Petri Danielis Huetii ... Alnetanae quaestiones de concordia rationis et fidei, quarum libro 1. lex concordiae rationis et fidei ... Accedit auctoris commentarius de rebus ad eum pertinentibus

발행: 1719년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

. LIBER II.

hro lavabat Pythagoras, crebro corpus aqua aspergebat, ita comparatum iri ratus eam munditiem, quae sacris, conveniebat. His porro imbuti religionibus Romani, lotionibus & aspersionibus saepe utebantur. Notae recentium a partu infantium lotiones. Notae mersiones matutinae in Tiberi, vel in mari; eaeque ter repetitae , quod a Christianis in honorem sanctae Trinitatis solebat fieri, id Ethnicis ob vim terno numero inesse creditam facientibus. Notae lotiones foeminaruin ad templum Fortunae virilis; notae & illae sacrificiis adhibitae ; notae cir- cumlationes & aspersiones, quibus homines, domus, villae, templa &urbes instrabantur. Notum & ad sacra vos non accessisse illotis mani- , bus pedibusve, sed aqua abstersisse imbalnitiem corporis, & animi sordes; assiisse aqua , si sacrificarent superis; aspersa, si inseris. Quae merito deridet Lactantilis: Se pie, inquit, sacrificasse opinantur, si cutem Iavs Lactant. I. s. rint: tanquam libidines intra pectru inclinas usti amnes afluant, aut usta 'maria purificent. Eadem iam ante culpaverat ovidius: Ah nimium faciles, qui trista crimina caedis. Huminea tosti posse putatis aqua. Notae de Iotiones pedum ante discubitum. Mari noxas hodieque purgant Mauri: & Mauris oppositi Fortunatarum insularum incolae infantes lustrico die abluehanr olim, antequam Christi accepissent dominam,& per Baptismum affinitatem quandam contrahi censebant. Trajectus est & ad Americanos ille mos, qui infantes velut consecrabant circumcisione & haptismo, & existimabant aquis peccata deleri. Minime uero attinet hic eas recensere gentes, quae pueros a Parru rubentes me

gunt fluminibus; non religione ducti, sed durandorum corporum causisse; in quo symbolum quoque inest confirmationis animi nostri in fide per Baptismum. Utrumque orbem pervagata est ea consuetudo , veterem & novum,dc, priscis temporibus, atque etiam fabulosis ducta. Saliva linitur insans lustrico die apud Christianos. Fadium idem I Romanis. Insantem vetulae eximebant cunis : frontem & labra salivis lustralibus tingebant, infimi digito , ad prohibendum fascinum. Sal ori insantis indunt Christiani in sacro lavacro. Salo item insantes recens natos V fricabant prisci Ebraei, ut ex Ezechiele intelligitur, ad durandum soli Zech.I 4.

laiadumque corpus, & tabem praecavendam. Ubi Hieronymus: Tenera infantium eorpora, dum adhuc uteri catorem tenent, primo vagitu

boriosae vitae tesantur exordia, solent ab obseetricibus sale contingi, uiseca t, s refringantur. Factum id alia aetate sanitatis caussa perhibet Ga-

242쪽

lenus. Et Muhammedani infantibus ex utero materno predeuntibus postqvnn a se oblati sunt Deo, sal in os immittunt. , III. Usum liniendorum infantium & pugilum, roborandi corpo-. rixeaussa, in sacramentum Confirmationis mutavit Deus. Notatus es tacit. '2 Galeno mos ille ungemiorum insantium pugilum, ab omnibus. Caete-

