Dominici Gulielmini ... Opera omnia mathematica, hydraulica, medica, et physica. Accessit vita autoris, a Jo. Baptista Morgagni ... cum figuris & indicibus necessariis. Tomus primus secundus

발행: 1719년

분량: 575페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

I74 DE SALIBUS

aceti veto ex suo re, scilicet quoniam ererogendis constat ornpha citim, solis aut etiam Ignis calore ex eo tum, dulce seri potest, cum tamen acetum . q id magis excoxeris, co fiat acidius; di vertitatis autem caula est, quod omphacii di Vertae partes , que prius deprellarerant, virtute caloris exaltantur , mox etiam procedente tempore invicem uniuntur ι donec tibi iterata , aut occultata aciditatis radice adducant dulcedinem. E contra v Io, cum acescente vino , id quod in eo sulphureum erat, evaporct , Ictin-quitur acetum , tanqua in vini cadaver , in quo denub acidi contenti sales recuperata aciditatis radice, ptis inu:n saporem ex runt; & si quidem sulphurei, aut spiti tuo si in eo aliquid sit persit. accedente caloris actione, temper magis & magis eliminatur, quoadusque sincerum sal remaneat, a quo persecti suOris status accersitur. Iidem igitur

sales , qui in omphacio susi sus

rant , in uvarum maturo succo &in si maturescunt, idost emollitis per .sulphuris. & aliorum comprincipiorum combinationem angulis, dulcescunt; in ferment 'scente vero musto ad volatilitatem evehuntur, lut

tiliatis adhuc magis sulphuribus. &tandem hisce seced ntibus denuo acidi fiunt, sed ad fluorem perducuntur ; manifesta inter statum fusionis, Se filiolis diis rentia existente, quod fusi sales conjunctum habeant principium . quo ad volatilitatem e .ehi possiti t. qui di vero codem destituantur. Unde non inutile in praxi m dica monitum elici potest, ne videlicet acida qua:c utique quia

DISSERTATIO

dem ordinis esse censeamus, indiscriminatim adhibeamus , aut vi temus ; sed potius acida ex fullone, ab iis, qui e ex fluore distinguamus; cum diverit horum I illo tum e theoctus esse possint, di consequenter facultatos divella.

CX L V l I l. Quandoquidem desdibus volatilibus sirino incidit,

ea quo non modo ad athalia spcctant, de quibus hucusque sermoncm habuimus verum etiam peculiar. maliquem sali, uatum constituunt. in

quo praecipuὰ salinae Libstantiae activitas elucescit, qu. aenam sit eorum natura in praeseiularum vidcndum est. Primo itaque scire oportet, nomine volatilitatis intelligi quendat si subst intiae modum. per quem plum tima fit ad ascensum proclivitas , quo nomine non solis salibus competit . sed At plutibus aliis substantiis praec ipue verb lulphutibus. limautem ascensus per aliquod medium fieri debeat, re medium idem plurimum ad ascensum conseiat; hinc volatilitas quodammodo ad medium renitur; atque ita. ut sine ejus coninsideratione in suo genere determinari non possit. Ut hoc perfecte intelligatur rimanda est natura ejus , quod opponitur volatilitati . id est fixitatis ; cuius cum magis absoluta sit idea, facilius potest doterminari,S exinde per regulam oppositorum

sacilius etiam volatilitatis natura ex integro revelari.

C X LI X. Fixum igitur dicitur

corpus quodlibet quod aduersus occurrentium agentium impetum substantiae unitatem , & situm rue tur . sic fixissimum autum dicitur quod omncs cludat nitentium de

struere

182쪽

atet

struere actiones ; suoque pondere fretum , custodiat eum situm, quem obtinet I e contra vero substantiae caeterae , quo facilius sui corruptionem permittunt, aut pallium a toto avulsionem, aut raptum in altum , eo minus fixae nuncupantur.

