Petri Danielis Huetii ... Alnetanae quaestiones de concordia rationis et fidei, quarum libro 1. lex concordiae rationis et fidei ... Accedit auctoris commentarius de rebus ad eum pertinentibus

발행: 1719년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

LIBER ILLIBER II. - , teantur Thalmudicorum & Rabbinorum plerique . naturam humanam induere Deum posse, & olim induisse. Plurima nos alibi collegimus in monstrioliin eorum suffragia, quibus repetendis Otium nostrum non teremus. Evang. At M animedus Christum Jesum non dubitat Verbum & Sermonem veruin Dei appellare, per-rsis licet & illegitimo sensu. Et inter Μ ζ1.. s. hammodanos Aelimedus benHayet iententiam Christianorum in non- rati. . nullis interpolatam palam amplexus , dixit Christium esse Verbum Dei aeternum, Deum etiam, unum e duobus mundi conditoribus &vere coryus humanum more caeterorum hominum induisse. Quodque multo magis mirere, scriptum reliquit in libris suis magnus ille Sinicae doctrinae antiites Conlatius, Verbum aliquando carnem suturum i annumque, quo id suturum esset, eum nempe ipsum. quo Christus Dominus natus est, animo praevidit. At quod hi vel factum iam, veI postea futurum dixerunt . fieri id posse, Porphyrius assirmavit; Deorumque genus esse quoddam, qui humanae vitae iderio capti, in homines aliquando 'mutentur. Denique non minus credibile est, divinam naturam cum humana in unam eandemque Personam posse coalescere, quam humanam in divinam converti. Homines autem plerosque Deos esse fa- . ' ctos, magna pars fuit religionis plurimarum gentium, novitiarum & ve- . terum, Italorum, Graecorum, Indorum, Sia mensium, Phoenicum, AEgyptiorum, Libyum, AEthiopum, & Germanor 1.

De Christo Deum inter & homines sequestro pacis,

hominumque magistro.

QUOD de Messia statuit Christiana Religio, foederis Deum in

ter & homines, pacisque conciliandae interpretem esse dc pro-. xenetam, hominumque emendatorem & magistrum, ejus conis limite quidpiam de Pythagora prodidit sua secta. qui&ab ea, ut diximus, Deus habitus est. AEsculapium non ad hominum sesum quorundam ab igendos morbos, sed ad opem omnibus, quotquot in orbe erant, praestandam, dc ad corpora curanda, mentesque vitiis laborantes in melius reformandas, a Iove missum in mundum veniste, Graecorum dc Romanorum

dogma fuit, uti prodidit Iulianus '. Messiam a Iudaeis exspectatum . A a ij quem

Iulian.ap. Cyrill. couintra Iulian. l. 6. Phil. Quis haeres.

Quod pejus

212쪽

quem Dei Verbum sore censent, eundem ait Philo medium fore & eo cordiae pararium, scelerum vindicem , censorem & correctorem morum, boni suasorem , praeceptorem hominum , consultorem de amicum. Frequens est in Rabbinorum libris, ac Cabbalistarum praecipue, Melatronis cujusdam mentio, quem Enochum esse volunt aliqui ' nonnulli Angelum eum, cui mundi hujus imperium traditum est; quidam, omnipotentem Deum. Sed si nominis originem respexeris, quae est in voce Metator , & ipsas Rabbinorum expositiones , Legatum significat, ducem & metatorem itineris, quoad Deum itur; Mosis ipsius Israelitarum ducis praeceptorem. Cunsent Muhammedani, Christi officium fuisse, promulgare Evangelium, orbem emendare, peccatorum veniam largiri. Proxime ostendimus hoc asse Brachmanum dogma , secundam Trinitatis personam mist navium corpus novies subiisse; ne um id addunt, inia hominum mundique totius emolumentum ; interfectum ab eo Gigantem quendam lumen solis intercipientem, & Diabolum linmana for- ma, Bellyum dictum , ab eo fuisse debellatum. Atque haec dot trina Tunquinum, sinensesque tractus pervagata est : illic quippe ex Xa-cae decreto, Deus quidam hominibus salutis auctor esse creditur , postquam per eum suprem' Deo de peccatis hominum satisfitebim est. Item Ramxandarom narrant carnem sumsisse, ut mundum Gigantum tyrannide oppressum liberaret; Barhautarem domuisse alium Gigantem; ortum esse Narsingum ad emendandam hominum nequitiam; Dahasarem denique ad vincendum mortis dominum carnem ascivisse; atque hos omnes unum fuisse eundemque mistnavium, variis formis no-- minibusque insignitum ; nec alium quam secundam Trimtaris per