valet.mend. rum in sacriFMithrae frontes initiatorum religionis caussa fuisse signatas libr. I.&2 testatur Tertullianus. Nunc quoque solenni quodam Confirmationis Temest, de ritu interos septennes legi suae mancipant Persae cultores ignis: teneros Pr*str i. ips infinites Brachmanes, litis sacra unct one frontibus. O c. HK Peccata salubri Pinnitentia esse eluenda, mores emendandos,' Gh, animum ad De cultum esse reVocandum, atque ita placandum Deum, D' gentium omium praeceptum est, quae Deum agnoscunt. Neque in congerendis testtimoniis pomm operam. Satius est ea colligere, ut de com stet plurimis gentibus fuisse persuasum, noxas sincera recognitione Meonsessione purgari. Ebraeis primum, quibus ritus illea Deo traditus est. Eundem porro tenuerunt recentiores daei. Legitur ita Hierosolymἰ- lani Tliali dis libro Sanhedriri, habiturum eum partem in futuro saeculo, qui peccata sua fuerit cor sessus. Non autem summa in . sest sigillatim ea eiis expoliemla , lex est alteritas Thalmudici liori I Μώmora. nia: nec rRaeti solum animo, sed ore quoque proferri iubet Maim MLChazac nides. Deponenda haec esse apud Sacerdotem , ab eoque postulam ut Deum placabilem, obliteratis iis, propitiumque faciat, Pro-LSamis et . bant exemiclo Saulis, qui peccatum suum S ueli eόnfessus, hoe ab eoi ossici in conatur impetrare. Demum DiHaneis do piacularibus poenis redi caulaea esse seiicunt, de quae cuique debeas,tur Constitutionibus stiis determinatum liabent. Solennem edunt I eccatorum colitelli nem Expiationum die. Mi formulae pMscriptum, cujus spectini ina extant in Ritualibus eoruin libris; sic tamen, utc. quisque adjiciat, quorum sit,i sie conscitis ; quam consessionem & lorea stagella edicipiunt. Quotichanis item precibus solennis praemittitur con sessio. Multam- metianorum quoque sententia cst , peccatorum veniam impetraxi a Dco per poenitentiam & Coiiseisionem. At Gauri, sive Guebri, Persarum veterum religionibos dediti, si culpae alicuius sint amnes, vel ex lethali aliquo morbo decumbant , . accersi iubent S cerdotem , quem Osum appellant , hoc est , Seiuorem , sive

243쪽

propemodum apud Tunquinenses. Horum Sacerdotes spontaneas in se recipiunt poenas, ut Deum populo propitium reddant. Alio quodam confitendorum & per absolutionem remittendorum peccatorum ritu utuntur Sacerdotes Si amenses, & Laoenses: alio , eoque valde formidando, Iaponenses. Homines suspendunt ex alta rupe , in praeceps dejicere parati, ni peccatorum omnium publicam edant confestionem. Antrum esse quoddam apud Indos narrat Bardesenes, quo liominum Bardecapud noxae explorantur. Ostium subeunt, qui probantur ; ingrediuntur, si rψςphyr. de insontes lint; sin assines culpae , coarctante se ostio , arcentur ingrestu,& admissa peccata palam confiteri coguntur , Deorumque veniam precationibus dc iejuniis impetrare. Secta quaedam apud Sinas criminum poenitentiam , absolutionem , & satisfactionem admittit. In Platonis Phaedone observarunt viri docti poenitentiam , confessionem, & satisfactionem ue item distinctionem peccatorum graviorum & leviorum , sive, ut Theologi de Schola loquuntur, mortalium & venialium. Praeclara Aristotelis extat sententia in Antonii Melissa, qua qui pec- Anton.Μ catum ingenue fassus sit , proxime docet ad eum accedere, qui non ς p.I6. peccarit. Culpas vero per sinceram poenitentiam, & cruciatus corpori sponte inflictos, elui significat Simplicius. Cum in partes Ethnicorum SimpI. in E- deserto Christo transiret Iulianiis Imperator, ritum poenitentiae a Chri- pictet. e. ra.

stianis usitatum transferre quoque ad eos tentavit. Peccatorum consensionem dc recitationem , urgente praesertim morbo, superstitioni adscribit Plutarchus, ut Ethnicum decet. Quo referri etiam possitnt illa Plutarch.de Persit, Labra moves tacitus, quibus Romanos incessit peregrinis religio- supe stit. uibus addictos, ac eos praecipue, qui Iudaico ritu peccata confitebantur, .

poeni': spontaneis expiabant. Erant apud Peruvianos,quorum munus esset secreto confitentibus peccata aures praebere. Eo fungebantur viri ac sceminae. Peccatum aliquod consulto celasie, magno sceleri ducebant, maiori etiam auditum vulgasse. piaculares deinde poenas sibi impositas subibant. Munus hoc erat Sacerdotum apud Nicagarenses & Brasilianos, , V. Eucharistiae sacramentum cruciatuum christi praemeditatio fuit, Do Eribo atque item sanctio foederis δέ conjunctionis inter fratres, ac Deum inter& homines. Christus autem cum sacrum Paschale celebraret, ritus in gente sua receptos tenuit, ast eosque sacrae Coenae institutionem accom- 'modavit; ita tamen, ut mores quoque respiceret externarum gentium,

