Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

Liber septissius. 2sq.

Paulus olim & Barnabas quaesturi de cessatione Iegalium, Hierosolymas ascendentes, an illi, quos Deus Apostolos dederat, & reliqua Ecclesia praedestinati, aut iusti essent, parum erant soliciti, sed eos, quasi certissimas Ecclesiae partes, a quibus diuina constitu tione, sibi petendam ueritatem sciebant, adeunt , acceptaque ab eisdem ueritate, iregre sei, quae docti fuerant, in Ecclesias prosundunt. Nec mirum : sciebant enim, non minorem Euangelico statu in Ecclesia prouidentiam futuram, quam olim sub Israe litico statu , in quo legalium quaestionum petendarum certissimus locus uel perso na, nee a praedestinatione, nec iustitia interiori dependens , proposita fuerat. Sed alia

iam applicemus.

Pκλscipiet Christus apud Matthaeum , in nos peccantem fratrem, inter nos & ip- , sum, primo quidem corripere: quod ii nihil proii ouerimus, duos aut tres testes nobiscum adhibere, ut in ore duorum uel trium stet omne uerbum : quod si nee a peccando destiterit, dicamus Ecclesiae: quod si tandem nec Ecclesiam audierit, sit nobis sicut Ethnicus & Publicanus, id est, Ecclesiasticae societatis & corporis exors , atque adeo continuo uitandus. Nam ab aduersariis, qui Ecclesiam ex iustis tantummodo constare uolunt, inquiramus oportet, quae sit illa Ecclesia, cui deserendus est frater, de quam nisi audierit, sit tanquam Ethnicus & Publicanus habendus f prosecto eam non es le Ee clesiam uniuersalem, id est, omnium fidelium congregationem, praeter quam quod ipsi nobis libenter donant, ratio quoque ipsa demonstrare uidetur . nec enim in Oriente de Occidente, Septentrionem & Meridiem missis epistolis, fratris pertinaciam & incorrigi bilitatem denunciare compellor, sed nec de Ecclesia tota particulari ide tota, inquam, Tridentina, Mediolanensii, &c. Christi aut consilium , aut praeceptum accipi potest. nam licet per sententiae excommunicationis, aut ut aduersarii loquuntur ligationis publicationem, peccatum fratris toti Ecclesiae innotescat, & perinde conuictu ei is ab

stineat: non tamen tota Eccletia ea ratione accepta, tertia illa monitione , postquam

sit tanquam Ethnicus id Publicanus habendus, potest fratrem corrigere. est igitur illic Ecclesia, non aliud, quam Ecclesiasticae reipub. magistratus, siue ille sacer sit, siue prophanus: quod & isti ex Tertulliano, qui dicat olim Ecclesiae initio, in singulis Ecclesiis, solitos esse seniores quosdam probatos, iuxta Pauli Apostoli praeceptum, in lites N iu- .. dicia constitui , libenter fatentur. Quod si hoc ita habet, rursus inquirimus, an iudi- mces illi, qui a Christo, illo loco uocantur Ecclesia, peccati mortalis pollutione sordentes, iudicandi potestatem amittant fatebuntur: sat scio. nam si quiuix Christianus : iustitiae iactura, pars Ecclesiastici corporis esse desinat, & illi quoque Ecclesiae membra

perinde non erunt: quod si non erunt membra, nec iudices ergo. quemadmodum enim

in externos Ecclesia potestatem non habet, iuxta illud, Quid mihi de his, qui de- i. O .s foris sunt, iudicare ita nec externi, & qui non sint eius partes, ullam iure in Ecclesiam potestatem exercent. Demus igitur, quod est ualde possibile eos uel publice uel secrete aliquando peccare: non erunt tunc ergo Ecclesiastici corporis membra, tantum abest , ut sint Ecclesia illa litigiorum compositrix. Nam si peccatum fuerit publicum, ad nullum eis pro iustitia postulanda licebit accedere : sin secretum, nulla sententia ab eo, qui iam potestate & magistratu ceciderit, solida erit. quod si dubium fuerit de incertum peccatum, cum rei apparentiae, ipsa humanae fragilitatis suspicio suffragetur, semper erit bonarum mentituri, donec res sit aperta, ab eorum iudicum usu cauere. Immo semper in miseranda repub. procacissimis quibusque locus erit aduersus iudices reclamandi, & eorum infirmandi potestatem, quod hoc aut illud peccatum incurrerint, nec semel ab eodem auulsi in corporis Ecclesiasti ei structuram, per poenitentiam, aut ut illi uolunt per resipiscentiam redierint. Quod si tanta est haec absurditas, ut Christo, immo homini prudenti iudicetur indigna: non igitur Ecclesiastica illa potestas, quam Christus Ecclesiam uocat, nec perinde quaecunq; aliae siue spirituales, siue prophanae, a iustitia,& multo minus a praedestinatione,& electione ' uipendebunt, sed a sola legitima Christi & Ecclesiae, aut eius ministri iniunctione . quod si iudices ab Ecclesia non deturbant peccata, nec ergo quoscunque alios Christianos, interioris iustitiae amissio ab Ecclesia protrudit . quae enim maior horum quam illorum ratio elie deberet Deinde rogamus aduersarios, cur ille, qui adeo obstinatὰ peccat, ut bis monitus, a peccando non cesset, si peccata Christianos ab Ecclesia exiscludunt,

