장음표시 사용
641쪽
si 8 De Ronitate Dei , Et 'sis angelos tiι cre N. Nihil sunt aWσώ n svidendo te. Melim est cum 'sii possidera e M mi os adorando cadere a te.
3. ' Prob. S. D. in sed contra, ex D. AuRURirio lib. I. de Trinit. cap. 2. dicente , quod T cirii vas. divinarum Personarum est summum borarim, quod purgatissimis mentibus cernitur. EX Rrio lib. de moribus Eccles ad Dei amorem nos ad hortatur , dicens ; Audivimtis quid diligere , O quantum diistere debeamus ; eo est omniso r-dendum , ad id omnia nostra consilia referenda. Bonorum summa nobis Deus est, Deus est sum imbonum. Neque lacta remanendum nobis est , neque ultra quarendum ; alterum enim periculosim, ADterum nullum est. Deinde prob. rat. Illud est summum bonum,& optimum bonorum , quod eminentissimo modo omnes bonitates, & persectiones ab aIiis desideratas, aut participatas in se continet: sed Deus eminentissimo modo continet omneS persectioines , & nobilitates ab aliis desideratas, quae ab ipso sicut a prima causa in eas effluunt: ergo est 1ummum bonum. Prob. min. Omnes hujusmodi bonitates, & persectiones a creataris desideratae, & ab eo offluentes, continentur
in ipso sicut in causa aequivoca ; sed quod sic
Continetur, est eminentiori modo , quam in effectu reperiatur: ergo continet eas eminentiori modo , quam a creaturis participentur. Minor patet ex dissereulia reperta inter causam uni- vocam , & aequivocam; nam similitudo effectus in causa univoca uniformiter invenitur ; in causa autem aequivoca excellentius reperitur,
sicut calor excellentiori modo est in sole, quam in igne. Vide supra dicta, q/ι-.A. Vt. 2.
642쪽
Art. H. An Deus siι summum bonum. 6 I9
Arg. I. Deus est summe simplex ; sed summe s. simplex nequit esse summum bonum : ergo Deus non est summum bonum. Prob.min.Quod est summe simplex nequit se habere ex additione , nam esset compositum ex eo quod additur , & seipso: sed summum bonum se habet ex additione, summum enim bonum addit aliquid supra bonum, ratione cujus ab eo distinguatur, aliis omni bono conveniret : ergo summe simplex nequit esse summum bonum. Resp.neg. min. ad prob. dicimus. Quod cum ε. dicitur Deus, summum bonum, lyjummum,non addit aliquid reale supra bonum, sed solum relationem , & quia relatio , qua Deus refertur ad creaturas non significat aliquid reale in Deo, sed tantum rationis licet in creatura sit realisi sicut accidit in relatione, quae est in scibili respectu scientiae, quae relatio in scientia est realis , & in scibili est rationis; ideo non oportet quod in Deo significetur aliqua compositio,cum dicitur summum bonum , sed hoc tantum denotatur,quod creaturae Deo comparatae in bonitate , inveniuntur deficientes. Arg. 2. bonum est , quod omnia appetunt: τα sed nihil aliud est quod omnia appetant, nisi solus Deus, qui est finis omnium ; ergo nihil est aliud bonum, nisi Deus. Quod etiam videtur per id , quod dicitur Matth. 19. Nemo bonus nisi solus Deus. Ergo non est summum bonum. Conseq. prob. summum dicitur per comparationem ad alia, sicut dicitur summum calidum per comparationem ad alia quae sunt calida:
ergo si nihil aliud est bonum nisi ipse, summum
Resp. S. D. quod dum dicimus bonum esse 8. 2 om. L. P p
643쪽
quod omnia appetunt, non est intelligendum quasi quod omne bonum ab omnibus appetatur', sic enim intellectum , hoc dictum est falsum , quia multa sunt bona, quae ab aliquibus non appetuntur,sed est intelligendum, quod nihil appetitur nisi sub ratione boni , & est senia sus, quod omnia appetunt, quae appetunt inquantum sunt bona. Ad prob. dicimus quod authoritas illa intelligenda est de bono per es.sentiam , scilicet quod nemo est bonus per ensentiam, nisi solus Deus, cum hoc tamen stat, quod alia sunt bona per participationem. o Arg. 3. Quod est lummum bonum , est aliis comparabile ; sed Deus nulli rei est compar bilis : Ergo Deus non est summum bonum. Maj. pater. Quia summum quandam compara tionem importat. Minor verd prob. Ea quae sunt eomparabilia debent esse in eodem genere ; Nam ea quae sunt in diversis generibus non possunt adinvicem comparari , ut patet de lianea , & de dulcedine quae quia sunt diversi generis , non possunt comparari ad invicem ; sed
