장음표시 사용
271쪽
mi , micare in re bris, si quis extincta ea ad veritatem eontenderet. Hil 'eum valde permoverer,nec nisi eomposio hoc dissidio in Fide acquiescore me posse putarem, operae pretium duxi posthabitis omnibus, in eo et horare, ut Rationem de Fidem, si qua possem, adducerem in concordiam id si fecissent futurum ratus, ut summa deinceps fruerer animi tranquilli eate, parta per subnixam Ratione Fidem, quae primae verisatis reserassee aditus; unde porro salus aeterna pendet, de suprema illa beatitas, ad quam honoriun omnium summa resertur, quaeque est Philosophiae totius finis ultimus. Cuni in eoisaque studium Omne meum diligensiam; ponerem, uberius extitit, quam speraveramkoperae meae pretium: quas enim ine
plicabili dissensione putaveram dissidere inter se, Rationem atque Fidem, re diligentius explorata aequis conditionibus in gratiam reconciliari pos- se intellaxi. Consensionis illius argumenta & conditiones aperui libro primo harumce quaestiolium p altero dogmatum Christianorum δι Ethnic rem habita est a me comparari II. Nunc postulat institutus ordo disputationis,ut,quod in Do D Libriaeta tum expositione factum est, idem quωque fiat in explicandis praeceptis ad motum. vitam pie recteq; ducendam propositis. Quamobrem referre pergam ea, quae acta iunt a me in Alneiano cum Hamelio. Nam cum is exiisset lecti in sub auroram, uti mos emtudiosorum, venit ad me in cubiculum, des inno etiamnum languentem Mendit. Tum exprobrata segnitie, dum vestes sumerem ivit in templum, quo statim ego quoque me contuli; & post datam piae precationi operam,hominent in praturum sylvae proximum de duxi . ubi ad profluentis aquae rivum altissimis arboribus protecti iacu mus, Tum Hamelius 1Tertius hieest, inquit, dies rusticationis nostrae, quitertis item colloquiorum nostrorum argumento destinatus est, comparandis nempe vitae agendae praeceptis, quae a Christianis,&quae ab Ethnicis tradita fiant.Tibi nunc exornanda quoq; haec Darta est: nam quid utilius, vel iucundius,in hoc praesertim otio 8 Parebo, inquam,& exequar,quae s persunt, cum iam nec lineat pedem reserre. Et ineptum porro laxet, pr Vinciam re integra uisceptam eadem iam assecta deserere. III. Res absolvi poterit eommode, si trifariam partiemur ilisputatio- Gusismnem hanc , eaq; primum tractemus officia visae humanae, quae pertinent adpartitis. Dei cultum; tum quae sibi ipse praestare debet homo; tum quae caeteris hominibus. Non alius enim est officiorum humanae vitae finis, quam Vel Deus , vel auctor ipse actionis, vel ex humano genere quispiam, ipsumve humanum genus. Quod plane consonat effato Christi, hane
esse Legis di Prophetiarum summam, Deum diligere prae rebus caeteris,
272쪽
nobis eatio ipsis, resutuos homines taliquam nos ipses. Quae pertianent ad Deum, vel posita sunt in eo credendo, vel in praemiis ab eo ex pectandis, vel in eo diligendo. Hinc tres illae nobiles virtutes, quae the Iogicae dicuntur, Fides. Spes, Charitas. Ad Spei tractationem pertinet&1lla timoris Dei, & beatitudinis hominis. In Charitate divina, live amore Dei, continetur Religio: cuius opera, vel interna sunt, ut devotio dc or tio; vel externa, ut adoratio, sacrificia. decimarum persolutio, vota iuramenta, Dei laudatio; & quae his contraria sunt, superstitio, cultas idolorum, & sacrilegia. Charitate item divinae repugnat peccatum, quod est divinae legis vita tot quo pertinet quaestio de lege divina, divitiis- me ad legis obsequium auxiliu et quae postrema pars supra a nobis ex- . plicata est. Iam ossicia hominis arga se ipsum, vel referuntur adanimum, vel ad eorpus. Qim ad animum, haec