Fortunati Fidelis ... De relationibus medicorum libri quatuor. In quibus ea omnia, quae in forensibus, ac publicis causis medici referre solent, plenissime traduntur. Adiecto duplici indice capitum scilicet, & rerum memorabilium

발행: 1602년

분량: 392페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

de purisi post

quagesimo dier taminas quarto mense consummari in utem ait. Avicennas minimum formationis tempus statuit triginta- quinque dierum: raro usque ad quadragesimumquintum produci. Et alibi I a trigesimo die usq; ad quadragesimum formaritatum a1 Iirmat. Fernelius B magnae authoritatis Medicus, cum die vigesimoprimo partes omnes di ositas , & conformatas quodammodo apparere statuisset: persectas illas tamen osse ait, in maribus quidem die trigesimor in is minis trigesimosexto, aut certe quadragesimo 2 ac tandem animam a summo Condit Ore creatam in praeparatum , in liructumq; corpus temporis momento commigraret atque id quarto mense. Ambrosius ι Paraeus, anima, inquit, in corpus migrat, simul atq; id perfectam in utero distinctionem, S conformationem adeptum fueriti quod maribus ferὰ ab insito, atque insor mante calore vegetiore contingit die quadragesimoquinto: alias citius, alias tardius, pro agentis ossicacia, di iubiectae materiae Obeuientia. Dominicus in quidam Terelius pluries a se obseruatum esse testatur, ar ticulationem fieri sere in quarto mense : S hoc esse tempus: in quo intellectus accedit diuinitus,& homo fit. Ludovicus a Me catus, certum eli, inquit, marem intra trigintaquinque clierum spatium: taminam intra quadrag:ntaquinque ad summum soria mari, & rationali anima exornari. Qui vero iuris Canonicia decreta prostentur: istum, aiunt, masculinum ad quadragesimum diem sine animae infusione perdurare: tamininum usque ad diem octuagesimum: nam tot diebus immundam esse taminam poli partum. Atque hi mediam viam tenentes, nec breuissimum terminum cum Hippocrate: nec longissimu cum Asclepiade elegerunt. Sed Aristotelis placitum, quod inter utrumq; ambigit, modificatum sacrae legis auctoritate, caeteris praetulerunt. Scriptum est enim in Leuitico, I ne mulier, si masculum pepererit, sanctuarium ingrediatur ante quadragesimum die mes vero taminam, ante octuagesimum: tot enim diebus immundam esse: atque in sanguine purificationis manere: etenim dictum est, tot diebus in utero istum absolui: quot menstruae purgationes poli partum procedunt tutiam liceat hinc co .ligere terminum hunc esse omnium persectissimum. Vides igitur, quam.variae, quam diuersae inter se sint authoruari sententiae. Os ego tamen nec erroris, nec incuriae arguo.: etenim en isto ruiu diligentia, ac Elcris stat omnis naturae notitia. Ac credo,

quod

272쪽

quod illi diutina obseruatione cognoscere potueridit id quoq; ndeliter posteris tradidisse. Proinde persuasum est mihi. rem

ipsam, de qua quaerimus, variam esse: nec similiter semper constare. Sed ne hoc mirum puta: nam & caetera etiam naturae ope- 'ra eadem incertitudine vagari semper solent. Hoc unum ath γmant omnes, citius marem. quam foeminam sormari, ac porfici: nam, ut verissime scriptum est ab Hippocrate, e genitura foemi e De naturanea debilior est, atque humidior, quam mascula: ideoq; & pG- sterius conformatur scemella: euius etiam purgatio est diuturnior. Quod autem quae humidiora sunt, tardaus figuram, ac formam accipiant: citius autem quae moderata siccitatem habent;

pluribus demonstratum est a Galeno secundo libro d de semine. . CV s. Quomodo tuendamsit,abortivumfoetum animatum fuisse. Uopositum varijs Philosophorum, ac Medicorum sente

iijs,quas de tempore distinistionis foetus aduertere hactenus Potui: reliquum est , ut an quidpiam certi aliquando a medico. referri posse, paucis exponem. Mihi dubium noli est foetus is mationem, quoddam esse opns naturae, quod certum seminis, ac menstrui sanguinis temperamentum sequatur: quod quia multiplex est in diuerfis hominibus i imo in iisdem quoque si tem

