Theodori GrasuuinckelI Delphensis, I.C. Libertas Veneta. Siue Venetorum in se ac suos imperandi ius. Assertum contra anonymum Scrutinii scriptorem

발행: 1634년

분량: 566페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

bera, neque etiam prius exinde regni Gallici accessio facta, quam in istiusmodi ultroneae suae ad parteis Gallicanas ad-- junctionis redhostimentum, ea a Rege stipulari essent, quae

subditorum conditionem immane quantum anteverterent.

Interfuere eastri,quod urbi incubabat,destructio , Rege pro se ac siiccessoribus aliud aedificandi Libertatem in perpetuum abdicante ε, Cudendae monetae jus: Vt praefectos a rege missos,extranei si sorent, aut justa de caussa suspecti, recu-

. sandi jus esset potestasque, nulli privatiis publictae futura fraudi, aliaque his similia, pacto quin insuperadjecto, obmini sibi aut vitio vertendum neutiquam fore, si quidem

regibus contra pacta conventa venientibus a corpore regni sese divellerevellent ac in alterius cujuscumque demum luberet Domini, potestatem toncedere.

Amacinam insulam, eque ad centibus hivitatibus co plures, Exarchis Ravennatibus quare paruisse credat, u-rum non video: neque enim id ullibi expressum, quod sciam, aut a quoquam memoriae proditum. Sed neque firmum est illud,imo ne ullum quidem subjectionis argumentum, quod de vicinis civitatibus sid enim ex Diacono noster in argumentum citat in divitiae multae ibi fuissent commendatae: quodque Francio militum praesectus, quem ibidem de partibus Narsetis fuisse Diaconus est, cum post sex obsidionis suae menses Longobardis insulam tradidisset, essetque ipse, pro ut optaverat, a Rege dimissus, Ravennam cum uxore ac supellectile properaverit. Arguant haec insulam Amacinam caeteris iustias quod & continuo semestri obsidio tolerata, vel me tacente, satis evincit) munitiorem suisse, arguant insulanis non male convenisse cum vicinis sibi Ravennatibus , subditos tamen fuisse, omnino non probent. Quo ne tamen agere praefracte nimium quispiam nos credat salva quaquaversum veritate largiamur age , ita ut nobis per-

172쪽

suadere tentat Anonymus re la sese habuissὶ: Demus Ama- cinos Exarchis parvine: insula amissa Francionem ad ducem

suum, stuperioremque Exarchum Ravennae, remeasse con-. cedamus, nihil tamen egerit. Vt ut in omnes sese formas vertar, personam, aut corpus non est ut egrediatim servi conditio, neque etiam in proposito nobis themate ullo modo est ut subsistat argumentum a loco ad locum, a personis ad

per nas deducendum. Salustii hic verbis utar: Liberim, j-- ia bonis se malis, frenuis se Ignavis est optabilis, ve um eam plerique metu riserunt. Si quem fortasse in Amacinis, insulisque cir- cumjacentibus metum quod tamen cum fecisse non video) i 'notasse potuit, ejus sane Venetos non est quod insimulet, ut quibus firmum semper immotumque stetit, id vero demum esse bonum nulli aestimanduna, nulli obnoxium agere: unde & illibatam ab post eros transmisere libertatem, suis

adusque subnixam viribus , & ab alienis arbitri, pendere

detrectantem. Quanquam&. alias novum non est, ut i

nuioris conditionis si quae sint civitates, fortioribus sesu adgregent, ab illis deinceps protegendae. Enimvero iniquum . . seret, quin & iniquissimum, libertati ipsorum praejudicium aliquod ex istiusmodi facto creari, quod ipsos alia mente

complexos haud constat, quam ut eandem sibi sanam tectamque conservare po sient. Facit hoc casu necessitas ut omnis honesta ratio esse videatur expedienda; salutis. Quod olim de bello Samnitium Dux adleverabat, fistum sium qui 3 necessarium laque ist ama esse, quibuὸ nulti nis in is per relinqueretur: idem & nos usurpare postumus de obsequijs, quae novis durisque rebus ab infirmioribus plus quam Manliana necessitatis jussa nonnunquam extorquent. Nihil ea libertati abraderu, ac si sola, &per se considerentur, nihil ea juris in eum qui potentior fit, conferre, manufesto ex l. 7. e. de Captivis & post l. reverL jam aliquo-

