Petri Danielis Huetii ... Alnetanae quaestiones de concordia rationis et fidei, quarum libro 1. lex concordiae rationis et fidei ... Accedit auctoris commentarius de rebus ad eum pertinentibus

발행: 1719년

분량: 604페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

exploret argumenta, cur credibilia sint; eaque approbes, quae suadeant, ea refellat, quae deterreant. Haec autemni judicatio Rationis opus est, quae ad id gratiae divinae ductum ipsa quoque desiderat. At cum intellectus, jussu voluntatis a Deo excitatae, iis tandem assentitur, quae sibi proponuntur ad credendum, haudquaquam ab incepto ossicio desistit Ratio, pergitque removere impedimenta, quibus essici posset, quo minus, quae credibilia visa sunt, ad consummationem usque & plenitudinem Fidei credibilia viderentur. Id cognoscas ex eadem illa Samaritana muliere, quam supra proposui in exemplum. Huic cum Messiam se esse dixit Iesus Dominus, credibile ei visum est, reipsa Messiam hunc esse, ad idque Ratione usa est. At postquam impellente gratia Dei persecte id credidit, tum sane vel maxime credibile id ipsi visum est. Non autem propterea id credidit, quod sibi per Rationem credibile videretur, sed quod prima veritas revelaret. Cum vero id ipsi revelabat prima veritas, voluntatem excitabat per prae sentem gratiam, intellectumque simul collustrabat & iuvabat, ut quoacredibile erat, credibile id elia per Rationem facilius cognosceret. Ita Ratio instrumen rum erat, non caussa Fidei. Ut cum urbem captam Rex

victor ingreditur, & turbam obstantem dimovet satelles; caussa quidem cur urbem ingrediatur, non est satelles ille, sed victoria; attamen Rex satellitis ministerium adhibet, ut parta per victoriam ingrediendi facultate utatur. Cum Discipulis praecepta traderet Christus, Apostoli, etsi Fide jam imbuti, veriti tamen ne iis capessendis impares forent, & naturae humanae imbecillitatem reputantes, Fidei ab eo incrementum exposcunt. Igitur inter Fidem iam susceptam, & Fidem suscipiendam, mediam se interponit Ratio, gratiae divinae affatu suscitata. Fidem quoque comitatur Ratio in Conciliis, cum decreta ex prinei piis Fidei per certam consequen tiam deducta ad credendum proponuntur. Atque haec decreta cum & ipsa fiunt principia Fidei omnino dicendum est invide Rationem inesse. Nam, exempli caussa, cum ex hoc capite Fidei, quo Christum credimus vere Deum fuisse & vere hominem, claris lima consequentia per Rationem con cluserit sexta Synodυs Constantinopolieelebrata, Christum duabus vCluntatibus esse praeditum, divina & humana, quod aliud est caput Fidei 3 inter haec duo Fidei capita mediam se gerit Ratio, unumque alteri connectens, utrique implicata est &conjuncta. Sic tamen ut postremum Fidei caput, non propterea Fidei caput sit, quod ex priore per Rationem ducatur; sed quod a prima quoque veritate sit revelatum, atque hunc, itidem ut prius, postulti assinium, qui dicitur assensus Fidei: cum propositiones e capitibus

52쪽

h eapiti s Fidei per Rationem ductae, nisi & ipsae . prima veritate revela

laesint, eum tantum postillent assensum, qui Theologicus appellatur. II. Fides autem,postquam inseditis animo ne tum quidem Rationis opem spernit; imo ab ea robur quaerit & desensionem, eiusque utitur ab adminiculo ad componendos hominum mores, & pietatem amplifican- homines . dam. Verum longe alius est ac plane diversus Fidei progressus&Rati-ceptastonis. Nam caduca Ratio, nisi fulta sit, in altum eniti non potest: ea-Rationisdemque, ut se attollat, quidquid nacta est, ad id se applicat, quemad- non modum infirmiores plantae solent; lentaque Sc imbecilli progressione ab effectibiis sensilibus sibique obviis ad causas ascendit. Fides vero dii inae suae originis viriumque conscia, contrario ductu fertur primum in causens, ab iisque ad estestius delabitur. Regressus autem ille a caussis in enfectus, fit ope Rationis. Atque hinc Fidei commoda pertinent ad vitam pie agendam; & ex hoc sonte, tanquam per canalem, sic per Rationem Christianorum doctrina atque mores irrigantur. Alioquin otiosa Fides est ac mortua, nisi ex ea utiles ad salutem fructius Ratio decerpat. III. Sed & modum sibi Ratio a Fide sumit, seque ad Fidei normam Ddes nomcomponit, nec ultra positos a ride terminos evagatur. Hanc enim pria maesR nium homini legem ponit Fides, ut Rationis licentiam coerceat, ut Ra- tionis. tionem in credendo tanquam instrumentum adhibeat, non tanquameaussam: ut quamvis postulet ipsa sibi Fides rationabile obsequium, obse- Rom. a. I. quium videlicet per Rationem praestitum; condiscat tamen Ratio non plussapere, quam oportetsapere,sed pere ad bFietatem, Guxta men suram nidet. Atque in eo Fidem praeire Rationi, Rationem Fidei assis ctationem obsequiumque praestare manifestum est. Nam cum Fides Rationis regula sit, priorem esse necesse est regulam, posterius, id quod ad eam dirigitur. IV. Praeeterea fiunt certa per Fidem, quae pertinent ad vitae communes usus, quaeque Ratio dubia effecerat: atque ita postquam per Ra- qua ratiotionem se confirmari passa est Fides, Rationem vicissim confirmat. Nam dubia esses argumentis Philosophorum, priscorumque Ecclesiae Doctoriim, quos cerat,ser' supra citavimus, Arnobii, Augustin , aliorumque sententiis , H em resequi imbecillitatem, obscuritatem, tenuitatem mentis & Rationis humanae praedicarunt; quoad Ratione utimur, certissime firmissimeque scire

non pollumus, an mundus sit, an sint corpora, an corpore praediti simus, an animo; nec proinde, an mundus sit a Deo conditus an bene vivendum,

an abstinendum a vitiis, an virtus sequenda. At admita lumine Fidei,

D ii iam .

53쪽

iam de his certissimi simus; iam naturae firmatur imbecillitas; iam emen dantur errores animi.; iam discussis tenebris Ratio cemis obtutibus rescireumspicit; iam nebulosa illa & caliginosa Philosophia, quae neque

aditus habebat setis patentes atque claros, neque exitus ad rerum notitiam, nunc planam habet& apertam ad veritatem viam. Atque ira praestita n sibi prius a Ratione opem Fides largiter compensat. Nam quod prae Wiam Fidei pro virili proque captu se dederit Ratio, quod comitem, quod pedisequam; nunc contra Fides officia rependit ossiciis & cumu- τό in11 a. Dux nivmque Rationem sustinet, & errabundam regit. Cui ueri- imae α ω compertosue Deoy inquit Tertullianus; cui Deus cognitussiae GH-so' cui Chi Uius exploratus sine Spiritu Sanctoὶ cui Spiritus Sanctus accom- August. de modatusfne Fideisacramento' Adde & hoe Augustini: Si hominis anima si D0' rationalis, etiam cupiditate caecata, tamen cum cogitat ratiociuatur moni: Ib sitiocinatione Verum es, non ei tribuendum es, sedissilu- ,. eip. , -Veritatis, a quo vel tenuiter prosii capacitate ill batur, ut verum alia August. Enis quid in ratiocinandosentiat. Et alio loco: Satis es Chri iano, rerum creatarum cavssem, siue coelestum, me terrefrium, sive visbilium, sue invi νς- -9 bilium, nonnisibonitatem credere creatoris, qui unus re verus es Deus ', nullamque esse naturam, quae non aut ipse', aut ab imo. Fit itaque in rebus ad Fidem non pertinentibus, quod fieri io rebus Fidei consentiunt Theo-- Rationis videlicet desectum per fidem sappleri: puta cum Fidei rudimenta capessunt vel pueri, vel barbari, vel idiotae, etiamsi ea non satis dilucide percipiant, supplet tamen interna Dei lux & afflatus, quod Isiaeso, s. deerat Rationi: iuxta istud Isaiae, Dominus Deus aperuit mihi aurem; ego D autem non contradico; & illud Johannis: Omnis qui audivit a Patre, sae dicit, venit ad me. Inde adeo Theologorum quorundam placitum est, ad persectani Fidem sufficere motiva ut probabilia. Quin- etiam, si in assensu aliquo Fidei implicitum si unum quidpiam ex primis principiis, hoc quoque ipsum creditur per Fidem, neque eo ut per Rationem cognito assensus ille Fidei nititur. Velut cum credo, Deum esse trinum in personis, credo quoque, unum non esse in personis. - Non, quia per Rationem scio, tria non esse unum; sed quia eadem Fide credo, Deum esse trinum in personis, & tria non esse unum. Id acute&vere Suari Pisp. docet & probat Sua res. Ergo Fides rerum suarum & externarum noticu 'Σ In quo admirari licet Dei provi-ς I3 dentiani , mundum & in mundo homines gloriae suae caussa con- EeaAu. udum crodidit istutationi eorum; ut non inveniat bomo opus quo Diqitigod by

54쪽

LIBER L

quod operatus es Deus ab inisis usque ad finem; nec omnium operum Dra: Eeel. 8, rhullumpossis invenire Rationem eorum, quae nisub Sole, quanto plus laboraverit adquaerendum, tanto minus inveniat. Ne scilicet homines parta rerum per Rationem dilucida firmissimaque notitia , tanto praesidio , tantisque animi opibus freti, insolenter adversus conditorem suum se efferrent, quod & ab Angelis malis factum fuerat. Verum exili eos instruxit lumine Rationis; traditaque iis fulta Iapientia, uti appellatur ab Apostolo , cavere iussit, ne quis eos deciperet per Philoi - I.cor. I, 2λ' sbiam fae inanem fallaciam, secundum traditionem hominam, secundum Col. 2, Lelementa mundi hujus: nempe, ut de infirmitate sua & inscitia admoniti, ad rerum tantarum auctorem recurrerent, & ad eum colendum, expectandumque ab eo percipiendae veritatis instrumentum , Fidem nempe, excitarentur, per quam caussas rerum certius jam possent agnoscere : simulque, ut per hanc tenuitatis suae notitiam facilius demitterent animum , & ad religiosam illam abjectionem se compararent, quae vitae sanctae veraeque pietatis fundamentum cst.

V. Quod si suscepta Fide penitus extinguenda foret Ratio, quor- Fidus sum ingens illa & multiplex Librorum sacrorum moles p satis erat fidium Ra- summa Fidei capita proponere , & Regum aut Legislatorum more ad tionis inLApopulum leges serre, nullis subnexis Rationibus, hoc tantum addito: Missareis De uolo, Ac jubeo, β pro Ratione voluntau. Contra vero Deus homi- palam asci nes sibi iam Fido devinctos Rationibus assatis benigne confirmat; Velsiti

caussas legum suarum exponens, vel potcntiae suae commonefaciens, vel animos redigens in beneficiorum suorum memsriam. Christus Matth.13 Lipse ad populum conci acem & res aetarium ambIma verba iacit & dc seq. obscuras parabolas , quarum argumenoe & significationem morigeris

sibi Diseipubs familiariter explicat. Paulus quoque scribens: Ecclesiis Rom. I, .ge D i, dilectis Dei, soratis sanctis, fidelibus in Chrso Iesu, dilectis sitis I.Cor.i,2. dein Fide, dilectis secundum communem FHem, fratribus sanctis, voca- a Cor. I I. eionis caelesis participibus ; & Petrus : Electis advenis disersonis, δε- eundum procientiam Dei Patris, in sanctificationem Spirituι , in obedia ti c. 'entiam aspersionem sanguinis Jesu Christi, iis, qui coaequalem secum sortiri sunt Fidem ; aliique Apostoli, his, qui sunt in Deo Patre dilecti, &Τit. I, . riso Iesu conservati)vocati, Fidei capita edisserunt, & ratio- Ebr. 3, I. dinibus, argumentis, exemelis, recordatione praeteritorum,

55쪽

sin m- VI. Quamvis enim praecipua ac propria caussa Tidei se interior parandis ille Dei affatus , quo ad assentiendum impellimur ; accedere tamen erueternis possunt externa adminicula, quibus vel Fidei sternitur via. vel Fides adminis iam parta roboratur, Velut prophetiae, miracula, hominum consensus,M: Evangelii propagatio, doctrinae Christianae sanctitas, argumentationes ab ingeniosis hominibus excogitatae ; quae in Scholis motiva credibisitatis api peliantur. Haec autem non sunt caussi, cur credamu , sed vel ad suscipiendam Fidem parant animos, vel in suscepta iam Fidet - confirmant, neutiquam vero tollunt meritum Fidei. Absit ergo, ut, cum nos ex vatἰciniis Prophetarum veritatem doctrinae Christianae probare instituimus in Demonstratione nostra Evangelica , ulli nos futuros speraverimus auctores caussamque Fidei. Id unum nobis fuit propositum, vel ut eos invitaremus ad suscipiendam a Deo Fidem, qui multo Verst alieni ; vel ut eos, qui dono Dei iam sv .it Fidei compotes, φjus muti in dein retinentiores essicer us. φε/UM, VII. Theologia ipsa, quae ex radicibus Fidei doctrinae omnis Christianae propagines educit & explicat, nulla omnino erit, nisi admoveat artificium Rationis per aperta consectaria & manifestas conclusiones. Ratione constant controversiae Fidei, dc adversus Christi perduelles iis Fides praeliatur armis, quae Ratio subministrat. Nec contradicunt Amin. brosiiu & Augustinus, cum abstinere nos iubent k disputationibus con- Ethnicos ineundis: nam tum Christianis indicunt silentium, cum

stom - Christi doctrinam suscipiendam paratum non esse auditorem ap-Probatur Vulg nda sunt mysteria , quae hominem desiderant Fi- auctorita dei jam imbutum. Christianos ad virtutem capessendam, &υς,ψα persequenda Christi Vestigia, cum adhortatur Fides, argumentis utiturrim Heroa pG Rationem combositis. Itaque Fidem non pudet Philos inhiam sub jum fusio Rrcςsserς, eiusque ratiocinationibus, vel ad potentiae suae ostent oram ab Vςl ad sui defensionem, tanquam auxiliaribus quibusdam copiis homino Fia succi stam incedere.

Gm Risti suppollas ii Ratione ferri Fidei solitas passim praedicantius opem

dis ad pi oracula sacra. In lumine tuo, inquit Psaltes, videbimus lumen : hoe . his se siti postqx7am mentibus nostris illapsa fuerit lux Fidei, tum tenebrae

ere.

Rationis dispellentur. Nisi credideritis, inquit Isaias, non intesilaetis: Psilm.3s io.-ςsi, postquam Fidem admiseritis, tum in cognoscendis penitus my-La. ,ς. tu, steriis usus erit Rationis. Romanos jubet Apostolus probare, quaest vota LXX. Iunia. Dra bona , nec pluι sapere, quam oportet sepere, sed sapere ad δε-

56쪽

LIBER L '

ne quidem uti in rebus Fidei, sed ita tamen, ut ratio ad normam Fidei, non contra Fides ad Rationis normam exigatur. Itaque hortatur Eph Eph. , Π, sos Christi Fidem amplexos, ut jam non ambulent, Acut gentes ambulant,in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum; ν noventur autem uiritu mentis suae; hoe est, ad Fidei admissae legem Rationi suae moderentur. Deinde subjicit, ut silii meis ambulate probantes, Eph. ,9. α quid sit beneplacitum Deo: hoc est , vitam moresque componite ad prae- si q'

scriptum Fidei: quod sine Ratione fieri non potast. Idem ad Corinthios, a Cor. 13, Gymetipsos tentate,si estis in Fide, ipsi vos probate: hoc est, ad explora

dam vestram Fidem , examen quoque Rationis adhibete. Et ad Thessa-1. esi Ionicenses, Propbetias nolitenervere; omuis auIem probate , quod bonum est, tenete: hoc est, postquam Fidem suscepistis, utimini Ratione ad discernendas Prophetias, caeteraque, ea quibus Fidei robur potest accedere. Ztatum praeceptis instruens, oportere amplecti eum, quiscun- Τit. I, 2. Eum doctrinam essedete remonem, ut potens' exhortari in doctrinasana, es eos, qui contradicunt arguere: hoc est, partam Fidem exquisitis doctrinis munire & ornare, ut Christianis pietatis leges tradere, eos exhortari ad vir tutem, Christiani vero nominis adversarios convincere possit : quibus gerendis necessarius omnino est usus Rationis. Universos Christianos, vult Petrus , esse pararassempera satisfactionem omniposcenti rationem de ea, I .Petri ,IF quae in nobis est,ne: hoc est , posse semper ostendere, quam hauserunt doctrinam per Fidem, eandem secum Ratione&recepisse&retinere. Vos, 'inquit Iohannes, unctionem habetis a Sannia , msis omnia. Et it Iob. 2,ao. rum: Unctio ejus docet vos de omnibus , s verum est, σ non est mendarium: hoe est, Fides, quam a Deo accepistis, essicit, ut ea, quae Ratio vobis dubia effecerat, nunc vobis constent. Tum alio locor Chari mi, no-Idob. ε, I.

lite omni spiritui credere , sed probate spiritus, A ex Deo sint, quoniam

multi Pseudoprophetae exierunt in muνdum. Dein signa subiicit, ex quibus per Rationem dc consequentiam Spiritus Dei congnoscatur. Liquido ista significant , Fidem non modo Fationis consortium non defugere sed desiderare etiam atque ultro ambire. Merito itaque scriptum est a Cle-Clem. Alen mente Alexandrino, cognitionis fundamentum esse Fidem, Fidei vero lutionem perfectionemque esse cognitionem. Merito quoque sic disserit

Augustinus: Gui Philosophι vocantur , A qua forte vera es Fidei accon Aug. do moda dixe unt, ab eis tanquam ab injusis possessoribus in usum η'serum ui

vindicanda sunt. Quod & a Patribus luculeiatcr factum ciba)

57쪽

Hieron tum enim, ut scriptum est ab Hieronymo, Philosephorum doctrina atque Epist. d sententiis suos libros referserunt, ut nescias, quid in illis prius admirarim g debeas, eruditionem seculi. an scientiam Scripturarum. Item Augustinus h. a. loco: Nisi esset aliud credere, is aliud intelligere, es primo creden-heeoAebite. dum esset, quod magnum)divinum intelligere cuperemus, frustra Pro- libra. cap pheta dixissere Nisi credideritis, non intemgetis. Ipse quoque Dominusa,aserjdictis es factis ad credendum primo hortatus es. quos ad salutem vocavit. Sed postea, cum de ipso dono sequeretur, quod erat daturus credentibus , non ait: Haec ea autem vita aeterna, ut credant; sed, Haeces autem vita aeterna, ut cognoscant testam verum Deum cs quem mi

si Christum. Deinde jam credentibus dicit: ouaerite cae invenietis 3 nam neque inventum dici potest , quod incognitum creditur , neque qui

' quam inueniendo Deo fit idoneus , nisi antea crediderit, quod est posea

cogniturus. Insigne hoe eiusdem e libro de vera Religione: Animae me-oficina, quae divina providentia es in abili benesidentia geritur, gradatim disiacteque pulcherrima es. Disribuitur in auctoritatem atque Rationem.' Auctoritas Fidem flagitat,qRationi praeparat hominem; Ratio ad intellectum per cognitionem perducit. uuanquam nec auctoritatem penitus Ratis deserit, cum consederatur , cui credendum fit. Et certe, summa es August. de ipsius jam cognita atque perspicuae veritatis auctoritas. Item alibi: Nihil morib.Εecl. in Ecclesiis Catholica satabrius seri potuit, quam ut Rationem praecedat au-Catb, D - ctoritas. Nee id in rerum duntaxat sacrarum comparanda notitia, sed

. T 4α1 in humanis etiam disciplinis capessendis requirit: Addiscendum, inquit,

nee ario dupliciter ducimur, auctoritate atque Ratione, Tempore auctoritas, re autem Ratio prior est: aliud est enim, quod in agendo anteponitur, aliud , quod pluris in appetendo aestimatur. Notabile imprimis LCor. ia. s. quod ait scientiam illam his Pauli verbis commemoratam: Alii datursermo sapientia, aliisermocientiae, esse illud tantummodo, quo Fide luberrima. et tar it 'ad peram beatituQuem Aucit,gignitur, nutritur, defenditur, roboratur: . . ea . 1. sc ntia non ponent fidelespis imi,quamvispoueant ipsaFide plurimum:

aliud e enim, scire tantummodo , quid homo credere debeat propter a ipsendam vitam beatam, quae nonnisi aeterna ea ei aliud autemscire, quemadmodum boe ipsim es piis opituletur , re contra impios defendatur. Theodoret. Theodoretus, cum refelleret Ethnicos . Christianoriim credulitatem de rand. deridere solitos, neque Fidem esse pollia dicebat sine cognitione , neque ae MDa. eognitionem sine Fide , alteramque indigere altera. Ae in Ethnicam

porto manavit Philosophiam geminum hoc retrum divinarum cognoscenda

58쪽

ξ . LIIER I. uscendarum instrumentumr traditum quippe est ab Aristotele ex duobus principiis notitiam Dei inter homines esse exortam . ex iis nempe, quae in animis nostris existunt, insomniis, divitiationibus, dc affatibus dirinis; δc ax motibus siderum, quos in eoelo observamus. Quorum prum genus pertinere liquet ad Fidem, posterius ad Ratoinem. IX. At, inquies, si suscepta Fide superinducitur Ratio, Fidei desem Rotam strix de adiutrix, sitis igitur viribus consistere non potest Fides et imbe- turaus-cilla ergo est dc infirma ue potentior vero Ratio, cujus implorat auxili- menta AGum, cujus robore se tuetur. Minime vero: qui enim certo jam credit, versario- rationes non quaerit, quibus impellatur ad credendum; nec admissa in rum. Arguinanimum Fidea postulat admitti: dc quati ut admitteretur, carere potuit mentum ope Rationis, tanquam caussae, sine eadem constare facile potest in ani-uauummo , suoque se Marte defendere , de omni externo ae astititio si1bsidio carere. Verum, quod per Fidem credit animus , per Rationem penitus cupit eognoscere, de consequentias videre, de ab aliis ad Fidem non peristinentibus distinguere. εc in ordinem digerere, ae ita comparare, ut aliis non credentibus eredibile vide.tur: gaudetque . si quae per Fidem jam recepit merito se recepisse per Rationem intelligat. Tum si quando rebellat fortasse dc tumultuatur Ratio, eandem Ratione domat Fides, de an ordinem emit, de Ratione ipsa adversus Rationem utitur : ut magni Reges per Duces suos, Imperatores per legatos minora gerunt bella, vel per foederatas gentes externarum gentium vim comprimunt. X. Nunc si recognoscamus saperiora, non parum nos ram profecisse Praetura intelligemus. Nam qui ita ab hominibus male consultis dc incogitan- consentiatibus aeeeperamus, Fidem inter dc Rationem insitum esse a natura atrox una Fidis

quoddam de inexplicabile dissidium , ac si semper essent ad praeliandum s Rotio,

eompositae, di neeessarium haberet, quisquis Fidei sequeretur partes, ad- orsi versarium se Rationis profiteri; nunc re diligantius Oxcusis , mirifice nismis, sconsentire, mutuasque operas tradere deprehendimus. Nam cum in eis phila rebus Fidei triplicem esse demonstraverimus Rationis usum, dc cum praecedit fidem, & eum eomitatur, dc cum sequitur; quaenam major inter esse potest eoneordia, quam si Ratio, cum praecedit, Fidei necessitatem botassem pro virili demonstret, Fidem recipi postulet, Ridei viam sternat; tum sisne, ubi. deinde Fidei animum subeunti comitem se det; dc siisceptam demum , ri. assectetur, tueatur. ac rivis porro ex hoe fonte deductis doctrinam in resque Christianos tempereti Fides rursum, velut praestiti sibi , Ratione

ossicii memor, vim huic auctoritatemque addat, dc quae proposita a

59쪽

Ratione animus non satis firmo & tenaci assensu comprobaverat, nunc jubente Fide & adpromittente ultro recipiat in Atque hine intelligis, Ha- meli, quam non absurde, quamque vere scripserim olim id, quod mox expostulabas mecum , eas prae caeteris Philosophornm disciplinax Christianismo congruere , quae assensiones animi cohibendas esse decernunt. Perge vero, inquit Hamelius; nam valde me dei stat, hunc consensum

Fidei & Rationis plenius cognoscere; quem nee coalescere posse intelligo, nisi Ratio castigata fastum deponat.

