Doctor angelicus diuus Thomas Aquinas, diuinae voluntatis, et suiipsius in summa theologiae fidissimus interpres, atque doctrinae patrum observantissimus custos, in lucem publicam editus, a R. admodum P.F. Nicolo Arnu, Ordinis Praedicatorum, ... Tomu

발행: 1679년

분량: 707페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

sensibus acceptas.Ex quo provenit quod The logia sacra , & naturalis, seu Metaph3sica genere differant, quia eorum principia scibilia inesse seibili genere diis runt, scit. supernatur liter cognoscibile, de naturaliter cognoscibile; seu cognoscibile per lumen divinum, ac supernaturale; & cognoscibile per lumen rationis naturalis, quae lumina unius generis, vel rationis plane esse nequeunt, ut diximus supra.

Ex quo colligere licet, quod licet principia opust, Theologiae secundhm se notissima sint, & dignitates quaedam, tamen pro hoc statu supposi-ν. times dicendae sunt,quia per fidem suscipiuntur, postea in scientia Dei videnda. 68. Convenit autem Theologiae doctrina cum physicis disciplinis quodammodo, tum quia sicut multae ipsarum lupponunt sua principia , dc non probant, ita & 1acra doctrina sua supponit Sc fide suscipit. credendus est , inquit Hilarius , intelligenaus est, ct his ossiciis eloquendus est Deus, ut dicetur art. 8. Tum etiam quia scut in principiis naturalibus reperiuntur principia prima , intermedia, proximaque eo ordine disposita, ut conclusiones immediate a proximis dependeant, proxima a mediis , & media a primis, & proxima in media, & media in prima resolvantur ; ita in sacra doctrina accidit. Vnde haec conclusio ; Chria

flus Dominus habet humanam voluntatem , in

hoc principium resolvitur , Christus est homo, hoc autem Christus est homo, resolvitur in illud

Op 'sc. quia scriptura , qua mentiri non potest, id tradis γο q R' Scripturae authoritas in Ecclesiae authoritatem:

ecclesiae authoritas infallibiliter docentis in Primam utaritatem resolvitur, & divinum in

. tellectum,

92쪽

Art. I. An sit necessaria, sec. CV VII. ST

tellectum, qui haec omnia noscit, cui nos credimus , & credere oportet id indicanti per suos nuncios , sicut discipulum inferioris scientiae oportet credere superiori. Ad divinam pariter Confugimus providentiam , quae de insallibili credendorum regula providere debuit; quae non deest timentibus Deum. Convenit praeterea , quia in physicis disciplinis ex per se notis , & concessis , ad alia etiam per se nota, & inconcessa probanda procedimus ; sic & in sacra doctrina ex per se creditis , Deo tamen notis, dc concerus ab Ad- ω versariis, ad per se credita, & inconcessa pro ceditur, v. g. si Haereticus Sacrae Scripturae credat ; neget tamen Christum Dominum esse hominem, vel habere humanam voluntatem , exscriptura, quam admittit, ad hanc veritatem demonstrandam procedimus ; ut infra dicemus.

Vtrum Theologiae principia exigant fide divina,ac sup ematurali suscipi '

DIximus Theologiam articulos fidei, ceu To.

prima doctrinae principia respicere, quo- I sent. rum cognitionem fide suscipere debet. De ratio- ne autem fidei est , ut credens assensum aliquibus praebeat, quae ei per se nota haud sunt, aut q. . in per se nota resolubilia; sed ad habendam his a. . & g. fidem ex aliquo motivo, & ratione inclinatur 1 tenta sufficiente ad eliciendum hujusmodi assensum, esto ad visionem rei creditae intellectum dedu- tq' ..i cere minime valeat. Quod quidem motivum

duplex

93쪽

3 8 I. De Sacra Doctrina,

duplex esse potest ; alterum creatum , quem- . admodum aliquod signum ostensum , parentum traditio , sapientum authoritas , & humana ratio, qua apparet hujusmodi credenda repugnantiam non involvere, immo rationi consentaneum esse fidem ipsis habere ; & haec est fides humana , quae & qualis in daemonibus , etiam de quibuidam supernaturalibus mysteriis, esse dicitur secundum illud Iacobi 2. Damones credunt, ct contremiscunt. Alterum est motivum divinum , & supernaturale, nimirum ipsemet veritas increata per scripturas sacras, vel inspirationem super naturalem revelata , atque per Ecclesiam promulgata ; & haec est fides infula.

