장음표시 사용
311쪽
rum ope recepta esset potirentur eo jure, quo qui optimo. Nulli dubium est, nunquam unam belli societatem & ex ea exsilrgentem authoritatem demo Balduinum Venetos sibi haud habuisse subditos: Dominum utique non magis, quam nult is ambigit eundem Balduinum, qui armis suum fecerat Hyclo Blomitanum regnum aeque bono, si non potiore
jure, Privilegia largiri potuisse, quam ea in Imperii terris
Imperator concedat. Atqui tamen ampla, magnifica, augusta ab eo Privilegia ut retulerint videmus. Ineptus vero sit - iniuisusque, non alia de causa Venetos Libertate sua privatos qui velit, eique cui modo in bellica societate partes ob- Venerant primae; nec praeter illud eminentis in ipsos Dominii jus aliquod habebat, obnoxios. Privilegia vero si quis
fuisse neget, velim probet ille mihi eosdem aut hores, quos pro se Anonymus adfert, alio sensti usos Privilegii verbo. Foederi porro quae recensuimus Privilegia non deberi,si quis
urgeat, equidem cum ex proXime praecedentibus foeder
tos inter se Imperatorem Venetosque videamus; hic si negare ei lubet, idem nobis debere credi in calu non dissimili, privilegiaque non aliunde quam a pleno, atque Imperii jure arcessenda statuat, non jam praesumtione modo contra se, sed dc insuper onere probandi gravabitur. Quae ex Emylio adducuntur, privilegiis nemo quidem accenseat, utpote quae revera haberi debcant pro lege, quae societati dicta sit. Verum quoque, ruentibus Imperii rebus tantisque Barbarorum illuvionibus obnoxia italia, non omnino dissimilem fuisse Venetorum eorumque belli ducum, quos ad versium Barbaros Impp. ablegabant inter se conditionem, ab illa, quae tum temporis inter Balduinum ac Venetos e
titisse potuit, ex iis quae ad mores hujus capitis Paragraphos a me adducta sunt, desumi potest. Procopius saltim, quotienscumque eorum, quae inter Narsetem, Ioannem, Belua-
312쪽
xium, ab una, Venetosque ab altera parte pacta suere reco datur laederum, non alio quam si ιμ-οις utitur vocabulo :sed non est opus collatione scrupulosa, longeve petita lectorem moremur, in re clara ac satis superque ut albitror a nobis suo loco discussa. Unum duntaxat omittendum non est,
ad hoc ipsium quod adversarius pro se adducit Othonis Privilegium ι non aliter illud accipi intelligive posse, rei veritate inspecta, quam ut effectum sortiatur, non quidem in urbe ipsa Veneta neque cnim inter eam mercandi jus Imperatorio beneficio ut impetrarentopus omnino, ut nec licen tia indigebant ut in portus sese suos ac sic in domos suas stationesque reciperent9 sed extra eam , nimirum in terris Imperii, ac sic quidem ut Imperator ipsis indulserit Venetis, portus suae ditionis subire libere, absque onere aut impedimento , atque similiter commercia sua quaquaversum exertaxere, tali mercati cita Sabellicus vocat in aut mercandi jure, quod caeteroquin forensi citra specialisi indulti beneficium minime competere poterat. Ergo ut quod res est proferam, quoad illa beneficia subditisse , Venetos, quotic S aut portus subire, aut Vibeis Impeiij mercandi gratia frequentare volebant, aequavit Imperator , si non praetulit, novi vero