In naturalibus quidem latius se se expandit hec fixitatis idea; sed in

operibus Attis videtur praecipue ad gradus caloris , aut ad alicujus substantiae alterius sensum fugientis aciationem reserri, ita ut fixum dicatur, non id tantum , quod se tuetur , suamque unitatem , & litum

contra Omnium agentium virtutem,

sed id, quod praecipuὸ calori res-stie; Quoniam vero hujus varii esse possunt gradus; & plurima inest calori activitas, propterca nulla est subitantia, quae ab aliquo gradu

caloris aut corruptionem , aut Partium dissipationem , aut saltem disjunctionem non Patiatur , ac Proinde , quae suam fixitatem eo tempore non amittat; hinc fixitas hoe sensi ad gradum caloris comparatur, adeo ut duarum substantiarum illa fixior dicatur, quae dato gradui caloris resistit, non altera ; Quoniam vero calor, motus quaedam species est . & quod issicit, virtute motus essicit; idcirco si is motu , qui calorcm comitatur , alteri a calore diversae potentiae inexistat, idcirco , quam relationem fixitas habet ad calorem . eandem habere potest ad quamlibet aliam virtutem a calore diversam; Cum tamen non admodum facile sit potentiam re perire aequivalentem altioribus gradibus caloris , facillimum autem rein missioribus; hine fit, ut fixiores substantiae ad caloris gradus intensissimos exigi postulent, minus Veto fixoe fixitatem p topriam dimiti re, etiam sponte videantur, nulla apparente causa . quae id essiciat. C L. At ve id quoties substantia aliqua di Ilolvitur, necessc est, ut ejus partes saltem di tacientur abinvicem , mutentque contactus, quos

antea habebant cum vicinis ἱ hoc aut cin dupliciter potest contingere . aut ita, ut sola contingat mutatio

contactuum , remanente caeteroquin contiguitate earundem , ut contingit in auri susione, per quam nihil auii dissipatur, sed tantum patres

motu aguntur, invicem tamcn contiguae ; aut vero simul cum mutatione contactuum, tollitur & contiguitas , dissipatis partibus in diversas regiones. In primo casu ex parte fixitas quidem demi dicitur, non autem ex toto, quoniam li-cEt partes situs mutent, non tollitur tamen unitas corporis, & substantiae: quo fit, ut per dissimulationem quandam fixistimum aurum etiam inter flammas censeatur. In secundo ver b casu cum partes corporis dissipantur, & in diversas regiones abeunt , aliae quidem mal rem quam totum fixitatem possunt acquirere, aliae verb minorem ; iulae situm tenent inferiorem, hae si periorem aflictant, ct quoniam ascensus ad situm altiorim in vacuo fieri non potcst, sed necelsiario ptraliquod medium debet exerceri; hinc pro diversa conditione medii huius major, vel minor ascensus melius dixerim , major vel minor ad alcendendum potentia habetur nempe& medii motiones as P sium adjut Vant,

183쪽

ν 6 DE SALIBUS

iuvant, & ejus diversi gravitas specifica. Hoc autem diversum me dium naturaliter duplex tantum esse solet ; aut aqua, sive fluidum aliquod aqueum , aut acr. Ascensus per medium aqueum, si id quod alcendit in eo lubsistat, solutio . per

a reum vero evolatio nuncupatur.

latilitas opponuntur; scilici t cum si-xitas sit disposito. aut modus corporis propriam tuentis unitatem , &situm . erit solubilitas modus, aut dispositio corporis permiitcntis sitarum partium divulsionem , & ascensum in medio aqueo; volatilitas vero modus, aut dispositio corporis permittentis divultionem su irum partium , S earundem alce nitim in medio ac do ; Fluit ex hoc, quod solubilitas, seu aptitudo ad solutiorum, medius quidam sit status inter saltatem, & volatili atem; non enim importat tantam rc sistentiam , quantam fixitas, neque tantam promptitudinem ad divulsionem & ascensum Partium , quantam volatilitas,& propterea solubilit .is volatilitatis respectu , fixitati aequiparatur; respectu veri, fixitatis aequipollet volatilitas. CLI. Pronum idcirco est ex iis, quae de solutione diximus volatilitatis naturam exp scari: q .ippe sicuti necessarium ei l ad hoc . ut particulat i liam comminuantur, ut possint exsolvi ab aqua . idque patenus, qod ad i. m parva. gravitate In reducantor , que obcdientiam recultare nequeat naturalibus saltem motionibus aquae; ita de ad evolationem opus cst, ut adhuc malto iri ire in parvitatem adipiscantur

