Theodori GrasuuinckelI Delphensis, I.C. Libertas Veneta. Siue Venetorum in se ac suos imperandi ius. Assertum contra anonymum Scrutinii scriptorem

발행: 1634년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

storitates legum firmum ad hane adversarii objectionem responsum. Subjunetam porro, si quae Patavinis Veneti imterrogatione facta objiciunt eum ad modum, ut facit Anonymus, interpretari liceat, optimo me jure, atque eadem mmnino ratione, argumentum ei contrarium formare posse.

Ajunt illa ipsa oratione Patavini detulisse sese multotiens

stiper ea quam Narseti exponunt caussa,querelas suas ad Gothos, expresso nominatim Theodorico illorum rege, eas vero insuper habitas dolent, eoque instantius Narsetem urgent, testanturque, mirum non esse,siquidem ipsi amici P. R. qui essent, ab inimicis nominis Romani non sint exauditi. Ego sane caussam non video cur & mihi dicere non liceret Gothorum reges eo quod scirent Venetos Patavinosque ad imperium jurisdictionemque suam haud spectare,

querimoniis ipsorum deferre noluisse,seque alienae rei, acadse non pertinenti immiscere.Sed enimvero agendum candiade. ubi de mente loquentium constat ab ea recedere,nefas est. Certum est igitur atque indubium, praedicta, in oratione Venetorum, haud alio esse directa, quam ut a Patavinis laudem illam, suae erga Romanum nomen observantiae, quam

magno verborum apparatu sibi arrogabant, quantum pO- te cismoverent. Huc spectant illa verba quae spretum Patavinis imperatorem , & antelatos Imperatori Gothos arguunt, spectant & illa quibus bene de Romano nomine promeritos Patavinos negant, & cum nulla quae a semet ipsis irrofecta sint in Remp. Romanam benefacta enumerare vacant , aliena crepare, i nos exprobrant, faci untque illa denique quae ex adversis deaffecti suo Veneti studioque & oficiosa in Imperatorem voluntate Narsicti edisserunt. Quisquis utramque modo apud Iustinianum orationem legere volet, haud aliter allegata verba intelligi aut polle aut debere, mecum scio judicabit ; ac prorsus maligne captata di---, Q a storta-

162쪽

stortaque ab Anonymo loquentium verba, & cum verbis mentem derum modo amet) ingenue fatebituro Quod dicitur ex Diacono Narsetem universos Italiae Gnes obtinuisse, Item eum, universam Italiam ad Reipub. jura reduxisse, responso non eget: sumus eo labore jam a te defuncti, ac satis , ni fallor, superque ostendimus, verba quantumcumque universalia ac praecisia , interpretatione congrua explicari debere, diximus item pro interpretatione congrua haberi illam non posse, quae aut veritati rerum gestarum adversetur, aut jus tertij laedat s. ac denique quam exacte utrumque illud in proposita nobis materia attendi pensarique aequum sit, abunde monstravimus. Postremum denique quod ab extructa Venetiis aede divis Theodoro & Geminiano sacra , subjectionis contexitura gumentum omnino enerve est: Ait non facturum id fui

is Narsetem nisi in loco sibi subdito. Nihil ex adverso prohibet quo minus id factum sit in alieno. Est quidem inaedificatio inter acquirendi rerum dominij modos a gentium jure introductos ; ut tamen illa, una cum Dominio soli, jurisdictionem quoque conferat in loca jam ante insessa alterique possessa, non modo non est juris gentium, sed nec ullius . . Se qui saeculum & quod excurrit, jam effluxerat I prima Venetorum urbis origine , cum demum aedificari coeptum illud, de quo sermo nobis est, fanum. Quis hic in vacua Narsetem veni sse dicat, & occupanti cessura ὸ Longe similius cst vero, sivi in Venetos affectus, inque divos

pietatis, illum voluisse μνημοβαανον exstare. Quoniam vero

ex illo ducis facto, jus aliquod imperii sibi fingit adversarius, videamus quale id sit, ac quidem ut existimo, nemo est quin videat nihil inde juris ulterius exsurgere potuisse, quam ut naturali ratione, aedificium ei cui maedificatum esset, selo cederet , eo deinceps jure censendum quo caetera

