Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

3ς De Sacra Doctrina,

De nomine , ortu, progressu, ac multiplics Theologia divisione.

Heologiae nomen ,s omm , seu ratianum,i ' I. de Deosignisicat, non quamlibet, sed ar-

3 3. Theologi,ac Theologiae vocabula apud Grae-Οpase. cos I IOIa ua late patere inveniuntur,quam apud R. e.1. 3. Latinos. Cum enim universa fidei, seu creden-P dorum doctrina circa tria potissimum versetur, xx q Trinitatis nimirum Deitatem, Verbi Dei in carne dispensationem, Sc divinitatis effectus, tum naturae, cum gratiae, & gloriae , Theologia ab ipsis pressius usurpata invenitur pro sola ea scientiae parte , quae de divinitate edisserit, &prout quandam, ut ita dicam , oppositionem notat ad ipsam Oeconomiae tractationem.Quemadmodum colligere est ex D. Gregorio Nazianzeno orat. χo.s 42. Vnde Theologi nuncupari consueverunt, qui divinitatis doctrinam sermone vel scripto prosequuntur. Sic D. Ioannes Evangelista ex omnibus Evangeli j scriptoribus Theologi cognomento potissimum insignitus est , quod caeteris in expromenda aeterni Verbi divinitate altius ipse se evexerit, ut notant D. August. lib. I. de consense Evangel. F.6.D.ThΟm. in praefat. Evang.fec dam Damnem , & alij communiter. Eodem etiam nomine postea compellatus est D. ille Gregorius Nazianzenus,

72쪽

An sit necessaria, cyc. CV V. 3 7

etianzenus , quod nemo ex Patribus Graecis Deitatis materiam sublimiori, ac graviori stylo pertractaverit. Oeconomiae autem tractatio duplex apud eos constituta est ; altera Verbi divini in carne dispensationem concernit; altera in creaturarum multimoda Dei providentia versatur, praesertim hominis. Oeco omiae vocabulum ab iis, qui apud Graecos Τheologiae laude floruerunt, frequentius, ac magis proprie ad Verbi Incarnationem referri consuevit. Eapropter Doctores, qui de hisce rebus disserebant, non jam in Theologia , sed in Oeconomia versari dicebantur. Apud Latinos autem Theologia vocabulum omnem eam scientiam complectitur, quae non modo , de Deitatis Trinitate, sed & de utraque Oeconomia , immo & de morum institutione pertractat; Theologi autem nuncupantur, qui hujusmodi scientiam tenent, atque profitentur. Quae significatio a Graeca sapientia minime abhorrere putanda est. Nam D. Dionysius Apostolos ubique Theologos vocat, & sacram scripturam, Theologiam; haec autem quemadmodum & illi de omnibus Lisce rebus doctrinam

tradunt.

Duplex Theologiae modus , seu genus apud probatissimos quosque auiliores distingui conluevit; altera humana , seu naturalis ; divina, ac supernaturalis altera. Illa de Deo rebusque divinis , prout sunt naturali intellectus lumine,ec rationis investigatione cognoscibiles,edisserit. Altera , nimirum divina ac supernaturalis, Dei divinorumque notitiam supernae illuminationis a Deo patre luminum immediatὴ descendentis beneficio, & non solius naturalis

73쪽

luminis opera tradit, definitur a D. Augustino:

Scientia ae rebus ad salutem anisue pertinentibus.

Quae sunt fidei instructio , & morum insor

matio.

Antiqui Philosophi triplex humanae, seu naturalis Theologiae genus distinxerunt, ut Author est D. August. ln. 6. de Civis. Dei cap. s. Vnum Myticon , seu fabulare, aut fabulosum ipsis Poetis attributum ; alterum naturale, seu physicum ac etiam mysticum, quod Philosophi maxime approbarunt. Τertium civile, seapoliticum Sacerdotes spectans , quibus ritus sacrorum & cura divini cultus incumbebat. Hanc etiam divisionem nobis traditam reliquit Eusebius lib. 3. de preparat. Evang. cap. a. Et his multo anterior Plutarchus lib. I. dce placit. Philos cap. 6.