Porum momenta euari estnihil propterea miruma incerti quo que sint termini , quibus in utero foetus perficiantur. Quam ob rem verissinia Galenus, e fortibus inquit, neque expressae sormationis neque abiblutionis, neque egressus in lucem. unus praefi- De foetaea nitus terminus est. Et Hippocrates cum libro de alimento vaο

rias de Letus figuratione sententias proposui siet: deniq; sic ait: non est, & est: quo quidem dicensi genere clarissime significauit,nihil horum perpetuum esse. Ergo ignota erunzomnia nec quid vere statuendum sit, finiri unquam poterit λ Audi igitur. Facto ab ortu, atq; in conspectum iam posito, siue ultro hoc fiat, siue caeso utero : nulla facilior est iudicandi via, quam eius co pusculum intueri: nam si expressa, ac distincta appareant memora: indubie reseres animatum fetum fuisse,quocunq; tempore illud obtingat: fi vero aliter esse videatur: nullo pacto hominem fuit se affirma. Aristotelet f in frigidam aquam abortum eo nij- f Decit: sic enim tenellum corpus cogi, aio: atque in membranula φ

273쪽

aboletur. Vt autem scelus particulas, ac e n lauratiores eupy ret, membranulam illam disrumpit: sic enim omnia in aperto fieri. At quoniam perfectum aboitum saepius a se obseruatum s T. et ebem. Fernelius x omni ex parte diligenter descripsit, ac poeiac delit Qq Q ne auit: ideo eius orationem, in qua, tanquam in spcculo intueri rem omnem poreris. adducere huc libuit. Saepe, inquit, obser- . uauimus die quadragesimo eiectum fietum semidigiti magnitudine , vere ac prorsum consor matum :& cuius partes omnes excepto iecore, albae, ac spermaticae cernebantur. Caput par erat auellanae, di maius, quam pro reliqui corporis ratione : ocu- Ii vi cancris exerti: na sus, auriculae,brachia, manus, crura, pedes,

hisq; secreti digiti: penis conspicuus,sub quo scrotum mili j magnitudine. Superiora autem in serioribus maiora r nullo ostium robore: sed flexibilia quocunque ducerentur: omnia contecta cute tenuissima, & pellucida, per quam interiora cernebantur, alba Onania,& seminis aemula, nullo carnis, aut sanguinis rubore perfusar unum tamen iecur rubrum inerat, amplum , & recens

concreto sanguini persimile,&c. Ergo si foetum intueri aliquando liceat, haud difficile deprehendes,an illi anima indita fuerit. Quod si huius rei nulla dabitur facultas: reliquum est, ut certum

dierum concepionis numerum tecum constituas e quem tamen

quoniam diximus, diuersum ab authoribus traditum esse. Ideo in re serenda sententia hoc temperamentum seruabis: ut siquidem abortus crimen apud iudices puniendum sit: ac reus tua expectata relatione homicidi j damnandus: longissimum tem-Pus, quod quatuor mensium ex Asesepiade, multisq; alijs esse diximus, semper praeseres : facta interim nonnulla reliquorum mentione: nec ita tamen reseres: ut necessarium,ac perpetuum illum terminum putes. sed ad quem saepe deuenire res soleat. Audio etiam iudices ipsos pro reo semper in ambiguis statuore consueuisse : ut propterea si dubia sint omnia: tunc & taminam esse conceptam praeiudicio decernes: de non nisi post quatuor menses animam creatam fuisse. At si inexpianda ab ortus crimine conscientia pie quispiam versetur: tunc quoniam Deum tantum piissimum iudicem agnosci inus: ideo tutior adeunda est via: ac propterea breuissimum terminum: qui triginta dierum A, , est, praescribemus: hoc ipsum semper ante oculos habentes: tutius esse hoe tempore dubium crimen confiteri, quam excusare.

274쪽

De Relat. Medicorum. Lib. III.

aut partus legitimo tempore editisint, qui siems habendi.

