S. Damasi papae opera quae extant et vita ex codicibus mss. cum notis Martij Milesij Sarazanij I.C. Romani

발행: 1638년

분량: 201페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

scitis, fratres charissimi firmamentum a Deo fixum

immobile, atque titulum lucidissimum suorum Sacerdotum, id est, omnium Episcoporum Apostolicam sedem esse constitutam, verticem Ecclesitarum. Tu es enim i sicut diuinum pronunciat verbum veraciter Petrus, csuper firmamentum tuum Ecclesiae columnae, qui Episcopi intelliguntur, confirmatae sunt: tibi claues regni coesorum commis, atque ligare soluere potestatem quae coelis sunt, quae in terris, promulgaui. Tu profanatoruhominum, membrorum meorum minimeque dilai-pulorum meorum existis ut princeps doctor orthodoxae immaculatae fidei cuius vice hodie gratia Dei, legatione pro Christo fungimur,in omnes huius sancta sedis praesules eius vicem gesserunt, gerunt, gerent. Ideo omnia, quae innotuistis, non licere mandarem, nisi vos tam pleniter instructos esse scirem , quod cuncta, super quibus consulitis, illicita esse non dubitetis. Discutere namque Episcopos, summas Ecclesiasticorum negociorum causa metropolitano, una cum Omni inhus suis comprouincialibus, ita ut nemo ex eis desiit. Omnes in singulorum concordent nepochs licet: sed definire eorum atque Ecclesiasticarum nimmas querelas Causarum, vel damnare Episcopos absque huius sanctae se auctoritate, minime licet, quam omnes appellare, ii ne cesse fuerit, eius sulciri auxilio oportet. Nam, Ut nostis, Synodum sine eius auctoritate fieri non est catholicum: nec Episcopus, nisi in legitima Synodo, suo tempore Apostolica vocatione congregata definite damnarii test: neque ulla unquam Conciliarata leguntur, quae non sint fulta Apostolica auetoritate. Accusatores autem Episcoporum testes super quibus rogitastis, absque ulla infamia, aut suspicione, vel manifesta macula, verae fidei pleniter instructi esse debent,de

tales a

132쪽

tales, quales ad sacerdotium eligere ilibet diuina auctori tas: quoniam Sacerdotes ut antiqua tradit auctoritas criminari non posssunt, nec in eos testificari, qui ad eundem non debent nec possunt prouehi honorem. Vocatio enim ad Synodum iuxta decreta Patrum ae nonica eius, qui impetitur, tam sua praesentia, quam cscriptis atque apocris ijs per spatium fieri debet congruuatque canonicum quia nisi canonice vocatus fuerit suo tempore dc canonica ordinatione, licet venerit ad comuentum quacumque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus quoniam nec a culi leges hoc permittunt fieri, quanto magis diuinae De eleetis vero, atque suis rebus expoliatis, nihil vobis verius significare queo quam sancti Patres dissinierunt, de nostri praedecessores Apostolica auctoritate roborauersit. Ita enim haec se habent: Episcopos eiectos, atque suis, hus expoliatos, Ecclesias proprias primo recipere, Tua eis omnia legaliter reddi, sancti canones decreuerunt: dc postea si quis eos accusare voluerit, aequo periculo facereianciuerunt, iudices esse decernentes Episcoporum, Episcopos recte sapientes iuste volentes, ad tempus diuque illis, resumptis viribus suis potestative fruentibus rebus, amicisque Dei seruis sapientibus consulentibus viris, in Ecclesia conuenientes, ubi testes essent singulorum, qui oppressi esse videntur. Et reliqua, ad hunc ordinem pertinentia quae prolixitatem vitantes, hic non inseruimus. quia haec lassicere credimus. Si quis autem his non est c5. tentus, legat ea, satiabitur Scimus enim , homines inermes non posse cum armatis rite pugnare: sic nec illi qui

eiecti vel suis bonis sunt expoliati cum illis qui in ruo stant gradu, suis fruuntur amicis atque bonis,litigare rite possunt. Ne saeculi quoque leges haec saecularibus fieri Permittunt, sed prius eiectos, vel oppresssos, aut expoli I a tos