163쪽

quae divinis ministeriis dicata sunt. Summum quod ex hac

aedificatione infirri possit Anonymo si demus, nempe nullius in solo aedem extructam; cesserit aedi solum, L in tantum V. de rex. ditis sed neque quid, ultra illud. Sin vero quod syne veritati omnino contentaneum ess) habebat jam nuncs tum illud dominum suum, exigat utique eadem Naturarratio, ut aedem solo ccssisse dicamus, praesertim si cum nosset solum illud ad se non pertinere, sciens in alieno aedifica- . verit: quo casu donandi animum in aedificante jura praesumunt, & nihil aeque esse naturale dictitant quam ratam haberi voluntatem domini rem sitam alienare, & in alium transferre volentis. Sed nec quempiam fore puto, qui ci ca hoc factum non animadvertat, gratum obvenisse Venetis insigni opificio urbem suam decorari, ac ut fere semper acceptissima sunt nobis munera, quibus suum est ab authore

pretium, quam pronis illos animis tulisse insignem bello ducem, amantem nominis Veneti, & flagranti apud imperatorem gratia urbis feliciter adsurgentis decori splendorique de suo etiam quid voluisse superaddere. Mirum sane en Anonymum,qui toties pro se aut horitatem Blondi citat, non animadvertisse idem illum judicare atque ad exornandi urbem in Narsete studium & rcddendas pro latis suppetiis gratias factum referre. Ait ille loco quem & superius

citavi, primm externorum Venetia exornandis attulit alumentum Narses Eunuchus Patrium primi Iu tauri imperatoris, copiarum a iversus Gothos in Italiam missarum dux, qui quum Veneti eum traducendis a Tamisio Ravennam copiis navigio jumissent, postquam δε--gnas Gothos, εcclesia ri Theodori Geminiam in capite Moly

Venetra ae dicavit.

164쪽

y. 9- duae de Aquilegiensi Patriarcha Gradum confugiente , Gradu autem infula grarchis Ravennatibus subdita , ab Anonymo dicuntur, solide excutiuntur. Exarchis Gradus subdita non suis. Smaragdi historia explicata. Aliud Exarchus,aliud Patricius. Patricij qui sint. Effrenis Anonymi mecordia. De regimine saeculari, non Eccosiastico, instituta haec dissutatio. . D Evenit ad Logobardorum tempora author Scrutinij,

quos cum neque vi neque jure sibi Venetos obnoxios reddidisse adseverare aut possit, aut audear, imo vero etiam fateri cogatur, illos in penitiora tractus Veneti Ioca sese ponetrare non potuisse, eo quod navi js destituerentur, petit h longinquo nonnulla, quibus inefin suam firmet , ea que ipsa remota adeo, ut magis de mente argumenti , quam de solido ad illud responso sollicitum me habuerit. Sententiam illius si quidem satis assequor, hoc vult. Aquilegiensem patriarcham metu hostium Gradum confugisse, Gradum instulam Ravennatibus exarchis fuisse se iram, ac proinde Caesaribus: ac cum sit in confesso Gradensem Episcopatum ad rem Venetam pertinere , nulli quoque dubium esse posse , quin ex eo tem colligatur inferaturque ipsosmet imperatori subditos fuisse Venetos. Qnam recte

haec omnia, quamque verb, agedum videamus. Quod de Patriarchar fuga e Diacono allegat verum est. Negari item non potest Gradum esse ditionis Venetae, ac nec ei contra- dico, quod de Ravennatibus exarchis Imperatori subjectis commemorat, nesso tamen exarchis Gradum fuisse subdi