244쪽

Solig. de

emendar.

ad quas Sacramenti huius usum fructumque pertinere voluit. Iudaicis

ritibus esse obsecutum , accurate & erudite , pro more suo , os endere conatus est Scaliger in opere De emendatione temporum. Cujus libri a paucis hac aetate lecti, pauciores etiam praestantiam intelligunt. Neque probanda ullo modo est incerti illius Auctoris, quem commemorat Ph tius, sententia, qui nihil omnino eorum gessiste vult Christum , cum Pascha hoc eelebraret, quae fieri Lex jubebat; neque edisse Agnum, aut Α-zyma , sed privatam ac mysticam sumsit se coenam, ex eaque panem &calicem Discipulis piaebuisse. Sive autem post coenam , comestumque Paschalem agnum, ante esum Azymorum, nova lotione Apostolos suos lustraverit Christus, ut vult Scal jger, Arrma deinde fregerit, intinxerit in embamma Amarorum, & distribuerit accumbentibus, γ poculum denique circumtulerit:i sive, ut aliis placet, agnum Paschalem cum AZymis una & Amaris priore coena comederit' posteriore cibos sumserit communes, ad eamque Apostolos suos lotione paraverit; eamque . elauserit demum institutione Sacramenti & sanguinis sui di sive rem eo ritu atque ordine gesserit Christus, quem descripsit Light otius, Iudaicarum rerum consultissimus ' variantibus super ea re virorum doei

rum sententiis: Observandum certe , postrema hac lotione Chri Mim Apostolorum suorum animos ad sacra haec purgando parasso; si acta esse , Aryma solenni precatione adhibita, iis a Christo additis, quae novi hujus Sacramenti institutioni convenirent; atque hac fractione , dc Amarorum esu , significatam esse lacerationem & eruciatus corporis Christi, dolorem animi, & mortem ipsam ab eo toleratam in salutem totius humani generis, cujus nomine velut fidejusserunt Apostoli. Poculum vino & aqua temperatum , circumlatum & inter singulos divisum , excepit hymnus , cujusmodi hymni giat iis Deo agendis decantari solebant. In hujus autem poculi circumlatione & distributione inerat altera mortis Christi, sanguinisque in omnium saltatem mox pro fundendi significatio ; nec significatio solum, sed vera e iam per esum cibi hujus ae calicis haustum , corporis & sanguinis Christi communicatio & sumtio. Praeterea & distributione panis, & poculi circumlatione continebatur, ut dixi, nota foederis Deum inter & homines , & inter ipsos simul homines, initi. Quippe & per convivia coalescit amicitia;& per fractionem ac communicationem panis, & per victimatum s

ctionem contrahebatur societas, cum apud exteras gentes, tum apud

245쪽

LIBER IL

M cum se m membratim uxoris suae corpus ad Israeliti eas tribus mittit Levita, quasi eas in memoriam revocans fraternitatis de foed ris. Vini item libatione, ac nonnunquain etiam sanguinis, plurimae gentes foedera sanciebant. Quod & inter populares coniurationis Catilinae i factum perhibent Historici. Porro ritum quendam Eucharistiae in Μi- Iustin. Athriacis sacris Persas obivisse, testes sunt Iullinus&Te millianus; oblato pol. 2. Ter- quodam pane, atque aquae poculo; solennibus verbis ex sormula p lectis. Pane& vino sacra Deo secit Tibetana gens. Molam ex. farina quadam pinsunt Indi, Deoque in defunctorum amicorum salutem con secrant. Apud Peruanos celebrabantur quotannis Paschales quaedam ceremo piae. Certis diibus immolabant Agnum candidum, farinam eius imbuebant sanguine, populoque comedendam distribuebant, ac Dei sui sanguinem esse, divinitus ad se missum, assirmabant; ut ita cum SO-le, &Ynca, sive Rege, novi foederis societatem contraherent. Iidem iuvenem aliquem praestanti forma, annos triginta natum , bene lotum, veste candida indutum, per quadraginta dies laute pastum, demum mactabant, mactati carnem velut sacram sanctamque vorabant, insontis morte de noxis suis Deo satisfactum esse putantes. Die quodam procedebant supplicantes, eo prope ordine, quo apud nos festo corporis