sonam.'

De Christo nato ex Virgine. .

CHRISTUM natum esse ex Virgine qui misus credere possimus

de dicere , quam dictum k Graecis est, Minervam natam esse ex capite Iovis; Bacchum ex femore; orionem ex tribus patribus, Iove, Neptuno, & Mercurio, sine ullius foeminae consortio ; Ericta thonium ex Vulcano, Acdestin ex love, utrumque atque item Myrrham

sine matre, Vulcanum ipsit in&Martam x Iunono sine pauci Plurimos item

213쪽

LIBER IL

Deabus ex mortali patre; Inachum, acum, Perseum, Herculem, At Xandrum , aliosque sexcentos . Iove ; in quibus & Perseum quidam virgine natum esse dicunt; Ascalaphum & Ialmenum, Remum de Romulum Marte: Achillem Thetide ; AEnean Venere ; Theagenem Thasium Herculis spectro Aratum AEsculapio ; Aristodamantem ex Aristomenem Daemonibus quibusdam Draconis formam indutis , perinde ut AI exandrum ; Seleucum, Dionysum iuniorem, Sileniun pu rum a Lysandro subornatuna, Apolline ; Platonem mitre eodem &P rictione nullam virginitatis imminutionem passa- Virginem quoque Homero matrem adscripserunt. Quot apud illos populi, quot alibi passim aborigines se terraque editos volunt 8 Luto hominem a Pro- metheo suille fictum. Deucalionem S Pyrrham iactu lapidum humani generis interitum sarsisse . Myrmidones ex formicis homineς esse sectos, ex satis serpentum dentibus viros armatos extitisse fabulabantur, Huc adiungendi Philosophi, qui mundum sciscunt ortum aliquem habuisse.

Necelse enim est, ut primos homines fateantur sine patre&matre terra editos fuisse. Qua ratione homines primum , tanquam vermiculos avt

fungos, eniri si terra, argute disserunt Epicurei & Stoici. Quibus praelω serunt Anaximander, Anaxagoras, Democritus, Empedocles, & Parmenides, a Phlanicibus magistris eruditi; quos in eadem haeres fuisse, licet colligere ex Sanctioniathonis reliquiis. Sunt qui iri arborum ramis, tanquam baccas putent succrevisse.Adiungendi & qui vultures,qui perdices, qui pavones, qui anseres,qui chelialopeces, qui psittacos,qui gallinas, qui . lepores, qui hyaenas, tigrides, qui oves, qui scrofas, qui equas Lust tanas sne mare gravidas fieri afficinant. Quae opinio de equabus illis, jam priscis inolita temporibus, causam Poetis fingendi dedit, equos Martis ex Erinny & Borea , equos Achillis 6c Arionem Adrasti equum ex Zephyro & Harpyia Podarge esse procreatos; & Erichthonii equas ex. Borea foetum concepisse. . Habebatur in libris Etruscorum, quemadmodum Iages, extispicii doctor , terra fuisset exaratus. Romani vomseipionem & Augustum serpentibus editor praedicar*nt, Iove ne ς. Apolline in hanc speciem transfiguratis. Idem de se credi voluit Galf- . tius Armentarius. Et Domitianus inepti nihil a se alienum putans matrem Minervam jactabat. Notum & facinus Decii Mundi, cum Paulinam. Anubidi forma deceptam corrupit. Unde cognosces persuasum fuisse