165쪽

tam quaeque porro ex illa, quam sibi imaginatur, subje ctione infert consectanea. Recumbit ergo in ad leverantem . probandi onuc Hoc ipsum cum nec effugere se posse videat, exemplum adfert Smaragdi cujustiam Ravennatis patricij , hunc ait Ravenna Gradum sese contulisse, atque ibi pro libitu cuncta tractassc. Respondeo breviter, ex illo quem pro se allegat Diaconi loco non liquere, Smaragdum illum, de quo ibi sermo, Ravennae suisse exarchum quanquam fuisse pro comperto habeam. J Aliud Exarchus est, aliud Patricius. Docent nos instituta Iuris, tit. de adopt. ita dictos patricios,quod ab Imperatore inpatrem legi solerent,essen

que quasi patres ipsius Principis. Sic apud Zomenum Eutropius Imperatoris Eunuchus ' πάτου - παππὰ avom, & apud Zonaram ipse. Imperatoris mater, Zoste dignitatis id nomen & patricia creatur. Praeterea quod adsert de Sinaragdo illud omnino est facti , atque etiam talis, ut manifestam prae se violentiam ferat. Ait enim Diaconus illo, quem Anonymus alle at, loco, Hςliae Aquilegiensi Patriarchae Severum successive, & regendam

suscepisseEcclesiam. minquit ille tamen, maragdus veri sia Ramenna in Gradum persemeti um ἡ silica extrahens Ramen meum ti juria duxis cum alijs tribus ex Hisbia Episcopis, id est Ioha a Turentino se Smero se mimio σα xon etiam AntonDjam sene, ει- 'clesia defensere, quibus comminans exilia atque violentiam inferens, communicare compulit Ioanni Ravennati sucopo trium capitulorum

Iuppis Chalcedon sis comitij damna ori,qui tempore Papa Veiiij vel

ni ij a Romana Ecclesia desci erat societate. Exemplo vero anno a Ravenna ad stratam reversi siui, quibus neque plebs communicare voluit , neque ceteri Episcopi eos receperunt.maragdm Patricim is rum nio non in se correpti successorem Romaeum Putricium accipiens Onsantinopolin remeavit. Hactenus ille. Q reeis perlecti; alij quid judicaturi nescio. Ego sane effrenem Anonymi vecordiam

166쪽

demirari satis non possum, quem c factis tam alienis ab omni jure, simulque ab authore, qui vivus etiamnum Darmonibus in praedam cessi ac sacrilegiorum a se patratorun Parnas dedit, argumenta sua non pudet mutuari. Est hoc siquid unquam Fle Zere cum nequensiuperos , Acherunta mora re.'Execrandum rcmedij genus & Paganis dictum, morbo sanitatem debere veller at quo demum nobis habendus est

loco. qui jus ipsum justitiamque summa humani g neris bona, vastissimis injuriae violentiaeque barathris debcre velle pudendum haud putat. Quod porro Cardinali Ba onio

notatum commemorat Anonymus, Gradenses Episcopos exortis in Ecclesia dissentionibus ad Ravennates exarchos ut plurimum deflexisse, Aquilegienses vero' ad Longobardos convenire solitos; plane ad rem non facit. Sermo nobis de regimine Eclesiastico, ut jam dici coeptum. omnino non est, aut de ulla prorsus Episcoporum inter sese subordinatione, neque video ad ea, quae tractamus ullatenus spectare qua

versum illi, si quando saevientibus schisinatum malis durius haberi premique sese viderent, concedendum sibi judicaverint, una duntaxat nobis de subjectione, temporalem quam vocant, est controversia. Hanc Anonymus si probare sese posse confidat, haec duo demonstret necelse est, fuisse Gr denses ullo unquam tempore imperatori subditos, ac suissectiamnum tales, quo tempore corum insula cum urbe V netorum coaluit, parsque illius fieri coepit. Accedit quod etiamnum tota illa caussa alterius fuerit sori, neque achim sit unquam de jure aut potentia Exarchorum aut obsequiis, quae illis deberentur , verum de reconciliatione eorum, quos haeresis divulsos ab Ecclesiae gremio, transeersos egerat. Venetorum ecquid a partibus intervenerit scire lubet ρ audiamus