Christi. Quod de Meaci in Japonia fieri solitum narrant. At Mexicani

solennem quotannis celebrant diem, quo simulacrum a puellis Deo fa- eris, ex farina & melle pillum, fictumque, de magnis ceremoniis coi . . secrarunt, populo comedendum distribuebant; ita Dei sui corpus com dere se asseverantes. Nec tum licebat aliud quidquam cibi capere. I VI. In constituendis & ordinandis sacrorum ministris Iudaicos viam Ordine. tus sere retinuisse Ecclesiam Christi consentiunt omnes; quoiham praecipue retinuerit, non levis inter doctos viros controversia est. Sunt nim, qui Presbyterorum creationem, quae fit per impositionem manuum,

similem esse volunt eius manuum impositionis, per quam inter Iudaeos secundi Templi excidio recentiores, selecti viri ad iudiciariam potestatem aliquando obtinendam & exercendam, & locum inter asietares Synedruconsequendum, fiebant idonei; quemadmodum apud nos per gradum,

ut loqui amant, Doctoratus vel Licentiatusi; utramque autem man

um impositionem,&Judaeorrum & Christiano m, derivatam esse ex verteri illa, qua Iosiam ad regendum Israeliticum populum consecravit M ses; & iuxta nonnullos ex altera, quam Septuaginta viris inter Istacliticae

gentis senes delectis, dia Mose in curarum puremascula, adhibitam iuisse

putant.

246쪽

putant. Ex sacerdotio contra Aaroni eo provenisse Christianorum face dotium contendunt alii. Prioris sententiae argumenta hare sunt: In ordinandis Ecclesiae Christi ministru nunc quoque imponi manus a tribus aliis iam ante ordinatis, uti in creandis olimSynedrii assessoribus; hoc ritu conferri utrisque potestatem iudieiariam, & ligandi atque solvendi facultatem ; cum Aaronicum sacerdotium iure tantum natalium propagatum sit ad posteros, nullaque jurisdictione polleat, sed tantum iaci a faciat. Posterior contra sententia his se approbat rationibus: Presbyteros Chr stianorum non juri solum dicundo. sed sacris etiam administrandis , sacrainentisque conficiendis praeesse, sacerdotesque vere esse, eu-jusmodi neutiquam fuerunt septuaginta Synedrii asset lores; derivatum igitur in eos esse sacerdotium Aaronicum. Nos vero sic statuimus e uintramque potestatem, de Aaronicam & Septuaginta-viralem, in Sacerdotes Christianos utpote priscis longe digniores confluere. cum legitime o

dinati participes fiant aeterni & Melehisedectani sacerdotii Christi: nam utraque potestate gaudent, di dicundi iuris, & obeundorum saerorum. Nec satis constat. an impositio manuum, per quam ordinantur,

manaverit ex illa, per quam allectos esse volunt in Syntarium viros septuaginta e quippe nulla eius apud Mosem mentio ; tantum sistuntur a Mose coram Deo ad ostium Tabernaculi, uti & Sacerdotes Aaronici; in eosque ita sibi oblatos de consecratos partem Mosaici spiritus misit Deus, quo accepto prophetaverunt, nec ultra cessaveruns. An illuc reseras& prophetiam, de qua Timotheum monet Paulus: Noli κ Isigere gratiam, quae es in te, quae data es tibi per prophetiam, cum impositione manuum resisteri. Exolevit porro apud Iudaeos manuum impositio adeo in creandis Septuaginta viris visa non est necessaria. Solennis tantum usurpatur formula verborum. Absentes vero per eodicillos in Synedrium rite ascisci possunt. Praeterea Synedrii jus fuit, non res solum civiles, sed sacras etiam ordinare, legum interpretandarum modum praescribere,

traditos a majoribus ritus servare. Constat etiam plurimos ex Sacerdotibus Aaro meis fuisse in Synedrium allectos; atque hi Sacerdotum Christi verum nativumque exemplar fuerunt, quippe utraque pollentes facultate, & obeundorum sacrorum & di eundi iuris. Inde liquido apparet, conf)ssum hunc non mere civilem , sed & lacrum fuisse, & utriusque membri reipublicae, Sacerdotum & Populi, partes ae per nam sustinuisse. Ergo manarunt in Ecclesiam distincti ministrorum gradus dc ossicia, ex ossiciis tisin Ebraeorum Sacerdotum dc Levitarum, tum.&Sς-

247쪽

LIBER II.