552쪽

De recta in Deum fide

excludunt, si ater uocetur, nisi quia adhuc Ecclesiasticae societatis est particeps aut eur Ecclesiam, si tamen est per peccatum praecisus, teneatur audire pHuc tri Ari pertinent Apostolicae illae increpationes, quibus saepissime pectatoresiaems incessunt. quid enim illis de his, qui foris sunt, iudicare λ Talis erat illa, qua qii Ad in- di ne ad Christi corpus ed sanguinem accederent, Corinthij carpuntur . nam illos mori. . it. taliter peccasse, ex his, quae illic ponuntur, manifeste conuincitur. Conuenientibus nobis , inquit, in unum, iam non est dominicam coenam manducare . & iterum, Conuenientibus nobis in unum , audio scissit ras esse. N iterum, mii manducat di bibit iu- dione, iudicium sibi manducat & bibit, non diiudicans corpus Domini .& ideo inter uos multi infirmi & imbecilles , & dormiunt multi. Enimuero, dominicam cinnam non manducate, sed ea abuti, caritatem Christianam scissi iris di scindere , indigne manduca re corpus Domini; non leuia sed grauia sunt scelera. Q uod uero hie eosdem ab Eeclesiastica cicietate non scinderent, praeter ipsam reprehensionem, quae in alienos non fertur, illa etiam non obscure indicare uidentur, quod in totum eum ex iustis S peccatoribus coetum, quasi uRam eandemque Ecclesiam sermonem exacuat, Conuenientibus, inquit, uobis. & iterum, Ideo inter uos dormiunt multi,&c. Sed huiusmodi increpationes in Apostolicis scripturis sunt multae. Huc tri AH pertinent Ecelesiae illius Mosaicae ratio, & oeconomia, in qua pro nihil iniustitia impediebat quominus peccatores uerissima essent di haberentur eius - populi membra. Atque ut ab eiusdem populi incunabulis ordiamur, patriarchae circunia Π cisi erant, in foederis participationem allecti erant, edocti erant patris diligentiam, iustitiam Sc integritatem , cum tamen in fratricidium conspirarunt, scelus haud dubie γcommiserunt, perditi Limis latronibus abominandum . tandem mansuefacti, Iudae ino sim 33 nitionibus, uendiderunt: quae etiam intolerabilis fuit immanitas. Simeon & Levi, nefaria ultione de iudicio quoque patris damnata, in Sichimitas saeuierunt. Ruben cubile G patris ascendit, & purisiima libidine contaminavit. ludas dum scortationi uult indui sere, praeter naturae leges, ad nurum ingreditur. Maae cum tanta essent eorum scelera, tantum abest ut expuncti fuerint e populo illo electo, & eius saeculi Ecelesia, ut potius, in eius capita fuerint electi. Iam David, cum prases esset iustitiae , quanto cum flagi- Ret 'tio per innocentis sanguinis effusionem uiam caecae libidini patefecit nec tamen aut lia raelitico regno, quod eius Ecclesiae pars erat praecipua, aut ex eadem Ecesesia cecidissecteditur. Talia sunt in ueteri scriptura frequentissima exempla, quae non modo peccatores , ipsa interioris iustitiae dirutione, aut sceleris commissione, extra Ecclesiam non esse docent: sed insuper Ecclesiasticis iunctionibus, quas haud dubium γ nisi i Ecclesiasticae societatis partes essent, exercere non postent, nullo pacto destitui.

i. Conuesstur eadem haeretica sententia functorum patrum terii

Erum, quoniam hanc controuersiam, in qua legitima Ecclesia ab spuria

secernitur, ac proinde legitimus sacrarum scriptiirarum iudex inquiritur , grauissimam esse arbitror, hine enim uel nobis aduersus fidei hostes certissimus triumphus, uel illis libera insaniendi facultas tribuitur non ab re futurum esse existimo, si prater scripturae aptissima testim nia, quibus hucusque cum haereticis egimus, in fidelium catholicorum ampliorem confirmationem , quid de ea re tum Graeci, tum Latini sancti patres striae pserint, in medium proferamus. Gregorius Romanus Ponti sex sic scribit, o quantos

hypocritas Ecclesia modo tolerat, quos cum tempus cruperit, tentatio aperta manse ' , qui uoluntates suas, quas contra ea modo non exerunt, quasi complicatas interim alas cogitationum praemunt. quia enim a malis bonisque haec uita communiter Hucitur , nunc Ecelesia ex utrorumque numero uisibiliter congregatur, sed Deo inuisibiliter iudicante discernitur atque in exitu suo , a proborum societate separatur: modo uero esse in ea, nec boni sine malis, nec mali sine bonis postunt. hoc enim tum- porς,

553쪽

Liber septim .

pore, coniuncta utraque pars, sibi necessario congruit, ut&mali imitentur per exem apta bonorum , & boni purgentur per tentamenta malorum. Hactenus Gregorius. Quod uero ait, bonos a malis, Deo iudicante, discerni, de gratia, qua iusti ab iniustis in hac uita distinguuntur, intelligit. Hormisda Romanus item Pontifex in epistola ad Poste rem Episcopum , Adhuc, inquit, in area sumus, mixta sunt frumenta cum Dialeis , gemunt boni consortia malorum, sed superest flamma non necessariis, Se ubi te rarum non ista permistio non fixis decet stare uestigiis. proficiemus inter aduertanteς , propriis bonis, si erroribus non inuoluamur alienis . probat enim uirtus suum ualidum robur, si cum impellitur, non mouetur. Hactenus Hormisda. Augustinus, prater eos libros&epistolas, quas in hunc Donatistarum errorem , initio disputationis scripsisse tetulimus, multus est in Catholica sententia docenda .'Vbicunque, inquit, in libris , quos septem contra Donatistas de baptismate scripsi, commemoraui Ecclesiam , non habentem maculam aut rugam, non sic accipiendum est, quasi iam sit, sed, quae praeparatur ut sit, quando apparebit etiam gloriosa. nunc enim propter quasdam igno rantiae rugas, & infirmitates membrorum suorum, habet unde quotidie tota dicat.

Dimitte nobis debita nostra. Mali Se boni: ait alibi) sunt in Ecclesia, sed apud haereiaticos soli mali sunt j&post pauca, Nos fatemur, in Ecclesia catholica di bonos de maia

Ios esse, sed tanquam grana & paleas. rursusque idem, Cum per negligentiam praepo. positorum, siue per aliquam excusabilem necessitatem, sue per occultas obreptiones, inuenimus in Ecclesia malos, quos Ecclesiastica disciplina corrigere aut coercere non pollumus: tunc ne ascendat in cor nostruin impia & perniciosa prasumptio, qua extia stimemus, nos ab ipsis separandos, ut peccatis eorum non coinquin ur, atque ita post nos trahere conemur, uelut i mundos sanctosque discipulos ab unitatis compage, quasὸ malorum consortio segregatos. Veniant in mentem illae de scripturis similitudines, dodiuina oracula, uel certissima exempla, quibus demonstratum & praenunciatum est se

malos in Ecclesia permixtos bonis, usque in finem saeculi, tempusque iudicii suturos. Haec Augustinus. Eiusdem etiam est & illud, Habet Ecclesia in se series & infirmos, habet iustos N iniustos , modo enim corpus Christi, quod iustis area est, postea ho

reum erit: tamen cuin area est, non recusat paleas sustinere, cum tempus aduenerit,