167쪽

diamus age Rubeum suae rerum Italicarum ac Ravennatium historiae lib. . Ille de Sinaragdo loquens sic ait: δε--rum de basilica tractum Ravemam secum adducis pna cum alta triabui Disopis ρυι tandem omnes cumJoanne communicare invitos costis. Isequenti amo cum se ad fidei quisque sum rea nem, Veneti rudes ad c earum rerum, nisi quod Romanum nomen umma sigis esset venerationi , si ire parumper an recipiendi essent, concilioque hae de ne omnium o pidorum indicto cum plerique existimarent recipiendos,mgue quod ricissens inviti se coacti id illis vitio se culpa tenendum, ea tundem sententia vicis, qua decretum est ab Romano pomifice, quem tunc , ut diximus, Pelagius genebat, expectandum quid agendum esset. Pontificis enim Romani esse non arbisui senatorum aereticos, qui in honesi ramum per e visent, Ecclesia reconciliare. Vuaprapter ex ejusdem pontificis respos nox tur MEcclesiam quisque sam admissi quam coacta decem Epimporum apud Osaranum Q dum quod Caranum olim fuit Synodo coram omnibus haerem jam acceptam abjuraverim.

Hactenus ille. . X.

Ingenua Monymi confessis de Longobardis Fa)um n. Romanos profugorum in insulas Hadriatici maris D minos fuisse. Ocul ninter proseros T imperatorem imperandi mel parendi μου iistercessit. In uti Ammcina Exarchis non paruit. Nihil necessitas cum aliis fleconjungendi Libertati demit. FActa Loingobardorum, nec non & Cradensis oppidi

mentione, pergit adve sarius & cum fateri cogatur, neu liquam sese ex annalibus eruere potuisse Longobardos, non

modo ipsam Venetorum urbem, sed ne insulas quidem ad R jacentes

168쪽

jacentes sibi subdere potuisse, firmat insuper, quae nobis subhujus disputationis principium suere dicta, complureis nimirum hostilinaetu profugos, concessisse in Hadriatici in

ris lacunas, ac vel patria carere potius habuisse, quam Ba baris servire; hanc ergo ut Gradensis Patriarchatus, & multarum civitatum extitisse originem , quae tamen nec eatenus

extendidebere statuit, ut vel praesumere liceat id egisse profugos istos, ut se justis legitimisque Dominorum sitorum Impp. scilicet imperiis subducerent, quin potius vixissecos Ravennatibus Exarchis subditos, quod & Amacinae insulae Italis Commachio) cxemplo existimat posse probari. De Longobardis post tam ingenuam cosessionem illius,'

ultra non est quod urgeamus, ut neque operae de Gradensis patriarchatus origine, deque exordio aliarum adjacentium insularum multa coacervare. Hallucinatur in illo, quod

Romanos Impp. veros legitimosque profugorum domi.' nos facit, quos utique expellendis Barbaris impares, multis Italiae locis, quod ea tueri non possent, ultro decessis se aut ut decederent, qua vi, qua sponsionibus adactos suisse, libera liter ostendimus; quin & diximus durum, barbarum, aene quidem humanum, sore, si quis istiusmodi loca', post-l mio servituti velit addicta, sicubi sese, etiam non adnitet te imperatore, suo marte, filoque sanguine, in libertatem assieruerint, ut alibi Boethius,

Repetunt proprios quaeque recur1- ,

E editoque pio singula gau em manet ulli stabile ordo, si firi junxeris ortum , . Statalemque Di fecerit orbem.