Iaginta virorum. Nam quem dicimus Patriarcham, & Primatem, &Metropolitani, is dicebatur judaeis Princeps Patrum; & qui a nobis Epia scopus, is erat Chazan , & Archisynagogus, & Pater Synagogae; ulem sectasse, qui in libris Thalmudicis vocatur Segenhaccohanin', Antistes Sacerdotum; & Presbyter, Zahen; &Diaconus, Sammas &qui his Rabbini, nobis Doctores & Magistri; & generala vocabulum Parnasim, Pastores, utrisq; commune est. Iudaeis item sui Leci es, & Janitores, MCantores, de aeditui. Et ordinatio Presbyterorum inter Judaeos, uti sipia scoporum inter Christianos , tribus item ordinatis, ut dixi administrara est. AEgyptiis sui fuerunt ordines Sacerdotum, Mercurio, uti iactant, constituti; Cantorum, Horoscoporum, Scribarum sacrorum, sacrorum Stolis arum, Prophetarum, Pastophororum,. imorum, Ministrorum. His omnibus praeerat summus Pontifex. Pollebant utraque facultate, do administrandi sacra, re iuris dicendi. Varii item Carthagine fuerunt ordines Sacerdotum, Uatum, Auspicum, variis distincti vestibus, variis officiis de honoribus fungentes. Quorundam etiam primaria dignitas fuit. Suos Sacerdotes habent incolae Menuthiadis insulae. Sacrorum omnium iri inistri & interpretes apud Persas fuerunt Magi: civiIta etiam negotia ex eorum consilio administrabantur, summoque fuerunt in honore. Mulieres illic quoque Soli &Dianae dicatae, sacra quaedam obiabant. Magis inter recentiores Persas successerunt alii Sacerdotes, quo-xum seinceps est supremus quidam Pontifex. Sacerdotes Indorum leguntur ex Brachmanum tribu, quae caeterarum nobilissima est. Cons crancire certis quibusdam ritibus, δέ diversis addicuntur ossiciis, dive sosq; retinent dignitatis gradus. olim etiam totius collegii princeps unus erat. Sua sunt Ceilanetisibus monasteria,&sacrae domus; sui Macas larensibus Patriarchae,iui Presbyteri, sui & inferiorum ordinum Clerici. Et hi &iali initiantur a Patriarchis, Patriarchae ab uno supxemo legis suaeAntistite. Quid Si amensium finitimarumque gentium Tala inos, quid Sinensium

BOnrios, nec unius omnes ordinis aut in stiriati, quid mulieres sacras commemorem p Rerum illi sacrarum sunt antistites; secretia vulgos las incolunt domos, monasteriorum nostrorum similes.& in varios ordines sunt discreti, suisq; Praesulibus parent. Bonziis Iaponensibus unua praeest Pontifex, qui supremam habet inter eos auctoritatem. Iaco nun- Cupant. Is religiones interpretatur , do omnibus controversiis ad sacra pertinentibus constituit. Illi castitatem colunt, etiam coniugio abstinentes. Plerisq; sceminam attingere capitale est. Sexcenti fuerunt Graecis

sacrorum

248쪽

saerorum ministrorum ordines. Suos sibi Sacerdotes, sua saera suas victinus habebant Dii singuli. Sacerdotio nonnunquam fungebantur ipsi Reges. Mysteria Eleusinia administrabant Hierophantae Eumolpidae . . Daduehi, Praecones , Arae minister , & qui Rex appellabatur. de qui eum eo sacra procurabant Epimeletae; tum & Sacrifici; demim Mystae& Epoptae. Adde & Melisus Cereris sacerdotes. Ex his sacris conie- chira capi potest de reliquis, quorum infinita erant ossicia, dignitates, &tituli. Plura etiam apud Romanos, i quorum si vel nomina recensere