salinae particulae, & talem ut aeris motionibus resistere non valeant, sed ejus motui obicinpercnt; de sicut ad facilem is olutionem requiritur paucxunio partium salinarii in inter se ; aut cum degenetibus; ita S ad evolationem neces larium cst, ut tanta laltem non sit partium pr dictarum adhaesio, quae superari non pollit amotibus intellinis aeris. Postr biicuti a calore aquq & ab aliis extraneis clus motibus, quam maxime juvatur solutio , ita idipsum contingit rei pectu evolationis. Quemadmodum igitur fixitas cujusque sit stantiae coalescit ex mole corporis, cius multa gravitate & plurima partium ad invicem adlusione quibus

omnibus contra agentium corporum

impetum flamatur) ita volatilitas in minima mole , paucis lima partium gravitate, & fere nulla carundem adhaetione consistit , cuncti tamen ita proportionaris , ut acris vel naturalibus, vel adventitiis motioniabus resiliere non pollit. C L II. Hinc oritur diversus v

Iarilitatis gradus, qui in substantiis

juxta carum varictarem observatur; quandoque enim in quacunque acris

constitutione , & statu partes proprias dimittunt, absque ullo super additi caloris subsidio , atque cotunc partes minimas levissimas, &minime cohaerentes in iis intelligere Oportet; quandoque nulla evolatio contingit, nili certo gradu caloris aer portatur, quo casu necelle cst, ut concipiamus, partes non adeo osse comminutas , ideoque graviores, quam ut possint a motionibus acris rapi; aut saltem nexum quendam in ter se habere , qui antequam fiat

184쪽

PHYSICO - ME DICO - MECHANICA. II

latio, dcbet supcrari; ad quς omnia superanda, satis est adjunctiis

calor ; quandoque etiam exigitur , ut substantia ipsa a calore agitetur ad hoc, ut partium suarum evola tionem permittat, scilicet ob eaidem caulas nuper adductis, scd nequaquam superabiles a solo calore acris. Harum , quae minori calore in auras resolvitur, volatilior dicitur , quae majoris indiget, minus volatilis nuncupatur. Quoniam v -

volatilitatis sundamenta erςdicta, caloris ministerio, & pr sertim itagnis , obtinentur; hiuc est, ut quaecunque fere substanti , etiam fixi res, ignis beneficio volatili sentur, ct volatilitatis statum , salicin per

aliquod breve tempus, conservent;

illum tamen deficere opus est , si ejus substantiς natura volatilitati repugnet ; scuti retinetur , si eadem

volatilitatis si damenta, per actionem ignis acquisita , in ea perma

neant.

CLIII. Praedictos volatilitatis gradus, s extremi hinc inde specte

tur , adeo abinvicem distare manifestum est, ut plurimam importent in ea, per quam volatilitas habetur , dispositione , varietatem : scilicet , quς caloris adjumentum expostulant, ut ita auras resolvantur, eo

absente a fixis vix dii ferunt, ut apparent in sale armoniaco, quod modica accedente cautela, veluti fixum aliquod conservariar; volatile tamen audat, eo quod accedente calore facile avolet; sed de volatiliores sunt substantiς , uti, qui cx cc cm a moniaco sale paratur, volatilis spiritus, cujus evolationem vix coercere

pollumus, etiamsi vitreis vasis, iiDD. Gulielmini Oper. Tom. II. que probe clausis, & obsignatis includamus ; quod idem cvenit in plumribus etiam volatilibus salibus sub ima sicca exhibitis, qui aeri cxpositi sponte in auras abcunt, vel secundum se rotos , vel secundum sui partem aliquam, qua amissa vix distant a fixis. Holum postrem rum id peculiare elle videtur, quod cmpyreuma, ut aiunt, habeant, scilicet quod tenuisissimos ei undant ii litus, quibus narcs plus vcl minus

seriantur ; quae proprietas, scuti summae volatilitatis indicium est, ita in volatilibus illis substantiis, quae calore indigent ad exhalandum, sine caloris prςsentia non observatur.