214쪽

19oΑLNETAN. QUAEST.' Cur Viigilius Neapolitanis dictus sit Parthenias, caussam hane esse suspicari quis possit; non quod virginali esset modestia, ut vulgo sertur i ed

quod virgine natum, perinde ut Homerum, credi voluerint. Probabile

sane hoc est; sed ne quid dissimulem, longe est probabilius ac simillimum

veri, sic dictum esse a Graecis, pro eo, quod Romana lingua appellatum eum putabant Virginium, non Virgilium, cum ignorarent nominis hu- .jus significationem & originem, a virgulis, hoc est ramis seu surculis, petitam; unde & virgeta Ciceroni dicuntur arborum seminaria; prio-

ris vero nominis vim notionemque probe callereot. Haec autem nomina duo saepe confundi indicat Virginii Romani Peutae Comici Plinio in Epistolis memorati nomen; qui a Lilio Giraldo, Glandorpio,& Vossio Virgilius appellatur. Daemone genitum fuisse justinianum eredidit eius

Proeop.Α aetas, teste Procopio. Fuerunt & qui cane satum Attilam dicerent. Cre-ecd. caP. a. ditum fuit vetustioribus Iudaeorum magistris, Messiam a se expectatum ex virgine sine patris opera proditurum. Itaque Simon magus M isae titulos assectanti matre sua Rachele, sine virginitatis jactura, natum seucta bat. Nec praetermittendum, quod legitur in libro Iuchasin, Romae puellam extitisse aliquando , filiam Antarotis, qui Prometheum patrem habuit, duos ipsam genuisse filios, sic ut di ante partum virgo esset dc post par tum. Quinetiam, qui Mamum ex terra, & Evam ex Λdami costa prodiisse ι qui reliqua animalia sine masculi & theminae consortio, sub initia mundi a Deo procreata; qui Saram jam estutam, & Annam Samuelis matrem diu sterilem Dei beneficio foecundas extitisse ultro fatemur, quemadmodum adversus Tryphonem disputat Iustinus; cur Christianis virgine matre natum Christum asseverantibus tam praefracte repugnabunt i Necabnuit sane Muhammedus, qui & Mariam ab utero materno sacram Deo suisse, & filium Iesum sine viri consuetudine puerisse praedicat in Alco- Neor. Sur. rano , proptereaque Christi ortum similem esse vult ortui Adami. Solia.&eto. Mariae beneficium hoc tributum, ut filium sine patre ederet, Muham da-Μatth. norum quorundam opinio fuit, sed non omnium. Scribit enim Michovius Nicb. Dr- in Sarmaticis, persuasum esse quibusdam illorum saepe virgines sine virilimat, lx . I. congressu concipere. Sed & eorum nonnulli, ut Prophetae sui natales nos bilitarent, matrem ejus neque fastidia ulla cum gestaret uterum , neque cum pareret , dolores ullos sensisse tradunt. In Muhammedi Dialogo cum Abdia, Christo & Adam tertius adjungitur Abrahami aries sine patre genitus. Notavimus alibi, pueros quosdam Turcis appellari Animae tavi, quod virginibus nati aedantur, Tantam esse . sub aequi Digiti sed by Cooste

215쪽

LIBER IL

xΘinoctiaIi soli sertilitatem di temperiem aeris , censuit Avicen- 'na, aliique complures, ut homines sine patris & matris coniunctione illic ex terra nasci possint; atque ita natum esse Haium crediderunt