vellem, dies me deficeret, δc iam in eo elaborarunt studiosi. Dignitatum autem munerumque distinctiones cognosci possunt ex Pontificibus , &Pontifice maximo; ex Curionibus, dc Curione maximo; ex Gallis magnae Matris Deum, & Archigallo; ex Vestalibus,& maxima Vestali. Sacerdotum autem plurimis juris de rebus ad se pertinentibus dicundi potestas fuit. Inter Celtas nostros de Britannos saera fuit δc eximia Druidarum auctoritas , Bardorum item atque Vatum. Nee suis Patriarchis Mugallenses Tartari; nec suis Scythae & Germani Sacerdotibus caluere, tum foeminis, quas Alirunas vocabant tum viris; nee Hispaniolenses Americani suis, quos pudicitiam colere jubebant, gravissinus propotatis poenis, ni fecissent; nec Virginienses; nee Brasiliani, qui variis Sacerdotum ordinibus summum Pontificem praeficiebant; nec Peruant, apud quos multae suere Virgines sacris dicatae, quarum nomen fuit Mamaconae,

opera, sacrorum ornamentorum textura; nec Mexicani, qui suos unctio-

ne quadam consecrabant. His Pontificum, Meerdotum, - Levitarum, aliorumque minorum ministrorum varii ordines fuerunt, quorum singulis sua attributa fuerunt ossicia, st: ae dignitates: fuerunt de virgines Deo sacrae , quemadmodum dc Peruanis, intra secretarum domum claustra asservatae, dc velut utentes ritibus Vestalium Romanarum: fuerunt de Monachi austerum vitae sectantes genus, incolae coenobiorum. De matri- VII. Cujusmodi debeant esse matrimonia, cognoscemus monitoremonio. Christo, si prima rerum repetamus primordia. Unus fidit unius uxoris Matth 39, . vir, nec sacram hanc coniunetionem dirimere fas fuit. Primus Lamech

diseq. sibi adiunxit uxores, plurimas item alii, iique sanctitate conspicui, ita favente Deo propagationi generis humani. Ius deinde plurium uxorum ducendarum, earumque dimittendarum , Mosaica Lege factum est: ' excepto tamen summo pontifice, si Rabbinos audimus. Hoc iure usos Diodor. I. I. quoque aegyptios tradit Diodorus; unicam videlicet fuisse summo Sacer-cerdoti concessam uxorem, caeteris, qaot quisque vellet. At palami distent

249쪽

LIBER II.

dissentit ab Herodoto, qui AEgyptios singulis uxoribus eontentos fuisse Hemd. libri

docet, perinde ut Graecos. Haec convenient, si unius legitimae uxorisμ p. 9a. fictam dicamus licentiam, plurimarum vero pellicum : uti fit apud Sianas & Indos, gentes AEgyptiacis imbutas moribus, ut alibi ostendimus. Cecrops quoque, homo AEgyptius, unum uni coniunctum esse voluit. unde duras creditur διφυής. Fuerunt, qui nullo subnixi antiquitatis suffragio , crederent placuisse Carthaginensibus multiplex de plurimarum simul uxorum coniugium. Nos vero sine testibus non assentimur, di multa in contrariam nos trahunt sententiam. Adeo Indis placet in unicae uXoris connubio acquiescere, ut ea desuncta, semel tantum liceat ad alteras nuptias convolare, praeterquam Brachmanibus. quibus unarum duntaxat nuptiarum facultas eis. Siamensibus, etiamsi lege vetitum non est,plures uxores ducere,probatur tamen solitarium istud castumque viri unius & unius foeminae matrimonium; itemSinis,Maponensibus,quorum mpremus Imperator,quem Dayrum vocantilege cogitur uxore unica esse

contentus , eaque quotis quibusque mensibus per quindecim dies absimnere. Eam si amiserit triginta annis minor, altam ducere potest, sin maior, reliquum vitae tempus caelebs agit. Nec vitio tamen dant Sinae, si quis pellices superinductas habet. Honestiores apud eos steminae secundis abstinent nuptiis. Sponte cremantur cum viris defunctis apud Indos, more antiquissimo. Ni ficiant, infames habentur. Fuit idem in usu apud Thraces, Scythas, atque Gallos. Alio mortis genere viros mo os sunt prosecutae viduae Herulorum, & hac aetate AEthiopum quomodam. Intergentes Scythicae originis praecipua haec laus Germanorum est,quod singulas duxerint uxores faedere perpetuo , s paucos quosdam excepisses. Eadem laus est Chiribicensum, Floridensum, & fere Brasilianorum. Graecos Atticae terrae incolas Cecrops unis foeminis coniungi voluit, ut a me notatum, a inverecundam vulgivagae Veneris licentiam coercuit, Morem hune laudat Euripides in Andromacha. Sunt vero, qui dicant, Eurip. decretum postea fuisse Athenis, ut unam quidem civem ducere liceret uxorem, ex alia vero liberos procreare ad frequentandam civitatem, ι' εe multitudinem augendam ; atque ita factum a Socrate. Negant alii 'simul duas habuisse. Illic ἐκ Sacrorum Rex ad ritum Ebraeorum viminem