133쪽

tos cum suis omnibus restitui iubent, postea suo tem pore sicut lex eorum continet, ad placita venire praecipiunt nec ulla carceris custodia appellantem arceri permittunt. Docent enim ex parte sicut nostis terrena, quae sunt caelestia. Accusatores vero Maccusationes, quas saeculi leges no adsciscunt, nullatenus sunt in horum admittendae causis quia omne quod irrepraehensibile est, catholica defendit Ecclesia. Et hoc a maioribus definitum esse, propter prauorum hominum insidias, non dubitatur. Decet enim Domini Sacerdotes, fratrum causas pie tractare, in venerabiliter intendere, atque eorum iudicia super sacrificia ordinare, nec proterve aut tyrannica dominatione, ut de quibusdam refertur sed charitatiue pro Deo drate no amore cuncta peragere in quod sibi quis fieri, secundum Dominicam vocem, non vult, alij inferre non praesumat & in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Ea vero, quae Apostolorum praedicatione dc patrum infructione percepimus, semper tenere debemus, ne aliqua nova cudere, aut adnoxam iratrum intendere videamur: sed alterutrum onera portemus , t iuxta Apostolum, legem Domini adimplere valeamus. Tempus enim congruum praeuideri oportet, quando uniuscuiusque accusatae personae causa rectissime in medio

Producatur quatenus grauitatem eius consonantiamque

Coutra patrum decreta vel synodorum consessionem procli minime cognoscatur. Quam ordinabiliter omnes intendant, ut ad eam in omnibus rationabiliter respondeat, iuste se velle manifeste ostendant. Nullus autem introducatur personaliter, sed accusatores desaccusati aequa audiantur ratione, iuxta quod gestorum ordo exigit, Accusatores vero iudices non ijdem sint, sed per se accusatores, per se iudices, per se testes, per se accusati unusquisque

134쪽

in suo ordinabiliter ordine. Nam inscriptio primo semper

fiat ut talionem calumniator recipiat quia ante inscriptionem nemo debet iudicari vel damnari, cumrac saeculi leges haec eadem retineant. De quibus omnibus vera semper fiat aequitas, quatenus accusationis Zc iudici ac testimoni mercedem, per veritatem gestorum consequi, leant. Scriptum est enim Abominatur Domitu labia mendacia, ct se fallacem, proferentem mendacia, o seminantem inter fratres scandala atque litigia, ipse monente atque icente: Non acies calumniam proxima tuo, nec vi opprimes eris. Non facies quod iniquum est nec iniusti m icabis. Non resideralis personam par peris, nec honores vultum potentis. Iuse tussica proximo tuo. Et quod tibi non is feri, alteri ne facias, teliqua. Et maxime praeceptum habentes Apostolicum attendere nobis ipsis&gregi, in quo nos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, regere Dei Ecclesiam, quam acquisiuit per sanguine suum

proprium, conuenit. Et iterum: Attendere lupos, attendere malos operarios, qui peruersa faciunt, aduersa loquuntur, ut detrahere semper discipulis Domini, 4nfamare queant, quos corrigere vos o omnes Domini S cerdotes summo studio oportet quia peius malum noncst, quam ut ciues ciuibus inuideant, Sacerdotes vel Clerici Sacerdotibus vel Pontificibus insidientur, testan. te etiam veritatis voce sui vos tangi, tangit pupillam oculi mei. Et qui scandalitaverit num de pusillis sis, melius ea vis stendatur mola asinaria incolio eius G demergatur in pressiatim visos. Et item : Beatus qui non flerit scana ratus in me. Ille proculdubio scandalizatus est in Deum, qui eius scandali. Σat Episcopum vel Sacerdotem Et multa talia, quae hic non inseruntur, ne nimis prolixa essiciatur epistola Monentes quoque instruere debetis memoratos vicinos vestros, ut a talibus se subtrahant Ec quae illicite contra prae sos fratres egerunt, cito corrigant. Et quos nobis incoa-