Scribendi oecaso, orda tractationis. E R S V Α S A quorundam opinio est , humanum

partum nouem dumtaxat menfium, aut septem alia quando , vitalem esse, ac plane legitimum: praeter hos vero si qua foemina unquam parit: aut moriturum infantem: aut illius commenta plane ecte, quae impudicitiae crimen effugere dolo contendit. Magnas hinc , &grauili imas controuersias no antiquis tantum, sed nostris etiam temporibus excitatas esse sat scio. Non multis abhinc annis peperit mulier octauo mense, eodemq; die a primo, unicoq. concubitu : filius superstes fuit: ideoque adulteram uxorem vir suspicatus, de diuortio meditabatur. Matrona illustrissima unde is cimo mense post mariti obitum partum edidit: unde magna corruptae castitatis suspitio irrepsit. Nec pauci aIij similes euenerunt casus, qui magna haesitatione multorum animos tenuerunt , quid scilicet de eo partu sentiendum sit. Ergo quoniam, qui sit naturalis patiendi terminus, statuere proprium eli Medicorum munus: ideo opportunὰ hoc quoque argumentum aggrediar : ne quis sit, qui, quonam gestationis mense prodire foetus ex naturae instituto debeat, ambigere amplius possit. Ac, veclara omnia, nec sine ordine proponantur, quatuor praecipua hoc in capite notabimus: nimirum sitne hominibus certus aliis quis pariendi terminus a natura institutus. Secundum qui me nissis ad eius rei subducendam rationem accommodari debeat. Tertium, unde nam geliationis principium sumendum sit. Postremum vero,quorum mensium parcus legitimus,quorum illegi timus censeri debeat.

An aliquodpariendi re tam Jatium statui posit.

CVm quaeritur,num certus aliquis pariendi terminus mulieribus detur: haec quaestio bifariam inaudiri potest: nimbrum num sit aliquod anni tempus, in quo ita praesertim pareret I I a soleant

275쪽

t Lib. I. c. s

soleant sceminae r ut non similiter& in alijs: de qua qu dem re

nemo unquam ambiguic: Oinnia enim anni tempora humano

partui aptissima su ut: nam cum toto anno viri congrcitum nullo discrimine admittant sceminae necesse etiam fuit, toto sini- Iiter anno concipere, & parere illas posse. Ita enim facto opus fuit: nam si statutis tantum temporibus homo in lucem prodiret, humani generis inopia laboraret natura: nec satis habet et, unde miranda suo opera late ostentaret. Secundo autem modo intclligitur, num certum aliquod sit dierum spatium,quo g sture utero soleant foeminae et re quo exacto,statis etiam gestationis diebus partus contingat. De hac autem re quoniam naulta proponi scitent, ideo re m omnem ita expendendam duco. Onan, bus animalibus, inquit Aristoteles, o v muri pariendi tempus a natura institutum e i. soli homini multiplex datum est. Hoc - etiam quasi paraphrastes quidam assirmauit Plinius, i dum caeteris animantibus statutum, de pariendi, & partus gerendi tempus esse memoriae prodidit: hominem toto anno, di in certo gigni spatio. Hoc autem cum vertitimum sit,naturalem etiam habet causam , quae scilicet in multiplici varietate posita est: varia enim diuersaq; sceminis esse solet temperamenti, ac corporis structurae ratio et ut Paucas omnino inuenias, eadem partium ac totius corporis temperie constructioneq; exquisite donatas.

Sunt enim aliae maniae sto discrimine frigidiores, ideoq; segnio res etiam ad pariendum et aliae calidiores, atq; ideo magis prem prae, viscerum perficiant. Hae plurimo abundant sanguine, aequi magno etiam foetui diu satis suppetat: aliae exiguum sortitae

sunt: & qui propterea scelum ante tempus destituat: ut iam maturius calcitrando victum sibi extra uterum quaerat. Multis an gustus est uterus: ideoq; celerius foetus pondere grauatur: ca

pacissimus alijs: & denique tam diuersae sunt partium dispost tiones: ut nihil mirum si hac etiam de causa serius tardiusve par

tus proferatur. Praeterea dum grauidae sunt mulieres, virum quocunque tempore appetunt : quamobrem saepe fit, ut os ure' ri, quod in praegnante saepe conniuet, non leuiter imperatur: at que idcirco maturius etiam, quam pro naturae lege pateat scelum educat. In caeteris vero animalibus nihil tam valitum m uenicis: nec tam equus ab equo e tam a leone leo: ut inter se dis stare sce ininas videas. Attamen quamquam haec ita habeant: haud tamen prorsus incerrum ego statueram in foeminis c dendi