Hinc non male duplex volatilitatis species inducitur; alia, ut ita dicam, potcntialis; actualis alia: illa conjuncto aliquo indigens, ut in actum exeratur; hqc totum in se complectens, ad actionem requisitum. CLIV. Porro potentialis volatilitae nihil ulterius requirit, praeter

conditiones supra numero ΙΑ . ex

positas ; scilicet satis est , ut aliquid a calore pluri, vel pauciori ad

evolanduli incitetur, ut partes habeat, pro ut exigitur, comminutas;

ideoque levissimas, de pauco nexu inter se junctas ; reliquum enim, quod ad evolationem deficit , supplet superadditus calor ; quς quidem communis est penes mechanicos physicos causa; At vero ad v latilitatem actualem , requiritur ulterius levissimum aliquod adjunctum

principium, cujus gratia ad ascei itim per acrem maxime disponatur; Cum enim duplici de causa ad alti ra rapiatur corpus aliquod fluido immersum, scilicci & a motu, fui

185쪽

I 8 DE SALIBUS

do inexistente , & a gravitate specifica, quς minor sit gravitate specifica fluidi ejusdem; adeo ut si major sit gravitas in fluido, nullum sublidium a motibus fluidi petendum sit; constat, quod si minor sit gravitas specifica, particulae in auras abitu

rae , nullus motus in aere requiratur

ad illi conciliandum ascentum; svero major , minor motus in aere

sufficiat, quo minor erit disserentia inter gravitatem specificam unius, &alterius, etiamsi major in particula volatili sit gravitas, quam in aere; Hinc cum tam prompta evolatio in aliquibus substantiis observetur, quς vix concipi potest a sola partium tenuitate derivata, non incongruum est credere , praeter ipsam aliud aliquid volatilitatem adjuvare , quod aere levius , minuat in particula, etiamsi aliquanto mole major facta suerit, gravitatem specificam, summamque accersat volatilitatem. Accedit , qabd empyreuma illud, quo

nares inter evolandam seriuntur, st- penumero se se prodat non salinae tantum naturae ; ideoque evolantes particulas conceptae alicu ns commixtionis accuset.

CLV. Cujus generis sit adjunctium hocce, a quo sales volatilitatem nanciscuntur achralem, sacile est ex pluribus conjicere; primo quidem, quia in destillatione cepenumero cum salibus volatilibus scendunt olea, cum quibus aliqua do stricte adeo implicantur, . ut ad separationem Arte opus sit, & quidem non adeo obvia; quippe primo quidem extillantur olea, seu spiritus; mox aucto igne sales asce Mint Uladiici, ut vocant, uri sib

aliquan quidem cum oleo mani-kitis sit conjugati, atque ob id sales v. , aciles oleoli dicti; aliqua do , ut apparet, sinceri, & volatiistes urinosi simpliciter nuncupati. Probabile igitur est, id quod cum sale volatili conjungitur, & a quo suam volatilitatem desumit, oleolum quiddam , aut sulphureum cite; si cnim prius ascendunt Olea, quam sales, signum est, illa falibus este volatiliora, ideoque suae volatilit iis partem polle salinis corpusculis conciliare; idque tanto magis, quo sulphura eadem fuerint volatiliora, idest attenuatiora , & defecatiora. Insuper cum constet particulas sulphureas, inter Elcmentares, aere leviores elle; reliquas vero, si aethereas exceperis, graviores id quod a celeritate illa, qua flamma, cujus veluti basis est particularum sulphvrearum effluvium, ad superiora te dit, manifestum est non videtur, a cujus principii combinatione , minor, quam in acre sit, particulis sis linis gravitas specifica tribui possit. nisi illud sulphur fuerit, aut parti cula sulphurea, & praeterea cum s les volatiles sulphureum faetorem rodoleant , vel ipso iudice sensu, p tet eorundem cum sulphure nexus. Postremb cum volatilitas non solis insit salibus, sed eo tunc maxima fiat, cum salis, & sulphuris conjugatio transit in spiritum ardentem, ut manifestum est in spiritu vini alvi li suo; liquet, ex quo inflammabilis est spiritus, plurimum in coluxuriare tenuitanum sulphur; &ex quo ante omnes substantias inter