notini dii, uti testatur Abuia sar heia Tophail in Epistola quam edidit

Pocockius. Et Paracelsus vir intemperantis ingenii, hominem ex ce ta materia, in vase mixta & Soli exposita , formare se posse eredidit. Fabulantur Precopenses Tartari primum regem suum Ulanum ex virgine esse natum. Tartari vero ad orientem positi magnum Chanem suum Cingisium, imperii Tartari ci&imperatoriae prosapiae auctorem, So- Iis radiis conceptum esse, assirn anti matri fidem habuerunt. AEgy-tiacae Theologiae dogma hoc fuit, Apin caelesti igne esse satum. Cum Zodiaci Dodeeatemoria sngula distribuerunt in tres facies seu De nos gentis hui'us Astrologi . primam Virginis faciem voluerunt e virginem infanti lac praebentem ; quibus & Mariam & Jesum signifieari perhibet Albumazar. Intulam esse versus meriditim , ait Me-MeLIq. Ia . in qua foeminae sint, sine marium ope, iua sponte foecundae. Mithram suum Perse veteres petra natum esse fingebant. Apud Indos hvddas Gymnosophistarum princeps h latere virginis prodiisse dicebatur. Et Buddas alter, prioris simius, Terebinthus pro- prio nomine dictus . virginis quoque filium se serebat. Seeundam iti iam Trinitatis personam , quam novies carni fuisse illigatam se istu

Brachmanes, i ictavo suo ortu hvirgine natam esse rentur. At Brachma

nes Coromandet enses primum parentem iactant Cassiopam, Bramma Dei filio genitum sine mulieris consortio. Ceilanenses reges Solem se patrem habere glariantu ; 'de apud Indos iam in te a veteri aevo receptum est, Progenitores gentis hujus terra natos esse. In Stamensium Theologorum opinionibus una haec est, fore ut Angelus secvinei sexus vorato terrae seu stuIo, duodecim filios. totidemque filias concipiat. Altera item haee est sanctam quandam virginem radiis Alaribus concepit se Sommono-eodomim Deum suum, ab universo orbe expectatum magno desiderio,& sine ullo doloris sensu peperisse. Terra quoque oriundos esse gentis' suae auctores proditum habent Sinae ; & humani generis reparatorem i tZiram n cornutum Risse, sic Noaehum, qui Bacchi nomine Ethnicis notus fuit alliumbrantes & ex eius cornibus extitisse Lurimam. praestanti sexma Reminam ex cuius sudore viri &foeminae ortae sint Alii filium concepisse eam M peperisse aiunt, viso in caelo Leonis capite. Pri r umregem suu otiumuiduiuu ς conceptum serim cum eo mater luisset

216쪽

circumsepta, post calcatum ingens hominis vestigium. Τertiae suae sectae auctorem Xacam Sinae & Iaponenses narrant a matre Maia fuisse conceptum, quum elephantum album in somnis vidisset, & per latus editum. Frequens est apud illos pulcherrimae cujusdam mulieris eriles, infantem in ulnis gestantis, quem ex ea natum esse aiunt, sine ullo virginitatis dispendio. Fuit in Japoia Bonatus quidam pietate celebris, qui se per somnium itidem conceptum, de matre virgine natum serebat. Mer-linus fatidicus, Britannicis historiis celebratus, sine patris opena Procreatus perhibetur. Qui imperium Peruvianum primi fundaverunt, Man-cocapacus de Mamma Coya, dixerunt Sole & Luna se genitos & de caelo in terras a Sole missbs, & persuaserunt. In America Boreali sunt, qui dicant Americae incolas omnes muliere una de tecto lapsa esse prognatos, quae de caelesti quodam Deo filios duos conceperit in somnis, ει per latus pepererit.

OV AE stellae Magis ad Christi incunabula praeeuntis exortiunconfirmant ea, quae scripst Varro libro Rerum divinarum secundo : AEneae Troia digressis Veneris stellam quotidie fuisse per diem visam, quoad Laurentum ad fines pervenerit; illicque, postquam ex ejus oculis evanuit, terras eas setales sibi promissas cognovisse. Et quod de Thraλbulo proditum est; petenti nempe ipsi Munichiam, per obseuram noctem praeivisso lucem; quam Dianae beneficium interpretatus, in monte Parnete, unde digressias fuerat, aram excitavit Dianae ci-- ferae. Simile quippiam dorico XI. Francorum Regi. anno MCD Lxv t. xv. Non. Octobr. contigisse narrant aetatis illius Scriptores; noctu nem; pe egredienti illi ex aedibus principis Senatus apparuisse stellam in ere- r lo , & itineris comitem fuisse , donec in palatium suum se recessisse . - Gylippo Syracusas petenti visa est stella super ipsam lanceam constitis