Partus Diqitigoo by Coos

276쪽

partus finem: sed aliquc d mihi videtur non alien E posse coni Diui dierum spatium , quod tamen in quadam latitudine positum iit) quod ultra, aut citra,si qu.s nascatur, tardius, aut citius aequo prodi jsse videri possit. anantum igitur ex Hippocrate. veraq; philosophia haurire hactenus potui, verissimum legitimi partus terminum , illud temporis spatium esse arbitror r quod noni mensis , ac decimi plurimam partem comprehendit: quod scilicet quadraginta dierum sit. Sed ne haec temere dixisse me aliquis putet: ita mei instituti rationem exponam. Philosophi,

ac Medici omnes dum certos aliquos edendi partus fines inue- Αnire studuerunt, inter nonum , ac decimum mensem plane con- . - 4stiterunt: nam qui de nono hoc sentiant, innumeri sunt: ac vetustis lima ea fuit opinior erenim Zein Sacra ι hil oria constan- I x. Maeba . tissimi illa septem si torum mater: fili. inquit, te nouim mensi' bus utero portaui. item Cicero os ipse ex antiquistimasicripto- m x. Deaeat. rum fide: Diana, inquit, adhibetur ad partust quod hi matur .Hε stant plerumq, nouem lunae ursibus. Idem etiam statuit Hippocrates libro . de carnibus. ac complures etiam,quos Iongum n Propὸ Resset ad numerare. De decimo autem multa quoque, ac grauis sma habemus testimonia. Salomon, o mortalium ille sapientis- o Sapirast. rosimus: decem,inquit, mensium tempore coagulatus sum in sanguine, &semine hominis. Ipse quoque Aristoteles libro septimo , de historia animalium, plurimas, inquit, parere decimo p cap.4. mense. Neque hoc etiam poetis ignotam fuit: etenim sicstri psit Virgilius: e s Eiaua

. matri longa decem talerint fastidia menses et Et Ouidius tertio Iibro de fastis:

Tempud erat, decimum, quo luna repseuerat Orbem a rHic numerin magno tune m honore Dit:

seu quia tot di iti. per quos numeraresbiamus :Seu quia bis qusnoformina menseparis.

Has autem authorum sententias, si quis una componat, certum aliquod, quod scilicet ex nono mense,ac decimi parte aliqua sit constitutum pariendi tempus eliciet. Nam quod Philosophi, Mediciq; uniuersi tempus pariendi incertum csse affirmant: de

mense Diuiti sed by Corale

277쪽

mense fortasse intelligunt: qui quidem in partu raro idem eos stat. Ita ergo vera omnes sentisse arbitror: nec quidquam stria psisse aliena. Sed ut haec firmiora adhuc fiant,pluribus exactiusq; de iisdem agendum est. Septimum dierum quadragenarium legitimum esse pariendi temmmum: quatenus estim a uis dies in pariucos tui possit. io Lib.des L π TErὸ illud ab Hippocrate ν scriptum est e partium scilicet

νηπε- V quandam esse crisim naturalem et fieriq; in eo tempore, in quo & sanitas, i mors hominibus contingit. Ergo ut in morbis acutis septennarius numerus magnae est ad iudicandum efficaciae , nemini hoc non constat sta etiam & in partu: qui & ipse veluti quidam naturae est impulsus ad expellendum id, quod . molellat: hoc ramen interest, quod in subducendis morborum diebus criticis, dies ipsi, aut quod longius, septimanae adhibentur : in partu autem, qui multas est morbis diuturnior, non dies j- . aut septimanae: sed dierum quadragenarii. Nam & in Graecia, ι.K.., ii ut perhibet Censorinus, dies habent quadragesimos insignesi' ''' ae praegnans ante hunc diem non procedit insanum:&post par intum quadraginta diebus pleraeq; scetae grauiores sunt, nec sa guinem interdum ccmtinente Ob quam causam cum is dies praeis terijt. diem festum solent agitare. Ut igitur septimus dies in acutis,& saepe, & perfecte iudicat: ita septimus quadragenarius:

qui nonum mensem integrum, ac dcclinii tertia ex parte complectitur , legitimum partus serminiam, quasi iudicium quoddam instituit. In his autem, quae hactenus dixi, ne aliquid dubi-ν LL de eam. tes, Hippocratem ι authorem agnosces Puer, inquit, septime, sin . stri partu natus, pro ratione natus est, & vivit, & rationem talis habet: ac numerum ad liebdomadas . ac septetin artum exactum:

octii liris autem natus nullus vixit: nouem autem mensium, di

decem dierum partus fit, & viuit: & habet ad hebdomadas numerum exactum. quatuor enim denarii hebdomadum dies sunt ducenti,)octoginta: qui numerus septimum dierum quadragenarium praecise aequat. Sed hoc ipsum etiam libro de septi. mestri partu clarius assirmati ait enim qui in septem quadragenarijs nascuntur, decimestris appellati, maxime educantur, ac

sortissimi sunt: Αtque haec Hippocrate se ut nihil iam ambigen-

278쪽

dumst. illius sententiam esse, septim uni quadragenarium , m

no nonus mensis, ac pars decimi continetur, absoluti: I iniunesse pariendit cmptis. At ne hoc quidem contentus, rarionem etiam adiecit, cur ira lit Obseruauit enim graui illinus pluto iophus, nihil gigini in humano corpore. quin in his septennat ars numerus perspicue celebratur: nam siue corporis augmentum spectes: sinem ille statuit tertium annorum septennarium : siue primam geniturae fotmam contempleris: septem adhuc diebus corpulentiam illa habet: siue etiam vitae sine cibo permanentiam; septem similiter diebus perdurare homines incibatos pc si eatfirmauit: siue etiam dentium exortum: hoc item septennis annis expletur: ut verisimile sit, ipsum etiam partum septennario illo numero nihilominus contineri. At quia late hic terminus reuera patet: quadraginta enim dies amplectitur: idcirco non aliene quaerat adhuc aliquis: num certus quispiam dari adhuc dies possit, in quo quae grauida est mulier, sit tandem paritura. Ad haec ego, id plane mihi persuadeo, huius rei nullam st tui firmitudinem polle , necessitatemq;. Arbitror tamen, dari interdum aliquem diem posse, quo, si non semper, magna tamen ex parte soleant sceminae partum edere Non quod unicus iste omnium sit certus terminus: sed quod certarum tantum mulierum. QWod ipsum postquam breuibus demonstrabo, aut mecum senties, si lubet: aut tute ipse meliorem sententiam seres. Ergo ante alia initium conceptus dignoscas necesse est: de quare postea diligenter disseremus. Atque id quoque quo nimirum post conceptum die, eius in utero primum moueatur. Etenim longa obseruatione deprehesum est: id temporis spatium, quod inter pi imam motionem,ac partum intercedit, triplum ad illud existere, quod inter principium conceptionis, ac motionis in terponitur. Duo autem sunt extremi termini, quibus laetus in utero manifestis motionibus primum agitari incipit: septuagesimus scilicet i primo conceptu dies,ac nonagesimus: inter quos etiam alij statuuntur fines: in quibus dimoueri nihilominus iautero foetus solent. Ergo si foetus septuagesimo mouebitur,du centesimo lac decimo in lucem prodibit: triplicato scili et priore numero: si vero nonagesimo moueatur: orietur ducentesimo septuagesimo : ter scilicet sumpto priore illo motionis in teruallo. Eadem T ratio in reliquis habenda est. Atque haec ve est Hippocratis sententia sexto u epi denuorum labro

. . i. . quo a Semr.

279쪽

as Fortunati Fidelis

quo in loco ita apposite inemoriae mandatiat. Quidquid, inquiti septuaginta mouetur, in triplicitate perficitur: quidquid in nonaginta mouetur, in triplicitate perscitur. His etiam placitis xxx. 3. ata subscripsit Avicennas: arquos denique inulti grauissimi viri secuti sunt. Quamquam iptem et Hippocrates libro de alimento, ' dum certos pariendi fines inuestigat, non est, inquit, & est: qua sententia illud plane significat, nihil certi posse de his rebus ita-

tui . sed interdum enarratos illos circuitus rebus ipsis respondere: interdum minime. Quapropter assertionem hanc non ut necessariam: sed ut probabilem tantum accipies Notandum tamen non omnem foetus motionem satis esse , ut suturum partum pronunties: etenim necesse est, ut foetus & plurimum, S laboriose in utero moueatur: lis c enim motio veri silina est partus preenuntia. Sed quia haec,quae diximus, obscura fortasse illi fuerint, qui cuiusnam mentis in partu habenda sit ratio, mira me nouit: ideo de mensibus quatenus ad praesens institutum perti net, Opportune iam dicam.