praecipue eommendat Christus, d mississime de se sentire, hominum existimationem & gloriam aspernari. nullius eulpae sibi eonscium esse, ae propterea diligenter in se inquirere. Quae ad corpus, haec sanciuntur lege Christi, fuga voluptatum; & divitiarum , quae voluptatis ministrae sunt, contemtici ; item spontanea Misrum perpessio. utraque autem ossicia complectitur generale illud, nos nobis ipsis debere esse despuatui, & velut perpetuum nobiscum bellum esse gerendum. ossicia denique erga alios homines ad hoe referuntur praeceptum Christi, Diligendos esse eos perinde ut nosmet ipse nobta unde sequitur, neutiquam laedendos eos esse, non cogitatione, non Uer bis, non sinias sed triplici hoc modo ipsis esse benefaciendum, de qui
buscunque rebus poterimus commodandum. Minime vero hic expectes a me, optime vir, accuratam capitum singulorum tractationem ; quod istitio disputationis huius te monuiue imo, ne multorum quidem. MDgna enim illorum pars, ac ea praesertim, quae spectat ad informationem morum tam constante dc nusquam discrepante hominum omnium eo sensti admissa sunt, ut in iis probandis superflua omnis futura sit opera velat neminem esse laedendum, quamplurimis benefaciendum , succurrendum miseris, parentes honorandos, eandorem retinendum , sectan iam mari erudinem . plurimaque huiusnodi, quae non tam ex libris, quam ex communi vitae usu, naturaeque ipsius suasu cognoscuntur. M igitur seponemus nobis ad disserendum, quae ab hominum moribu , pervulgatisque sententiis videntur recedere.
273쪽
Comparantur inter se Christianorum & Εὐά-
corum praecepta, ad vitam pie recteque instutuendam pertinentia. De Fide.
AGENDUM primo de Fide, quae Relisonis Christianae sun- ,
damentum est, quamque & a nobis exigit Christus, &Apostoli exigunt, & olim exigebant Prophetae, cum dicerent, minime a nobis perceptum iri res secras, nisi praevia Fide. Hoc autem morigeri animi obsequium cum contumeliosis simplicitatis, credulitatis, & vecordiae nominibus traducerent Ethnici; egregiis scriptionibus propugna- . tum est a sanctis Ecclesiae Patribus, cum probarent, in rebus prope omnibus necessariam esse Fidem; fide mutua constare generis humani soci tatem, nullasque sine fide artes aut disciplinas capem posse; . imo, & ipsos Fidei Christianae irrisores Philosophos in fide ponere sectarum sitarum fundamenta, fideique utilitatem commendare. Hoc quoque nos paucis pro instituti ratione ostendemus: initio ducto a Pythagora, cuius prima ea erat sanctio, ut in sua auctoritate acquiescerent discipuli, docilemque praeceptis sitis animum, sine ulla dubitatione, inquistione, aut contradictione, per quinque annos praeberent. Fidem autem sibi praecipue volebat adhiberi in iis, quae pertinerent ad Deos; nec repudiari narrationes miraculorum, prodigialiumque rerum, quae ii Diis viderentur
proficisci; quippe Deorum infinitam esse potentiam. Stolidi ergo habebantur 1 Pythagoricis, non qui rebus huiusmodi tribuebant fidem, sed qui id Aeere remabant. Nec levem sententiis suis adiungi volebant, sed certam & constantem , quasi non ab homine aliquo , sed , Deo ipsi, essent profeste. Hine Zaleuei, qui fuit auditor Pythagorae.prima lex.
credendos esse Deos, de mundum Deorum esse opificium. Anaxagoraed stipulus Euripides lege dixit, credi Deos. Saepius etiam quam PDEu Ip. Hethagorei elatiusque Fidei dignitatem &necessitatem adstruit Plato; cum- cub. v.goo. que ad leges rerum sacrarum de eivilitam serendas se accingeret, legum Plato de te. Omnium , quibus utebantur Lacedaemonii ει Cretenses, utilitanamgi, II
274쪽
Aristot. de phys auis stulta libx. I.