Sen. Nat se, Seneca teste. Et nuper gloriabatur Borryus equos Italus, de impen-x l. .Rst. dentibus infortuniis divinitus te moneri per stellam sibi conspici sollis tam, etiam cum oculos elauderet. Scribit Plinius evortum fuisse ali uan-

217쪽

, LIBER Ποῦ posset quisquam, specieq; humana Dei effigiem in se ostendentem. Tum

ea refert, quae scripsit Augustus de Cometa, post mortem Caesaris, circa horam diei undecimam oriri solito, & per septem dies conspecto, quo animam Caesaris in caelum recopiam significari vulgus credidit, proptereaque insigne hoc simulacro ejus a se esse adiectum. Additque Plinius, haec quidem in publicum protuliise Augustiam, at interiore gaudio natum sibi hunc Cometam interpretatum esse, vereque eum terris suis Iesalutarem. Castigandi vero sunt, qui hanc ipsam fui me stellam Magorum ducem, pie sed imperite rati sunt. Minime id patitur ratio tempo- rum, nec locus stellae in oriente Magis visae, cum illa Caesaris sub Septentrionibus fulserit. Chalcidius Christianus Philosophus stellam illam 'Chaldaeis ad Christi speluncam praeviam celebravit; aitque Praeterea, AEgyptiorum Prophetas vereri stellam quandam aliquot annis non visam, quam vocant Ahe. Hanc esse Magorum stellam Iulianus nullo argumento credi voluit, cum sectae historiae fidem derogare non posset. Hujusmodi prodigio, stella nimirum praeter ordinem loco suo mota , Prophetae sui ortum insignitum fuisse pertendunt Mutammedani: & Lunam abeo scissam, cum miraculo aliquo missionem suam approbare jubere. tur; & in itinere Syriaco candenti nube contra serventem solem fuisse protechim. Inepta iactatibne gloriantur Sinenses, Peliinensi Regis sui palatio luet dissimam stellam semper imminere. Praetareo Cometas, quos 'divinitus futura mala praenuntiare vulgus credit.

De Baptisino Christi, editisque in eo prodigiis.

I. Caelum apertum. II. Lux de caelo promicans. III. Spiritus suctus

columbae specie in Christum devolans. IV. Spiritus sanctus ignis forma ad Apostolos missus.

PRODIGIIS multis nobilitatus est Baptismus Christi: nam&Celum ιμapertum est caelum, & vox de caelo audita, &Spiritus sanctus co- pertum. lumbae forma inde destendere visus. Iam ante Vero Ezechiel, , , , Stephanus postmodum, caelum Itidem apertum viderunt. Prodigiali- ,π , ter fiebat id tune quidem; at nonnunquam naturalibus caussis caelum discedere visum est. Chasina Physei appellant. Hoc autem inter pro- ,

218쪽

digia reserebant Romani in auguralibus libris, plurimaque eius exempla extant in historiis; plurima & ardentis caeli, & Solis noctu vis, &lucis derepente fulgentis in tenebris. , Liae M I Lumen caeleste suis me, cum Christus Baptismo lustraretur, vetussi premi Ecclesia credidit; non quidem ab expressisEvangelistarum dictis sumta ratis. hac opinione, sed ab illa caeli scissura , quam luci divinae, superiores

caeli partes tenere creditae, viam praebuisse rati sunt. Chasmata enim, Sen Natu- hoc est, caeli hiatus, flammam ex abdito os emare solere scribit Seneca.