173쪽

ties nobis citata, deprehendere em Quin imo si quid

isto crisii moribus receptum sit, attendere volumus, notatum Bodino lib. de rep. s. Bernates olim Burgundio. rum metu compulsos, sese in clientelam Comiti Allobro gum dedisse, soluto metu, cluentelari pariter lege conse- .stim selutos , neque quicquam hoc nomine, quod clientes eos habuisset , comitem praediistiam ausum sibi arrogare. Multoties illud usu venit, ut belli direptionumque militarium metu alienae ditionis homines in oppida munitiora se recipiant, neque dubium est quin quam diu ibi

agunt eandem cum caeteris obedientiam loci magistratui

debeant, nec alia , quam e subditis quilibet , conditione regi; in quam primum oppidi finibus excelsere , retro. gresios ad sua, ultra habendos esse ut subditos , nemo dixerit. Facit huc quod casu non absimili ac in terminis etiamnum fortioribus absolutissimi sui quem de Commissariis scripsit tractatus pari. 3. l. c. 3. h. s . Observat Rulandius etiam Iudaeis, quorum ut scimus, durior apud Germanos

caussa, liberum esse quotiescumque voluerint exire e tutela illius cui sese addixerant magistratus. Notat idem, .firm tum id esse Camerae Spirensis praejudicio , decretumque adversiis nonnullos equestris ordinis viros, qui Iudaeorum e clientela exire volentium uxores liberosque captivos attinuerant, mandatum cum clausula de dimittendd. Nota sunt illa Plantii apud Livium lib. 8. Neminem populum diu in ea conditione esse piae cujus i um porriteat. Agit denique perverse hoc 3 Anonymus, qui corporis tutelam rerumque, ac ipsam

raue servitutis fugam ab impulsu naturali ipsemet cumiat, praesumendum tamen negat iis adipiscendae libertatis animum fuisse , qui sese servituti ereptos inqueplenaria Libertate constitutos videbant : perinde ac si non es et idem in libertate adipiscenda, servanda, tuendaque, n .

174쪽

turae dictamen, quod in tutela sui. In hanc rem pro Milone Tullius, Hue ct ratio doctis, se necessim Bambaris, o mos gentiabis se serti ratura ima praescripsi, ut ρ em semper vim, quacum que possem ope, a corpore, a m te, vita, propulsarens. At nec minus cordate lib. 3. de beri Gall. C. Caesar, Omei homines aurura Libertati sudem se con Dionem servitusis oderum. In concursu utrum praeponderet ut& hoc nomine, quod in ad- .

versario culpamus, fiat evidentius in si quispiam quaerat, decidet id ipsum Tullius qui velis pracipientesapientia ne quid

et ita habeat antiquius simi haec illius verbo ne decernat capitis periculo, fugial ome discrimen, quaeram inquit ex ea sit ne erviem dum I subjungitque, sis a uerit, nae ego tuam sapientiam qua μυὸ sit erudita, non audiam, sis responde is, tu vero ita vitam compurique servato, ita fortuna , ita rem familiamem, ut haec posteriora libertate duci, itaque his uti velis, si liberare rempublicam possis, Me pro his libertatem, sed haec pro libertare pruistim tanquam pignora injuria, tum apiemia vocem auaere videam, eiquem meo parem.

Hactenus ille, ac meo quidem judicio.rectissime. Libertas si absit, nihil viro bono beatum esse potest, hac ipsa, non

altera voluptas homini ingenuo suavior est, atque ut ut m gno labore paretur aliquando ac majore etiamnum reti- .neatur, est tamen absque ea nihil bonum, nihil expetendum hominibus , utpote quae vel sola maximum bonorum sit omnium sequor in vita haueri possint.