reponet triticum, S a paleis segregabit. Paccianus olim Barcinonensis Episcopus, ninl-rto Augustino antiquior contra Nouatianovscribens, Ecclesia est, inquit, non habens maculam neque rugam, id est, haereses non habens, neque Valentinos, non Cataphri-tgas, non Nouatianos: sunt in his quidam sinus maculos, atque rugosi preciosarum uesti una , ornatibus inuidentes . Caeterum peccator de poenitens', non est Ecclesiae macula , quia quandiu peccat , & non poenitet , extra Ecclesiam est constitutus, non extra Ecclesiam communem , sed specialem iustorum subiungitque deinde Vbi desinit peccare , iam sanus factus est : Haereticus. uero uestem domini , E clesiam Christi scindit, intercipit , uitiat , irrugat. cum enim schismata , inquit , di contentiones sunt inter uos, non ne carnales estis, & secundum hominem ambulatis psed & sermo eorum quasi cancer seipit. Haec est macula uanitatis, haec ruga. Denique,

ubi superbis Apostolus loquitur, de amore Christi, & de dilectione proposuit, Sicut, inquit , Christus dilexit Ecclesiam, & seipsum tradidit pro ea, ut haereticos summoueret,

quia diligere non nouerunt. caeterum misero poenitenti, quia amare optat, & amari,

Ecclesia est, integra Euangeliorum iura custodiens. Hactenus Paccianus. Apud quem vides, solas haereses& schismata, Ecclesiastici uinculi nodum disrumpere. Origenex Adamantius, Non est possibile, inquit, ad liquidum purgari Ecclesiam, dum in terris est, ita ut neque impius in ea quisquam , neque peccator residere uideatur, sed sint in ea omnes sanisti & beati, in quibus nulla prorsus peccati macula deprehendatur. Haec Origenes. Sed ante hos omnes, apertius Clemens Romanus Pontifex idemque Chri-lti martyr, mea quidem sententia, testari uidetur , cum libro secundo Apostolicarum constitutionum ex Apostolorum persena contra quosdam scribit, Recipe igitur, Episcope, inquit, poenitentem, sine ulla dubitatione omnino, neque impcdiaris ab eis, qui crudeliter dicunt, non oportere cum eis coinquinari, neque sermonis comunionen, habere . haec enim consilia sunt hominum ignorantium Deum atque eius prouidemtiam de agrestibus belluis scri, jue indomitis . non enim uident, quod oportet non

554쪽

De recta in Deum fide

eommunione sermonis cauere a peccatoribus, sed operis. Iustitia enim iusti super ipsum erit , & iniquitas iniqui super ipsum erit. &rursum, Terra si peccauerit mihi, ut praeuaricetur praeuaricationem , extendam manum meam in illam , ct conteram super

eam uirgam panis N iumentu in; & si fuerint tres uiri in medio eius ., Noe, Iob, de Daniel, ij in iustitia sua caluabunt animas suas, dicit dominus Adonat. Manifeste de- Carauit scriptura, quod iustus, si uixerit cum iniquo, non perit cum eo. in hoc enim mundo iusti & iniusti, una congregantur societate uitae, non sanctitatis, neque in hoc peccant sancti: imitatores enim rant patris sui, qui est in coelo, qui solem suu oriri faiacit super iustum N iniustum pluit super bonos & malos; & nullum ex hoc periculum imminet iusto. nam in stadio uictores cernuntur & uicti, in corona soli qui generoso

certauerunt. nemo uero coronatur, nisi qui legitime certauerit. Unusquisque de se confitebitur, di non perdet Deus iustum cum iniusto, quoniam apud eum expers peccati uita, immunis est a supplicio. nam nec Noc aqua obruit, neque Loth incendio consumpsit, neque Raab una cum aliis interemit. QSod si scire uultis ea, quae nobis euene runt, Iudas, cum ellet nobiscum, accepit sortem ministerij, eam, quam nos accepimus. Simon etiam magus accepit sigillum in domino, sed uterque, cum se prauum ostendi sibi, alter suilacatus est, alter contra naturam uolans attritus cst. Et in arca

Noe &fiiij eius erant, sed solus Chain improbus repertus, in filio poenas dedit : quan quam parentes pro filiis non puniuntur, neque filij pro parentibus, neque serui pro dominis, neq; propinqui pro propinquis, neq; amici pro amicis, neq; iusti pro iniustis,

sed unusquisque de suis operibus rationem est redditurus. nam neque Noe pro mundo poenas pendit, neque Loth pro Sodomitis igne flagrauit, neque Raab pro Ierichur tiis intersecta est , neque Israel pro Aegyptiis. non enim cohabitatio condemnat iustos eum iniustis, sed eiusdein propositi ac uoluntatis consensio . Non oportet igitur ad cae εdem paratis, nec iis, qui odio homines habent, neque criminum studiosis, & pero casionem mortem inserentibus, mentem adhibere. alius enim pro alio mortem non subit, sed propriorum peccatorum catenis unusquisque constringitur. & ecce homo , de opus eius. Oportet autem uos, Episcopi, opem ferre infirmis, periclitantibus. & erram tibus , de quoad fieri potest, sermonis exhortatione seruare eos, ta liberare a morte. non enim opus habent, qui ualent, medico sesed qui aegrotant: quoniam non est volun

tas coram patre, ut pereat unus ex paruulis. non enim hominum duri coralis uolunt

tem expendere oportet; sed Dei & patris cunctorum . quae est per Christum dominum nostrum , cui honor in saecula, Amen. Hactenus beatus Clemens. Cuius uerbis nihil expressius in hanc sententiam, uel ab Augustino ipso, qui contra Donatistas pugnauit, proferri potuisset . Congesserunt di multa alia nostra & praecedenti memoria multi eruditi uiri, & Ecclesiastico zelo insignes in eandem sententiam , quae huc afferre fu i sed molestissimum . Nunc ergo, quantum huius haleticae sententiae ratiuncula: de argu-

meiata ualeant, iam expendam .