esse dixit &praestantissimam hanc, ne in illas, bonaenean malae snt, a deant iuvenes inquirere, sed Pronis admittant animis, iis lite ultro o temperent. Atque id secutus est deinde Neratius Iurisconsultus; alioqui futurum dixit, ut multa ex his, quae certa sunt, subvertantur. Quod& in suos Pandectas retulit Tribonianus. Socrates apud eundem Platonem in Gorgia, se res ait de inseris vulgo jactari solitas, ex audirii tantum credere. Fatentem quoque inducit Timaeum, sepra captum esse humanae naturae ortum Daemonum cognoscere; fidem itaque adhibendam priscis hominibus, qui Deorum soboles fuerunt, suosque gener tores noverunt; nec ab iis Postrilandas esse rationes , aut argumenta, sed veteri mori legique parendum. Haec confirmat di dilatat Chalcidius, libri hujus interpres: Plato, inquit, ostendit oportere creducitatem omnes doctriaim praecedere ; maxime cum non quorumlibet, sed maenorum prope divinorum virorum Ar assertio. Admitti quoque vult Plato ea, quae de hominibus olim terra enatis narrantur ex auctoritate priscorum hominum, qui Iemporibus illis suerunt propiores. Fidem item tribui iubet priscis strinonibus, atque item legum latoribus, in iis, quae de an, mis mortuorum seruntur, vim quandam retinentibus, & rerum humanarum curam gerentibus. A Platone sua cohors non discessit. Porphy-xius ad Anebonem de Diis & Daemonibus scripturus, esse eos ponit, nullo allato argumento, tanquam rem , quae credi debeat, non probari, credique hoc ala a Graecis ex sola conjectura. Subiungit deinde. eos, qui Dei consuetudine fruuntur, de bono non disputare. Iamblichus, quasi Christianum agens, orationibus ad Deos fusis foveri ait Fidem, Spem, &. Amorem di vinum. Cotta Academicus, apud Tullium,sibi auctoritate ma- .iorum persuasum esse profitetur, esse Deos; rationes vero, quibus id Stoici probant, minime se admittere. At Aristoteles &Fide utendum esse docet in Philosophia,&in communi vita, & ea saepe utitur. Fidem appellat normam scientiae ; hanc necessariam esse pronuntiat ad percis piendam scientiam ; credendum esse maioribus, & vetustati, quam &saepe citat in testimonium; nec in omnibus requirendas esse demonstrationes. Christianae quoque doctrinae manifesta deprehendas vestigia in simplicio , cum ex Platonis & Aristotelis auctoritate demonstrat, a cognitione rerum naturalium perveniri ad divinae naturae notitiam, quae nos in admirationem rapit; unde oritur conjunctio cum Deo, Fides, dc Spes.
