate censenditia quasi totius divinitatis census sit bonitas, aedivini

637쪽

6io Bonitate Dei, divini aerarij pretiosissimus thesaurus. Plurima

sunt Sacrae Scripturae testimonia, quae eam demonstrant. Probat S. D. insta contra ex illo Thren.c.3. Bonis es Domin sperantibus in eum,

anima quarenti illum.

a . Deinde probat in corp. Deum esse praecipue bonum, hac ratione : Bonum aliquid est secundum quod est appetibile;sed Deo praecipue competit esse appetibilem, seu appeti ab omnibus: ergo Deo convenit esse praecipue bonum. Prob. min. illi praecipue competit esse maximc appetibilem, seu ab omnibus appeti, a quo OmneS bonitates desideratae essivunt ; sed omnes perfectiones desideratae essivunt a Deo sicut a prima causa dante omnibus esse actu , dc ordinationem ad finem ultimum,qui est ipsemet Deus, seu Dei bonitas: ergo Deo praecipuc competit ab omnibus appeti. Prob. maj. Vnumquodque appetit suam propriam persectionem : sed persectio de forma effectus est similitudo quaedam agentis , cum omne agens agat sibi simile: ergo omnia desiderant similitudinem primi agentis participare, a quo omnes bonitates, & persectiones essitiunt.Vnde finis omnium rerum est ut similitudinem primi boni, scit. Dei quodammodo participent. 3. Pro pleniori intelligentia notandum est ex S. D. quaest. Q. de veris. an. 2. quδd causa secunda in suum effectum non potest influere nisi inquantum recipit virtutum primae cauis. Sicut . autem influere cause efficientis est agere, ita influere causae finalis est appeti, & desiderari. Et ideo quemadmodum secundarium agens non agit, nisi per virtutem primi agentis existentem in eo ; ita secundarius finis non appetitur, nisi per

638쪽

Art. I. An esse bonum conveniat Deo. 6 3 sper virtutem finis principalis in eo existentem, prout scit. est ordinatum in illud & habet s- militudinem ejus. Et ideo sicut Deus propter hoc quod est primum efficiens agit in omni agente ; ita propter hoc quod est ultimus finis appetitur in omni fine. Vnde praecipue ei competit esse bonum & appetibilem ab omnibus , inquantum nihil appetibilis rationem habet, nisi per similitudinem primae bonitatis. Et quia ipsum esse est proprius Dei effectus , &subinde similitudo divinae bonitatis , inde est quod omnia desiderant esse. Sed cum hoc disi

crimine quod sola creatura rationalis potest Deum explicite desiderare , caetera vero implicite duntaxat appetunt, inquantum ejus similitudinem desiderant. Hinc D. August. dicit in

lib. seliloq. quod Deum diligit quidquid deligere

potest. Argument. I. Ratio boni consistit in modo , specie Sc ordine ; sed haec non videntur

Deo convenire : igitur esse bonum non convenit Deo. Minor. patet, nam Deus est immensus , & ad ni nil ordinatur quasi indigens ipse. Respond. Sanch. Doct. quod habere modum

speciem , & ordinem , ad rationem boni causati pertinet: Deus autem non est bonum Causatum, sed omnium bonorum causa : ea propter ad ipsum pertinet, non quidem habere, ted imponere aliis speciem, modum, de ordinem. Vnde dist. min. non videntur haec Deo convenire sicut causae, nego ; sicut causato , con

Argument. χ. bonum est quod omnia appetunt : sed Deum non omnia appetunt: ergo

este

639쪽

6 i 6 diuor. VI. De Bonitate Dei,

esse bonum non convenit Deo. Prob. minor nihil appetitur nisi cognitum , seu notum Deum non omnia cognoscunt: ergo non omnia petunt. Respond. ex Sanct. Doct. negand. minozis

ad probat. distinct. major. nihil appetitur nisi cognitum sive notum, si appetens sit quodammodo directivum sui in finem , concodo : si sit solummodo ab alio directum , Πego. Itaque appetendo proprias perfectiones omnia ipsum Deum naturaliter appetunt saltim implicite, inquantum perfectiones omnium rerum sunt quaedam similitudines divini ine :sed cum hoc discrimine, quod creatura rationalis , cum si capax cognoscendi Deum secundum se, explicitE appetere potest illum, secundarios fines in eum ordinando. Sed creaturae cognoscitivae sensibiles, cum non sint capaces Dei in se , cognoscunt eum implicithduntaxat , quatenus quasdam participationes suae bonitatis repertas in omni appetibili , quod ipse cognoscendo appetunt. Inani-nimata aurem, & omnino non cognoscentia appetitu naturali absque ulla prorsus a propria cognitione finis appetunt Deum ; licet praesupponant cognitionem superioris agentis inclinantis & ordinantis ea in finem.

640쪽

Art. II. an Deus sit summum bonam. 6I

ARTICVLVS SECUNDUS.niam sit summum bonum.

Ο T A quod summum comparative seu 1 ter habitudinem ad alia dicitur ; sicut

.mmum calidum ad omnia calida per excessum omnium eorum. Vnde sensus est, utrum Deus ad alia bona quaelibet comparatus , per excessum ad illa se habeat,itaut si maximum , & optimum bonorum, cui in bonitate nihil aequari possit, aut aliquomodo ipsum excedere : & sit optimum non mΟ-dδ in aliquo bonitatis vel persectionis genere ; V. g. Virtutis, vel sapientiae; sed etiam simpliciter & in omni genere. Hic arg.2. & . cum

Concluso : Deus est summum bonum sm- Σίpliciter, & non solum in aliquo genere, vel ordine rerum. Quod imprimis patet ex illis Scripturae locis, ubi negatur esse aliquid,quod possit ullo modo cum Deo comparari ut Pal. 34. Domine quis similis tibi 3 Vbi Augustinus ; Domine quis similis tibi r terrena mihi ostenduntur ,

tu terra creator es. Et hisc forte advertunt ad hyperiorem creaturam, ct dicunt mihἰ, cole Lunam , cole istum Solem, quia luce sua tanquam magna lucerina de caelo licit Diem. Et hic plane dico , Domine quis si ἰlis tibἰ. Lunam ct stellas tu fecisti, Solem dieἰ tu accendisti , earlum tu composuisti. Sunt multa semi uia melis . Sed forte ct h;c dicisur mihi, Angelos cole , angelos adora. Et his dicam , Domine quis similis tibi. Et

SEARCH

MENU NAVIGATION