Male Anonymus , ex eo quod Veneti Othonis Privit gio ab onere PalfjMurei quotannis Imperatori osserendi liberatisiunt, eorum Libertatem infringere conatusin. Publium hoc in obsequii testimonium oblatum ne- .mo tradit. Origo ejus rei in dubium iocatur. M unk
313쪽
'entiae Venetorum, non stubjectionis argumentum. ' Munera aliquando aliis seri solent ne injuria aliqua aut mis inferatur. Ex foedere oblatum Imperatori a
Venetis Falgium. 6on ventio longe distat a jurisdicti
M. Dosis ab Mnonymi calumnia defenditur. V Enetos ait insigni ab Othone donatos immunitate:
quippe qui illos aureum quotannis pallium Imperat ri dependere solitos , eo liberarit onere. Fateri id ipsum Sabellicum, cujus haec verba: Meam ramum, qui expiat foedera Caesaribus aranti debebatur, in perpetuum Veneto nomini remisit. Altisque Marescotto suspectam hic esse fidem Sabellici, eique velo videri similius, Venetos occasione senescentis Imperij paula timque fatiscentis captata, cum viderent, quam impune per Italiam Imperatorum contemneretur majestas ab annua istiusmodi praestatione cessasse: sed tamen noster ubi nullo commentario suffultus, suum nobis obtrusit commentum , nimirum credere scse ejus praestationis originem ad Carolina tempora referri debere, Doglionem rider, cujus haec sit opinio, gestamen togae aureae solis in venerationis insigne Caesiaribus usitatum fuisse, illud ipsum postmodum a Caesare Venetorum Duci fuisse communicatum, ac per consequens imperatorio beneficio concessum, simili sese v stimento ut induere liceret. Vis argumenti in eo sita est, quod cum privatio habitum praelupponat, negari nequeat, quin immunitate atque exemptione ab onere praestandi posita, ipsum quoque onus praestandi positum sit, siunt enim relata inter se dominus & subditus, unoque relatorum posito, ponitur & alterum juxta vulgatum logicorum axioma. Cum vero subditorum sit istiusmodi praestare ac dependere in argumentum conditionis
314쪽
tionis suae, neque aliunde liberari possint , quam ab eo, penes quem eximendi jus est, eum scilicet, qui summo imp randi jure praeditus est , aperte confiteri, Dominum Venetorum Caesarem fuisse, qui eos liberaverit; subditos Caesaris ex adverso fuisse Venetos, qui illius beneficio immunita tem squam per legitimos tramites alias habere non pol rant sint consequuti. Mihi hoc loco de rei gestae veritate multis inquirere propositum non est, neque id ulli bono foret, cum jam nunc haud dubie moti authoritate Sabellici qui eum secuti sunt Scriptores, id ipsum pro vero memoriae mandarint, qua quam neque ego quoque velim quispiam existimer, perinde ac si a rationibus destitutus cssem, in negativa me a quiescere velle. Illud in antecessum dixisse fraudi ne sit, tanta in scribentium turba,neminem repertum qui pallium illud aureum depensum fuisse commemoret inobservantiae alicujus, venerationis, obsequijque, Chorret enim ad servia iij vel solum nomen calamus j argumenium. Plane si quis id scripsisset, non fugisset utique oculos adversarij, quos ubi in Venetos quid dici potest adferrive, ipsum silperare Lynceum, ac nisi ad unum veritatis lumen caecutire vidcas. Et quandoquidem ipse ad Carolina tempora reserendam putat originem annuae illius, de qua nunc sermo nobis est, praestationis, mirabitur mecum benignus Lector, praeteriri haec
premique ab ijs, qui res , Carolo gestas scripsere, scri ps