Memoratur illud Philetae Coi, qui suppar fuit Aristoteli, Deum crede dum eue dc colendum, non quarendum. Nulli vero inter philosophos
275쪽
an . tam ereduli fuerunt ae stoici ' non majorum solum, non magistrorum retinuerunt opiniones nullis argumentis suffulta sed vulgi etiam rumustulos dc anicularum naenias videntur captasse ex iisque pependisse. Proiectam hane animi ad quidlibet credendum supinitatem reprobat nonnunquam Seneca . & intra legitimos fines revocat. Praeclara sunt hate sqnec d. eius effata i Primin es Deorum euutu, Deos credere. Item, Deum coli
qui nomis. Praeclarius & istud, quo Fides & Spes adstruuntur . .Dμα rc Id Epist... Iurimum animo dant roborri Fides veri,*fiducia. Nam σ-Id. Ep. 9 .s cum creditum est, magnos animosnuimu concipit, eae fiducia impletur. Cum Fidei dignitatem praedicaret Mnobius, Epicteti praetexuit auctorio, Arnob. I. a. tatem, quem dixisse eefert Arrianus , aliquid flae ratione esse facien m. Quaenam Romanorum de Fide eommunis fuerit sententia. indicat Tacitus, eum ait, sanctius iis reverentiaque esse visum de actis Deorum credere. quam scire. At non Fidem hanc. sed eam, quam sibi in rebus gerendis Taere. de tribuunt homines & praestant, quaeque vulgo appellatur fidelitas, in Capstolio Romani consecrarunt. Quo in pretio fuerit apud AEgyptios Fi- μdes , intelligitur ex elogio , quod in nobilium virorum fimere palam recitare solebant, in quo primae virtutis ponebatur loco, Deos ii parentibus indicatos eoluisse. Cuius elogii specimen reperitur apud Porphyrium. Lex M ammedanorum iubet in rebus divinis , & ad Porphyn de Misonem pertinentibus vulgatam teneri Fidem . nec de iis quaestio-- , nem moveri. Et Arabes Philosophos multa scias admittere, probata opinionibus , non asserta argumentis. Priscorum Persarum Pontis, ei commendabatur praeeipue Fides , de Dei fiducia. Brachmanibus suis summam tribuunt Indi Ethnici fidem. Praeceptorum, quae disci- Iis suis Xacam testamento reliquisse Tunquinenses serunt, primum hoc est ac praecipuum , rerum . se scriptis traditarum nulli omnino fidem derogare. Eadem est apud Sinas Conlatii dictorum auctoritas. Iidem de receptas maioribus opiniones de consuetudines proni amplo-ctuntur.
Sta in Deos collocandas esse,hona ab iis expectanda,& in vita,& post
mortem; metuendos eosdem ac lamme colendos, Philosophoruni prope omuum constans opinio est- Etiam qui alia trad e visi sunt,
276쪽
e si discrepabant verbis, re tamen consentiebant. His igitur praeteranissuad vexatissimam accedemus quaestionem , quae est de beatitudine hominis, ad quam spes eius tendit. Duplex autem spectari potest beatitudo hominis, pro duplicL ejus statu; & cum mortalis hujus vitae fruitur usu,
dc eum ex ea excessit. Prior tractatio infinitis Philosophorum veterumae recentiorum disputationibus fuit pervagata . cum fines bonorum αmalorum quaererent: ac eorum maxima pars summum bonum in in
elatione vel similitudine Dei posuit, hoc est, in virtute. Nos ab hac quaestione abstinebimus, nisi si quando veterum adducemus nonnullos , qui felicitatem vitae hujus a futura beatitudine vel non distinxerunt satis, vel utramque quasi connexam disputando complexi sunt. De beatitudine. quatenus virtutis merces hominibus post mortem proposita est, jam supra generatim egimus, eum disputaremus de poenis δc praemiis. Nunc vide dum, in quo potissimum sitam eam esse voluerint Philosophi, eaque tam tum asseremus , quae Christianae doctrinae sunt consentanea. Geminus autem Theologis beatitudinis illius Riturae de aeternae est intellectus: vel enim res significatur , quam cum adeptus fuerit homo, beatus inicitur; quae beatitudo appellatur in SchoIis issectiva , vel ipsi rei huius posses.so , quae dicitur beatitudo formalis. Priorem hane beatitudinem in Deo solo positam volunt ἰ alteram hane in visione Dei, ex qua natatur Dei amor, dc ex visione, eique adiuncto amore, gaudium. Nunc probandum nobis est, placuisse idem viris magnis, solum rationis suae ductum sequentibus, nee vera Dei disciplina ae religione imbutis. Et iam supra quidem ostendimus, Maimoniden , ejusque sequaces , summum collocasse bonum in intima dc aeterna Dei contemplatione, quam Spec Ium lucens appellant. S c dc Pythagoras , qui per virtutem dc rerum
terrenarum contemtum ad Deum nos docuit reverti, Deum cognoscere
dc contemplari; per eamque cognitionem non solum beatitatis perfectae compotes nos essici, sed dc Deo similes, atquq etiam Deos, quantum per humanae naturae conditionem licet. Hine vulgatum illud ejus ae laudatum dogma, Deum sequere et quod ac Hippodamus Thurius, dccaeteri Pythagorei decantare solebant. Doctrinam hanc acute explicat Τimaeus apud Platonem , nobilis Pythagoricarum sententiarum magister. Hierocles quoque Aureorum carminum interpres, quae Pythagoraedicta sunt; item Iamblichus eadem exponens carmina, dc ex Pythagorae .