destillandum ascendit, sulphur illud esse principium, a quo sides, sine

quia

186쪽

PHYSICO- MEDICO - MECHANICA. I s

quibus nullus inflammabilis spiritus,

aut oleum, sensibus fieret m.anifestum, actu volatiles redduntur, non

aliud elle, quiun sulphureum. C L VI. Sed de illud quaerendum est, unde sulphur huiusnodi desii

matur, Se a quo agente salis cum sulphure combinatio fiat 3 At facile est respondere, non semper, Se 'uocunque casu eandem rem elle : scilicet tales aliquando in mixtis volatiles reperiuntur, de horum respectu non aliud est artis opus, quam extractio; eb tunc & sulphur, de combinatio ejus cum sale a prima genesi desumi debet, aut ab iis, quae accidunt jam genito corpori, dum ad sui persectionem evellitur; sic in vinventibus ab alimento materia, reliqua eorum internis actionibus debent accepta reserri; Aliquando verb actu volatiles in mixtis sales non continentur , sed ad volatilitatemproni , aliquando etiam fixissimi; evehuntur autem ad volatilitatem ab Arte, de ab agentibus, de substantiis, suibus Ars utitur; ita ut dandem sub forma salium etiam actu volatilium emergant; sepe etenim

numero cum, prctextu laxandi compagem mixtorum, adjectiones fiunt,&digestiones, fermentationesque adhibentur, ab adjectionibus plerumque materia sulphurea QMeritur, de a fermentationibus, digestionibu Lquc fiunt combinationes. Adde quod ignis , aut calor, etiam sine igne, utrique faciundo aptus natus existit; scilicet cum nullus calor sine sulphure sit, item sine motu ; ille matellam ad volatii inandum, hic combinationcm necellariam porcst tribucre.

C L V II. Volatilium igitur c lium hujus generis, idest actualem

volatilitatem habentium, ca videtur elle natura, ut partes habeant Primo quidem probe comminutas , non

solum quantum requiritur ad sol tionem, sed de quantum expostulat evolatio ; a. laxo vinculo inter se unitas, aut cum aliis substantiis, si quam forte habent cum illis in e dem mixto unionem, & cum sulphure volatili arcte implicitas , quae cuncta , lic t Artis opus esse pollini, frequentissime tamen etiam a natura sunt, ideoque sales volatiales plerumque a vegetabilibus , &animalibus desumuntur, saltem secundum materiam ultimo praep tr tam , &dispositam, ita ut Ars p

rum admodum laboret, ut eos aut extrahat, aut ad volatilitatem evebat persectam , quemadmodum in salibus urinosis conspicuum est, qui licet in urina recens emisia volatiles non sint, facile tamen in destillatione volatilisantur. Praecxistc tiae vero salium volatilium in mi to , mihi saltem, si non universalia, saltem rard Allentia sunt crit ria, operationes in mixto salibus volatilibus debitae; ejusdem affecti nes, salium eorundem praesentiam

ostendentes; de ρ ompta in analysi

emerso; haec etenim diutius dilata suspicionem inducit, aut alicujus actionis necessariae ad volatilitatem sali conciliasidam , aut saltem alicujus resistentiae superabilis, ante falis volatilis generationem , aut saltem

exsolutioncm.

C L VIII. Ex dictis plura de

more colligere est; primum, qu volatilitat is prior ille gradus, ct i in Zaa pC

187쪽

igo DE SALIBUS

perseistior, de qlo supra, quemque

volatilitatem potentialem diximus , licet exigat adsumentum ad suam complendam inicine in , spernendas tamen non est ; via etenim ad secundum , dc perfectio tein existit . qui uti prioris terminus potest considorari; su .ficit enim . ut a primo ad secundum fiat transitus, ut sulphureum aliquod cum salinis particulis commilceatur, & probe conjugetur; Sic sales in quo re eatenus fixitate plurima pollent, quia nihil sulphurei

commixtum habent ; fusi vero quia, licet habeant confusum sulphur, non

tamen conjugatum est, aut non pro

be exactum , aut non satis subtiliatum ; hinc fluidorum ad volatilitatem evectio non facilis ; fusorum vero facillima , si stato tempore accedat fermentatio . aut quid simile.