' Rit Et in illo, quod Faleriis contigisse refert Livius, ingens lumen essulsit. Li..hi, prxterea de caelo editae in Baptismo Chriihi caussam dederunt, cur simul sulsisse splendor creditus sit: quippe idem evenisse meminerant, cum nascente Christo divinae voces allocutae sunt pallores in agro vigilias agentes ; idem & cum Paulum Damascum contendentem vox

caelestis compellavit. Quasi lux emissit de caelo vocis comes individuast. Atque inde porro factum est , , ut lux in Baptismo adhiberi solita sit, accentis cereis. & Baptismus Φωτισμα dictus sit, hoc est, suseratis;& Baptizati hoc est i strati: nempe ad renovandam prisci illius luminis memoriam, quod, cum Christus in Iordane ablueretur, emicuit & ut salutaris splendoris, quo in Baptismo collustratur anima,& per quem lucem salutarem dc divinam Deumque ipsum intuemur, Clem Pae ut loquitur Clemens. signum extrinsecus appareat. Baccho autem in P ς Penthei eaedem Maenades incitante , & vocem itidem sonuisse ex aethera,& lucem promicuisse, commenta est fabulositas Graeciae.

viratus S. m. Muhammedum quoque hae parte Christo inferiorem esse passi columbae non sunt ejus asseesae, & Iuce divina eiicumseptum aliquando fuisse i specie in elant: & mirificam columbam in eunt devolare, i in aurem multa saepe Chrissum insusurrare visam , quemadmodum columba ad christum in Iordanem devoisus. descenditi Habent etiam in historiis suis Persae Guebri, ignem suum sacrum, quum sputo aliquando pollutus fuisset a Carmaniae regulo, columbe forma evoIasse. Quam speciem cur Spiritus sanctus in Baptismo Chrissti assiim serit, caussa haec probabilis est , quod haec avis , praeterquam quod di valde simplex est, & casta, dc mitis ae mansueta, di felle, uti

vulgo creditur, carens, quibus optimo congruebat eum Christo & Spiritu

sancto. aquis insuper impense delectatur, unde de nomen habet, hi qui id de Christo tum aquas ultro subeunti , de Spiritui sancto de caelo in

aquas devolanti conveniebat. Quam ob caussam Noactius, post corvum

cadavera ad pastum sectari solitum , columbam eundo aquarum amantem

219쪽

LIBER IL

tem emisit. Et colUmbae quoque hujus simulaerum in Baptismi administratione retinuerunt veteres Christiani in lapideo solio, columbae specie id immersionem parato; cui & re, & a figura, nomen Columbo fuit. IV. Quod autem ad Apostolos ignis specie missus est Spiritus sanctus, Spiritus Lid ad sua accommodarunt Brachmanes, cum tertiam Trinitatis personam igni oris mundo, ignis forma, conspectam fuisse asseverarunt. Et est praeterea in ad φο Graecorum fabulis, Iovem ignis specie fucum Agine fecisse. . Drmissis.

CΑΡ UT XVIII. De miraculis a Christo patratis.

I. De aqua in vinum mutata, IL De aegris a Chriso senatis: III. ω' cis , debilibus, s mutis. IV. De abactis Daemonibus. U. De rete ab Apostolis jacto ex Chrisi eοὐ- , es mirifica captura pucium. VI. De vento compresso, tempestate sedata. VII. Christus incedit supra '

mare, VIII. transfiguratur, I x. hominum cogitationes noste. X. De vocazione Apostolorum. XI. De communicata cum iis a christo mira- :culorum patrandorum facultate. XII. Variis linguis loquuntur, quam

vis nusiam praeter patriam didicissent. '. LIII. Multa homgnum missia prima Petri contione ad Christi partes traducta. XIV. Apostoli dia , vina vi carcere soluti. ENIO nunc ad patrata a Cliristo prodigia , quae ab eo saepe postulabant Iudaei. Nam discimus ex Iosepho, magos & fraudu- Ioseph. n- lentos homines plerosque circa haec tempora inter Iudaeos fuisse. x q i. Q.c. s. qui vanis miraculorum pollicitationibus incautum vulgus prolectabant: cujus generis fuit Samaritanus ille Simon, fallaciis suis infamis. At mi- Demonstr. racula Christi Iesu sincera fuisse, & divina vi edita , agnoverunt Iudaei, Muhammedani, & Ethnici, uti nos in D emonstratione nostra Evangelica