ει civem ducere debuit. Jure Romano duas uxores eodem tempore ha- Instit. lib.Linere non licebat. Laudantur ergo h Scriptoribus Romanis gentes mori Titi φ. I.6.

huic obsequi istitae et culpantur ab iisdem, qui secus faxint; Mauri , Sal- inst. Julinio ει Claudiano, Persa --miano. Imo, ne concubinam quidem habere splIo Gud.

Ammiad. 3.

250쪽

pompon. habere cum uxore fas esse vult Pomponius Iuristonsultus: Nee probata Sςnti re- Valentiniani primi lex , qua jus unicuique fecit duas simul legitimis

P lib uxores habendi. - Magno quo lite in honore fuerunt Romanis foeminae ii '' univirae , sive unicubae, hoc est, quae semel tantum nupsissent. Noni aliae adhibebantur pronubae : non aliae Fortunae muliebri coronam imponebant, & corona pudicitiae honorabantur. Non aliae aedem Pudicistiae, patriuiae vel plebejae, poterant ingredi. Summo Pontifici bis uxorem ducere non licebat. Itaque unius uxoris vir, sive unicubus esse debuit'; i consentiente Romana lage cum Christiana , quae Sacerdotes suos semes tantum maritos fuisse voluit. Stabiles Romanis fuerunt nuptiae, ante quam divortii morem Ebraeis, Graecis, aliisque gentibus receptum Carvilius induceret, anno Urbis Dxx. liberorum quaerendorum caussa ' nec' sine magna tamen populi invidia. Flaminicae tamen eonnubium sola morte dirimi potuit: uti dc quod per Confarreationem esset contra ruam. Ne barbaris quidem gentibus Ameri nonnullis recepta est uxorum murutitudo. Individuam illam viride foeminae coni anctionemDeo auctore fieri, de sacram esse, plurimae fatentur gentes. Ritibu& ad eam sacris utuntur I

daei, faustisque precationibus, quarum Armula&Ritualibus libris sunt conis Phot, . plexi. Ex loco quodamae tit . qui excerptis ex Damascio insertus extat, cognostimus. Alexandrinos legitimas ratasque mitias non habuisse, nisi connubiades tabulas Sacerdos signasset. Gustri Persae coram Sacerdote nuptias contrahunt' coram Braclinianibus Indi ν Sime in loco sacro, coram idolis. Ad eas se accingebam Atheilienses, aliique Graeci per

ἐλμα sacrificia quae Iunoni Pronubae fiebant item per γαρι mri s erificium, quod Iunoni, Veneri dc Gratiis Giebant parentes in nuptiis liberorum, dc quae sponsi ipsi aliis Diis, ad felicitatem Decunditate ire

impetrandamo Aliud erat Thessalinum nuptiale sacrificium, lαμοδαι τι dictum. Sanctπ quoque Romanis habitae sunt nuptiae , quas sanctis c remoniis prosequebantur. Sacrum praecipue fuit vinculum Confarre Dion.Halici tionis, Dionysio Halicarnasseo Farracia dictum, quo nihil ipsis religio, libr a. us fuit. Huius contrahendi auctor praesesque erat Ponti lex Maxim ,& Flamen Dialis, conceptri verbis, facrificio jacto coram decem testibus. Non alio ritu uxorem ducere Flamini Diali licebat, cujus dc matrimoniaum sola morte dirimebatur ν non alio conjugio nati creabantur Flaminnes. Sacrae quoque fuerunt nuptiae per Coemtionem initae ; nec sine sacrificiis, precationibusque palam coraminis ad aras factis, de domi d

' inde iteratis, igni δέ aqua millibitis, quae ipsis ivgrunt sanctitana, ac thuro

SEARCH

MENU NAVIGATION