re autem incimus ,& ex superioribus vidimus non pauci,
ipsi Carolo coaetanei, domestici etiam illius, ministrique, imo & affines ut in Eginario, cur filiam suam Carolus in
matrimonio collocarat, notatum nobis.. Quis hic non diacat quod non narratur cum maxime narrari attineat, id nec factium esse censeri debere ξ Verum ut dixi non committam ut argumento ab auctoritate inniti credar, nedum ut
315쪽
illius praesidio facti negativam coner adstruere. Ab hac parte quemadmodum rem ita sese habere dari queat, sic ab altera quoque Scriptores illam silentio citra praejudicium veri potuere ii ansmittere. Quamquam credo haud facile repertum iri quempiam sui ut ego hic quam minimum mihi licere aut largiri velim cui tam altum tamque constans omnium omnino silentium verosimile fiat. Aut enim rem ipsam procul omni affectu recte quo ponderemus, quotannis tale pallium dependere qui debuerint soli fuere Veneti, aut una cum Venetis codem nexu tota Italia attinebatur impetrita: ut Blos dicamus nulla ratio est, neque enim causa assignari queat, quae eos ut tale quid, praecipue in ullam subjectionis, quod adversarius velit, notam factum vellent impelleret. Nimirum jam nunc foedere inter utrumque gustum libertati Venetae abunde prospectum erat. Vt cum caeteris It liae populis ac sic junctim praestitisse dicamus, minus etiamnum cauis subsit, neque enim eadem Venetorum id temporis erat ratio, quae caeterorum, ac neque eadem, quae r
liquis conditio aut par necessitas. Suum sibi Patrimonium Caesar totam fecerit Italiam, belli jure an deditione quaein re non attinet, dum non& Venetos, quos liberos ellenos tuemur. Dicam cum Philosopho maximam hanc esse in qualitatem, aequalia si quis inaequalibus velit attributa. Coactione, ac sic quoque parendi necessitate remota , ipsa nos aequitas ac naturae ratio ad aequalitatem manu duci ci Atque ut revera subditi qui sunt, ijs quae ut subditi dependunt dominis suis munerum nomen perperam asicommodent hoc enim est, quod Salvianus Massiliensiuin Episcopus ait lib. 6 Insuper etiam, inquit, ridiculias facimus, qui aurum quod peximus
munera. vocamin, dicimu3 donum esse, quod pretium est, se quiden
inonditions dirissimae ac misererimi9 ita & iniquus sit, qui liberi populi munificentiam, non secus ac si serviiij tessera foret
316쪽
exagitandam sumat, ac debiti nomen traducat. AEqualitatem hic s respicimus, nihil adeo frequens inter amicos Rc-ges , resque pub. liberas, quam ut muneribus datis mutuae
Ac non inter amicos modo, sed & qui amici fieri desiderant, aditum muneribus sibi parant, quive inimicitiam deprecantur, fitque id omne citra Libertatis dispendium. E emplo sint ea, quae apud Virgilium Ilioneus Didoni offert, DiomediVenulus, ac omnium appositissime missi ab Enea
Oratores ad Latinum regem inter quos etsi jam nunc utrim' que esset antestatum nihil aliud agi, quam gentes utraeque in aeterna foedera, paribus legibus ut coalescerent, suum tamen muneribus locum Poeta facit, dum sic loquentes introducit,
iat tamen interea frtuneparva prioris Munera, ressiquias Troja exardente recepta ac respondentem Latinum, unera nec sperno, nc obis rege Latino Divitis uber agri Trojaeve opulentia deerit. Quae rue sequuntur. Hic vero si Monymus insuigat, dicat.