Naturalis Theologia, Dij qui sint , ubi,quod

genus, quale, ex quonam tempore , an ex sempiterno ruerint, an ex igne sint, ut credit Heraclitus , an ex numeris constent, ut Pytagoras Voluit, an ex athomis, ut Epicurus , an ex aqua, ut Thales, an res humanas curent , &similia pertractat, quae Gentilium Sapientes de Deo, rebusque divinis protulerunt, ut plurimum ita absurda , ut facilius intra parietes in Schola, quam extra in foro aures serre possinr. Vnde hoc genus Theologiae a soro removit Varro , id est a populis, Scholis vero , & parietibus clausit. Ita resert D.Augustinus loc. cit. Genus Theologiae Mytiehon sic dictum a Mythos, quod graece fabula dicitur, ut Author est D. Augustinus loc. eis. proprium, ac fami liare Poetis fuit, ut diximus, qui Deorum ge

nealogias texuerunt, tum eorum ordineS,Oper s

74쪽

& res gestas ; quibus tam indecora, & turpia attribuerunt, qualia nec in contemptissimum hominem cadere possunt. Vnde meritd hujusmodi Theologiantes Poetas Tertullianus in

apol. c. I . dedecoratores Deorum vocat.

Civile autem quod in urbibus Cives , maxi- o me sacerdotes nosse, & administrare debebant, agebat, quos Deos publice colere , quae sacra,& sacrificia facere quemque par esset. Ad hanc etiam Deorum oracula, & responsa pertinebant. Ipsam in turpissimis erroribus, foeditatibus, &mendaciis fingendis, amplectendisque vix, aut parum a sabulosa distasse comperitur. Gentilium hujusmodi Theologiam , quem- I. admodum, & idololatriam apud AEgyptios initium habuisse communiter Aut res serunt. Hujus rei testis est locupletissimus Eusebius dat parat. Evang. lib. I. cap.6. ct tibia.. cap. I. Ipsi enim Solem , & Lunam , errantiaque in coelo sydera, ac demum coelum ipsum admirati, Deos esse putarunt, quibus sacra fecerunt, non quidem nidorem, & sanguinem offerentes , sed fruges : dein ad Phaenices derivata est; & hinc ad ipsos Graecos, qui mentiendi licentia plurima , multumque indecora de Deorum ortu commentiti sunt, deque eorum gestis, & ordinibus. Idem praestitere e Poetis Graecis Hesiodus in sua Theologonia, ubi Deorum ortum, calamitates, & besta, victoriasque inducit; Linus etiam, ac Musaeus, &alij multi, qui ante Graeciae sapientes floruerunt, ut refert D.Thom. ιib. I. Metaplas lecti. ct s. Tandem Romam 1 Romulo invecta est, ut ex Dionysio refert Eusebius lib.χ. cap. Ici. Fabulas tamen, quae de Diis traduntur, turpes, atque inutiles existimans,

75쪽

4o uaest. I. De Saera Doctrina, non solum Diis , sed neque probis hominibus

dignas, cunctas ejecit. Demum universum orbem paulatim occupavit si electum Dei populum dempseris in totos conatus suos ad id im-rendente daemone, cui non aliud fodiam es , anquit D. Cyprianus de idol. van. quam homines ad supersitionem sui ab latellectu utra Religionis avertere; cum sit illis poenalis , quarere sibi adpar-

nam socios , quos ad crimen futim fecιrit crrore

participes. Idcirco igitur Philosophiam, seu inanem illam Theologiam finxit , ait Chrysol.

ferm. I 6. ut faceret homines nihils De plus qua- νι ndo,deos misitos figuravit, hi Deus qui onas est, nsiretur. 2. Theologiam divinam, immo, & naturalem, quae per investigationem rationis vera de Deo, rebusque divinis accipitur cognitio, cum primis ortam fuisse parentibus Patres plerique omnes Ostendunt , & praecipue Theodoretus lib. 3. de curat. affectionum Gracaram. Cum enim in statu innocentiae a Deo Adam ut totius hu-dist L 3. mani generis principium cocitatutus sit , non qua st x. solum a quo in posteros omnes natura propa-Dς verit garetur humana, sed etiam quo in alios origi- η R nalem justitiam transsunderet, duplicem co- gnitionis persectionem sortitus est , alteram naturalem, qua ex creaturarum speculo factorem suum Deum agnoscere posset ; alteram gratiae, atque supernaturalem, qua videlicet Deum divinaque per inspirationem internam cognosceret, ex divina irradiatione sapientiae, cuius quaedam menti ipsus similitudo impressa erat. Ejusmodi autem cognitio ex sensibilibus orta ad Deum agnoscendum,Theologia naturalis est.

Quae vero supernae illustrationis beneficio ipsi

concc de

76쪽

Art. I. An sit nece garia, oc. CN. V. I

concedebatur cognitio,Theologiam supernat ratem suisse nemo ambiget.