Deus , & creaturae non sunt in eodem genere; cum Deus in nullo genere contineatur : Ergo
Deus nulli est comparabilis.1 . Resp. neg. min. Ad prob. dicimus r Ad majorem quod aliqua duo non esse, in eodem genere potest dupliciter accidere et Primo quod utrumque ipsorum sit contentum in genere, &hoc modo linea 8c dulcedo sunt diversorum generum , linea enim continetur in genere quantitatis , & dulcedo qualitatis. Alio modo aliqua possunt non esse in eodem genere sic , ut unum ipsorum sit contentum in aliquo genere, aliud vero in nullo genere contineatur. Tunc dicitur
644쪽
dicitur ad argumentum, quod ea quae sunt di versorum genctum primo modo , non sunt eomparabilia, ut benε dictum est de lmea, &dulcedine, quae vero non sunt Hiiseem generis secundo modo , sunt comparabilia, Deus, lecreatura non sunt ejusdem generis secundo mo do , creatura enim omnis est contenta in aliquo determinato genere : Deus vero est princia pium omnium generum, extra genus existens,& sic comparatur ad alia per excessum , & hoc est diei summum bonum.
Utruns esse bonum per essentiam sis
proprium Dei. Ror Riv M semitur hic prout deno- I. tat id quod soli convenit, & distinguitur ab eo quod pluribus naturis 1eu subjectis commune est. Unde lyproprium reddit hunc sensum , utrum solus Deus sit bonus per essentiam , itaut nullum aliud praeter ipsum , sit per essentiam bonum. Pated in cor .art. ly pest ess/ntiam, accipitur hic, prout opponitur ei quod est per participationem convenire. Partῖcipare autem dicitur,quasi Partem capere. Vnde participative aliquid est tale, quia non universaliter led partialiter, nec per se, sed ab alio acceptum. Econtra autem, quod per essentiam convenit, per se convenit, dc non inest aliunde susceptum, & universaliter non partialiter. Vnde sensus est utrum hoc
quod est esse bonum, Deus universaliter Sc est
645쪽
612 De Bonitate Dei, se habeat, & nullo modo ab alio participet,
aut cum aliqua bonitatis diminutione. Conclusio : Solus Deus est bonus per suam essentiam. Sumitur ex D. August. in psal. I IT. dicente : Non potuit tam ejuι brevius explicari, quam ut diceretur , quoniam boniti est. GHd sit grandius ista brevitate non video , eum ita sit propriκm Deo , quod bonus es , ut a quodam compeia
latus ipse filii Dei, cum audissset, Magi per bone,
ab eo scit. qui carnem ejus intuens , ct divinitatis ejus plenitudinem non intelligens, solum hominem ambitrabatur , re ponderet: quid me interrogas de
bono ' Nemo bonus , nse unus Deus. Quod quid est aliud dicere , quam si me bonum vis appellare, intellige ct Deum. Et Glog explicans illud Marci io. Quid me dicis bonum comparatione, inquit, Dei in nemo bonus n olus Deus: Qui solus bonus ex se, alii per ipsum. Idem habet Beda
ibid. & communiter Patres. Audiendus Tertullianus lib. coni. Marcionem , dicens : Bon snatura solus Deus , qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet illud. Bonitas Dei es ratio ejus , neque enim ratio sine bonitate es rario, nec bonitas sine ratione bonitas , ns forte penes Deum Mincionis irrationabiliter bonum. Exsi s bonus, ex nobis justus ste. 3. Probat S. D. in corp. Vnumquodque dicitur
bonum secundum quod perfectum est , sed soli
Deo per essentiam convenit omnis & omnimoda persectio , quae rebus competere potest:
ergo solus Deus est per essentiam bonus. Prob. minor, persectio alicujus rei triplex est. Prima quidem , secundum quod in suo esse constituitur. Secunda, prout ei aliqua accidentia superadduntur ad suam persectam operationem
646쪽
Art. III. An esse bonum' proprium Dei.