Diluuntur praecedentis sententiae raraiones , argus

T prior illa, quae ex punitione Corinthij incestuosi, & subiuncta A postoli

Pauli sententia generali, qua iubet ab Ecclesiastico conuictu peccatores abscindi, nectitur, tantum abest, ut peccatores non esse Ecclesiae cath licae portiones ostendat, ut potius aduersam sentcntiam nostris aduer aliis uiolentissime intorqueat. Enimuero Corinthium illum , multo ante quam a Paulo Ecclesia exclusus. Satanae traderetur, in interitu carnis , sagitium perpetras e, dubitari non potest. Que id igitur hinc aliud intertur, quam quod etiam atrocibus sceleribus, quae nee inter gentes audiantur, implicati homines, extra Ecclesiam nullo pacto protrudantur Z nam si ille iam ipsa flagitia comissione, extra Ecclesiam constitutus erat, quo pacto Paulus Apostolus eum extra Ecclesiam secisset haut, cum ille eodem in loco sateatur ingenue, se in eos, qui foris sunt, non habere P rcstatem , quo pacto in eundem, si foris erat , potestatem exercuit Z Nam quocilla generali

555쪽

rali sententia, qua iubet, improbis ac flagitiosis hominibus , conuictu non congredi, idem prorsus ostendat, eliciendos, inquam, este ab Ecclesia peccatotes, S pcr ipsam linecati commissionein nondum eiectos, 'uis, quaeso, non uideat Z Adde quod eo loco,

non quoscunque peccatores Christiana iam iliaritatu priuandos, sed eos, quos uitae improbitas fecit infames, ne nomen domini, potissime uero eo taculo, quo inter gentes uiuebatur, blasphemetur, decernit Apostolus. nam id ipsum illa eadem uitioruin nomina, quae illic scribuntur, apertissime indicant. Si is, inquit, qui frater nominatur 'Dinter uos, est semicator, aut avarus, aut idolis seruiens, aut maledicus, aut ebriosus,

aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumere. statuitur igitur hoc Apostolico loco. peccatores incorrigibiles ab Ecclesia arcendi, Ecclesiastica potestas; non item peccato

res ab Ecclesia cxtruduntur. v o D autem ex Apostolica exhortatione, secundo loco producebant, tale prose- Dialis icto mihi cile uidetur, ut iesponsione non egeat . quis mina uel parum cruditus, locum illuni Apostoli in hoc totum scribi , non uideat, ut concordiam, amorem, di mutuam

in fidelibus dilectionem accendat Prosecto unita tem spiritus, illo loco pro unitate Spia ritus sancti, in nobis manentis , ita ut omnes simus idem corpus, quod unus & idem sit in nobis Spiritus sanctus, accipere stultum est prorsus. significat igitur unitas spiritus ilia

Iic , unitatem uoluntatis, unitatem animorum, S mentium Hebraica ratione loquendi,

in qua lingua , id spiritus frequentissime pollet: pacem inquam) & concordiam, quae in Christianis magis, quam in aliis quibusque uigere.debet, quod scilicet in illis ite unus Deus, una eademque fidei professio, unum bapti iura, una: ipes uocationis, unus Deus S pater omnium, qui sit super omnes N in omnibus. od si unitas spiritus, pro unitate, aut unione Spiritus sancti ibi caperetur: nihil tamen minus il lic insinuaretur, quam peccatores extra Ecclesiam esse. Non cnim ibi Paulus unitate illa sancti Spiritus , fideles esse unitos decernit; sed eosdem Ecclesiastica unitate per fidei professionem, & baptismum coniunctos, in ampliorem illam Spiritus sancit unitatem, prouo

cando, exhortatur.

I ATEΜvR nihilominus, eo loco, quem ex epistola ad Corinthios promunt, nonnul- i. r. a.

Iisque aliis, unum spiritum, pro uno Spiritu sancto, quo iusti omnes, id est, uiua Eccludi siastici corporis membra uiuunt, ab Apostolo accipi, in quo uno eodeinque spiritu, qui sacranientorum ministerio indulgetur , omnes sumus baptizati N potati. ac perinde consequenter fatemur, iustos hac unitate spiritus, esse cum Christi membris conivu-ctos. uerum non inde sequitur, non esse Ecclesiastici corporis: membra peccatores. iuuemadmodum arida membra, quanuis spiritu quidem uitali, animali, aut naturesi, caeteris uiuis membris nou uniantur; uniuntur tamen situ, neruis, tendonibus, ligamentis , cartilaginibus, & cute, ita ut ad idem corpus pertinere dicantur. BAPTIZAM v R. omnes deinde, in eode spiritu. omnibus enim non ponentibus obicem, Spiritum sanctum sacramenta propinant, fateor. essemus deinde unum, unitate illa spi i ritus, si inde albam innocentiae tunicam conseruare uellemus, sit ita: at, quod non con seruemus, unitate ill Spiritus sancti, quae maxima unitas erat, per peccatorum languores , foras protrusa, manemus sub eadem Ecclesia pelle, fidei cinquam confessi ne ac caeteris Ecclesiasticis membris, non iam spiritus, quo, quasi stupida Sc arida me-bra sumus, destituti, sed articulorum fidei ligamentis astringimur. Mui To minus uiolentum est illud, quo tertio loco nos adoriuntur. licet enim eodepacto te Eccletia, quo olim de synagoga, quam nihil aliud, quam Ecclesii asticae reip. quae a mundi exordio sumpsit initium, ueterem portionem definiuimus . loquendum ac sentiendum aduersariis nostris, libentissime demus: falsum est tamen , quod aiunt, peccatores uita scelerosa, ab eadem fuisse praecisos, ita ut ad populum Dei non pertinerenti immo contrarium multis magnisque exemplis comprobauinius. Neque uero Pauli Apostoli, locus, quo docet, non seruantibus legem, circuncisionem factam esse praeputium, illis adstipulatur . non enim id docet, ut qui semel a legis exhibitione defecerint ad Gentilis naum aut Pagani sinum, continuo pertineant ; sed quod eum legis praeuaricatione ad salutem obtinendam circuncisio non prosit: quemadmodum de nos quoquc libenter fatemur, baptismum sine caritate & bonis operibus, ad salutem concilian-

.dant inutilem es le . Itaque non professioue , sed de merito, ibidem loqueb tut a X xxij Apost