CLIX. Sal, quod volatile fit, raro unum aliquod ex phimigeniis sincerum suit, non quod 3e ipsum advolatilitatem perduci nullo modo possit, sed quod schematum unifor mitas, de simplicitas difficile admittat cum sulphure conjugium, quod tamen facile admittit figurarum dissimilitudo , & praesertim irregularitas . quae in salibus eterogeneis, seu compositis habetur atque hinc est, ut intet sales volatiles , ὸ diversis substantiis, vel extractos, vel geniatos, nulla censeatur nostris temporibus intercedere differentia in vir tutibus ; ex eo fortasse , quod in quolibet cuncti sales primigenii concurrant . licὸt diversa ad invicem

propcr ione , aut quod cum virtus, volatilium salium in motu, vel in

modo substantiae consistat , parum opis ad illam confert haec, aut il-

DISSERTATIO

la particularum salinatum figura. Noli est tamen, si velum fateti liceat, aliqua in calibus volatilibus deneganda in virtute diversitas, quae radicari potest, tum in diverso gradu volatilitatis quo fit, ut alii, aliis esticaciores evadant tum in diversitate status,quem habent coniuncta sulphura, quorum & ipsa alia sunt crassiora, alia tenuiora, alia crudiora,

alia excoctiora ; tum si sales oleo si sint, in majo i , vel minori olei participatione, aut in ejus diversis activitatibus, praecipue si essentiale sit; tum in diversa sulphuris participatione ; quὰ enim ad sulphureum principium magis vergunt, pocius ad diapho resti; quae ad salinum ,

potitis ad diu resim perducunt &c. C L X. Non est tamen negan dum , inter primigenios sales , alios ad volatilitatem recipiendam procliviores esse , alios renitentiores; con

stat quippe , nitrosos , dc muriati

cos eam magis affectare. quam vitriolicos , ct aluminosos ; hinc enim est, ut in volatilibus salibus , nitri de salis communis species quaedam appareat, si non propriis figuris conspicua , saltem effectibus,

quemadmodum ostendere videtur pectinata figura, ad quam vi disponunt frequentissmὸ , observante Boi- leo , salium volatilium sanguinis humani, & urinae, crystalli; in illa

etenim occurrunt prae caeteris angu

li recti in nitrosis & muriaticis salibus peculiares ; sed & idipsum

magis ostendit concutias musiatici salis ad salis armoniaci consectionem ; hoc enim , si quod aliud, advolatilitatem promptissimum existit.

C L X I. Cum sales essentiales lint

188쪽

rti um

sint compositum quoddam ex diversis salium primigeniorum speciebus, permixtiqueint ex aliis alterius ordinis subitantiis, praesertim vero sulphuribus; ratio liquet, cura Chymicis inter fixos, ct volatiles , medii constituantur ; Ic rὸ quippe eam habent diver rum mixturam, quae ad volatilitatem magis est prona; quin de inter hos varia ad mutationem in plantis ipsis subeundam , proclivitas deprehenditur; alii enim primo Veris calore perficiuntur; alii aestum intensiorem, alii & hunc

magis continuatum requirunt, ut ad

gradum volatilitatis necessarium ad maturationem seminis, & ad tectificationem succi , qui singularum plantarum proprius est , evehantur ;quare regulariter, quae ineunte Vere erumpunt e terra plantae , citδ-que augmenti, & maturationis stadia percurrunt, videntur quidem salibus potiri facile mobilibus, sed

aut multo humido dilutis . aut sui.