necessaria, cujusmodi sunt potentiae, habitus.& virtutes. Tertia vero persectio alicujus est per hoc, quod aliquid aliud attingit sicut finem , per cujus adeptionem, & conjunctionem ad ipsum perficitur ; sed nulla ex his persectionibus ex se & per essentiam alicui creaturae competit, sed soli Deo : ergo soli Deo per essen-
Liam competit omnis & omnimoda perfectio, quae creaturis competere potest. Majorem declarat in igne, cujus prima persectio in esse illius substantiali consistit, seu in esse quod persermam substantialem habet. Secunda ipsius persectio in caliditate , levitate, siccitate, subtilitate, & aliis hujusmodi qualitatibus seu virtutibus sita est. Tertia denique ejus persectio est , secundum quod in proprio loco quiescit,
de in eo conservatur, quod est finis ejus. Minor vero prob. de persectione substantiali: illud dicitur habere suam perfectionem substantialem simpliciter , quod habet suam essentiam, seu sermam ut actuatam suo esse , seu existentia simpliciter, & in re : sed soli Deo competit quod ex se , & per essentiam sit, omnis autem creatura, non ex se habet, sed , Deo participat esse ; per hoc enim c ura dicitur, quod ab alio ipsa accipit , & deducitur in esse simpliciter, & actu : ergo soli Deo per essentiam convenit quod sit substantialiter perfectus. M . prob. quia ante actualitatem existentiae in re& simpliciter , ipsa res solum erat in potentia objectiva, seu activa suae causae ; quod autem habet ege in potentia duntaxat , secundum quid est, & non simpliciter, unde non verificatur de eo quod sit absolute sc sine addito, sed cum termino diminuente , nimirum, est
647쪽
seu existit in potentia : ergo cum aliquid i tantum sit pexsectum, inquanxum est actu, ne, quit habere aliquid suam perfectionem substantialem & primam , nisi habeat essentiam ut inuatam in re seo esse, quod equidem non perficit ut forma dans speciem,sed ut actualitas us, ac subinde ad eandem primam persectio. nem rei spectans. De perfectione secunda Provbatur , quia Deus nullis pccidentibus ad ruam perseuam necessarii. operati'nem perfici indi get: sed nulla creatura est, quae ad operandum
hujusmodi Accidentibus perfici non indigeat, cum nulla six rex se immedigio per suam substantiam operativa: ergo soli Dpo per pilentiam iraec secunda persectio sompstit. M . ex dictis
suura q. 3. Mr.6. patet: N in Deo nulla insunt uel adveniunt Rccidentia, sed quae de aliis di. cuntur accident. iter, ipsi essentialiter conveniunt, ut esse potentem, sapientem, & ejus. modi. Minor probata est , nobis diffuse tom. 3.ri ei philos 3.3.ph fart.8. vide Ibi. . De terpia tandem persectione prob. Deus, sum sit ultimus finis & essentialiter sua boni tas, ad nullum aliqm finem ordinari potest. per cujus adeptionema & conjunctionem ad
illum perfici possit: sed hoc nulli alteri comis petere potest i ςrgo persectio finis nulli alteri
quam Deo ex se & per essentiam competere potest. Prob. min. nullus finis sic darius ha- Det habitudinem vel rationem finis moventis,& sua bonitate allicientis gppetitum nisi se- condum ordinem ad primam causam ι quia causa secunda non influit in suum causatum , nisi praesupposito influxu primae causae: ergo bonum prout hispi xψIimem finis moventis, vel quietantis
648쪽
Art. III. An esse bonum sit propr. Dei, erc. st s
quietantis appetitum , non potest dici de crea tura, nisi praesupposito ordine creatoris ad creaturam : sed quod habet rationem boni praesupinposito aliquo , non habet rationem boni per seipsiun t ergo nulla creatura potest esse bona bonitate finis, per essentiam te ex se. Ex his inserI S. D. q. 2I. de verit. art.1. c. fin. quod δε-ro , quod creatina esset ipsum fisum esse sicui ct
Deus , adhue tamen esse ereatura non haberet rationem boni, nisi prasipposito ordine ad creatorem, ct pro tanta adhue ditaretur bona per panicipationem , s non absoluto hoc est bonitate ultima per rationem finis, qui habet simpliciter ra. tionem boni, & cum eo convertitur.)Argum. I. quod est unum per essentiam, est etiam bonum per essentiam : sed omne ens est unum per essentiam : ergo omne ens est bonum per essentiam: ac subinde esse bonum per esse Liam non est proprium Dei. M . prob. quia est eadem ratio de utroque, cum utrumque cum
Respond. S. D. quod non est eadem ratio de uno & bono. Vnum enim tantum indivisonem importat, quae cum sit privatio quaedam nullam persectionem dicit, & propter hoc ii divisio essentialiter omni enti convenit. Entiabus quidem simplicibus , quia sunt tam actu, quam potentia indivisa r compositis verδ quia sunt indivisa actu , & divisa in potentia : Bonum autem secundum suam rationem persectionem importat , quae rebus Creatis per essentiam non convenit, sed per ipsum esse quod est participatum, & ab essentia cujustibet crea turae distinctum. Ad id verb quod additur, nimirum bonum converti cum ente, sicut M
649쪽
unum, dicitur quod convertuntur secundum
rem, non autem secundum rationem.