556쪽

O De recta in Deum fide

Apostolus. perdebat Iudaeus, legis omissione ac praeuaricatione, salutis aeternae, quω Iudaismo promissa erat, efficacis imum meritum , sed professio religionis,& tunc, rei ni odo constituit Ecclesiam. Est etiam aduertendum, ibi Apostolum , non ad quosvis Iudaeos uerba facere, sed ad eos, qui iam Christi , sine cuius prosessione, nihil circuncilio proderat, aduentum sequebantur. unde, etiamsi sine legis, in qua, quasi in utero Christus continebatur, exhibitione, circuncisionem, praeputium , id est, in gentilisimum , factam csse doceret, ita ut qui legem non in picret, amplius in synagogam aut Ecclesiam non pertinere sentiret, nihil Ecclesiasticos peccatores laesisset, qui in Chri num tantum credant, & Christiana prosessione censentur, cum sit utrorumque diuem sissima ratio. Atque huic sensui accedere uidetur Ambrosius , in eius loci commen

tario, sic dicens, Hoc est quod dicit, quia si legis seruator non sucrit Iudam si gentilis efficitur, sed circuncisionem pro genere posuit Abrahae, quia ex Abraham circuncisio ne ij enim poterat aediscare, quae destruxerat. hoc enim ait, ut doceat, tum prodesse ex genere Abrahae esse, si lex seruetur, id est, in Christum credatur, qui promissis est Abrahae: quia di situm meritum habent iustificati per fidem,S honore patrum sublita mantur. omnis enim salus in lege de Christo est. hic igitur seruat legem , qui credit in , christo: si autem non credit, transgressor est legis, quia non recipit Christum, quem lex ad iustificationem uenturum cecinit, quam ipsa dare non potuit, & nihil proderit dici filium Abrahae, quia hic secundum meritum est filius Abrahae, qui fidem sequitur, perquam dignus Deo extitit Abraham. unde ait, Circuncisio tua praeputium facta est, id est Gentili similis sectus est, non credens in eum, qui in signo circuncisionis , situqpromistas est Abrahi. Hactenus Ambrosius. Cui sententiae, quod immediate in Paulo subiungitur, adstipulari uidetur , Si igitur praeputium iustitias legis custodiat.

nonne praeputium eius in circuncisione reputabitur in quae uerba idem Ambrosius,

Iustitia, inquit, legis, fides est christiana, sicut alio loco dicit, Finis legis est Christus ad iustitiam omni credenti. ideo manifestum est, quia si Centilis credat in Christum . sit filius Abrahae, qui pater est fidei: merito igitur illi, qui se ludaeos, id cst, legis Moa

. . saic ae seruatores, cum tamen Christi abiectione S repudiatione dicebant, ad satanae synagogam, non ad Christi Ecclesiam aut xlosis synagogam pertinete dicuntur. II . . Voc Aivst, dicunt, Ecclesiam scripturis S sanctis auctoribus, cisti corpus, uocatur grex ovium, uocatur Dei domus, & structura, Sc. libenter fatemur, ergo non continet peccatores, collectioneni negamus. tantum enim inde sequitur . ergo in ea non sunt peccatores , quasi membra vegeta, & uiua succumque spiritus, a corde & a capite trahentia: ergo in ea non sunt peccatores oues, ergo in ea non sunt pec catores lapides uiui, ut Petrus dicebat. aut, orgo in ea non sunt caeteris lapidibus caritatis calcedi bitumine .peccatores uniti. Lile. tamen peccatores in EccIesiastico corpore, quasi Trail. . in membra arida, aut, ut Augustinus aptissime inquit, quasi malos humores, qui quando euomuntur, tunc releuant corpus: esse in Ecclesiastico grege peccatores 'a iasi capro

aut licedris, qu i oues & agnos, usque addiem illum, quo his ad dexteram, illi , uero ad sinistram sequestratis, molestissime uexent: estis peccatores in Ecclesiast leo aedificio ;quasi lapides Bitumine caritatis solutos , qM.tamen ut caeteri alij , Christiani aedificis sint partes, licet non tam ualidae, ex omnibus illis locis nullo pacto conuincuntur. Ne que uero niagnoperost mirandum, si Ecclesia in praesenti fragilitatis miseria, in hia bs... exilio dum peregrinatur a domino, in hac grauissima tentationis militia , qua non aduersus carnem tantum Misanguinem, sed aduersus principes & potestates, aduersui mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in coelestibus: irrc-

conciliabili bello perpetuo decertat, si in hoc teterrimi & squalidi carceris erga Bulo, quo quotidie ingemiscit, Hei mihi quia incolatus meus prolongatus est , Ne

eum decorem, di membrorum integritatem, quam postea, cum renovabitur ut aqui lae, iuuentus eius, est habitura, nondum acceperit. ii sinquam quandoque ex tot Ia boribus , ex tot aerumnis, ex tot inimicorum externorum, & internorum uiolentissim ij irruptionibus, aut oculus illi arescat,a It brachium stupescat , aut iNanus, neruorum conuulsionem aut spasmum patiatur . Neque est magnoperu mirandum , si in tot carnis . mundi, & Satanae uiolentissimis tormentis impulsa, tot arietibus, tot uincis impetita , sancta Dei Ciuitate, licet fundamenta eius sint in in tibus sanctis, atque adco

557쪽

Liber septimus. 26 T

ha landitus excindi nequeant, ex lapidibus eius, quidam, qui & naturaliter grauitam& caritatis bitumine destituti erant, extra ipsum quidem aedificium Pulii, prosternan tur in terram , quidam uero, licet bitumine ac calce caritatis, quibus aliis cohaerebat, destituantur, in ipso tamen sancto aedificio, suaque sede inconuulsi pcrmaneant, donec rursum, per Christum caementarium, calce & bitumine reuniantur, quidam uero neque hoc neque illud patiantur, sed inconcussi perseuerent; neque sedem ut priores, ne que bitumen ut posteriores ullo pacto amittentes. Priores sunt haeretici, secundi pec catores , tertij iusti. , quos Petrus Apostolus lapides uiuos elegantissime uocat. Talesque

sunt lapides illi, qui clamant, iniis me separabit a caritate Christi an angustiae, an sanies, &c. haud prosecto haec omnium lapidum uox in , sed uiuorum lapidum, prae grandium lapidum, qui ipsi Christo, primo huius structurae lapidi, non uno latere . fide

tantum scilicet, sed tribus, fide, spe, de caritate planissime sternuntur. Immo uero eo rum, qui non tam calce caritatis, quam plumbo confirmationis fundamento cohaeret.