phure gaudentibus subtilissimo, quod

facile dissipatur, de evolat. E contra vero, quae diutius germinationem suam protrahunt, tardius crescunt,& maturationem suam ad aestatem, aut ad autumnum differunt, hae eL sentiales suos sales habent copiosiori sulphure scatentes, eoque , primo quidem crassiore, & crudiore, id est intra aliarum partium texturam ligato , aut non probe rectificato;

sed ex post magis subtiliato, δc defaecato , & cum salibus magis fortiter combinato. Haec sinu regulariter eveniunt, sed multas patiuntur exceptiones; concurrit enim ad

haec omnia plantarum structura, quae quandoq; promovet quandoqaetardat quandoque lavet, quandoque offici is alium ei lentialium in volatiles evectioni, quin & soli, & climatis

conditiones. Quocumque autem modo res sit, patet sales essentia. les neque fixitatem totam pati, neque totam volarilitatem , sed. medium quendam statum inter unum , & alterum obtinere ; aliquando tamen magis ad unum, quam alterum extremum inclinantem.

C L XII. Volatilium salium facillimum esse ad fixitatem, aut ad fluorem, qui fixitatis altera species est,' recursum , expertus quilibet novit; at verb ratio tx praedictis deducenda ἔ quoties enim combinatum sulphur ex lvitur, & evolat, solaque salina substantia remanet sua parte volatili viduata, cum illius partes probe fuerint in volatilitate acquia renda comminutae , si ejus figurae sint, quae acidum saporem possine sustinere , acida illico evadit, ut in vino stuccedit, cujus tales volatiles, cum ex tartaro, quod sal vini essentiale est , S multo sulphure tenuissimo , & volatilillimo, componantur , hoc recedente, illud rclinquitur solum in fluore positum, cujus figura , cum vitriolici salis schemati consormis sit, nil impedit , qud minus acorem esticiat. Quod si evolante sulphure sales relinquantur nequaquam apti concipiendo fluori, ob defectum sive debitae tenuitatis, sive hutnidi sufficientis , sive

caulae, eum , qui exigitur, mixtionis modum , cum aqua illi tribuentis, &c. partes partibus adhaerebunt,& in majores moleculas Conformabuntur ; ideoque fixas , aut ad summum inperfecto eo tantum vola

189쪽

181 DE SALIBUS

tilitatis gradu gaudentes. quem supra diximus viam esse ad p. cicctam,oc actualem volatilitatem I ex quo parci, quanta sedulitate asservandisin ad usum medicae praxis , sales volatiles ne aut disperdantur . aut suam. deserant virtutem , frustraque ab evanidis effectus illos expectari, qui recens confectorum proprii iunt; ideoque cum res ur et, hi non alii

usurpandi sunt. Quod autem de salibus volatilibus dictu ii est , id ipsum de spiritibus urinosis intelli--gendum venit, qui tamen longe magis suam virtutem conservant ob fortem , quam habent, cum suo phlegmate mixturam ; constat quippe , t piritus urinosos multam habere cum inercurialibus analogiam a scilicet, licuti mercuriales spiritus fusos cales continent, ita urinosi vo

latilibus ditantur ; immo sicuti illi nil aliud sunt, quam p irticulae salis fixi paucissimo phlegmate, seu

aqua soluti . & cum ea fortiter mixtii ita hi nil sunt praeter sales v latiles eodem modb in aqua, &soluti, & mixti; licet modus mixtionis in mercutialibus spiritibus exactior sit, quam in urinosis, cum

a primis frustra expectetur ulla salina concretio, quae non infrequens in secundis. γC L X III. Ad stertentibus facilem

ascensium salium volatilium quorumcunque, in consello erit, eorum particulas paucam materiam sub multa proportionaliter mole, comprehendere, quod non aliter fieri potest, quam per magnam vim pororum interclusorum. Idem deducitur a

compositione salini corpusculi cumfulebareo , hujus enim ramosae Par

DISSERTATIO

tes planis superfi .iebus salis adhaerentes, non possunt non relinquere inanitates multas, qtiae Aotidem pori sunt. Hinc patet, cur sal v latile quodcunque aikalinam habeat naturam, idest acida dulcoret , α cum iisdem tumultuetur . modo supra explicato. Nec militas constat, qua de causa in mixtura salium volatilium cum acidis, si illi tectificatissimi sint, id est omni sulphure oliati s quod opus fit, aut perlublimationem cum cineribus ossium calcinatorum , aut per fil-trationem accedente ex post destillatione, utramque moderato ca-

lore procuratam ) non modb nullus calor manifestetur, sed potius per Thermometrum auctum frigus d prehendatur, quemadmodum ferunt observationes D. Geoffros in Mem.