que quae de annua praestatione dicuntur muneribus applicati non posse. etsi in se id verum non sit, Libertate quam vindicamus posita, atque aequalitate asserta, qu tamen & in annuae praestationis terminis discursus nostri figamus tenorem, fatebor ultro, eos ui potentiores sunt, ab inferioribus sui venerationem muneribus multotiens experiri selitos, atque agnoscere, saepeque adeo obvenire , ut talia , tanquam sibi si debeantur exigant atque esse ea Principatus insignia & ob. sequii argumenta, utpote quae etsi palam mittantur, tacite N n tamen
317쪽
tamen imperantur ac tributa verius indigetari possunt quam munera. Veruntamen istis non obstantibus & hoc dicendum ex allegato Sabellici loco nihil inserri posse, quod istiusmodi praeceptum sapiat, aut ob sequium. Vt ut enim ex illo colligere velimus praestationem fuisse atque annuam quidem, ut ut quotannis debitam dicamus, non tamen ideo dici statim potest haud alio nomine quotannis depensam, quam ut esset insigne Principatus, aut argumentum obsequii, ac ut ut neque diffleri velim , gravi luspicione labor re quaecumque imperii jure magis, quam familiaris amicitiae intuitu praestantur, ac pro talibus apud non infimi nominis I. haberi, ut ex iis servitutis quasipossessio probari posse dicatur, non est tamen ut hic ductis a praesumptionerationibus in re tam ardua locum velimus. Est & hoc non minus apud omnes receptum, quotiens divcrso respectu luberum quid esse, aut haueri pro obnoxio potest, pro libero
id haberi in dubio, ipso legum, quae, ut in principio hujusti aetatus dixisse memini, Libertatem onerari abhorrent, sic ferente dictamine.
Quod ipsum ut ad istiusmia aestationes de quibus his SI
Anonymus, aptemus, nemo tam in Historijs est rudis, qui nesciat cas alium in finem multoties depensas, atque ut horum exemplo id constet, videamus traditum de lege Regia discudum Thomae Lansij- Ille num si . disertis fatetur verbis , Reges Romanorum Mauritaniae, aut alios, qui Turc rum Imperatori aliisve ne regionum suarum fines infestentae devastent annuam solvere pecuniam, hoc ipso minime non excidere sinamaa quam in suos habeant potestate. Rationem si quaerimus praest' est, sustinent hic Principes ausResputaboni patris fainitias personam quo damnum inevitabile asius avertant. Quinimo si politicis ad unum omnibus habenda fides, nullus aeque ablolute suis ac mrotamλκως
318쪽
imperat quam Turcarum Imperator, cui summi super om pesImperij insigne conficere aitBudinus quatuor B qui se βααλεα βιασαἁ ἴν βαστλεον s. gloriatur, hic tamen ipse Regi aethiopum nec non' & illis sapi Arabiae montes tenent populis , magnam quo tannis secunt m dependere tenetur. Vemm de his postea, ubi directe agradum nobis erit de tributi praestatione, ac quatenRs ea libertati detrahat, impraesens illud ad adversarij objectionem pr0 responis suffecerit, quod ipse ille Sabelli ct locus ait, praestationem illam quaecumque fuit debitam fuisse ex laedere publico, ut de illud insero , ex quo tempore publici foederis eos Imperatoribus obstrinxit vinculum, ex illo saltim perperam ponsider ri perinde atque Imperatori subditi si essent. Subditis foedera sancire ac contrahere li.
vetant, ut est m l. denunciarum. C. de hisqui adn. εω . config. l. r. se a. Coae desit sit. I. HI.'ia. tit. de Cozg. Egis. Friae. O . de pace teneMa. f. conventicula. nec immerito. Est enim
ut pluries jam dixi foedus summo Imperio utentium pactio publica. Quae ab hujusmodi pactionibus recedunt pro conspirationibus habentur conjutationibusque, Caesaribus usque eo exosae, ut capitulationibus Imperii conceptis verbis solemniter promittere eos videas, sele omnes illicitas subditorum nobilium ac populi confoederationes atque conspirationes seblaturos ac abolituros. Formo ex praedictis argumentum. Si ex foedere publico aureum illud pallium persolvendum fuit, utique per lvendum non fuit ex jure summi Imperii, quod penes Imperatorem residebat, eo enim ipso iurisdictio exclusa fuit quod foedere sibi deberi voluit. Quo sane opus si fuit, ne quidem imaginariae juritactioni locus sit, neque enim meum quod est amplius meum fieri potest, ac futilis sim rem meam mihi qui stipuler. Ipti quo-