In arcium profecto expugnationibus, cum caeteri lapides, qui in aedificu fastigio sunt

partim impetu tormentorum labantur, partim calce , gypso, & bitumine, quibus illi gabantur, priuentur: hi tamen, qui sundamento, lapidi , inquam ,uiuo, id est, nativo, in cuius generis lapidibus solent arces superstrui) immediate cohaerent, nulla ui commouentur. ita uiri Apostolici, ipsi lapidi uiuo, id est, Christo immediate, in sancti huius aedifici; structura cohaerentes, nullis nedum non sunt tentationibus aut diaboli cis tormentis, quibus haec sancta di us concutiebatur, attriti, aut prostrati, aut bitu mine caritatis priuati, sed nec quidem concussi. haud tamen hoc priuilegium aliorum est, qui in extremo fastigio domus reponuntur. Illic quidem plerunque hiant parui lapides, qui primo ictu prosternuntur; sunt ligna de tabulae, quae accenso igne tentationis

comburantur; sunt dinique togulae, quae cum non minimam utilitatem afferant, neque tamen calce neque bitumine, scd solo compositionis artificio cohaerent.

DAMus igitur libentissime aduersariis, omnes Ecclesiastici aedificii partes, Christo lapidi uiuo iuniti . damus, omnes partes domus Dei eundem Christum habere funda mentum , sed diuersa ratione. uiri quidem Apostolici, quasi magni lapides de tum iustitiae pondere, tum confirmationis, quam per spiritum acceperunt, plumbo graues, immediate de immobiliter eidem innituritur. iusti omnes, caritatis bitumine δe calee obligati, quasi mobiles quidem lapides, sed qui nondum ea, quibus caereris cohaerent, retinacula amiserint . peccatorcs uero quasi lapides quidem concussi & bitumine soti Iuli, sed qui nondum ceciderint, aut quasi tegulae, solo artificio, in domus tutelam col ligatae. Nam haeretici, qui & calcem caritatis, di fidei sedem amiserunt, cum non sint amplius aedificii portiones, Christo sundamento, nullo pacto nituntur. Desiderat uero

Petrus Apostolus eo loco, ut non quovis modo, sed quasi lapides uiui, & ponderosi, qui nullo tentationis impetu concussi ruamus, Christi lapidi uiuo superstruenti firme mur . Apostolictim autem desiderium, nihil decernit, sed quid esset melius, insinuat, ut scilicet, non ipsa nominis Christiani sola professione, sed fide integra di uiua lapides ut ui Gecti, lapidi uiuo Christo, qui est fundamentum Prophetatum & Apostolorum, superaedificemur . nam si ipsam solam sterilem fidem in Christum , ad hoe genus aedifi cationis, in quo homines, quasi lapides uiui de Christo lapidi uiuo connituntur, ut ad uersarii docent satis esse credidisset Apostolus, quorsum homines Christianos, do qui

Christianae fidei religionem tenerent, ad hanc eandem unionem exhortaretur Aposto

Ius p Ergo sua illa exhortatione apertissime indicat, homines iam semel Christo per s. dei simplicem prosessionero, sit perstructos, alio quoque pacto superstrui.

'VLT IMA tandem ratio, quanquam ab his ipsis, contra quos deccitamus, dum illis, qui ex electis Ecclesiam constare dicebant, respondent, quantum eius robori commi 'nuendo sit satis, diluatur, dum ex omnibus illis, quae ex scripturis proseruntur, Ecclesiasticis elogiis, quibus uocatur pulchra, sermosa, amica, sponsa , uxor, supra firmam petram fundata, aduersus quatia po inseri non praeualeant &c. non aliud conuinei alii

quam quod in hoc uitae mortalis stadio quotidiano studio sese poliendo, in haec ipsa

contendat. Nobis lainen, quia grauissima res est, quid ea Ecclesiastica incomta sibi uelint, altius est rc tendum . ERGO sunt niter nostro&, non tantaen eos, qui nostra memoria philosophantur, sed uetustiores

558쪽

De ridi in Deum fige

netustiores illos, auctores complurimi, qui propter haec de similia elogia, quae a sancto spiritu Ecelesiae frequentissime in scriptura donantur, triplicem labricentur Ecclesiam,

electorum unam , iustorum alteram, peccatorum Mustorum tertiana: ad priorem illam omnia , quae Ecclesiae stabilitatem & carnis , mundi ac diaboli uictoriain insinuant, . ita pertinere uolunt, quale illud Christi pastoris apud Ioannem, oves meae uocem meam audiunt ,& ego cognosco eas, & sequuntur me, uitam aeternam do eis, ct non peribunt in aeternum, & non rapiet eas quisquam de manu mea. similiaque talia. sunt αMaiib. ib. multi, qui eum locum apud Matthaeum. Super lianc petram aedili abo Ecclesiam meam, Nportae inseri non praeualebunt aduersiis eam εἰ c. de hac electorum Ecclesia intelligeniadum existiment : dum non tantum haereses, sed uniuersa peccata, quae quasi portae quaedam ad inferos ducunt, quaeque iniustorum , dc eam, quae ex iustis de peccatoribus coalescit, Ecclesiam, quotidie praeualere uidetur, portas inseri accipiunt. Quam interpre- i. ΑΝur. tandi rationem, cum alibi diffuse scripserimus, quam esset apud ueteres frequens, huic pres . loco non est opus inserere. A DisscvNDAM illam iustorum Ecclesiam , quaecunque pulchritudinem, decorem, speciem dcc. insinuant, pertinere uolunt. talia sunt quaecunque uel a Salomone in canti-Gn. .. cis , uel Davide , & caeteris prophetis mystico uerborum schemate, de sponsae aut Hierusalem pulchritudine frequenter dicuntur . nihil enim gratia di caritate iustorum pulchrius: sicut contra, nihil peccati deformitate turpius . de eadem etiam dicitur, quod A. .n. d. sit hortus conclusus, & sons signatus. quod intelligere non audet Augustinus, nisi de sat Bapi. . ctis N iustis, non auaris, non fraudatoribus, non raptoribus ebriis , inuidis , dec. Huici uero iustorum Ecclesiae pulchritudo, de non illi priori electorum desertur, quod illa ple- 'y runque, ex his, qui actualiter simi peccatores, coalescat et unde multa eius membra usque ad ultima uitae momenta, peccatis sordescunt; sicut illi contra sortitudo huic non item tribuitur, quod plerunque, in huius membra , abiecta semel accepta gratia , peccata praeualeant. sicut enim multi sunt, qui usque ad ultimos uitae huius inortalis hiatus, a peccatis non ccssent, tuncque ad Deum per poenitcntiam conuersi , electioni respondeant: ita multi sunt in eadem Ecclesia , qui cum per totum uitae spacium, iustitiam coluerint; tunc cum excitandus erat plausus, & coronanda perseuerantia, reprclabationi suae respondentes iustitia ceciderint. hi igitur cum ad iustorum Ecclesiam proiculdubio pertineant , cum tamen illa ele orum Ecclesia, nihil habent commune: icontri, illi, cum eius, quae electorum est , Ecclesiae ab aeterno sint partes; ad iustorumtamen Ecclesiam, nullo modo respiciunt. huius , Iudas aliquando fuit portio, illius nunquam . illius tamen Petrus etiam, cum Christum abnegauit, pars erat. E RT i A tandem Ecclesia, quae ex iustis & pectatoribus conflatur, omnia illa habet Ancomta aut elogi , quae partim pulchritudinem, partim turpitudinem insinuare uidentur; ut quod nigram sed formosam, ut quod aestu solis deformatam seuocat, ut quod tabernaculis Caedar, & pellibus Salomonis se confert,& squod grauius est