r. Hujusmodi fidei infusae habitus in duobu

Loe. eit, nos adjuvat I videlicet ut credamuS quae cre-

cx 3,seny denda 1unt, & ut his, quae credenda non sunt, fidem minime adhibeamus. Primum homo potest ex ipsa aestimatione, etiam absque habitu infuso: 1ed secundum, nimirum ut discrete in haec, & non illa inclinetur ex habitu insuta duntaxat provenit ; quae quidem discretio in

nobis efficit, ut non circunferamur omni vento doctrinae, nec omni spiritui credamus , sed divino, & sancto veritatem revelanti, & eam per ministros suos, quos idoneos effecit annuncianti. Dicendum est, igitur fidem acquisitam principiorum non sufficere omnino ad causandum, dc praestandum verum assensum conclusionis Theologicae, ceu rationem formalem assentiendi, & teminum collationis discursivae , sed re- assensum,

94쪽

Art. I. An sit necessaria, M. Cap.VII. ss

assensum, seu Theologiae habitum ; prout fides certam , & infallibilem cognitionem dicit primae veritati, ceu rationi formali sub qua immediate innoxam, & ab ea regulatam ; non vero prout obscuritatem intrinsece involvit. Hanc conclusionem docent imprimis D. Basi

seris earum artium , quae certa ratione nituntur ,

principia , ut confessa , nec proinde ullam requirentia probationem demonstrativam , id demum inspicias quidquid ex praesum tis ordine consequitur. Nihilo fecius, ct Theologia m sterium requirit a sensum nulla pravia inquisitiane nitentem : sine ait Apostolin ; credere enim oportet, quia Deus est. Non dubium quin de fide infusa loquatur.D. Hilarius in. 2. de Trinit. explicans illa Apostoli verba 1. Corinth. 2. Nos non pia ritum hujus mundi accepimus , sed spiritum qui eae Deo est , ut fiamus sua a Deo donata sunt 'nobis; in haec verba prorumpit; Accipitur ergo obscientiam. Vt enim natura humani corporti cessantibus osciis fui cah sis erit otios ; nam ct oculis nisi lumen accedat, nullus ministem usus erit; itast animus humanus nisi per fidem Anum spiritus hauserit, habebit quidem naturam intelIN sendi Deum , sed lumen scientia non habebis. Insuper D. Gregorius Nazian Zenus orat. 3. de Theologia in fine ; Fides inquit, doctrina nostraecιmylementum est. D. August. lib. . & i . de Trinit. D. Chrysost. orat.7. in I. ad Corinth.c. 2. D. Anselmus in eum locum. Cyparisio tus is prologo decadum. D. Thomas opusc. 7O. suast. 8.I. serit. Prol. art. . & 2. 2. quaest. q. ubi ait rscientia ct sapientia cooperantur ad fidem Leu 'ad principium θuodpraesupponunt. B. Alb. Mag.

95쪽

co EuoΤ. I. De Sacra Doctrina,

Dμmm. tract. I. quast. 4. & F. m. 2. Et communiter TLeologi, tum antiqui, quam moderni paucis demptis. 3. Probatur ; ut intellectus persecte veritati 2.2. q. q. per rationem assentiat, duo requiruntur , ni- l. mirum quod rem prout in se est,percipiat; dein xx ut certum ea judicium habeat per resolutionem in causas veritatis, dc principia certissima cognitionis ipsius cum discretione veri a

falso ; sed ille assensus Theologicus per rationem & discursum ex principiis Theologiae, nimirum fidei articulis , deductus, est perfectus, cum sit certisiunus : ergo ad hujusmodi assensum Theologicum omninδ requiritur,ut Theologus sane capiat Veritatem quae proponitur , & perfectum de ipse judicium per resolutionem ad hujusmodi principia sibi comparet, discernendo verum a falso, seu non credendum , credendo; sed hujusmodi judicium praestare,

vel causare nequeunt hujusmodi articuli humana duntaxat, & acquisita fide crediti ; ergo omnino requiritur fidei habitus infusus , quo eis certo assentiatur,& propter ea conclusionibus theologice deductis Major est certa ; omnino enim necessum est, ut cerib cognoscat. oppositum ejus verum elisi non posse, ac subinde ad ipsum nullatenus inclinetur , sed conclusioni deductae firmiter, ac determinato assenia

adhaereat.