ue Archytae effatis Philosophiae laudans praestantiam'. ad eamque homi-ata adhortans. Haec autem de retinuit Plato, dc in libris consignavit suis,dc
277쪽
fie apud familiares ἐxplicare solitum fisisse tradit Mia usi bonum ho- Alela. Ista minis in scientia primi boni esse situm p primum autem bonum esse De-g0gum ἔ ab eoque , omnis boni fonte se reliqua diei bona prout inde 40M Paliquid sit in ea derivatum; per assectationem autem virtutia de despiei -
entiam rerum humana sum, Deique cognitionem . Deo nos similes escia de ex ea similitudine oriri beatitatem . quae non in terrenis & caducis, sed in divinis bonis & aeternis posita sit; eaque tum demum Butanimos piorum hominum, cum eorpore soluti redierint ad Deum: tum vero vehementer amaturos eos contemplationem illam Dei ac Deos . rtandem futuros : vere itaque dici, virtutem sufficere ad beatitatem. De.
umque esse sequendum, ac Deo obsequendum. Haec sparsa inscriptis Pla- tonis reperies. & fere ex persona Socratis prodita, ut idem ipsi visum esse Aselas. Quamobrem & alter ejus discipulus, Euclides Megareus , unia i m esse bonum putavit, quod & simile sit, dc idem, & semper 3 De- um nempe, qui immutabilis est, diversis licet nominibus appellari solitum
Quod eon nat pronuntiato huic Christi: Unuos bonω, Deus. Platonem Μvth.39,Insectatur suum agmen: dc Plutarchus quidem, quem dc Platonicum de Pe- Plutarch. . ripateticum iure possis appellare, Geometriam hoc nomine commendat, quod animum distrahat a sensibus, de ad naturam convertat aeteream, cu-- 'jus contemplatio finis est philosophiae. Maximus Tyrius piorum animos Μrii eorpore exemptos in caelum recipi ait, fiui Deorum consortio, de veritatem Tyr.Disan ipsam cernere. Beatitatem in sola mente sapientiae compote loeat Plotinus, Plotan.En summum bonum peti jubet ex Deo, conandumque, ut vitam eius vivamus,
eique similes simus. Nec inde abludit Porphyrius; veram quippe beatitatem po phy, d. ponit in sapientia ; sipientiam autem esse decernit, boni, Dei scilicet, de abstin. ab eorum, quae vere sunt, cognitionem : ad Deum igitur converti nos de- animat. I. αbere, in eoque imitando, de nobis ipsis cognoscendis esse elaborandum. - 3. 43. Inter Philosophos itaque eos magni facit prae caeteris, qui felicitatem suam ex Deo, Deique contemplatione dc imitatione, aptam esse putant. Nee ab his discrepat Iamblichus, hominis quippe selieitatem eonstituit Iambl. dein sui ipsius , Deique cognitione, dc intima cum eo coniumstione, per in B quam acquiritur visio Dei, qu2 culmen est felicitatis. Proclus , Platonicam edisserens philosophiam, sanctas ait animas subiunctas siimmo pio heptria. caelo, ejusque motu raptas, contemplari Deum domicilium illic habem ει libri adtem Cynicorum sententiam ex Sallustio cognoscimus: animos ille ait Sopati. de
278쪽
post vitam pie actam omni corpore expurgatos Diis adjungi, & in ei talem administrationis mundi cum illis venire. Stoici, perinde ut Pythagorei, finem hominis esse dixerunt. Sequi Deum; ortum eum esse ad mundum, qui Deus est, contemplandum & imitanduῶ; ex cognitione quippo Dei oriri pietatem, reliquasque virtutes, unde vita beata existit, pat& similis Deorum, dum corpori animus conjunctus est ; solutum vero corpore ferri in loca Lunae contermina, prope cognata sidera ue illic cernere veritatem, & Deo similes factos summa felicitate frui. Beatitatem Deorum in contemplatione posuit Aristoteles Α hominum quoque quo propius contemplationem Deorum imitarentur' sapientis autem proprium id esse , Deos imitari. proptereaque sapientem esse beatum, dc praemium virtutis a Diu referre, ac Deum denique fieri. Qui Deum colat. praeclaras eum habere spes ad salutem Icistit Philemon Comicus apud Theophilum. Iam Ciceronis inter Romanos eximium illud est, quod refert Lactantius e Cicero, inquit, in Tusulanis, quamvis dubitanter, , tamen sensis, summum homini bonum nonnis pos mortem contingere. Fiadenti animo, inquit, se ita res feret, gradietur ad mortem, in qua aut summum bonum, aut nutam malum esse cognovimuι. Christiano vero