Loca aliquot B. Gregorij de Exarchis Ramn tibus e custa. M pertiones eorum, qui Dra sesuperiorem non agnoscunt quomodo accipiendae. quae merborm iis adtonferendum tollandumque i rej jus. Pergit

175쪽

LIBERTAS VENETA. IVPErgithis 3 3 in astruendo Exarchi ac sic Romani impe

rii jure antagonista, quod ut se non minus ad Venetos, quam ad caeteras imperij partes extendisse doceat tria Beati Gregorij loca allegat,unum nempe quo Callinicum Ravennatem Exarchum per Epistolam monet, ut Imperatorem certiorem reddat de mutua reconciliatione inter sese, nonnullorum Episcoporum, & inter illos, Caprulani sive Ca pruiensis Episcopi. Verba sunt, Nec spest haec ima Esmo Imperatoribus no fuggerereri ine debeatis. Alterum deinde,quo constet ipsiam adeoque Pontificem maximum perquam innitum detulisse Exarchi potestati, verba item sunt ejusdem Gregorij ad Ravennae Episcopum Marianum, e agis autem apud excellentissmumsilium nostrum Exarchum id sudio ου ragite, ut u signjussonibus apud eos, quorum lcgis lateres, securos in omnibus reddat. Tertium denique quo asseritur Gradensem

Episcopum sub Romanis suisse. Est quidem de Ravenna, de

qua siuo loco,aliare , Caprulanum vero ac Gradensem Episcopatum esse ditionis Venetae ac tum quoque fuisse dubium non est. Vult ergo Anonymus ijs locis perlectis aequus lector ipse ut judicet eccujus sub imperiis Veneti dicendi sint vixisse. Fateor ingenud multum apud me valere illius, quem pro se adversarius allegat, authoritatem, ut quem non modo sic vixisse attestatur Platina, ut neminem usque ad illa, quibus isthaec scribebat, tempora parem habuerit, nedum superiorem, vel sanctitate vitae, vel in rebus agendis diligentia vel doctrina & scriptis. Sed & consentiens bonorum fama receptis coelo mentibus adscripsit, interim ut, ne perperam si distorqueantur, Venetos laedant cautio nobis est. Quod ergo dicit vir sanctus Imperatoribus nostris &c. Exarchum tangit ipsumque qui ea scribit D. Gregorium, nec eorum perlanas egreditur; ac ut egredi demus, non sunt

S . alia

176쪽

alia ista verba, quam enuntiativa meth , quae ut animo dic ponendi prolata non sunt, ut ullius omnino dispositionis ac assertionis quoque legitims neque nomen haben neque qualitatem, ut de effectit jam nihil dicam ita quoque nec alia dici possunt, quam prolata simpliciter, & cum narrativis ἰοδ Tum quoque pcr se sola si considerentur, nihil probant, ast quid sola dico Θ imo ne quidem dispositiva si

sint atque a firmantia, atque illius insuper a quo scripta proferuntur authoritate suffulta. Adsertioni affertiva si fuisse largiri placet) Papae, Imperatoris, Regis ac cujuscumque demum, qui superiorem non agnoscat, fidem haberi debere plenariam, recepta quidem est D D. & maxime communis opinio, est tamen & hoc verum multis illam, nec immerito, limitationum repagulis obvallari. Quid si enim non per modum cauta ut loqui solemus sed narrativh duntaxat quid asserant, ac nec in illo quod afferant intentionem suam fundent, utpote quod ad illius, quod sibi alterive arrogare nituntur, juris dispositionem minus sit necessarium ξ quid si pronuncient de facto aut jure alieno, quod non modo ver similiter ignorent, sed & cujus in contrarium veritas e vestigio possit probari: quid si per errorem ξ quid si de re in controversiam non deducta Θ quid si & de tali, circa quam ipsis non modo non libera, sed ne ulla quidem dispositio compstit Θ quid si ulterius exporrigenda sit assertio quam ad illos ad quos directa est quid si denique in tertii praejudicium sit, redundatura, nec leve quidem illud aut modicum, sed longe maximum, ac cum gravamine continuo P quid si tertius ille asserentis imperio subditus non sit Θ quaeque his adfinia sunt. Consulat super hac re qui volet Oluradum cons. a 38. Io Mascard. Concit. I 39. Cardin. Thuscum conclus pract.