Solamine, an lunaris menses m paravi tempori 3 eo u- iit diu adhibendu/ t.

. . ' ,

DVae sunt mensum differentiae, quas in constituendis partus

temporibus authores usurpant: Solaris,ac Lunaris. De so- .Epid. 1. Iari mense si e memoriae prodidit Galenus: a non sunt, inquit, pro lunae ratione menses subducendit quod multis iam Graeciae civitatibus est solemne : sed pro ratione solis apud omnes urbes antiquiores, & nationes complures numerantur. Et Romani uniuersum annum in menses duodecim dispartiunt: quorum est unus duodetriginta dierum: quem a solstitio hyemali numerant alterum dipse vero primus est post solstitium e quem totius f Ciunt anni primum, unum supra triginta astumit: itidem tertius post solstitium: nam & hic dierum est triginta unius: quartus triginta diebus constat: quintus praeter triginta continet unum: sextus triginta dies habet: qui sextum sequuntur duo, triginta sunt, & unius dierum: qui hos excipit. triginta dierum est : huic Proximus, unius,& triginta: qui numero decimus est totius an-Di : triginta est dierum undecim us: duodecimus unius supra tri-

ginta. od si eunctorum mensium dies in summam subducor, Umnes sunt quinque supra trecentis sexaginta, addito praeterea unius

280쪽

vnius diei quadrante. Atq; haec Galenus: qui, ut iam vides, menses solares omnes dispari inter se dierum i . umerosuisse constitutos docet: ut propterea minime liceat in uniuersum asserere, mensem illum esse eerti dierum numeri. De lunari autem mense satis etiam luculen rei egit Galcnus:b menstruum, inquit,tempus vignti, & nouem dierum est cum dimidior id scilicet spatium , quod ab uno lunae coitu eum sole usque ad alterum inte cedit. Hunc etiam paulo insta Graecanicum appellauit. Videtur etiam de alio mense meminisse Hippocrates secundoc epi-demiorum libro i quem nihilominus Graecum vocate constareq; ait, ex triginta plane diebus: inquit en m. aut a menstruis numerandi sunt nouem menses, aut a conceptione: di in ducentos,& septuaginta dies Graeci menses fiunt. Quapropter Graeci dicti sunt menses, qui tricenis constant diebus. Sed hanc Hippocratis sententiam minime admittit Galenu ris nam, inquit Ille, absoluta proposita res satis iam est: cum Hippocrates & in secundo libro vulgarium morborum adhuc quaerat, utrum n uem Grscanici menses ducentis,&septuaginta diebus expleantur : eo quod si quis tricenis constare eos existimet: exactὰ ad dierum rationem nouimestris partus non respondeat. Cum igitur menstruum hoc spatium non recipiat Galenus: nos etiam suspectum eius aut horis sententiam eum ipso habebimus. Sunt

Ii pIuribus verbis solarem mensem in legitimo partu iudica

o potissimum adhibendum esse contendant et quos ego quia multae lectionis, ae doctrinae viros semper existimavi, plurimum in caeteris alijs obseruor at quia quaeltionem hanc negligenter tractarunt, ideo qua ratione illos ab errore vindicem, minime video. Mihi vero puto enim lunarem mensem, non solarem ita hunc computum adduci debere satius nunesuerat, sententiam meam Hippocratis, ac Galens placitis tantum roborare: nam alios reprehendere,inuidi atque otiosi plane hominis est. Ergo ignorandum non est, Graeciam fere omnem, ubi natus, altus'. fuit Hippocrates, in duodecim lunae cursus anni tempus diuisisse. Nain cum Arcades sic s. ripsit Macrobius, e annum suum tribus mensibus explicarent: Acarnanes sex: Graeci reliqui trecentis diebus annum proprium computabant: quos si in duodecim aequas partes secueris: singulis viginti nouem dies oblimgent cum dimidio. Ereo lunari mense, uri vides. semper Graeci sunt via: quos deinde Nuara Pompilius Romae secutus, eundem

cap. II.

SEARCH

MENU NAVIGATION