- . Minor Vord probatur ex Apostolo r. ad Corinth.2. ubi postquam dixit spiritualibus spiritualia comparanda, rationem assignans subdit; Animalis autem homo non percipit ea qua sunt

spiritus Dei ; stultitia enim est isti, ct non potest Helistere, quia spiritualiter examinatur ; is

ritualis

96쪽

Art. I. An sit necessaria oe. CV VII. si

ritualἰs anteim judicat omnia ; sed si articuli humana fide crediti, seu ad causandum de rebus divinis assensum sufficerent, tunc animalis homo posset ea percipere quae sunt spiritus Dei, nec spiritualem esse oporteret , ut spiritualia dijudicaret: ergo ad causandum hujusmodi judicium , fidei lumen infusum , & Spiritus Sancti illustratio superna omninδ desideratur. Minor Probatur , quia animalis homo ex SS. PP. dicitur, qui ratione, vel aestimatione humana,& authoritate ducitur , quae fidem acquisitam,& humanam facere possunt , ut supponitur;

ergo si haec ad principia Theologiae stabilienda susticiant, & ad theologicae conclusionis praestandum assensum , nihil prorsus obstabit, quin animalis homo percipiat quae sunt spiritus Dei,& spiritualia dijudicet,ac discernat,quod negat Apostolus. Confirmatur primδ ; principia Theologiae,

nimirum articuli fidei, intrinsece aequalis cer- 3 dist. titudinis esse debent; sed si humana duntaxat fide crediti sint, intrinsece aequalis certitudinis esse non poterunt, cum motiva humana ad fidem humanam inducentia non sint aqualia ;bene verb in fide infusa ; quia sunt eo modo annunciata, scilicet per primam veritatem re Velantem : ergo omnino requiritur fides infusa. Probatur major ; quia in omnibus principiis certitudo est immediat ac subinde aequalis intrinsecC.

Confirmatur secundo, necessum est ut Ve- 76.ritatis manfestatio, seu judicium lumini quo 1.1.q. fit proportionetur , ceu effectus suo principio 171. .uti activo : ergo in omni cognitione, quae supra 'naturalem rationem existit, lumen aliquod intellectuale

97쪽

ς1 G as. I. De Sacra marina,

tellectuale exigitur , quod pariter naturale ramtionis lumen excedat ; sed cognitio principiorum Theologiae est veritas supra naturalem rationem existens, ut probatum est praeced. ergo omnino lumen ad sui manifestationem requirit , quod naturale rationis lumen exuperet; sed hoc est lumen fidei infusae per modum naturae inclinans ad assensum principiorum immediate ; dc mediate, seu per rationem ad assensum conclusionum theologicarum , quae per discursum ex eis deducuntur , & per resolutionem ad ipsa innotescunt: ergo necessarium

est fidei lumen insusum ad Theologiae principia

stabilienda. 77- Dices ex P. Vasqueet cognitionem principio rum Theologiae supernaturalem esse ex parte Dei revelantis ; quia videlicet nemo illam investigatione rationis naruralis sibi posset com- η ' parare. Contra, revelatio illa seu revelans se ha-,a set in ratione causae exterioris duntaxat, so- Corinth. lumque ad assensum inclinare potest per modum .P. . causae exterioris; sed id non sussicit ad perficiendum intellectum in judicio divinorum, &elevandum ad cognitionem supernaturalem, qualis ad stabilienda principia exigitur : ergo requiritur praeterea lumen infusum, seu fides infusa. Prob. minor; quia in omni cognitione

lumen intellectuale est principalis , & prima causa manifestationis, & judici j; ac subinde

tam principia quam doctrina exterior, nonnisi dependenter ab eo , ceu instrumenta a causa

principali manifestant; ergo si sit cognitio supernaturalis, dc divina seu ordinis superioris, oportet ut lumen illud supernaturale sit, & infusum , nec unquam certum dc infallibile judicium