135쪽

sultis laeserunt, nobis ineonsultis plena satisfactione sonent, cito sibi eos reconcilient, si noluerint Apostolicae Sedis suscipere censuram. Nam si quid lartasse in eos

aut contra eos emerserat, nostrum fuerat expectandum

eXamen, ut nostra uti semper huic fuit Sedi concessism priuilegium aut condemnarentur auctoritate, aut fulciarentur auxilio. Neque enim suo pro libitu nostra debuerant iura peruadere, absque Apostolicae Sedis dispositione mandante A talibus deinceps omnes se abstineant Sacerdotes, qui noluerint ab Apostolicae petrae super quam Christus, ut praedictum est, uniuersalem construxit Ecclesiam, cui Episcoporum summa iudicia atque maiores causae, sicut paulo superius inemoratum est, reseruatae sunt atque solidatae censura ac sacerdotali honore secludi. Induciae enim accusatis in criminalibus Episcopis sex mensium, vel eo amylius, si necesse uerit, concedendae sunt quoniam laicis hoc permissum, nullus saecularibus imbutus disciplinis ignorat quanto magis Sacerdotibus, qui superiores esse eis non dubitantur pHabetur quoque in decretis sanctorum Patrum sancitum, non ore canonicum, quemquam Sacerdotum i dicare vel damnare, antequam accusatores, canonice ex

minatos, praesentes habeat, locumque defendendi accis piat, id est, inductas Ecclesiasticas ad ablueda crimina, c. Nec extra propriam fiat prouinciam primo discussionis accusatio line Apostolica praeceptione, cui in omnibus causi debet reuerentia custodiria quoniam antiqua docet hoc patrum rema in qua imperialia pariter statuta concinunt . Criminum, inquiunt, discussio ibi agenda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum reus prohibetur audiri.Et alibi in Canonibus praecipitur Quaecunque negocia in suis locis, ubi orta sunt, finienda sunt,

di residua talia lus similia,salua tamen in omnibus Ap

stolic

136쪽

stolica auctoritate ut nihil in his definiatur priusquam ei

placere cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet. Etli quid eis graue intolerandumque acciderit, eius semper expedianda censura. Neque enim proterve, aut stimula suae cogitationis impulsus , ut saepe actum agnouimus detrahere aut accusare praesumat quemquam Sacerdotum. quia iniuria eorum ad Christum pertinet, cuius vice lega. tione pro populo, Christi sanguine redempto, funguntur. Causas enim eorum, quia Dei causae sunt, eius es e iudicio scimus reseruandas, qui valet corpus occidere dc animam mittere in gehennam. Qui dicit: Mihi vitus tim in aretrii m. Apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta. Instruendi etiam omnes sunt, quoniam per nos illis Christus intonuit, non esse ovium lupi insidias praeuidere, sed pastoris.

Monet ergo beatus Apostolus Paulus, ne de his temere quiterque praesumatur iudicium, de quibus nemo potest verius vel melius iudicare quam Deus: Tu autem, inquit. Pare rudicas statrem tuum 'aut cur Demis eum 'Omnes enim labimus ante tribunal Christ. Scriptum es enim: Vivo ego, dicit

Dominus quoniam miti flectetur omne genuinomnis linma con

flebitur Domino. Itaque nusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. In hoc ergo non sibi quispiam temer rios ausus usurperivi, praeter quod ad concordiam pertunet, aliud agat, unde unitas Ecclesia dissipetur. Non ergo leuiter quisquam assentia in detractione vel iudicatione vel damnatione fratrum , maximeque Sacerdotum , qui proximiores sunt Deo. qui proprio ore Corpus Christi conficiunt quia ob hoc venit ira Dei in filios Issidentiae, qui Christum persequuntur in suis membris. Noli trist tres, nolite effici participes eorum, nec communicetis peccatis talium, aut infruetuosis verbis illorum Magis autem redarguite talium coetus, qui extende oliuntur.