Atque ut est a natura Libertas , ita & ab illius interruptione

169쪽

LIBERTAS . V. E N E TA. 13 .ac impedimento recessis Q atque ad primaevam conditi nem recursus pro naturali quoque haberi debet. Quapropter si nos adstipulari ipsi desiderat Anonymus ac statuere cum ipso, illos de quibus nunc loquimur profugos,quantumvis Barbarico jugo colla subduxeranr, mansisse tamen imperatori subditos. Hic iterum duo necesse est ut probeti suorum prius erit Imperatori tanquam vero legitimoque . illorum domino .ut ut esset illis tutandis impar, adeoque &sirae illos tutelae permitteret, durasse semper ac permansisse plenum in illos jus imperandi. Posterius, sicubi in Histo- Iiarum monumentis imperatori nonnulli ex praedictis insit lanis adhaesisse aut ejus agnovisse aut observasse Majestatem deprehenduntur, inter quos fuere sorsitan incolae Ama cinae insulari id eam in sese necessitatem includere', ut Omnino dicere nefas sit, illismet ipsis fuisse liberum, illam inquam sese asseruerant retinere atque exercere libertatem.

Primum quod attinet, aliter sese rem habere jam ante via dimus, ac abesse lotage ut revera Imperator dominus illorum suisse dici possit, quos ipse fatetur, sedibus suis e cia .rOS, quaesivisse novas, civitateis extruxisse item novas, id-

qtie medio in mari, loco prorsus si quis usquam o libero &tum quoque vacuo. At nec minus aegre , quod sibi ipse fit git, Imperatori jus durasse, probaturus est, quale quidem ego illi ut largiar a me non impetro. Movet, quod in proposito nobis themate non possit Imperator qui loquendi mos pro subjecto habili reputari.

Quippe cum natura dictet dominos ad protegendos sibi . . subditos non minus obligari, quam ad praeliandam cum ol sequijs fidem, dominis subditi tenentur, necesse est fatea- tmur, juris id esse minime dubij , cessante potcntia, nec non& illa, quae facultatem imperandi tribuere solet, qualitate,

jus ipsum cessare: idque modo non dissimili quam si privara publicis fas est componere) cessat in haeredem collata R a dispO- i

170쪽

dispositio testatoris orbi, liberis supervenientibus ἀ&sui.

heredis agnatione testamentum rumpentibus. l. tale pactum. I. ultimo T de Pactis. Accen huic, quod neque juris patiatur ratio , uti quippiam, vel tunc quoque subin

res ac non potius extinctum velimus, si quando in istiuΩmodi casum revolvitur, a quo principium capere non potuit. Vidimus non uno loco, quam accita profligataeque essent imperij res, quas eo statu suisse probavimus, ut ne 'quidem a direptionibus barbarorum immunis fuerit Roma, sedes ac caput imperii, nedum ut caetera illius membra longe lateque dissita secura forem. Isto quoque imperij deliquio, apud omneis in confesso est coeptam condi Venet rum urbem , a quo utique in novellam urbem regimen, j

risdictionemque, ac imperium ut facile vel quivis judicer. inchoari non potuisse, ita & tali rerum cardine sui ut dare . velimus aliquid omnino juris Imperatoribus fuisse servari illud defendique potuisse nemo crediderit. Iisdem artibus addo & viribus quibus initio partum fuit imperium,

. racile retineri author est Crispus, at vero alios in tutela ut habeat, qui sibi ipsi tuendo sit impar, etiam Imperator Romanus absurdum esse pronuntiat. Si verum amamus non potuit illis temporibus inter Imperatorem profugo Bue praecitatos, ulla prorsus existere, aut introduci obligatio imperandi parendive; ad minimum saltim utiliter illa constitui non potuit. Imo ut si vel de facto contra textum 1 l existimo deverb. obl. cum Iurisconsulto Paulo pronunciare lubeat, Novum haud esse ut quae semel utiliter constituta sunt, durent, licet ille casus extiterit, a quo non potuerunt consistere, nihil tamen inde compendii ad Impe

torem redundare possit. Quae diximus illustri exemplo probat Rupella, infractis adverso Marte Gallorum rebus, Anglici quondam luris, ac nec multo post excusso jugo i bera, t

SEARCH

MENU NAVIGATION