Ab Adam ad posteros deducta est,&usque ad confusionem linguarum, licet ob ignorantiam

hominum, peccata , atque rerum coelcstium contemptum valde obscuraretur, falsis tamen de Deo opinionibus depravata non est. Dum enim una fuit omnium hominum lingua, nulla idololatria irrepsit. At deinceps idololatria parvo etiam tempore multum ubique excrescente, magnam cognitio Dei, dc vera Theologia cladem , de decrementum, ac ferme excidium perpessa est , atque inter Hebraeos dumtaxat cum aliquanto lumine naturali remansit.Sed & inter hos quoque variis rerum casibus, & conversatione cum gentibus, idolatrisque habita, pr sertim in AEgypto , non parum depravata est, ac ferme obscurata, ut refert Eusebius lib. 7. cap. 3. dicens. In multitudinem deinde magna genus s scilicet Hcbraeorum ) crevis, paulatisque diligentissima norma visendi labebatur , ct parentom pietas obtundebatur. Ita post aliqua seculae raptioram conversitione depravati adeo Dersent, hi nihil ab εχυ ptiis disserre viderentur. Tunc Deas Patram soram Mostsem ad eos mittit, ac per eum inauditis factis mἰ calis c-- venientem Iudaeorum moribus legem imposuit. Nam cran jam corrhpti visam mutare non possent,

alia mani esse mandavit, alia occultius Hraest,fmbola , umbramque, non nudam veritatem conservare ipsis praecipiens. Hoc pasto Iudaeoram ἁφ-ciplina , seu Theologia a Mysi temporibus capta , ct primo litteris consignata inque ad Salvatoris nostri adventum per voces Prophetarhm auravit , tumque constitati sint seerdotes dicriba,

77쪽

est Iussperiti , Theologiam omnes prosit

rentur.

Iudaeis tamen toto illo tempore Theologiae doctrina ceu lac pueris, pradita est ,& modicam ipsi, comparatione ad Christi tempora hisbita , lucem atque illuminationem, ut plurimum susceperunt; quod notavit D. Thomas Incat. ad cap. 2. Luca . Itaque ubi venit plenitudoetemporis, plenitudo etiam Theologiae advenit, quae non tam aucta, quam facta est. Cum enim Christus Dominus, quae obscure fuerant Iudaeis tradita, explicuisset,neque ita exhibita, interis pretatus Prophetas , nova priscis abolitis instituisset Sacramenta, ac sacrificia, mandataque renovasset, quibus & consilia adiecit; plenissimam sane lucem attulit, quae non solum a

Iudaea, verum etiam a Gentibus errorum tenebras dispelleret.Et exinde in Ecclesia Catholica plurima semper fuit sacrae doctrinae seges , &operarij non pauci eruditissimi Theologiae magistri, qui Sc res divinas eminenter, ac subtiliter exposuerunt, & eam in aciem deducentes, contra veritatis hostes omni tempore valide ac

nervose propugnarunt.

Huiutinodi supernaturalis, ac divina Theologia ex diverso, quo utitur modo in explicandis fidei rebus, dividi consuevit in symbolicam, mysticam, & demonstrantem. De qua D. Thomas sper Dion s. lec. i. Symbolica dicitur , quatenus figuratis vocabulis res sensibiles designantibus, & secundum primarium eorum significatum incongruentibus Deo, rebusque divinis, adaptata quadam similitudine ad Dei,

divinorumque notitiam intellectum nostrum deducit, atque invehit, v. g. cum Deum nomminat

78쪽

Art. I. An sit necessari , sec. C p V. 3

minat ignem Deuteronom.cap. . Deus noster ignis

commens est. Non quod ignis natura , &species proprie Deo competat, sed quaedam ignis similitudo ex illius proprietatibus orta. Etenim ipse ignis innatae rubtilitatis specimine summam Dei simplicitatem exhibet, lumine suo

immaterialitatem , perfectissimam calore dea monstrat charitatem, ac demum altitudine supervenientem Dei altitudinem enunciat. D. Thomas Fusc. 7O.