98쪽

Art. I. An sit nece garia dre. Cap. VII. 63dicium haberi poterit , nisi adsit bujusmodi lumen per modum naturae ad assensum principiorum inclinans ; tota autem conclusionum Certitudo , dc judicij earum ex cognitione principiorum dependet; ergo neque conclusionum theologicarum omnimoda certitudo haberi potorit, nisi per resolutionem ad hujusmodi principia fide divina credita, & ut primae veritati infallibili innituntur. Vt haec dilucidius percipiantur advertendum est ex S. D. primam veritatem esse omnis veri creati perfectam regulam, & eatenus Verum . creatum infallibilitatem sortiri, quatenus ipsi icommensuratur. Idcirco intellectus circa prin- acipia prima errare nequit, quia immediate illi Iregulae infallibili subordinatur per hujus lucis participationem ex vi propriae formae sibi com- i. petentem. Ex quibus etiam veritatis infallibi- llitas accidit secundum scientiae certitudinem circa conclusiones ipsas scientificas. In principiis tamen falsitas per accidens contingere potest ex parte principi, cognitionis , inquantum scilicet omnis nostracognitio ex sensibus, de phantasmatibus ortum ducit, & aliter species Componit, aut dividit quam oporteat. Ergo quamdiu conclusionis Theologicae judicium in primam illam regulam ratione principiorum suorum non resolvitur per se veritatis infallibilitatem sortiri nequit; sed fides acquisita, &humana in illam per se non resolvit; sed alteri motivo innititur in cognitione & judicio divinorum , ut explicuimus : ergo nequit Theo

logiae principia stabilire , sed requiri rur omnino fides infusa, & supernaturalis. Possunt ergo ista motiva , videlicet perpetrata miracula,

humana

99쪽

s uast. I. De Sacra Doctrina,

humana authoritas , testimonium doctrinae, semina esse hujusmodi principiorum, ut sunt ad fidem infulam inductiva , sed neutiquam ratio formalis assentiendi, & judicandi de divinis cum discretione credendorum a non cre dendiS. g. I. AVmmenta contraria dissolvuntur. 9. Bjicitur primδ, in Laeretico non manet α*q F- fides infusa ; sed vere manet Theologiae Π habitus t ergo ad istum fides infusa principiorum non exigitur ; alias fide infusa deperdita omnino deperiret, cum ex principiis ejus veritas , & certitudo penitus dependeat. Minor probatur primo, quia hujusmodi assensus non est opinativus , cum sine sermidine conclusio- .nibus quibusdam assentiat : ergo certus , ac scientificus sicut antea. Secundδ ; quia circa aliquas conclusiones , circa quas non errat seodem modo discurrit sicut antea ; eisque adhaeret , & assentitur , & si ipse ad fidem convertatur absque alia mutatione intrinseca, vel absque aliquo superaddito Theologiam, quemadmodum antea habere noscitur : ergo signum est , quod per haeresim Theologiae ha-i bitus non deperdatur , sed maneat. Tertio, quia non corrumpitur habitus intellectualis ;qualis est Theologicus, nisi per causam oppositam, seu agens contrarium , vel totalem cessationem ab actu ; sed han esis, seu infidelitas Theologiae non opponitur, sed fidei; nec haereticus totaliter ab actibus rationum Theologicarun, cessat: ergo nullatenus assignari potest Causa

100쪽

Art. I. An si necessaria, oc. CU.VII. 6 s

causa aliqua corruptionis habitus Theologici in haeretico, ac subinde manebit sicut antea. Respondetar quod sicut in haeretico fides 8O. nonnisi secundum quandam aestimationem ma- onet,ita neque Theologiae habitus. Ad primam ' i' probationem minoris dicimus , quod sicut haereticus circa unum articulum pertinaciter errabundus , de caeteris fidem vere non habet, sed opinionem quandam , quia videlicet non est paratus in omnibus Ecclesiae doctrinam sequi, ceu infallibilem veritatis regulam, utpote exprima veritate immediath procedentem; ita Scde conclusionibus illis, quibus assentitur,nonnisi opinionem quandam habet ', cum nequeat conclusionis certitudo principiorum certitudine major esse , aut habitus, quo ipsa cognoscitur , persectior. Quod autem formidinem inal sentiendo minime sentiat, non dimanat ex

principio formali certitudinis , dc infallibilitatis intrinsece causativo , nimirum resolutione conclusionis in prima principia, ut sunt conclusionis causa illuminans, & certificans ; sic enim ad assentiendum omnibus inclinaretur , cum sit idem medium per se illuminans , nimirum veritas prima; sed ex proprio voluntatis . arbitrio, & quia sibi ita videtur , propter ali- , quod motivum sufficiens ad inducendum utrumque assensum per modum cubusdam distpositionis ad fidem principiorum ; sed non per modum causae propriae , & radicis ipsius infallibilitatis , ut iupra diximuS. Ad secundam probationem respondetur di- 8 I. stinguendo antecedentis primam partem; haereticus eodem modo diicurrit, sicut antea, mλ- terialiter, & secundum ipsarum enunciationum rim. I. . E

SEARCH

MENU NAVIGATION