latae, scilicet ex eo qubd tales sales principio calorifico, sulphure via delicet, depauperati sint, & nullum

hujusmodi in acido liquore occurrat; omni igitur remota sulphuris praesentia , calorem excitari impossibile est; non item frigus, tumqubd sales augeantur, frigoris praecipuum fundamentum , tum quM

iidem, si qua est in liquido calorifica motio , secundum aliquam partem In se recipia r. atque ita ab illo demanti unde 1 rus auctum , &Thermometri descenti s succedit. C jus rei evidens crinfitinatio desumi tur ex eo, quλd si sales non snt rectificati, idest si oleo scarearat, juxta majorem olei quantitatem , semper minus augmentum frigoris fiat, adeb ut aliquando necels- sit, calorem manifestati. Talea aurem

sale

190쪽

sales , qui in hujusmodi experimentis adhibentur, Patet ex eorum numero esse: quos potentiali volatilitate gaudere diximus, quorumque ideo poro litas, non ex sulphuris combinatione derivatur ; sed unice ex laxa partium compage illis ab igne conciliata. Est S in iisdem observationibus notatu dignum phae

nomenon I nempe cum Uracm. tri

bus olei vitrioli dimidia salis armo .niaci uncia mixta fuit Iet, vehemens commotio suborta est , descendente nihilominus liquore Thermo metri in mixtura immersi ad uncias tres cum dimidia; cum in te a Thermometrum aliud , inter halitus erumpentes sus Pensum non modice ascenderet, signo evidenti, halitus eoidem multo calore potiri; Hoc autem postremum ex eo oriri potuit, quod quaecumque latitabati ulphurea portio , vel in oleo vitrioli, vel in sale armoniaco a vehementibus motionibus ex mixtura subortis exsoluta , minimum in li-- quore commotio subsisteret, sed protinus evolaret, unde calorem suum,

non subjecto liquido, sed. suprastanti aeri impartiretur. Quod autem evolutum sulphur consellim aliquando ascendat in aerem, aliquando vero prius se se expandat in liquidum effervescens, id non una de cau,a potest procedere; scilicet vel ab abundantia halitus, qua fit, ut non totum id, quod exsblutum est, possieodem tempore ascendere ; vel a tarditate exsolutionis; vel ab impedimento non permittente, ut quod exsolutum est ascendat libere perliquidum a cumque causa tarditatis inersolutione possit conii stete in diaverso statu sulphuris magis, vel minus tenuis , aut puti, etiam hic attendendus est haec autem omnia radices esse pollunt anomaliarum . quae in hujus generis experimentis Occuris

runt.

C L X I V. Quaerentibus unde sit qudd sales volatiles utinosi , & spiritus ex illis oriundi inflammabit non sint, licEt cum sulphure lintconjugati, a quo inflammabilitas omnis, facile responderi l poteth, id procedere a multa salis praevalentia,N a minima, hujus respectu, sulphuris portione; quippe ad flammam concipiendam confertis lima requiritur exhalatio sulphurearum particularum, quae a sale volatili etiam actuali, dummodo utinoso , expectari non potest ; immo ex eo

quod expectari non possit, set illud

urino tum nuncupatur; qudd si tanta sulphuris copia congeratur, quae materiam suggerere possit flammae concipiendae, quemadmodum in oleis, de spiritibus ardentibus contingit, eo tunc sulphur contentum inflammabilitate se prodit, majori, vel minori, pro ejus majori vel minoii copia ; majorique, vel minori tenuitate , de puritate; scilicet cum

sulphureum principium se solo inmixtis subsistere non possit propter maximam , quam habet , mente vix concoptibilem volatilitatem , sale indiget praecipue, quo fi- exur, Pro cujus majori vel minori ad sulphuream si ii stantiam proportione , de pro diverso gradu mixturae inter utrumque, modo inllairmabile redditur compositum . modo non; modo magis, modo minus;

modo fixius, modo volatilius ι cum

tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION