R.P.F.Iacobi Raggii Genuensis ... De regimine regularium prima centuria in tres partes distributa. In quarum prima incommoda, quae in regularium electionibus oriri possent, nec vsque in hanc diem praelo subiecta, enucleantur in secunda remedia assign

발행: 1653년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

do mocedend, hi ei volunt, quod Praelabis inta diuitieteilestes alias inhabiles, dethrames Ulcereo si in Religione admiseere

tui . uisnodi . testium inhabilitates maxi nil multeium odilaicorum, fere Fratrio im finita crimina minerent impunita imo ait inaum sumerentquam plurimi Fraues per petitanta multa crimitia, praesertim Carnalia, de inhonesta an grauissimam peririciem tum Religionis, tum animarum ipsbrum Fratrii: haec Aretiit. in Laor I Diee p dicta mulier habetur tanquam,

hoc etiam admisto, dico, quod, lices ob imiamiam nequeat admitti in testem, in Relia oonibus tamo dociam C pentati ab arta trio Iudicis egularis,'it dixi superius, undE quando adii litteretur in testem in casii . mper erit assistrium regulatum, quia regula illa, quod meretrix non vocatur uites ruta

non intelligitur de peccatis, de quibus ve-iritas per alios melius non potest, quam per lenones, & meretrices habeti , in hastenim delictis admittuntair, ut ex multis docet F rinac. de testibus qu. . 16. n. 36s. vide,etiaea, qua dici lem Farinac. IOC. cit. qu. num. 8o. & seqq. Dices, at testibus iuramentum exigendues c Tui s.c.: Nuperia de restib. nou enim rens hi non iurato eruditur, aut is vllum indiciu in iudicio praestat c. Hortamur s. q. 9. parin.: detest . q. .n. r. cii ergo haec mulier tur

metu no praestiterit, quia Praelatus regularis nulla habet authoritate ab ea exigedi iura ridium ; ideo eius dictum nullius roboris videtur esse. Resp quod , licet verissimum sit, quod nulla fides adhibenda est testi non i rato, dc quod Iudex regularis nequit Oig re iuramentum a s eculari ; nihilominin ii

requisitus iurare consentiat, iuram xum

valebit , re ipsius testimonium legitimum

ex Iudicis acceptione censebitur, ut Diminui putat Incisa trach. 7. de testibus. c. 6..dc Boruer. in direct. regular. c. as. & itii factum

est in casthinosub hac praescripta forma p test subuci tormentis Regularitum, quia hoc ipse,quod'Mularis in casu pumisso a eptati testificari coram Judicti risulari, se eici iurisidiatoni subiiciu eique se subditus rarume sera iudicialis, tum quia qui vult f

mam, debet inliq consequemia'el formam, tum ia Divult antecedens , non potest nosveste do ininsequens necessatio conmmilcunt eo, sc non sequitur:in .m esenti casu torqueri.ali ciuim subditum, iurisiictionemq. exerceri in non subditum qum saecularis tq-stificans Ootam Iudicet gulari ci vere fiat subdius, lices: vohantarie - l 1.,l l

3- pG On solum p edictae mulieris dictv

I 1 ciuisendum est validum ed etiana

assciendum in casti facere indicium ad torseriiram 2 Ratio videtur rura, qina, cum in ,

delicti loccultis. Ec dissicilis pmbationis, Ec in Obus rimias aliterhaberietum potes hquain persecvixeriminis, susscimit leuiora a s a, re ex Communi DDa sententia trabdit Farinae. dh indic. dctoitui. quaest. 37. num . Lyo idcirco socium crimipis admitti in testem. I d consequetueri ex illius dictvotiri indicium ad torturam contra nominatum per L n cap. G. .Quid de itestib r-- gemLjassumarii ne post alios . quo l. allegas

de quamplurimi ali),quos refert Farinac.lo citi quaest. 43. num. 3.i69. N Catretalin citin videuur etiam Aa c. Riccius p. t. decis αια m. s. dc seq. Mi .multi py' bans,dclinicasu criminisi adulta is specialiter id. dixemiar Paul. de Cast . in cons 348..inci p. . Notandum, quod adulterium. ad fin. num. 3. lib. i. io. Mati Monticet.

retuli dicentibus, quod secis criminis, cum a tute ob dissicultatem: probatimiis adinit-

tantur in teste teputandi sunt idonei, δέ mi inceptione maiores, cum huius. modi testes saciam semiplanam Probstri ure,

lindicium ad tortulam , lideo dictustia mulieris acie indicium ad tortiit m eHistra

192쪽

Dices , dictum mulieris nequit esse sufficiens ad inferendam torti', quia, licet opinio conesusionis pro desensione Religionis in tali praetenso Reo possit admitti, nihilominus est aduertendum, quod ad torquendos Clericos,& Regulares deblaal p cedere indicia grauiora,& Vrgentiora. quam ea, quae a iure requiruntur in tortura laicoruptopter illam specialem bonitatis praesumptionem, quam pro se habent Cletici, de Religios . Ita Farinata via supr. qu. I. n. s. reserens Granuq. quod non continsit in casu. Resp. quod opinionem Farinaci j communito non sequutur ReguIates , ut ereest apud eorum scriptores scribentes de hacinateria, i Satich. in consit. lib. s. c. 3Aub. 2. Aretin. in prax crimin.d torturaReorum

c s. decit. Rei, es incarc. sed supponunt semiplenam probationem sincere ad tor tam : audiamus', quaei, Suar i q. de Relige lib. Io. C. ix. Addunt DD. inquit, etiam inter Regulates posse habere orturam , quando subditus est semiplene Non tamen pleno conuictus, ta adhuc negat Heli tram. Ita Bemard. Diata dict. c. I 2S.&i 16. ibi Saluia. D. Antonin. 3. pam tit. 9.Ca. 7. g. 4. Silu. Inquisio 1. dici. qu st. NArinii l. verbo Inquisitio. n. ra. Mamuis alia qui ex his non imitantur in specie de Regularibus , sed generatim de Clericis,' quibus peri as Ecclesiasticas, & consequenter Regulares comprehendunt: Addamus etiasensium Boueth ubi sup. c. 36. Tertio est , Reis tormenta adhiberi non posse, nissemiplena saltem delicti probatio,vel indicia grauia semiplenae probationi . ipollentia, ac legitime probata ex proces Iu constent, quae est certissima omnium Canonistarum, ac Theologorum assertio, quam tradunt Ct ius, Gomea. Miranda, Incisa, Aretinus, Lessius, Se reliqui: ea vero semiplena probatio c elut iuxta glossam in l. 3. C. ad Iegem Iuliam maiestat. Battolum,Parnomit.& reliquos, quae fit per dictum unius testis singularis omni exceptione maioris asserentis delictum de visu : haec Bouerius . Praeterquamquod potest etiam diei, quod in casu opinio Farinacij non parvipenditur; ipse enim dicit, illa maiora indicia requiri ob specialem bonitatis praesumptionem,hac ablata, quae de iacto autatur, quia Reus praetensus est de illis, quorum vita non comrespondet dignitati si item quoad praesum

ptionem; ideo non negligitur. Dices ad hoc, vetuste torqueatur praetensus Reus , eius infamia delicti commissi tabet praecedete, ut dicunt multi DD.apud Farinata de indici de tortur. qu. 4 I. n. - α apud Sanch. in consit. lib. s. diab. s. n. 8a quod non contingit in casu. Resp. quod opinio ista non est sequenda, ut optimc d cet Farinata I . cit. n. 7. N Sancn. loc citat ex multis n. s. Ratio est, quia Clar. dicit, quod in praxi .. hoc non seruatur, dc quia nulli bi legimus circa . hoc Clericos esse alliat quo priuilegio munitos : videatur etiam.

Dices de per hoc tota machina huiux consti) in fauorem Rei destruituti praedicta Coris exculpavit ipsum Religiosuin, ut patet ex ipso processu t exculpatio enim , Inquit Farina . de indic. tortur. qu. 63. n.

I . s ih criminis plodest Reo exculpat Nec est res. apud me indubitatae. de paulo uaserarius. Si veto Reus non est plene conuictus sed tantummodo indiciatus ad torturam, tunc per istam exculpationems ij criminis pariter crederem adeo fuisse debilitata diruia indicia, ut torqueri ex illis minime posist Reus, &:refert multos. Responsio non est petenda ab alio , quam ab ipsis Farinac. I . cit. n. 23. qui una cum Felin. & Maseata. & aths inquit. Verum ubi praesumptio est subornationis, prout contingit in eo, qui non existens in manibus curiae, sed in longinquis partibus scribit, de fidem iacit, quissi puta Titius inquisitus re vera non interuenit in delicto per ipsum commo :vel quod non Titius, sed ipse commisit delictum i tunc, inquam, talis exculpatio ni

hil prorsus proderit ipsi inquisito , tum mi aestiuspecta, dc procurata, tum quia facta

insermitet sine iuramento ,& extra iudicimmo sit, ut cum exculpytto: mulieris nons

tum sit suspecta subornationis , quia non est in manibus curiae, sed clare procurata , 're,ut ipsa ruetur, ideo nihil debeat prodesse inquisito. Quod si land dicatur, quod

huiusmodi exculpatio sitit facta cum iuramento; proinde depositioni ob iuramentunon tanta est adhibenda fides, ut vult idem Farinac. de testib. qu.τ6s. n. 2s I. Resp. quod haec diminuta fides non aufert susti ciens fundamentum toriorandi praetensum

Reuma

193쪽

I eum , quia in casu ob rationes superius mcitatas dictum Coriscae est omni exceptione maius, maxima adhibitis indicus, prout i qprocessu: sed melior responsio i cum iura mentum sequatur naturam principalis . quia

illi adhaeret, principali corruente, accesso rium etiam corruit i oculpatio quidem au-hil prodest exculpato; ut dictum in , conse. quenter nec iuramentum debet prodesse. Pro fine addo, quod, licet doctrina pos si tutd sequi: in Religionis fauorem , nihilominus puto pro Rei iunctione, quod ii onadmittatur in pt ixi nisi dictum mulieris adminiculetur aliquo indicio etiam remoto,

di suificit , quod sit probatum semipi c.

DUBIVM XXXXVIII.

Ain delicta occulta huiu modi hominum's denuntianda Praelato tanquam Iudicia que praeuia infamia, E absque ae-

.serua coirectione stat a.

SUMMARIUM.

Σ. Ivostram si, correctiones terna , ea

mones alluuntur.

3. Huiusmis delicta ,.licet nνυ δει plene probata , possunt plecti poena extraordinaria s

miata adaertuntur.

Duas habet partes titulus quaesti,quarum Prima pro parte negativa defenditur a LeDiio de iustit. cap. 29. num. III. ubi dicit, quod multi hac in re peccant per ignorantiam 1 non enim possunt delicta occulta fratris aperiri Praelato tanquam Iudici, nisi prilis praecedat infamia, quam opinionem sequuntur Nauarr. Malder. citati ab Emin. Lugo inferius citando: quid si tenendum in casu nostro per subsequentem conclusionem explicatur, & loquimur de peccatis, licet non sint in damnum communitatis, vel tertist.

I. T, Elicta oeculta praedictorum Reliqi I giosorum prout iii praecedenti P

quaesitis tuto pollunt phola es ti Praelato tam quam Iudici absque eo, quod de eorum dea lictis: infamia praecedat, ut secundum viam tutis ad publicam punitionem procedat Conclusiotelicitur exbSuar. q. de Religion.

alios citat,ex Molin. tnm. S trin. . dii p. a.

nu. 6. Ratio est,quia scut propter bonum coamune quilibet imitur potestate, ac facultate accusandi iudicialiter , quae probare potest illa eadem facultate potitur denuntiandi ab sque malitia detractionis i expedit enim boiano publico, ut omnibus haec potestas detur: generatim enim loquendo in lamia, de punitio, qua p. iuato infertur, abunde compensari videtur exemplo publico, dc timore, qui al0s ini jcitur, per quem sibi a peccando cauent i unde cisset maxime contra bonum publicum Religionis, si hax potestas omnibus non daretur , nam huius inodi Religiosi mali, qui loca secreta quaerunt ad delicta comia mittenda, impunc peccarent, & absque metu poenae, si scirem non posse denuntiari sua delicta, nisi prius estent diffamata. Dices, Iudex non potest inquirere de occicultis , piaesertim quandoanon solii in author, sed crimen est occultumi nisi praecedente infamia: e go neque subditus absquet praeuia infamia nequitis denuntiate. Resina habetur ex Emin. Lugo loci cita nu. 78. qui habet haec vel ba . Maiorem,inquit, habent licentiam subditi ad denuntiandum , quamlIudices ad inquirendum , sic enim, qui acci- .pit iniuriam ab alio, potest sitie dubio eum accusare; non tamen potest regulariter obligari a Iudice ad accusandum: rationem autetia priori illius discriminis insinuauimus supra, quia nimirum est et perniciosa in Iudice illat licentiai nullum enim esset desictum occula tum; posset quippe ludex praecepto sito oblia

gare, ut omnia delicta etiam occulta maiarnifestarentur ι haec autem magna esset petat turbatio in.Republica , si omnia peccata etiam occulta punirentur i quis enim est innocens etiam ab occultis e hoc autem Y incon

194쪽

inconueniens non sequitur ex eo, quod quilibet possit dehuntine, quae possunt Probari , licet sint adhuc occulta, quia ex hoc non fit, qudd omnia publicentur, sed aliqua : saepius coim, qui s apti non denuntians; vesquia sunt, amici; vel quia)nonpe net adipis ex ossicio; vel aliis de causis , quod ta men possint, est valde utile ad ini ciendum

metum ipsis delinquentibus, & ad coercen

dam eorum impudentiam: merito ergo con

ceditur luec licentia denuntiandi,tieet nNe tur ad inquirendum specialiterant infunia: haec Eminent. Lugo. Secunda pars tituli pro parte negativa de fenditur a Silu. tit. Accusatio 3Δ Durand. in distinct. I s. qu. 4. Sol. de iustitia, qu.

ch. in cons. lib. s.c. 2. dub s. num. t 3. a LeLsio ubi supr. c. 3o.dub.2. a Filii uc. ubi si pr. c. T. q. a. a Suari dicto α t2. num. 36. dc a Trul. lenta. lib.8. c. s. dub s. nu. 3. in decal. verum quatuor vltimi authores asserunt non debere

praemitti correctionem ex debito iustitiae, sed ex obligatione charitatis: in casti nostro quid sit sentiendum, extenditur per hanc secundam conclusionem.

SECUNDA CONCLUS IO. i. T , Elicta occulta praedictorum homi-lta num absque praeuia correctione possint a subditis propalari Praelato tanquam Iudici, ut de eis debitam sumat vindictis in . Conclusionis doctrina habet ut ex doctrinis

.& s: Valent. in praesenti disp. disp. s. q. Id. punct. r: qu. s. Sayr. in Clau. Reg. lib. I x.

in A. de correcti stat. c. l .ad Secund .Franc. Aret. in practi par. a. c. s. verc Secundo de- Iruntiatio, r. s8. Emin. LVM ubi supr. n.79. asserentis etiam in hac opinionem inclinare S. Thom. in A. dist. I s. q. 2. art. I. quaestiuncula. s. ab hac opinione non recedit Dianapart. p. trach. 3. de correet. frateri . resol. s s.

dum dicit omnino esse videndum Emin. Lugo. suadetur ex verbis Emin. Lugo num. Fo. qui ita loquitur. Diuersus est enim valde finis correctionis fraternae,& accusationis, seu de-n mutationis iudicialis ι nam per correctione solum intenditur, quod proximus emendetur per denuntiationem vero, de accusationem . quod puniatur , vel satisfaciat Rcipublicae : ergo per se loquendo notia habenti re duo sinordinaturnem inter se*vndo etiamsi per cori et tuum fraternam proximus. fuerit emendatus Madhuc poterit accus rei, vel denuntiari ad ho ut puniatus,

nam Iude' adhuc licite illum p liure potest.

ergo sic etiam poterit liueste procurari, quod puniatur . idem enim esset bonum, quod in tendit Iudex puniendo, oc quod tu in elidis denuntiando ', scilicet , quod puniantur mi dicta, ut timore silpplicii homines, oceatur, dc timeant ea perpetrare:discrimen ei quod

Iudex tenetur punire, subditus autem non se per tenetur denuntiare , quia ex ossicio non debet procurare illud bonuntica terum uter

que intendit idem bonuom quare, cum ilhid sit tale bonum,cui postponi possit fama proximi, bet id poterit subditus denuntiare illum non praei nisi a monitione, quia si haec utilis est ad emendationem fratri , potest adhibrii post denuntiationem , poterit etiam sottasielaepE omnino praetermitti, quia melius , &fructuosus coiripietur a Superiore, cui denuntiandus est, quam a subdito: haec Lugo, qui loquitur generaliter de omnibus, quod non audemus asscrere . seditantum de malis

hominibus , prout in praecedentibus quaesitis ad obstandum quantum fieri potest, sc nda. lis illis,quet cuilibet Religioni imminent

Dices, teneor ex charitate procurare bonum proximi cum minori eius dispendio: ergo, si per monitionem secretam speratur eius correctio, nu possum adhibere denuntiationem. Resp.quod in casu,de quo est sermo, non multum urget obiectio, quia loquimur

de Religiosis lapsis , de quibus dissicile speratur correctio : quo fit, ut recte bono priuato huiusmodi hominum bonum comune Religionis,cui imminet magnum detrimentu,

raeponendum sit: sed addamus responsioneminent. Lugo vere auream : Sed contra in quit,qitia hac ratione probaretur, non pollectiam accusari proximum, quando delictum est publicum, si speretur corrigendus per monitionem secretam. Resp. ergo, quando denuntiatio adhiberetur solum ad bonum ipsius proximi, tunc si speratetur que bene illud bonum per secretam monitionem de bere quidem p aemitti: cxurum in nostrocini denuntiatio no tedit ad solii bonsi proximi,sed ad bonu comune, quod quide pinum praeserre illi bono proximi, licet non semper tenear,quia bonum illud comune no semper

195쪽

Ρars Tert. Diab. XXVIIL 1 1

est adeo necessarium, ut obliget omnes ad denuntiandum, vel accusandum.

Dices, habetur lex de praemittenda monitione a Christo Domino Matth. I 8. Rei p. uod ibi est sermo de denuntiatione , quae t tum ad lucrandum fratrem, in qua, ut diximus, attenditur solum ad bonum illius; non tamen de illa, quae fit propter bonum

sit perius, quale est bonum commune: praeterquamquod posset etiam dici, quod locus Matthaei solum intelligitur de delictis contra ipsiim denuntiantem,ut intelligunt multi Patres apud Suar. q. de Relig. lib. Io c. 7. a. α γ. Adde aliam responsionem S. Bonata.

de aliorum asserentium , quod ibi non est praeceptum, sed consilium illius ordinis se

uandi: vide doctrin. apud Suar. I c. cit. n. s. Dices, ius canonicum prohibet admitti denuntiationem, nisi praecedente moniti ne, ut in c. Nouit. de iudici js,c. Qualiter, &quando. 24. de accusationib. de cum res Regularium sint regulandae iuxta praescriptum a iure canonico , sequitur in quocumque casa esse praemittendam correctionem fraternam. Rei p. quod, cum hoc fuerit introductum a iure canonico,inquit Emin. L go loc. Cit. n. 73. ad vitandas nimias calumnias in foro Ecclesiastico, S: cum huiusmodi finis in casu nostro omnino cesset, ut de se Patet, quia loquimur de hominibus, de quibus facile potest suspicari delictum, de quo

denuntiantur, ab eis suisse commissum; ideo ius canonicum non obstat doctrinae traditae. EiHiic aduertendum, quod Emin. Lugo ubi supr. disp. 37. scist. 7. In fin. n. 76. licet actiter delendat opinionem praediciam, ait tamen neminem posse,iicite iudicialiter denuntiarc , nisi quoci bona fide putat posse in iudicio legitime probari, alioquin sine ullo

fructu infameretur proximus per illam inutilem denuntiationem 1 dc n. 79. confiitans Thomam Sanch. lib. s. consit. c. 2. dub. I. D. I 3. qui assirmabat, quod omnes DD. t nent debere monitionem praecedere ante denuntiationem : ait , Si enim id intelligat

de denuntiatione iudiciali , quando deliruetum probari potest, non est verum si autem non possit dcnuntiator ad probati nem venire, tunc velum est, quia si ustra assumeretur illud medium ad finem, qui obtincri non potest. Cuius doctrina in nostro casu semper erit intclligenda non de plena probatione, utpote de duobus testibus contestibus; sed de uno teste omni exceptione maiori; vel de alia semiplena probation quae simul unita cum praesiimptione

delicti commissi a tali Religio ob qualita

tem superius descriptam, de quo fit denuntiatio, & cum parma specinendationis, susti-ciem habreui probatio ad succurrendu bono communi Religionis, eiusque damno imminenti obstandum: & non frustra,& sine ullo fluctu infamaretur proximus per inutile de- nuruiationem; nam, licet plene non posset robari delictum, nihilominus in fauoremoni comunis Religionis potest sequi,quod optime recitat ex Suar. q. de Relig. lib. Io.

16. Si vero delictum,inquit, non sit pensatis pensandis, plene probatu,& Reus illud non

confiteatur, tunc puniendus est poena minori,quam si tale delictum plene probatum esset,ec condeirandus ad illam , hoc enim aequitas iustitiae,&rigor obseruantiae regularis cxpostulat,ne sub spe infimae probationis reddantur faciles Religiosi ad crimina perpetra-da:vnde cocludit Suar.ubi supr.quod illa vehemens suspicio, vel opinio satis esse debet ad aliquam poena imponendam ast entit Menoch. de praesumpt. lib. I. qu. 92.

Nec est necesse ad hoc ut sequatiar illa poena mitioriquod sit fama satis comproba ta de delicto, ut videtur insinuare ide Suar. lo. cit. quia loco infamiae succedit denuntiatio, ut ipsemet Suar. nu. 3 s. docet. Vt ergo

aliquis , inquit, iuste denuntiet iudicialiter,

necessarium non est, ut praecedat infamia,ut constat ex testibus. c.Inquisitionis. c. Qualiter,& quando, cu similibus,& ex omnibus authoribus. Ratio vero est,quia in via inquisitionis infamia requiritur,ut suppleat vicem accusationis; in hac autem via denuntiator sustinet vicem accusatoris, quamuis no Omnino suscipiat onus illius, quia non ita obligatur ad probandum, sicut accusator: haec Suar. Et ita Leiana agnoscens dissicultatem recte non admittit hanc conditionem, scilicet, quod fama delicti sit probata: ad roborandam doctrinam videatur senses aliquoruDD. apud Sancti. opusc. lib. s.c. 8.dub. I. n. s.

Pro fine est etia aduertendum, quod haec pama no potest coacte aIudice imponiReo, qui cu no sit oldinaria, sed extraordinaria, re non cu plena probatione delicti ; ideo no

196쪽

potest Reus cogi ad huiusmodi poena tole

du admittit plures testes singulares deponcistea de diuersis delictis eius de speciei, sussice. re inter Regulares ad imponenda leuiorem Pinnam ordinaria ; quo fit, ut a Reo huius. in i poenam rccus te delicti veritas iuxta inorem cuiuslibet Religionis per tormenta exquiri debeat,ut sentcaitia non feratur, nisi contra consessum vel conuiuium . His quoque adde, quod, supposita: Iorum societate in quacunque congregatione toleranda , suppositis scandalis, in. quae progrestu temporis erumpunt , supposita doctrina opinionum probabilium,qua potest uti Iudex ad ea plectenda, ac in posterum praecauenda, Religiones quoddam incommodum, clamores ilicet horum hominumvl lad suprema tribunalia pati opus est: nasii perbia aucti no curant paruipendere propria conscientia, multo minus atltimabunt Religiones,m quibus Dco fimi geniti, parui penderem imo eas lacerare solci tot calunbs, quot sunt clamores; qui tamen clamores nolunt aestimandi. Prim. quia, duce prudentia , mimis malum est eis subiacere, quam opprimi a tot scandalis,quae fierent,si aliquo rigore: in opinionibus sequendis non uteretur Iudex . Secund. quia non sunt de illis , qui sub onere gemituum inconsolabilium premunt Religiones ipsas, S reddunt eas miniis persectas Non enim opprimitur inquit S. August. in psalm. 6 . in fin. zizanyshu

mentum ano per totirantiam et Uniorum cro

sicit fructus frumentoratis , ut sunt illi, in quos

ambitio irrumpit: hi enim totum conturbat Religionis corpus, idque exinaniunt usq; ad ima: his enim euulsis a iustitia distributivarito administi ata, ut dicam, Deo comite, in secund. ccntur. non est inarandum de illis, nec stini aestimandae eorum calumniae, dum corpus est sanum , & quanto magis eorum maligna buccina altius clamabit, tanto magis Religionum gloriam exaltabit: vetum prudentia petit, ut obuiam eis eatur, ut aiatur ergo Iudex doctrina Nauarri dicentis in cap. Nullum . comm . in 3. de Regularibus. Non decet Regulares, &Ecci si asticos ita virga serrea regere, ut eorum desectus apud saeculares manifestentur: plectantur ergo mitior. poma, quantum iteri

potest, saluo iustitiae decore: & quando in

quacumque Religione erigeretur tale tribunal, ut fiducialiter possita suos clamores per appellationes deferre, data ratio bilicauia appellationis iuste , esset tribunal asima cum prudentia erectum , multum dico, nihil dicendo. Multa , quae sunt dispersa in opere iuxta doctrina qua siti possum accomitis dari.

An Resta ora tam fundata, ac benena dicata, liceat Praelatis noua monast a

exstruere, ac aedificare si mo Pontigia Equandost conueniat asiquam supprimene Religio em .s V M M Α R I V M.

r. Riplexflatus Religionum de ibitur,1 augmentationis sciliret , eonsiste

tiae, Cr declinationis, O akducuntur rationes, quare declinant i perferitione, in qua ferunt genita. 2. In primosam augmentipersectionis ea ueniens eis Religiones monasseri ampliareriverim in secundo lento pede eis faciem

3. In tertio flatu , in quo virtutum te fectio deperdrtur, nequeunt Praelati tute ad

feta eximere.

. Nequit Fummus Pontifex , nulla intra cedente causa Religiones suurimere.

s. Dum adest ea a , Pontificis potestas a Religionis seuppressonem extenditur: Hr qui busdam obieehonitas Iatis'. r. Hae duae materiae sub unico dubio pertractantur, quia pro earum completa cognitione opus est in medium astere pro prim. not. illud quaesitum iam commemoratum, Ac denuo commemorandii S. Bonau. in Opust. si apertegul. S. Francisci qu. Is .in quo quae ritur, undenam oriatur, quod Religiones ab illo primo seniore deficiant, in quo fuerunt genitae ab Institutore, eiusque sequacibus, de per longam annorum seriem mittitae , dc priusquam rationes adducat, tradit hoc principium vetissimum . Omne, quod non habet

east, deficiendo decidit in non esse, nisi μα Dentetur ab eo, qui dat ei esse , fle omnis ordo, sic omnis homo: unde triplex status Religio

197쪽

xς ι sis in i cligionibus in suo p isctu spiri

tuali per annos, &i nnos maximc nitet augi Matio, qtae sitit per annorum isirie; taniacille aureus status ad occasum perditionis vcr-tere incipit; ideo optime dicebat Abb. Trithem. lib. de ruin. monast. Ordin. c. s. a-tὸ cresis Echio ex tempore tanto minuitur in feruore ivndeniam huiusmodi calamitas sanguineis lachrymis deploranda t ex vari)s causis ait Bona. Prima ex multitudine intratium, quia inulti non possunt tam facile fiecti, sicut paucii quare S. Franciscus solebat

dicere, ut rese t Corduba circa Regulam in itur instione. Vtinam fratres mei essent adeo pauci , ut quando homines viderent

ulcis, mirarentur. Secunae quia subtrauntur,

qui primo Ordinem instituerunt, & illum in sua persectione magno risore, de labore

sustinuerunt; quare non possunt iuniores ardua rigoris ex pla recipere, nec excellentissimos virtutum aetiis imitari, & sic fiunt remissi bc intus, & foris. Tert. quia paul tam malae consuetudines per ordinem serpunt, quae stillim ab albs trahuntur in exc-plum : aliae assignantur causae a Seraph. D chore, apud ipsium eas consulite. Not. i . quod Rcligiones, de varia Cl ricorum instituta , atque regulae , licet quoad essentialia, quae in tribus votis sita sunt, vi loquitur Bellar m. de Monach. lib. 2. c. q. de Siaar. 3. de Relig. lib. 3. c. a. n. 3. hab ant in Evangelio fundamentum: nihilominus illa determinata ad certam regulam,sed certia vivendi modum sunt iuris positivi, .uti seribunt Αbb. iii c. Deus qui in a.notade vit. de honesti Clericor. de in c. vlt. in a. not.de Relig. dom. Petr. de Vibadis in tract. de canoni C. Episcopor. qu. 1 7.ri. I copiose Ioan. de Selua. in trach. de benesi C. pari. I. qu. q. n. is. Mao. Silvin. verbo Religio I. n. 7.na olim semper regulς consueuerunt approbari, & coniiciarari ab Episcopis; modo hoc negotium spectat soluin ad sedent Ap

lib. 6. videatur de hac re Trithςmus libris, quem edidit de laudib. Carmelitatum ca. q. Genebrardus in sua Chronic lib. 4. Polydorvi lib. 7, de inventoribus xeium C. 3. Fratres Hieron. Rom. lib 6. M Reputa. Christ. O s. Cardinat. Bellum. lib. de M

n.ch. c. q. ubi inueniuntur fur notatu dignassima, Mirand. man. PIalat. tona. I.

qu. 3. arr, si, In his ergo, quae sunt iuris p stiui , tradunt Abb. in c. Significasti n. 3. vers. nam in his de ei est. Anchar.consil.333. n. 6. Caciaturus in tract. a pensionibus qu.

I s. n. G I. Barnat. in tract. de praestantia Cardines. p. parti qu. l. n. I s. Paulus de Cita-dinis in tract. de iure patronat. pari. 7.n. Iz. Menoch. do arbitr. Iudi lib. 2. Cent. S.C . 2I. n. 8o. de alij, quos citatos sequitur Balbosi de iure Ecclesino c. a. n. 'I. Summum Pontificem absolutam habere potestatem, de ab omni iuris vinculo liberam hi ergo DD. de alij, qui de hac re scripserunt, suerunt sorte moti authoritate D. Thom. quolib. q. qu. 8. dicentis, Papam habere potestatis plenitudinem in Ecclesia quoad ea, quae iuris humani , de positivi sunt: videatur cap. Innotuit . ubi DD. de elech. c. Pct venerabilem, qui fili; sint legitim. c. Pro-osuit, de concess. praeb. potest ergo Sumi onti sex Religiosorum regulas immutat C. novasque eis constituere,quinimo ci permicsum videtur Religionem aliquam funditus ertere, atque destruere, modo adsit iusta, de rationabilis causa ; alias non i undz,

licet Suauri. Pontis sit sup. ius positiuum,d ad libitum possit illud abrogare; nihilomi

nus quando fundatum est in ratione, de aequitate naturali, auserre, di perimere illud non potest. Ita Abbas in c. Per tuas. de Arbitr. Calcaneus in cons. 8o. col. 3. vers. Neodem modo. Ripa in l. quo miniis n. LT. de flumin. de alu,qitos citatos sequitur Cra- ueta in tract. de antiq. tempor. Prim. par n. ψ6. Menoch. vhi supr. n. 8s. Cum ergo ius hoc positiuum, inquit Menoch. loc. cae. Religionum non solum aequitate naturali, sed etiam supranaturali, atque ita diuina nitatur , quandoquidem a fundatoribus, constructoribusque illae inuentae , de aedificatae sunt, ut homines Deum colant, de beata eLficiantur: dc Summi Pontifices, qui corum remitas,&constituta confirmarunt, non aliam ratio-

198쪽

ratione ad id praestandum permoti sunt; est

enim rationi naturali contentaneu be cienti beneficere l.sed de si lege. g. consuluit. ff. de pet. haered. Si ergo Deus hominem creauit , εc omnia, quae habet, illi tribuit, iure suo homo agit, Ad summa ae itate ducitur ipsi Deo immortali gratias laabere , & pro suis viribus radderet quod si commode, & grato fit, certe fit medio ingressias Religionisi non ergo sine cauia conuenit Pontifici Max.Relisionem aliquam euertere ne detur in destructionem, quod fuit in aedificationem i cum vero iusta causa subest euertendi , destruendique Relisionem aliquam, iuste, & sincte tacit, ne Dei domus, quae orationis est, latronum spelum ca eis ciatur: haec Menochius.

PRIMA CONCLUSIO. E. Ecessarium est, dum Religiones in i suo primo augmentationis statu

sunt, cas aedilichs ampliare, quando vero amplius non proficiunt, sed quiescunt inperfectione acquisita, ita ut secundum statum attingat, lento pede, di matura comsidi ratione coenobia sunt erigenda. Duas habet partes conclusio, quarum prima sic suadetur: Religiones, scis Religionum status ad charitatem, & charitatis perfinionem ordinatur; charitas vero duos habet actus , licet si una virtus, E unicus habitus, ut docet S. Tlvim. 2. a. qu. 2. & qq. Perpluri articul. per primum unitur Deo, per secundum unitur proximis eorum tautem vari s modis anhelando: sed si non multipli- Carentur monasteria,nec Religiosi multiplicarentur contra finem omnium Religionum , quia minueretur cultus diuinus,Mundique sidus non procuraretur, imo negligeretur: ergo necessarium est in primo si tu Religiones aedifici)s ampliate. Secund. si monasteria nequeunt extrui maxime quia id videtur esse in detrimentum Religionis, & nemo tenetur cum sui damno aliorum Glutem procurare: sed multiplicatio coenobiotu tempore augmentationis non est in Religionis detrimentum, imo in maiaximum beneficium, eo quod amplietur inaltus diuinus , finisque Religionis magis extendatur : ergo necessarium est, moderatis aedificijs, eas per Ciuitates, aliaque loca extendere . Terti munus Praelatoriam est Religiones ornare optimis Religiosis, qui suis virtutibus magis, ac magis eas exaltent, E ad sydera sinctitatis extollant: sed hoc ne. uit seri, nisi mediantibus aedisci)s: ergo ecunda pars suadetur ex eo, quod, quando res videtur esse in statu, ut limites ad maiorem persectionem extendere nequeat , prudentia petit, ne quamprimum labatur ad statum perditionis, ut adhibeatur maxima cautela ', alias ad occasum quamprimum tederent Religiones monasteriorum multiplicatione . SECUNDA CONCLUSIO.3. vando Religiones sunt in tertiost tu, & ad occasium relaxationis tendunt, frigescente charitate, alijsque virtutibus decedentibus, Praelati tuta constientia

nequeunt aedificia erigere. Prob. cooperari ruinae alterius est peccatum, ut aiunt omnes

DD. , sed ampliare Religiones monasteri)s in huiusmodi statu , est eas ampliare Religiosis hominibus , quia propter homines extruuntur 1 ex quo sequitur coop ratio ruinae Religionum, eo quod una ex rationibus, ob quas Religio tum semiliae inperfectione deficiant, ait Bonau. est hominum multiplicatio: ergo id tuta constientia nequit fieri.Secund. munus Praelatorum est. quantum fieri potest, nitorem deperditum Religionibus restituere, disciplinam regul

rem restaurare, virtutesque exemplo, opere, praedicatione augere, & superseminare, si deperdantur, quod munus per erectiones monasteriorum, S consequenter per numCrum hominum ad habitum receptorum fieimpossibile ob rationem D. Bonavent.aliam-ue Cordubae in reg. S. Francist. c. 2.q.2.in

ne asserentis , quod nouitu recepti quotidie a persectione decidunt, & fiunt quotidie peiores, posteriores prioribus: ergo

Praelati cum detrimento animarum suarum desciunt a suo munere, cum monasteria in tali statu multiplicant . Tert. si Praelati sinctitatem deperditam Religionibus restituere nequeunt, saltem obstare tenetur, ne quamprimum destructionis totalis profundum attingat: sed hoc munus multiplicando conuentus nequeunt Praelati adimplere , imo

199쪽

imo accelerant inimum exitium ob rari nes iam dictas: ergo absque labe peccati no possitnt coenobia erigere. Haec , quae dicta sunt, sunt quidem dicta iuxta impressioneni prim. cent. secundum hanc dicendum est, non esse inconueniens erigere Monasteria tam in secundo, quam in tertio statu dummodo ibi possit morari s ficiens numerus Religioserum pro disciplim regulari tuenda, di non sit ad occasum summae relaxationis Religio , Ducor,quia Reli-iones sunt a Deo institutae, de confirmam a. Sede Apostolica in utilitatem animarum Iaudiamus Duium Bonaventuram in opusc. fratres Minores Vadirent,o eo e ues audiant tom .7 Praedictis ergo de causis de

Babunt tempora perieuissa ex museipi alioue peccatorum,o numerositate ruium popuυνῶ, esseda ne haereticorum,o- raritate bonota, ct dissicumte regendγ , ct perat irare casuam emergentium ex varys euentisus, Providit Seiades t pauotica ia oburandum prasiis teria tis quidiuscunm rem iam subuenIιonis anima hus pereuntibus, quod diuina orinnarione quosdam Religiosorum indines institvu, qui oscio praedicationis, ct confessionis sibi commissa subueniant ιndigentia populorum,o in Sin scientia Cloirarum, se obsistant versutys horresicorum, o hae institiam. ct insubleuamen oneris non in praeiu-cium Hebanorum : haec Bonaveniatura, qui paulo uiseritis addit. Quod aurem

quanisque Retulos is saluandos sistes in Ee

etesia essent vocandi,Mu-uur in Euam Lue. eum Dominus dixit Petro : Duc in altam,o Iaxate retia vestra in capturam. videte locu

α paulo insetius . Cum autemprae icatio, o confesso inter alia populo Dei exhibenda a ptiori indigeant silentia scripturarum , se m gii 'moLm si im ei non min rare, ut expiati,cum perpradicationem informentur,quid eredere debeant, se quatiter vivere; per eon.

fessionem vero laps extrahuntur de luto peccati , ista duo fratribas commissa seri, ut in his subueniant tabuiuo suppleami defectam ci

ricorum: haec Bonau.

In hoc ergo praesenim dignoscitur utilitas Religionum in Dei Ecclesiae augumentum, quia Pandoq; inquit Bonau. paulo inferius, Honesta persona timent Fuis Sacerdotibus eo furi, uniae oportet eas ignotos habere C.,fus res ; item Atqui habent talia precata in eos en

iis P .dpollux volunt non esinfiteri, quam m-3M- siris ea pandere, qui semper vident eos, ct coram quibus riment tota die conseia ficus sae-ρὸ pereepimus i his in rantoteriolo ex compas flone e urcurrendum potius, quam in dispera-itionem ρonanta hoc rati modo apte sit, ut eo lsu σαν talibus, quos no Irment, ubi consutit αν, rum verecunaeae, atati. Audiamus D. Thom opus I9. 'q. contra impugia. Relig. Ex quopatet,inq- , quod conuentem est , ut 'aeternRectores Eecυ-siarum qui residens in Fuis Ecclesys alys praedicationis incrum eo utatur, qui per diuersaloea aescurrant: harue Giam nec Iatem maxime ostendit imperitia muliorum Sacerdotum, qui in aliquibus partibus adeo ignorantes inu niuntur,ut nec etiam loquι tisine soant: ρ--rissimi etiam inueniuntur, qui seram Scripturam didicerint, ct tamen oportet Praedicatorem

meris Dei in sacra Scriptura instructum esse, A furis a Num eis multum friati fidelium detrahi, s solum Sacerdotibus parochiatibus

verbum Dei re quatur. In confessombus aure audienius non minor auaret necessitas ob mul-DIudinem plebis, qua ιnterdam uni Sacerdotιν ἄδε committitur, quis toto tempore visae sua mi uda res,vix omnium confessiones diligenter audire posset: iterum hanc necessia tem ouenδι di cultas eo itendi ; quidam

ut experimento inuenium eis, a confessone de

s serent,nis possent aliys. quam suis Sacerdoti

cerrites Mi esse inimicos,se propter multa alia. Ad ea, quae possunt obuci superius tradi ἀta,respondetur, quod ,cuni illa uescientia sit naturalis , Ob rationem superius tradita a D. Bonau. in prim. iam di cum Deus,quando instituit Religiones, id praeuiderit,ideo non est multum curandum de illo incommodo , ob propagationem finis,ob quem nerunt insti. tutae Religiones,modo fiat cum recta intentione , summaq; prudentia : ad Dei postea Prouidentiam spectabit nouas Religiones instituere, aut relaxatas reuocare ad pristinum statum,ut semper in Ecelesia dignoscitur mirabiliter fecisse.

TERTIA CONCLUSIO. . QVmmus Pontifex, esto in terra sum. mam possideat potestatem, nulla im

200쪽

terueniente cause,nec unam, nec plures eue

tere, ac destruere Religiones potest. Coi clusio intelligitur fatis probata in se do notando. hinc Roman. cons 38o.Qira stio est in principio , que citatum sequitur Bai bosa de

posse Papam sine iusta causa statuere talia per quae status generalis, seu uniueis alas Ec

clesiae mutaretur: & nu. vers. 2. siabdit, non polle etiam statutum facere,ex quo vehemeter suspicari posset uniuersalem Ecclesiae ista, tum perturbari,S n. .vcrstertio non potest, nec per quod status uniuetialis Eceleste de coloretur,ec n. F. vers. . nec per quod cuncti Ordines Ecclesiae scandalizentur, seu Ecclesia periclinationem pati possit. a ZARTA,CONCLUSIO.3. C Vmmus Pontifex , ii ista interuenieniat te causa , non solum una, sed plures Religiones supprimere potest. Ratio dedu-CHur ex sec. not quia, ni Religiones omnes cognoscant propria crectionem,& approbari onc a iure positivo ; de cum Summus Pontifex in his,quae iuris sunt positivi, ab lutam habeat potestate,sequitur euidenter Religione cucitere,& supprimere posse. Adde, quod potestas Ponteficis data , & concelsa dicitur ad aedificatione , non autem ad destructione, ut testatur Apost. 2. ad Colinth c. Io. & ideo sic scribit Gregorius in C. Si ea 2 s. q. 2. M eades erran , antec bres nostra statuerant, non constructor edeiursor opem; sed si non posset supprimere aliquam Religionem, dii subest caut i cuertendi, ac destruendi, nonciliat potestas in aedificationem , sed in destructionem; nam aliquando accidere potest, ut aliqua Religio lagat prosi indu occasus, de quo S. Bonau. ubi su p. quo fit , ut non solum sit inutilis in Ecclesia Dei, sed etiam damitosa: ergo potest, ac debet eam supprimere:

vis argumenti tangitur a Valent. inferius citandor videatur Bann. 2.2. qu. I. aII. I .dub. 8. concl.9. AZOr. pali. 2.lib. s.c.7.

Dices , licci penes summum Pontis dum adest causa, resideat potestas Religionem delendi, non tamen est conueniens, quia maius est eam supprimere, quam expurgarea malis Religiosis sed id non videtur expcdiens , ut'patet supr. ex dictis SS. PP. ergo multo minus erit expediens suppressio, unde potius toto conatu erit introducenda re tarinatio,exemplo petito a Baronio tom. I o. ann. 996. nu 29. qui rescit quoddam deside

rium intonis Imperatoris Romae morantis delendi Monachos in Ecclesial S. Pauli praue degentes ; crumque. hoc appeteret, ait Batonius, implace decrctum, apparuit ei noctu per visum Beatiss. Apostolus Paulus./atque eundem Imperatorem ab huiusmodi voluntate remouere curauit; Si vere, inquiens, zelus diuinae seruitutis opus optimum te adurit 1 vide, ne huius proposti institutupraesumas in Monachis immutaret expellendis; nonienim expedit cuiusque Ordinis Ecclesiastici, quamuis ex parte deprauaci. propositum unquam abissi, seu immutari. m.co tramvivnusquisque iudicandusucsι Ordine, in quo se primitus vovit limo ter

uire: reemendari tantum licci coriupto cuique in eadem propriae vocationis scute : tali bus quippe monitus Imperator vel bis retulit suis, quae audierat ab A stolo, curam agens qualiter eorum scilicet Monachorum institutum quiuisset io melius reformate, non expellere a loco,licet immutare: haec Baron

Resp. quod esto verissimum sit non esti,

conueniens expurgare Religiones a viris, qui suis viti;s eas labefactant , quuiivbi' sunt tolerandi mali, vii dixi superiusa nihilominus quando relaxatio, vitiaque ita cre-ucrint, ut potius videantur ad destiuetionem Religionum esse , quam ad bonorum exemi lium , & ad delendum virtutum odorem, ut

videatur frustrari intentio Spiritus.Sancti, quae est, inquit Suar. 4. de Relig. tract. 9.

lib. I. cap. I. num. I 2. erigi Religiones non

solum in bovum eorum, qui in Cis congregantur, sed etiam ut per eos alia aedifi- , centur, tunc non solium licita erit expurga

tio, sed etiam quando quasi tangui t profundum ultimi status, de quo supra , supplenio. Nec exemplum allatum obstat responsioni, imo ei fauet; dicit enim Paulus Imperatori: Non enim expedit cuiusque ordinis Ecclesiastici, quamuis ex parte deprauati proposi-. tum unquam abi jci, seu immutari : quasi dicere velit, quando in quolibet ordine Ecclesiastico in parte tantum dominari videntur mores praui non est conueniens vitiosos expellere,eorumque propositum immutare, multo minus Religiones ipses euertere, ac

supprimere sed in melius sunt irruitutandi

mores,

SEARCH

MENU NAVIGATION