Mystica Theologia Deum, resque divinas

negationibus manirestat,omne id ab ipso removens quod creaturis proprium inessie perspexerit, prout earum caligine involutum,& obumbratum est, ipsum intellectum humanum in divinitatis arcano defigens , & relinquens,itaut jam assequi valeat, non equidem quid sit Deus, sed quid non sit, cognoscendo videlicet, de contuendo Deum nihil esse existentium , sed super omnia existentem, omnibusque effectis,& entium gradibus supereminentem causam ;ut videre est apud D. Dionysium lib.de rustica Theologia c. .ct I. Demum Theologia demonstrans illa pertractat,quae ad Deum spectant proprietate quadam singulari, & ratione praecipua ipsi congruunt, ab eoque in creaturas eaeuente ipsius bonitate

derivantur, v. g. cum Deum nominat Patrem;

etenim ab ipso omnis paternitas in coelo, & in terra nominatur, ut dicitur Ephera. Esto namque , ut docet D. Thomas ociem lect. 3. hoe

vocabulum a creatura nominationis suae exordium significandi originem desumat , tamen quoad rem significatam a Deo ceu primaevo paternitatis Ente dimanat. Verumenimverbquia

79쪽

44 De Sacra Doctrina,

quia eorum vocabulorum quibus divinae perseitiones proprie explicantur, quaedam ipsi Deo affirmanter tribuuntur, ut esse bonum, sapientem, intelligentem &c. quaedam autem neganter, ut cum dicimus Deum esse incorporeum , & infinitum; Theologia demonstrans a quibusdam dividitur. in affirmantem, & negantem. Hanc divisionem tradit Cyparissiotus dec. 2. cap. I. ex sententia D. Dionysi, cap.a.de coelesti

merarchia.

48. Insuper Theologia in scholasticam, & positivam dividi consuevit, quam divisionem confuse satis, nec minus inepte moderni quidam Theologi explicant. Notandum velim ex D. Thoma in ol. 48. doctrinam sacram duplicem esse, rerum videlicet, ut de Deo, creatione mundi, Incarnationis M3 sterio, ac demum de fide, & moribus; & verborum, quae nimirum scripturam, εc verba interpretatur. Vtramque innuisse videtur Propheta Regius dict.psal.doctrinam quidem rerum dum ait; os meum loqueturspientiam , ct meditatio cordis mei pru-

. dentiam.Hanc propter certissimam, altissimamque veritatis cognitionem sapientiam nuncupat ; prudentiam autem propter operandorum

peritiam. Verborum autem disciplinam insinuat subjungens ; Inclinabo in parabolam ah rem meam. Ad hujusmodi enim disciplinam parabolicas sacrae scripturae locutiones, & sensus sermonum profunditate occultos patefacere,atque in lucem ejicere spectat. 49. Theologia itaque positiva, seu potius expositiva est, quae sacrae scripturae sermones, vel res ipsas ad usum significandi adaptatas exponit , dc enucleat, sive ad literam, seu litera

80쪽

Art. I. An sit necessaria c. Cap. V. 4s

Iem, & historicum, sive ad spiritum, seu mysticum sensum. Hinc sacrae scripturae interpretes, seu expositores vocari consuetum est Theologos positivos, seu Doctores verba legis divinae ponderantes, quod in lege veteri Scribarum , & Pharisaeorum munus fuit, ut sumitur ex D. Hieronymo in cap. 33. Esaia ; cum hoc tamen discrimine , quod Scribae sacrorum librorum literam duntaxat edocebant, nec ab cavet latum unguem recedentes; Pharisaei autem rerum aliarum , ac secretorum expositionem , etiam secundum mysticos sensus tradebant.

Theologiam hujusmodi antiquitus apud Esseros Philosophos multum floruisse constat ex Eusebio lib. 8. de praeparat. Evang. Quinimmo Apostolus hujusmodi Theologos vocat Prophetas, quippe qui ad explanandum, seu exponendum dicta Prophetarum, vel scripturas alias lumen intellectuale susceperint: ex D. Thoma

Theologia vero scholastica est, quae de re- Ibus, fide , & moribus instruit, seu rerum doctrinam tradit, praesertim disciplinae methodo, nimirum ratiocinando, atque demonstrando qualem nobis post tot Sanctos Doctores , &Theologiae Magistros scriptam in hac Thelogiae Summa reliquit D. Thomas, qui jure me rito ob id Theologorum Principis nomen, δίgloriam sibi comparavit. Nam in hoc opere , ut notat Sixtus senensis , quatuor inter se implacabiliter pugnantia indissolubilis pacis foe- dere conjunxit, videlicet copiam, brevitatem, facultatem , securitatem , quemadmodum in ejus officio canit Ecclesia. Solus brevis, grata facundia,

SEARCH

MENU NAVIGATION