319쪽
que foederis natura talis est; ut per se jura Imperii consene nequeat, nisi id achim sit, inter contrahentes ut jam anto monui. Monui similiter, quotiens aliquid ex foedere dicitur fieri,intelligi id de foedere proprio,nempe quo conventio ficitia Majestatis praerogativam, atque etiam de foedere aequali. Illud addam quod etsi summa quaeque subjectionem iam excludo concedere mens nobis effer, maximosque effectus qui praeter deditionem, in foederis substantiam cadunt , isti de quo agimus foederi attribuere; ulterius tamen id omnino prorogari non posset, quam quidquid ex foedere depensum fuit, pretium fuisse protectionis, ac sic quoque is tum foedus suine clientelare, Illud vero, conventionem publicam recte dixeris, qua patrocinij fruendi gratia, prin cipes, populi, resque pubi., viribus inferiores, aut alias sibi
metucntes, sub czrta pIcrumque pensione annua, in po tentioris protectionem transeant, salva majestate, salvoque imperandi jure. Ipsacidoque protectio operae quaedam cum sit species, cumque.a conventione deducatur, non potest non esse quam separatissima ab jurisdictione. unde & ab una ad aliam nihil recte inferri notatum Statim cors mar C.Tol. 3. cog 8. m. ros. Quin etiam annua quoque illa solutio non ferat, ut inde subjectionis notam deducamus, libera cum sit contractumque sapiat. Neque enim illa alio fine censenda est scri , quam ut illi, cui ea praestatur, liberum non sit sese contra praestantem adjungere hostibus illius, aut alias quoque ut, ita urgente necessitate, auxilium laboranti se mittat. Erit vero mox haec fusius prosequendi locus oportunior Ad pallium ut revertamur, ipsa illius praestatio honorario potius accedere mihi semper est visa, quani ulli omnino subjectionis demonstiationi: atque inter ea referri debere, quae libere fiunt, aut si piastandi aliqualein necess-tatem secum ferant, summae tamen potestati non derogent;
320쪽
praesertim cum non sit novum, ut citra majestatis imminutionem etiam subditis seis, quotannis ex causa bene gest rum rerum Principes elargiri teneantur. Exemplo sit His sniarum rex, qui si quid eorum qui de regno Hispaniae commentati sitiat relationibus, deserimus, Arcobrigum duci v stem debet, qua in virginis Deiparae festo indutus suit. Sunt ex Pachecorum illustri similia, quibus idem rex, Cyathum e quo trium regum festo, simulque divae Luciae peruigilio, merum hausit, ut donet, est obligatus. Salinarum comites,eodem modo ac jure,regale indumentum quod citato regum festo rex gestavit, sibi vindicant. Perinde & resinae amictum, quo die natali Divae virginis , festoque Paschatis conspicienda fuit Palmensis BastagoneLque comites, uxoribus suis ferunt, majorum storum virtutis , & spectatae in reges fidei insigne monumentum. Neque Ilura desunt ejus generis, si ea memorare foret operae. 1Legata suffecerint, e quibus abunde constare potest , etiam istiusmodi praestationum usum esse promiscuum, neque magis subinde ad subditos, quam ad dominos ipsos spectare;
simulque nihil esse quod impediat quo minus, etiam a non subditis , proveniant. Atque utut res cadat, dubium esse non potest, quin eae nullam in sese majestatis laesionem iiii. minutionemve complectantur, videtque, ut spero, benignus lector, quam parum stringat, id quod de praestatione
jam saepius repetita, commemorat Monymus. Quae porro Marescottam statuere refert, nullius auctoritate firmata, ac nec sibi credita, tanti non sunt ut iis consutandis molestus ulli sim. Paucis addana, inique ac minus probe eum agere,
qui non alia de causa Doglionem adulationis insimulet, quam, quod de pallio aureo tradita quae sunt, Imperatorio beneficio, ad eum quem supra dixi modum, deputandg censeat. Versatur hic in conjectura sua Doglio, ad quam partim