quod ueteri illo statu Mosaico, tum propter caetera scelera, tum uero propter horrendum idololatriae crimen, iniquod pene ruebat, polluta, contaminata, fornicatrix Nadultera, pleno ore uocatur . quae improperia, uniuerso illi populo, etiam cum in eo scptem millia uirorum, qui non curuarant genu suum ante Baal, sibi dominus reliquerat , prophetae loquuntur. Nec mirandRm: cum enim fit ex peccatoribus & ex iustis composita, numero quidem iustorum excrescente, nigra sed formosa uocatur e cum uero iustorum numerus a peccatorum hominum multitudine uincitur, huiusmodi de

aliis multis saturatur opprobriis. QSod autem adulterae de meretrices synagoga N Ec'n; -,s, clesia dicantur, inquit ad Rufinum Hieronymus) in scripturis nulla dubitatio est, ad & hie prima fronte uidetur esse blasphemum, caeterum si recurramus ad prophetas , Oseam scilicet, qui accepit uxorem sorvicariam, & generauit filios fornicationis, de deinde adulteram, & ad Ezechielem, qui Hierusalem quasi meretricem arguit, quod

secuta sit amatores,&c. animaduertemus, Christum idcirco uenisse, ut meretrices damnaret matrimonio,& de duobus gregibus unu ovile fecerit. Hactenus Hieronymus. Hi IcietvR facile qum unque ab aduersariis ex Ecclesiasticis elogiis proseruntur, ad unam ex his tribus Ecclesiis allidunt: docent enim ea omnia, de Ecclesia quidem nunc.' in terris militante, debere accipi, sed in ea uarias esse mansio'es, id est , uarias cliepartiales

559쪽

Liber septimus. 268

partiales Ecclesias, scripturamque per ea elopia excludere quidem uel reprobos ab Ecclesia electorum, uel peccatores ab Ecclesia iustorum , non tamen a tota Ecclesia :quae sicut prior aeterna electione, de secunda spirituali iustitia, sic tertia sola fidei uetae professione , de septem sacramentorum usu , quasi basi sundatur .Vcum uero uel in .fancta scriptura, uel in sacris auctoribus perpetua ueritatis cognitio , de adii sio Ecclesiae promittitur; non de duabus illis Ecclesiis, quae uel ex electis, uel ex iustis conflantur, sed de hac tertia , quae totius respectu illarum rationem habet, promissiones intelligi. Nam si de particularibus his Ecclesiis sint intelligendae, prosccto de ea , quae electorum est, cum ob eos tantum scriptura sit indulta, eorumque saluti tandem efficaciter possit , esse accipiendas, ratio ipsa demonstrat . contra, iustis hominibus, qui Dei uoluntati per fidem de dilectionem cohaerent, legitima' sanctae scripturae notitia ueritatisque cognitione priuatis, candem in electos illos, qui plerunque per totum uitae tractum sunt peccatores, immo uero usque ad postremum uitae hiatum plerunque haeretiei de idololatrae, transferre milia ratio permittit. Sunt ergo promissiones illa accipiendae de tota Ecclesia iustorum de electorum.

Α D HANC trifariam Ecclesiae partitionem, sancti in suis scriptis frequentissimὰ alludunt, cum Ecclesiam occultam docet. cum peccatoresad Ecesesiam pertinere nolunt, de cum contra, Ecclesiam huius temporis iust is do peccatoribus aduersus Donatistas constare contendunt. occultam quidcm uocant electorum Ecclesiam , peccatorum immunem : eam, quae ius lorum tantum est, ex iustis de peccatoribus conflatam, ueracem reli- Cionis ,3 sanctarum scripturarum interpretem uocant. Vnde Augustinus, Ad Eces sam, inquit, non pertinent auari, raptores, Mneratores, Zec. quos tamen omnes non

oris sed intus multis suarum literarum locis, Cyprianus ipse testatur. Et subinde de Peccatoribus loquens, qui ficta mente , id est, uita non in melius mutata baptismum suscipiunt. Isti, inquit , Ecclesia deuoti non sunt, qui uidentur esse intus, de contra Chri sum uiuunt, id est, contra christi mandata faciunt, nec omnino ad illam Eccletiam pertinere iudicandi sunt , quam sic ipse mundat lauacro aquae in uerbo, ut exhibeat sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi. Maod si in nostra Ecclesia no sunt,ad cuius membra non pertinent, non sunt in Ecclesia, de qua dicitur, Una est columba mea, una est matri suae: ipsa est enim sine macula de moga: aut asserat, qui potest, huius collibae mebra esse, qui saeculo uerbis, non factis renuniaciant. Interim ad quod videmus: unde dictum arbitror, Qui sapit diem, domino sapit: Deus enim iudicat omnem diem . secundum autem praelitentiam, qui nouit quos praedestinauit ante saeculi consi itutionem, conformes feri imagini filii sui. multi etiam, qui aperte seris sunt, Se haeretici appellantur, multis de bonis catholicis meliores sunt. Quid enim sint hodie, videmus: quid cras futuri sint, ignoramus. 3c deo quidem apud quem sunt praesentia quae uentura sunt; etiam quod futuri sunt . iam sunt. nos autem