homine prorsus dignum est hoc Manilii dictum :Quid caelo dabimin y quantum est quo veneat omns ympendenduι homo es, Deus esse ut posset in ipso.
Ae si diceret, caelo assectandam esse viam . quippe tum nos adeptur Deum, quod summum bonum est; ac propterea in eo consequendo omnia sua, seque adso ipsum debere hominem impendere. Viae Beatorum primos monstratores fuisse gyptios declaravit oraeulum Apollinis, quod apud Eusebium refert Porphyrius. Tum subjicit, plurimas quoque vias Beatorum novisse Phoenices, Assyrios, Lydos, dc Ebraeos. Viam autem Beatorum eam esse ait, quae ducit ad Deos, ut scianuis felicitatem' hominibus inter Deos esse repositam9 scabram autem esse dc sale, . sam; quo satis innuit, viam hane esse exercitationem virtutis, quae diu.ficilis oppido est & aspera. Doctiinam AEgyptiorum de felicitate suis& enucleate exposuit Iamblichus in libro de mysteriis, quem supra laudavimus. Quidquid autem illi e disserit, non ex sua disierit, sed emAbammonis Agyptii persona. Quod cum alibi ex sua ipsius persona
proferat, atque id cum Pythagorica ac Platonica sententia congruat, mani-
279쪽
quibus magnam rerum sacrarum notitiam AEgypti fiamserunt. M hammedani, crassi atque rudes, etsi corporeis sere voluptatibus felicitatem metiuntur, perceptum tamen eas iri putant prope solium Dei, in magno gloriae ac dignitatis splendore. Tertia inter Theologicas viri tessequitur Charitas, sive amor Dei. In quo cum Christianis gentes pro
Pe Omes, Omnes sectae, Omnes aetates consentiunt; ut vix quemquani reperias, qui amandum esse Deum negaverit. Amoris autem comes est timor: nam quem amamus, eundem reveremur, cavemusque diligenter,
ne admittamus quicquam, quo ei molesti simus, & in odium elua incurramus. Nec satis in eo videtur constare sententia Stoicorum, qui Deos timeri nolebant, quod nihil ab iis, nisi salutare, posset in nos proveniare; nec id ametur, quod meruitur: cum E contrario id metuatur, quod amatur, gravissimaque omnis sit ejus offensio, ac Dei praesertim, quam&saepe damna dum vivimus, & dira post obitum supplicia consequantur. Amorem & timorem sequitur obedientia; hem relligio, per quam cutitum erga Deum pietatemque vel internis animi actibus de aflectibus , vel ceremoniis quibusdam externis significamus. Nulla autem prope natio, nullum tempus religione caruit, ut quasi humanitatis pars aliqua videatur esse Religio. Etsi enim memoranturaliquae gentes, quae omni religione. omnique Deorum cultu carere dicuntur; tamen neque de eo satis constat, di saepe id falso creditum fuisse, commercio deinde de lapsu temporis compertum est; oc gentium illarum , si quae sunt, tam immanis est seritas , ut vix homines haberi possint. Praetereo internos illosa his Religionis , devotionem dc orationem; εc externos , Horati nem , vota , laudationem. Sacrificia quoque non attingam, quibus homo Mneficiorum Dei memoriam recolens auctorem agnoscit palam, de honorum acceptorum partem grato animo refundit. Magna quippe fuit in eo populorum omnium conspiratio, multis de di amplis volumianibus celebrata.