conditiones seruntur. Ac primum cum Ratio non Consentit Fidei

I. Summa ac generasis concordiae huius lex est, ut in omnibus ad FHem pertinentibus, Ratio semper Fidei se submittat. II. Ratio Fidem' nunquam oppugnat; vel hoc si facit , contra naturam suam facit. III. Fides quoque , etsi non semper ea proponit ad credendum, quae

communi Rarionis usui omnino consentaneasnt, nunquam tamen Rationi plane adversatur. IV. Decreta Fidei nec ad examen Rationis , nec in dubium revocaηd knt. V. uuanquam evi dubitationes non

respuit Fides, quae a se confirmandam pertinenti VI. cum illa. damnet, quibus in infirmis animis labefactari potest; VII. utpote qua sint Haereseon omnium'impietatis seminarium ; VIII. crorum Scriptorum decretis vetentur. IX. Variapossunt esse Fideigra dus, quorum nulli dubitatio alvisa fit. X. Opponuntur argumenta Adverseriorum contradiseptionem Fidei ; XI.o refiguntur. Summa aea.neralis, 'ONSTITUTA Fidem inter & Rationem concordia, nunc eooncordia u jus conditiones serendae sunt; quarum praecipua ac summa, cae- hujus lex terasque complexa, haec est; in omnibus, quae pertinent ad Fles, ut tu dem , Rationem componendam esse ad nutum praeseriptumque Fidei; omnibus ad me morem Rationi gerendum, susurrosve eius audiendos, nisi Fidei de-Fidempe erctis consentiant; nec alia conditionet in consortium Fidei admitten

60쪽

LIBER L

dam esse Rationem, auxiliumve eius asciscendum, quam ad confirman- Ratis sis dum Fidei dominatum; cuius non socia particepsve, sed adjutrix tan- per Fiari se tum & famula sit: ac saepe revocandum esse ad an unum effatum illud submistae. Chrim: Beatos esse pauperes Piritu , quoniam ipserum est regnum coelo- Μattius, i.

rum: quo homo videtur admoneri, compotem se nunquam satur unbeatitatis, quae sine notitia veritatis constare non potest, nisi animum .

Rationis opibus spoliatum , Deo Fideique divinae regendum sistat. Id si fuerit, tum firmiter constabit ea pax , quam una dirimere potuit af- seelata contra ius fasque λ perversa & depravata Ratione , non Regni

solium societas, sed dominatio etiam ac tyrannis. II. Verum ut enucleatius agamus, conditionis huius universim F latae capita sigillatim persequenda sunt. Cum admittitur Fides, vel dem nux-asi ensum suum denegat Ratio ; vel obmutescit penitus, & in ne a- quam opintram partem conspicitur ; vel suffragatur atque favet. Quaenam sit ρugnat; ves- eius in quamcunque partem vis , quaenam auctoritas, dispiciendum est. Ac primum ajo Rationem, etsi mysteria Fidei non semper asse- contra n quitur, nunquam tamen oppugnare Fidem 3 vel hoc si facit, contra rara ι- naturam suam iacere, & facultate sua abuti. Cum enim imbecilla sit amfacit.& infirma vis Rationis , etiam ad eas res cognoscendas , quae comm nem naturae ordinem sequuntur, quas usurpamus sensbus, quae omnibus veri acquirendi instrumentis explorari possunt; sperandumne est. Rationem eas res posse attingere, quae sunt supra ordinem naturae, quae sensum sugiunt . & superant captum Rationisὶ Quamobrem, si quando oblita sui Ratio adversus Fidem audet consurgere, conditionis suae illi- eo admonenda est, de in ordinem cogenda. Si Fides sciscar, mundum ex nihilo esse conditum, tespuat illico Ratio decretum hoc suum : Ex nihilo nisu st. Si propositio sacrosanctae Trinitatis mysterio contradicit Ratio ,& obiicit; fieri non posse, ut res eadem , quae si una, trina quoque si, & postquam admonita fuerit, non unam esse & trinam, ha- , bito ad eandem rem respectu, si cavillari pergat; revocanda statim est in memoriam tenuitatis suae, atque ita compellanda : Qui scire potes,

mea Ratio, eademne res simul una & trina esse Polsit, quae c*ca es, quae Arnob. I. r. informis es, quae in lucem veritatis aciem titubantem,' ramis humania August. delatis opacatam non potes intendere ; per quam acutissmi Philosophi,

te ipsa diligenter us, certo scire se non posse dixerunt, an bis bina snt 'quatitori qui cognosces Dei naturam, quae animi humani, Cuius facul mob. I. r. tas es, tuamque adeo ipsus naturam, quae animi cum corpore conium

SEARCH

MENU NAVIGATION