Arg.2. quod est ens per essentiam est etiam bonum per essentiam ; Sed quaelibet res est ensper essentiam : ergo quaelibet res est bona Peressentiam. Maj. prob. Quia esse est proprium
bonum uniuscujusque rei, cum omnia appetant ipsam esse. Resp. neg. min. Creatura enim non habet esse,nec bonitatem per essentiam, sed utrumque habet ab essentia distinctum;esse enim existentiae cujustibet rei creatae, per quod creaturis Convenit esse bonum, est ab eorum essentia distinctum. Arg. 3. Si res creatae non essent bonae per es.sentiam sequeretur processus in infinitum in nitatibus cujussibet rei; quod est inconveniens. Conseq.prob.Nam si res non sunt bonae per eia sentiam , sed per aliquid aliud ab essentia differens , illud aliud erit quoddam bonum ; tunc aut illud erit bonum per aliquid distinctum , . sua essentia,vel non 3 Si per aliud iterum de illo quaeritur, & sic in infinitum. Si non: Ergo aliquid est bonum per essentiam praeter Deum. Resp. neg.conseq. Ad prob.dicimus quod aliquid potest dici bonum dupliciter. Primo ut quod. Secundo ut quo. Bonum ut quod creatum est bonum per aliud ab essentia distinctum, scilicet per esse vel per aliquid superadditum ut dichrum est. Bonum verδ ut quo, non proprie potest dici bonum , sed potius,quo aliquid est bonum. Et ided non est necesse , ut alia quo alio sit bonum. Conclusio intelligenda estue bono ut quod , & sic nullus datur processus in infinitum.
650쪽
Art. IV. An omnia sint bona bonit. div. 61 7
Vtrum omnia snt bona bonitate divina
ON est impraesentiarum dissicultas, utrum omnia, quae participative sunt bona, scit. creata, a Deo bonitatem participent, sicut , prima causa efficiente : hoc enim constat, quoniam , primo bono est omne bonum , sicut a primo ente est omne ens. Vnde dicitur Iacobi I. Omne datum optimum , ct omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre Laininum. Sed sermo est de bonitate divina sumpta in ratione causae sermali ter denominantis. Vnde sensus quaestionis est, an omnia denominative sint bona bonitate divina , sicut albedine res est alba, loco locata,& scientia aliquis denominatur &est sciens. Duplex est denominatio : una intrinseca, de alia extrinseca; intrinseca desumitur a serma existente in ipso subjecto , & illi seum esse intrinsece communicante;sicut corpus ab albedine denominatur , & est album. Extrinseca est quae sumitur a serma , quae equidem intrinsece non inest, sed existit in alio tanquam in subjecto, tamen aliqua habitudo, signi, cauta, vel effectus ad ipsum subjectum denominatum, vel subjecti denominati ad ipsam formam' denominantem importatur, sicut mina denominatur per habitudinem signi, & medicina per habitudinem causae ad iplam sanitatem intrinsece in animali existentem. Notandum est ex D. Thom. q. 2I. de verit.