declaravimus. -

I. Primum inter ea celebratur mutatio aquae in vinum Canae facta. De aqua in Idem autem in paupertina Philemonis & Baucidis coena , qua Iupiter & vinum mu- Mercurius excepti sunt, evenisse canit Ovidius. Canit & Nonnus Hy- tata.daspen . & alium quoque iam ante fluvium, a Baccho in e peditione Ovid. Meti . Indica vino manare esse jutas; . & rupem thyrso ab eo percussam h

vini laticem profudisie, di idem quoque alias factum esse a 'Bt, ij Ergo

220쪽

Philomi. Imag. l. I.

ALNETAN. QUIEST 'Euripid. Ergo in Bacchis Euripidis lactis, vini, & mellis fluenta Deo huie terra

Bacch.V. profundit. Quemadmodum autem finxit illic Nonnus, ad expugna se dam Aurae pudicitiam Bacchum e filice vinum extudisse et ita apud M Memn ap. mnonem, ad fallendam Nicaeam nympham, dolo non absimili, fontis a- Phot. Tm. quam in vinum convertit. Narrat Antoninus Liberalis, hunc ipsum Deum et . neetaris & lactis fluenta emisisse ad Minyadas perterrendas. In sacros. ii ei. ejusdem festo , quod Thyia appellabant Elei, lebetes vacui tres co-i ' ' tam multis testibus deponebantur in domuncula , cujus foribus adstan-' tium sigilla imprimebantur; postridie palam agnita sigillorum integri- Aristotel. tate, introgressi lebetas vino plenos reperiebant, si fides Aristoteli: & si Mirab. au' Pausaniae, qui remsbi magna asseveratione ae juramento, etiam a viris h praecipuae dignitatis confirmatam fuisse ait. Recitat & portentum albai: E' ' quod & a Philostrato inter Imagines eleganter depictum est, in Ba philosis. chi fiso quotannis apud Andrios celebrari solito, vinum sponte e tem-Mag. l. I. plo profluere. Λddit Pausanias, non minus his credibilia esse ea, qtne de mensa Solis supra Syenen structa disserunt Athiopes. Scriptum fuisse in Phot. Tm. Indicis Ctesiae refert Photius, fontem quendam Naxium vino aliquandora. manasse & Phasidis aquam , si per diem in vase servetur, mutari in

vinum.

D. siris a Il. facultati mirificae omnis generis morbos sanandi, quam chriab Idia Christo sacra tribuit historia , parem Epimenidi, parem Pythρgo- tisi , parem Empedocli eius discipulo, parem Abaridi, parem Apollonio

Ethniet a finxerunt. Nota sunt vulgo, quae de Ptolomaeo sanato ope herbae cujusdam, in somnis Alexandro monstratae, prodita sunt. inam herbam ei ab herbario aliquo indicatam, & rem deinde ab adulator: bus in prodigistrabo LIs. um versam, non inscite suspicatur Strabor & nos quoque cor licerepos sumus, vim herbae cognovisse ex disciplilia Aristotelis, a quo mille in Plutarch, medicamentaria arte diligenter institutum perhibet Plutarchus. Mist Alς lochia , non a juvando partu, sed ex inventore nomen relicrit, rem i Cicer. lib. , si Quinto Ciceroni apud Maleum sis trem. de Divin. disserenti fides est. Pyrrho Epirotae spleneticorum curandorum mira vis adscribitur; & secundum quietem remediis quibuςdam inifructiim se M. Aureli praedicat Marcus Aurelius, quibus adversus excreationem sa inguinis dei 3 g 7 vertiginem aliaque mala uteretur, & eandem saepe opem a Diis praestari hominibus. Salutarium hujusmodi maiiorum auctor put abalii r F seu lapius, qui etiam dum in terris ageret, & adhuc infans, dc multo in sis , postquam in caelum rcceptus est, morbos omnes dicitur persanasse. Sta

SEARCH

MENU NAVIGATION