137쪽

quasi arcum,in fratres linguas suas. Defendite ergo fratres,

o omnes monete, ut armentur Contra fratrum persecuto

res. Confidimus autem de vobis meliora in viciniora si listi quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque sutura, neque sortitudo, neque altitudor neque prorundum, neque creatura alia magistro gentium docente, poterit nos separare a charitate Domini nostri Irsv CHRIsTI , quae maxime in sacerdotibusvi reliquis perficitur ebris eius. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magna habet remunerationem. Ecce enim iudex ante ianuam a sistit, coronas hilariter promittens his, qui pro eo statimbus auxilium serunt,& oppres is succurrunt, atque in chruritate collaborant. Quod si subtraxerit se quis, non placebit Deo, sed cadit, quia non subleuauit cadentem, sed emarcuit. Non autem simus subtractionis in oppressio nem , sed adminiculi in acquisitionem&supplementuri fratrum. Propter quod assumite armaturam Dei, ut potatis resistere omnibus taliter praesumentibus, 4nduite issioricam iustitiae, calceati podes in prisparationem Euata

geli pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam vlutis assumite,&gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem dc obsecrationem radicati & dn- dati, ut idipsum dicatis omnes de non sint in vobis schis mala, diuidentes corpus Ecclesybonum integrum intortuosas nouitates.

Monet ergo Apostolus, non amplius nos inuicem temere iudicares Temere enim iudicat, si ovis Episcopum absque Sedis Apostolicae auctoritate condemnat, cum eis ut paulo superius praelibatum est,hoc specialiter priuilegium reseruatum sit. Sed hoc iudicate magis, inquit, ne ponatis ossendiculum fratri vel scandalum Patenter enim his

138쪽

his&alijs innumerabilibus decretorum testimoniis, omnibus manifestum est , non debere Episcopum damnari, licet eius perscrutetur opinio, donec iudicium de eo nostrae Apostolicae auctoritatis hoc est, principis Apostoloruis Petri, cognoscatur, utpote quoniam solus irae omnibus, creditus est atque percipere meruit a Rege Regum Christo Deo claues regni caelorum, ad aperiendum delibus &benevolis hominibus in eundem Dominum nostrum in claudendum infidelibus malevolis,atque suis Sacerdotibus, sanetis Ecclesiae, suo precioso sanguine redemptae,in impugnatoribus siue nocentibus . Quod

utiquein nos facere postulauit. Non quod noui aliquid nunc imperatur, sed illud quod per desidiam aliquori aut

scienter, aut negligenter transgreditur, deinceps obserumtur ab omnibus, ut illa semper, quae Apostolici patrum traditione constituta sunt, sub metu irrefragabili audiorutate, teneantur. Scriptum namque est in secunda ad Thes salonicenses epistola, ad Timotheum Apostolom nentes State, o tenete rvationes fras, quas cinis seu preverbum, seu per solam. Item alibi per Prophetam Ex euis quoque, sicut beatus Isaias intonuit ut facerent cruosecerunt autem iniquitatem is non iustitiam, sed clamorem, omnes pios conturbantes. Et hoc scire debeant, quoniam iudicium

Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt licet diuitias bonitatis Dei, fustentationis, patientiae contemnant, Ignorantes quoniam benignitas Dei ad poenia tentiam eos adducit secundum duritiam autem eorum decor immenitens . thesaurietant sibi iram in die irae reuelationis iusti hidici Dei qui reddet unicuique secundum opera eius. Et alibi scriptum est: Ego sum Domin Deus -- sis: Non facisti iniquitatem in iudicies. Non accipies per ariti minis,'me mireris vultum potentis. Ab omni iniquo verbo recedes. Innocentem sit sum non mignabis neque interficies. Ille pro

culdubio

139쪽

culdubio secit iniquitatem in iudicio, qui ea sibi vindicat. quae ei vindicare non licet. Ideo, quae huic sanctae Sediconcessa sunt, nullus usurpare sine eius consultu praesumat, qui non vult honore Ecclesiastico indignus, ut conleptor, iudicari. Itaque oportet negligentes propulsare, sed ita, ut nocentes non roborentur: dc bonos improbis aut insidiatoribus fratrum resistere, ne torpore desidiae oppressi ta-

Citurnitatis teneantur obnoxij.

Itaque qui potest obviare, perturbare peruersos, cnon facit, nihil aliud est, quam fauere eorum impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. Sitis autem perseeti integri in eodem sensu, in eadem scientia firmati, ut per ea vias vestras dirigentes in eundem inflexibiliter omnibus occurratis oppressis: quia vobis creditur Dominus, ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprohatum propter talium impietatem, a Deo autem electum honorificatum super quem vos, tamquam lapides vivi, aedificamini in domum spiritualem , in lacerdotium sanetum, offerentes spirituales hostias ipsi in odore suauitatis. Gratum enim admodum est sacrificium Domino, oppressis omnibus subuenire quanto magis illis, de quibus ait:

sui vos audit me audite aut vos Demit me Demit, dcc Libat quidem Domino prospera, qui ab afflictis de oppressis

pellit aduersa. Sed tunc fratres, commendamus Vos Dei verbo gratiae eius, qui potest perficere, scdare haereditatem in omnibus sanctificatis. Ipse autem Deus pacis consolationis, et vobis id ipsum sapere in alterutrum &in ipso semperin in omnibus, ut unanimes, uno ore uno corde honoriscetis eum in concordiam dc auxilium statrum, qui potens est confirmare omnes consolari secundum Euangelium eius, iuxta reuelationem mysterj temporibus aeternis taciti, patefacti autem per scripturas sanetas

140쪽

sanctasin patrum orthodoxorii dominas, secundum Praeceptum aeterni Dei, ad obediendum fidei, in omnibu cognitis nobis, soli sapienti Deo Domino nostro Iris v C, RII Wo, cum quo Patri, rapiritu Sancto gloria, honor imperium iotestas in saecula saeculom. Amen. Dominus vos custodiat, dilectissimi fiatres, incolumes semper Data octauo Kalendas Novembris, Flauio Itulicone viris clarissimis Consulibus.

DOMINIS VENERABILIBUS FRATRIBUS,

Prospero Numidiae primet sedis Episcopo, Leoni,

Reparato, Alexandro, Benedicto, RuIo,&omnibus ceteris, ubique in recta, sancta, in postq-lica fide consistentibus, orthodoxis Episcopis, Damasus Episcopus.

LIcet, fratres charissimi,vobis sint nota Patrum decreta, mirari tamen non possumus vestram solertia circa instituta maiorum, ut cuncta, quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos, quasi ad caput ut semper fuit comsuetudo, deserre non desinatis, ut inde capiatis responsa, unde accepistis institutionem , normam recte vivendi . Vnde vos non immemores canonum esse recordamur, qui id ipsum fieri praecipiunt. Non ut vobis scientiae Ecclesiasticae regulae aliouid desit, sed ut auctoritate sedis Apostolicae sulti, in nullo ab eius deuietis regulis. Igitur de Chorepiscopis, de quibus nos consulere voluistis,qualest eorum ministerium, aut ouid eis agere liceat, aut quam auctoritatem habeant, vel la liceat eos fieri, an non , quia audiuimus eos iam esse prohibitos, aut quid de his,qui iam ordi-

SEARCH

MENU NAVIGATION