AGAM hie tantum de Decimis, quae pars sunt remunerationis
huius, quam Deo rependimus; quippe quarum usus minus est pervulgatus. Vetusius is quidem flait apud Athenienses, qui d
cunam patrimonii putem resibus dabant in publica sacrificia, publicosq;
280쪽
sumtus. Has eum exegisset Pisistrarua, filii eius populo gratificantes ad
vicesimam partem redegerunt. Ex manubiis decimas Apollini. Dianae, Marti, & Priapo ; ex publicat s damnatorum bonis Minervae iidem tribuebant. Decimarum autem Diis consecratarum decima Pars Prytaniabus cedebat. Apud Argivos etiam praedae decima ad Deos pertinebat. Transiit porro ex Graecia mos idem in Italiam. Decimas manubiarum Apollini Delphico voverunt Crotoniatae, si Locrenses bello vicissent: Locrenses contra voverunt nonas; &hostes ut voto, sic bello superarunt. Liparaei decimas spoliorum, quae a Tyrrhenis retulerant, Delphos mis runt. Est apud Dionysium Haliearnasseum. & seriptorem libelli Deorigine gentis Romanae, Herculem ex Hispania reducem, cum in Italiam venisset, decimam praedae bello partae in sacrificia Deorum consecrasse ἔ. receptisque bobus, quae furto abactae fuerant, decimam pecoris partem apud Aram maximam Diis profanasse . eum ante Regibus decimas fru- um gens illa praestaret; atque inde traductum morem , ut Herculi Plutarctus pros Daretur. Etruscos fuisse reges illos distimus ex Pluis missi tarcho. Pelasgi quoque, Graeca gens, delati in Italiam, & maris tenentes Rom. imperium, magnificas prae caeteris gentibus Decimas Delphos mittebant; .& deinde inter Aborigines recepti, idem facere pergebant, Oraculi D donaei monitu. Cumque aliquando sterilitate laborarent, fructuum suorum Decimas Iovi, Apollini, & Cabitis voverunt ' & voti compotes facti. 4 iis fraudatis, in magnas calamitates inciderunt. Sive ergo ab Hercule, sive a Pelasgis, sive ab incolis magnae Graeciae, venit ille ritus ad Romanos , apud quos decima quaeque Diis offerebantur ; ae Herculi praecipue, cui divites plerique bonorum suorum Decimam consecrabant. Sed longius etiam repetenda est origo moris huius, a Tyriis nempe dc Carthaginensibus, qui ab Ebraeis eum videntur accepisse. Solenne quidem erat Carthaginensibus primitias ac Decinias frugum suarum quot annis Tyrum ad Herculem mittere. Praestabant idem officium Arabes Deo suo Sabi ex Decimis, quas ex thure capiebant Sacerdotes, ante quam venum prostaret, unde impensae publicae tolerarentur. Pontifici suo decimas bonorum suorum contribuunt hodieque Persae , cultores ignis, quas pro arbitrio necessaria usibus impendat. Sancinun id aiunt Demonstr. Iege Zoroastris. hoc est, si re ste coniecimus in Demonstratione nostra E Rng, Evangelica, lege Mosis. Ne barbaris quidem Guineensibus, ne Mericatus
quidem, ignotus punitus & inusitatus suit Decimarum Deo suo pende