tom. 6. concl. 6a. per tot.non dictis modo casibus sed &lon e

pluribus , quos illi liberaliter enumerant & compluri s

177쪽

authoritatibus firmant, adserentes vel ijs ipsis, quos enumeravi in illii quae dicant fidem haud esse habendam. Qua si quis ad propositam nobis materiam velit applicare fateatur necesse est,ea ex amussim atque ad unum omnia sive separatim ea spectemus, sive conjunctim, concurrereiatque

in illa locum sibi vendicare. Praedictis insuper addere si cuilubet, eam esse verborum, quae enuntiativa vocamus, naturam ut neque dispositionem aliquam inducant neque probationem , comprimis eo si directa dicantur, ut inique tertio nocitura, jus aliquod per ea constituendum sit, cui semel constituto, tertio illi deinceps ut ut maxime velit renuntiare liberum non sit, nae ille de facili judicaturus est, leviora haec esse quam ut morari nos debeant, nedum movere. Addamus jam dictis , agi hic de probando per enuntiativa supremo dominij jure, idque per enuntiativa non modo non prolata in in strumento aliquo publico quanquam ne id quidem de jure suffecturum se l.siquis is aliquo. C. de Mendo.) sed in Epistola, quam ad instrumenti publici pondus in

astruenda fide neutiquam assurgere, vel me tacente nemo est qui nesciat. Ferreus sit oportet qui cum jus ipsum, quod tamen impensissime libertati favet , enuntiativis verbis in favorem Libertatis disponentibus , vim juris effectumque non largiatur, l. cum testamento. C. de jur. & facti ignor. in opposito cas', potentia ad insigendum Libertati lethale vulnus, istiusmodi verba esse velit, ac valida. Atque haec quidem de verbis,eorumque ad conserendum tollendumve imperii jus cνερμοι dicta sunto. Super re ipsa, subjectione nimirum illa, de qua ibi D. Gregorius, multis agere operae pretium non videtur. Subjecta materies, nec non & scribentis qualitas ut de mco nihil addam satis evincunt, esse eam alterius fori, ac nec aliter quam de spiritualis a

178쪽

quae inibi dicuntur intelligi debere. Non immitto

Frustra Anonymus ex Heraclia ab Heraclio dicta , pr butum ivit Imperatori subditos Venetos fuisse. H raclia a quo condita. Ordini secro addicius Heraclius . Equinum a quibus dicium. NArrat porro Heracliam ab excidio Opitergij conditam,

eique ab Heraclio, qui tum temporis Romanorum eiat imperator, nomen impositum sitisse, ac cum nomine urbi nascenti, quae brevi ex inde spatio non poenitendis incrementis assurrexerit, ac prima quoque D ucii in Vmet

rum fuerit sedes, subjectionis characterem vel ab origine impressum. De veritate historiae non est quod ambigamus. Conveniunt in eo Sabellicus, Iustinianus, Sigonius. Quod tamen de imprcssio subjectionis charactere fingit Anonymus id non falsum modo est, sed & malignitatem spirat. Heracliarii qui condidit Antistes fuit cognomento Magnus, patria Altinas, vir sanctimonia vitae ac imorum comitate, apud suos longe clarissimus. Hunc Opiterginae Ecclesiae pridem Eptiacopum, ejus in Opitergii excidium, novam ubi sedem figeret, despicere coegit. Secessit ergo in interiora paludum ac novae urbis fundamenta jecit: quam quod ab Imperatore Heraclio denominari ac Heracliam dici voluerit sat erat causarum. Ferebat sese Heraclius addictissimum ordini sacro, tremendis id temporis non ignorat hoc, qui Ecclesiasticam historiam modo a limine salutavit persecutionibus obnoxio