secundum id , quod in praesenti est cuique hominum, quaerimus, Vtrum in illis Ecclesiae membris, quae una columba dicta est, di sponsa Christi sine macula Ze ruga, hodie deputandi sint; de quibus dicit Cyprianus, quod uiam domini non tenerent, nec data sibi ad salutem coelestia mandata reseruarent, quod non facerent domini uoluntatem, patrimonij lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi de dissensioni uacantes, simplicitatis , de fidei negligentes, saeculo solis uerbis 8c non factis renunciantes, unusquisque sibi placentes, de omnibus displicentes . Quod si eos nec in suis membris illa coalumba agnoscit, de talibus, si in eadem peruersitate permanserint, dicturus est Deus, Discedite i me qui operamini iniquitatem et uidentur in Ecclesia esse, sed non sunt, immo de contra Ecclesiam faciunt. Haec Augustinus , multaque alia in eandem sententiam: quibus aperte uides , eum de electorum occultam quandam Ecclesiam, iustorum aliam, ad quam peccatores non attineant, missam tertiam, m qua peccatores di iusti conti neantur, statuere. Tale est de illud eiusdem aduersus eosdem haereticos disputantis, M. ι b. Habere, inquit, & tradere baptismum, malos nequaquam in melius commutatos, de Π . scripturis canonicis , & de ipsius Cypriani literis, fatis, ut arbitror, demonstrauimus, quos non pertinere ad sanctam Ecclesiam Dei, quamuis intus esse uideantur, ex hoc apertissime apparet, quia isti sunt auari, raptores, Reneratores, inuidi, malevoli, de cael ra eiusmodi: illa autem columba unica, pudica, casta, sponsa, sine macula, de ruga, hortus

560쪽

De recta in Deum fide

hortus conclusus, foris signatus,' paradisus cum fructu pomorum, &e. quae de ea sim ilia ter dicta sunt, quod non intelligitur nisi in bonis de sanctis & iustis, id est,non tantum secundum operationes munerum Dei , bonis malisque communes, sed etiam secundum in. timam & supereminentem spiritus gratiam habentibus, quibus dominus dicit Si cui dimiseritis peccata , dimittuntur ei; de si cui retinueritis, tenebuntur. Hactenus Augustinus: estque adeo frequens in hac sententia , ut operosum sit uniuersos locos, quibus huic Ecclesiarum distinctioni consentit, huc uelle adducere, praesertim cum hoc onere tibi ινα- nos leuarint multi eruditi uiri nostra di praecedenti memoria, qui & in Uuiclesum ti in therum scripta ediderunt. VNDs mirari satis nequeo, quid quosdam uiros alioqui doctissimos impulerit, eam sententiam, uelut catholicae confessiona, uel ut huic tempori non congruentem y repudio damnauerint, quando illa ipsa, non alio tempore nata esse,& ab Augustino scrspta comprobatur, quam eo, quo haec ipsa haeresis, quae peccatores ab Ecclesia proiicit . Donato auctore, cepit initium. Si igitur eo tempore ab orthodoxis & catholicis auctoribus, immo uero ab his, qui toti orbi catholicae ueritatis ebibendi sontes erant νex euangelica doctrina haec sententia conflata est, immo si ea ipsa, tota illa haereticarum rationum moles evanuit: quare , quaeso, in nostro saeculo, in quo eadem haeresis reui ruit, incongrua credetur At accedit Lutheranae sententiae . sed qui accedere potest Lu-esiera sententiae ea sententia, qua Donati insania quae eadem erat cum Lnthera e medio sublata est, &c. Aut qui potest accedere Lutheranae sententiae illa sententia ψquae omnia Lutherana argumenta, quibus ex scripturae locis peccatores non esse partev Ecclesiae persuadere contendit, tam dextre comminuit, ut nullus haeretico reclamandi

Iocus, ex ipsamet scriptura sacra relinquatur Θ quaecunque enim de firmitate, uel dα pulchritudine, aut de iustitia Ecclesiae obiiciuntur, , dum illa in electorum , aut iust rum Ecclcsiam, haec opinio refundit, facillime diluit. Peccatores intra eius Ecclesiae . quam proprie Ecclesiam dici fatetur, quae sola Christiani nominis professione fundatur , capacitatem constituit, illique soli, quasi quae totius, respectu aliarum duarum rationem habeat, insallibilitatem tribuit, illamque solam, si sola doctrinae ueritas a tendatur , supra petram firmam constituit, ut aduersus eam portae inseri, id est, haeresis , Naeualere non possint. Ar ECCLEsIA in lancta scriptura, una esse dicitur . esto r sed nunquid huic unitati , quae tam frequenter in scripturis praedicatur , obstat, duplicem esse, militantem unam, triumphantem alteram ἰ Aut uero oblitus Deus triumphantis illius, de militante ta tummodo perpetuo loquetur miod si duplex sit Ecclesia , militans una , trium phans altera , quarum neutra respectu alterius rationem partis subeat , & quarum in sancta scriptura maximam rationem Deus habet, huic unitati non obstat et cur, quaeso obstabit, triplice esse Ecclesiam, militantem electorum unam , iustorum alteram, tu storum N peccatorum tertiam, in qua ultima quasi in toto . duae illae priores inclu-. dantur tres Ecclesias constituere , tribus eiusdem generis fundamentis innixas, tribus stilicet religionibus, aut tribus fidei professionibus, catholicae prosessioni contrarium est . at tres Ecclesias constituere, quarum prior electione, secunda iustitia, tertia, quae. duas illas priores amplectitur, Christianae & catholicae religionis tantum fundamentonitatur, piolacio nullo tempore apud Ecclesiasticos uiros suspectum habebitur . Immo id ipsum , ex Euangelicae ueritatis rigore, de ex uaria loquendi ratione scripturae lacrae, fateri compellimur. En nuero, cile in Ecclesia iustorum quandam congregationem, illamque,quatenus a non iustis distinguitur, in iustitia fundari, diffiteri non possumus.

esse deinde in uniuerso orbe, per uarias nationes & ritus turbam magnam, quam dinumerare nemo possit , ex omnibus gentibus congregatam, cuius nomina sint scripta in libro uitae, hancque non fide audi iustitia, cum his plerunque destituatur, sed sola el .ctione niti, multo minus negabitur. Rursus, iustorum illam turbam, cum peccatoribus , licet non iustitia, fidei tamen prosessione concurrere, atque adeo unam cum illi Scongregationem enicere, contra Donatum haereticum uniuersi concedimus. Cur igitur si tres sunt congregationes , non erunt tres Ecclesiae non Graece idem est quod collectio, congregatio ,& multitudo hominum in unam religionem cocuntiu φω inis . . AI, AIvNT, Ecclesiae par es, wn sunt Ecflesiaeappellandae, quemadmodum nec hominis

SEARCH

MENU NAVIGATION