179쪽

xio , fovebat illum protegebatque, & qua poterat, sublevabat. Recens erat illius erga Aquilegiensem Ecclesiam be

nemeritum, ut qui non modo aurea atque argentea vasa com

plura , sacris usibus destinanda, Patriarchae sive Episcopo Primogenio , sed ipsam quoque Divi Marci dithedram,

Chosiime debellato ab Alexandita usque transmiserat, sui in Aquilegiensem Ecclesiam amoris ac pietatis monumentum sitis ipse ulnis manibusque Crucem Chili sti Saracenis ereptam bajulaverat, & victor in urbem Hyerosolymam atque in ipsum montem Calvariae reduxerat, nudus pedes & ad Patriarchae monitum projectis imperatoriis insisnibus veste plebeia indutus. Fortunatus quoque Gradensium Episeo. pus sede sua deturbatus, quantumvis alieno tempore ac implicito bellis Persicis Heraclio ; non aliunde tamen quam ab ipse auxilium sese expectarem onstraverat. SeciliuS exemplum Magnus quid mirum, si illa quoque ratione conculiare sibi Imperatorem ac demereri tentaverit , ut quem non modo laetioribus si quando se offerrent, rebus faventem sibi experturum sese confideret, verum etiam si quid denuo a Longobardis, Opiterginae sedis evet soribus,exitiale timendum foret, asyli loco esset habitutus. Atque hoc est quod uno ore quos allegavi Historici notant Magnum Altinatem impietatem Longobardorum, quos tanquam pestilens sidus, adflaverat Arrianae Haereseos virus, detestantem fugientemque, urbi a se conditae in Prin cipis gratiam Heracliae nomen indidisse. Quando vero id factum P quo nimirum tempore nondum sese ad Monothelitas chaereticorum id genus unam in Christo voluntatem depraedicantium) deflexerat, ali que verba sunt Historici

sceletibus sese contaminarat, sed virtutum opinione, omnibus gentibus erat venerabilis. Hic vero in Anonymo callumniandi animum lector deprehendat , & non vulgare li-

180쪽

bertatis spiramentum etiam in profugis Heracliae conditoribus conspicuum. Est eorum quae dicturus sum, leviunculum quidem illud, tantum scilicet abesse ut in servitutis notam nomenve exules illi consenserint, ut condita jam tunc Heraclia , a supradictis Opitergit quondam civibus, eundem antistitem agrestes quidam cum equis pecoribus, que secuti, cum Heracliae moenibus contineri non possent, alium sibi locum elegerint, eumque ab equis ut etymonsonat pecoribusque Equilium appellarint , ut est author Sigon de Regn. Ital. lib. a. Hi sane si quidem una cum ciavibus suis Imperatori sese obnoxios antestari volebant, earundem calamitatum, fugae ejusdem socii, ac pari cum illis necessitate ad novam urbem condendam compulsi, non erat ut nomen principis quod civeis suos arripuisse avide, ac ominis etiam loco videbant amplexos , ipsi diffugerent. Illud vero majus est, quod ruente, atque adeo etiam devexo in scelus non minus quam inhaeresin, Heraclio, perinde ac si indignus esset ille cujus nomen ad posteros transmittere. tur, ac ut sunt urbes ad spem aeternitatis institutae, cum urbe perennaret, ipsum Heracliae nomen superesse noluerint, coeperitque posteris urbs nova dici, quae prius Heraclia fit iat dicta. Suo sic olim saeculo, quamvis occasione longe diversa Nolanis iratum Maronem cum ante dixisset

Vrbem illam cujus nomen victuris aetemtim carminibus inseruerat, ex albo velut immortalitatis expungere voluisse Servius notat. ΚήG Debuerat quae retuli apud eundem Iustinianum, eodem loco, eodemque quem citat libro . Anony mus vidi illa, aut saltim animi morbo eousque indulgere non debuerat, ut iis vernilis conditionis

stigma

SEARCH

MENU NAVIGATION