Benedicti Pererii Valentini e Societate Iesu Aduersus fallaces & superstitiosas artes, id est, De magia, de obseruatione somniorum, & de diuinatione astrologica. Libri tres. ..

발행: 1603년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

DE DIVINAT. ASTROL. I 8 Eusebius, sic enim scripsisse illum ait:No solum

Gentilus stellarum coniunctione atque aspectu quae in terris sunt, necessariis accidere credunt, quam vim Fatum appellant, verum etiam multi ex videlibus conturbantur, impossibile aliter fieri credentes quam stellarum cursus effecerit,unde sequitur nullam in nobis esse libertatem,nullam operationem nostram laudari aut vituperari iure polle, ira praedictum a Scripturis Dei, iudicium quo alii ad aeterna supplicia , ad aeteria am beatitudinem praedestinantur, falso fore praedicarεtur. Quid plurat ipsa quoque fides & Saluatoris nostri aguentus, & omnis Prophetariim labor,ac Apos istorum in constituendis Ecclesiis praedicatio, rnania erunt, nisi forte Christum quoque quis audeat dicere, cim Iestiui a corporu vi coactu fecissἡ quae secit, passumq; fuisse quae passus est,nec Eius Deitatis potentia, sed stet laru virtute cudia euenisse:his impiis verbis etia illud c5ficitur,ut fideles Fato dubctyrn Ch istu credant:denique,'r vel nullum sit sboni & mali discrimen,vel etia malorum auctor se Deus: nullusq; hominu propter bene/vel ma- qe facta prςmio aut poena dignus censeri debere, nec orationibus, voti sude Dei obsecrationibus Ioeus aliquis relinquatur. SieUrigenes. Eat igitur nuc Petrus de Altilo, Sc i sta A-- Animadlogiam amplexetur,exoscularcst: praefia istes 1 de uersis in

fendat, atqtie obnixe conetut eam cum Philo- CPetra,

soph ia,quin etiam s6De,places xviii Theolo- de Alia. gia consociare atque eos iugate stilici, falsita

tem cum veritate,ten Ebras cum luce, Doemone tidum Deo; qui nec veritus est serieio prodere,

192쪽

r V LIBER TERTIUS 'Q

diluuium Noeticum. & ortum Christi Domini, aliaque summa prodigia S miracula , etiam sy-deralis scienti peritia ex astrorum Obseruatione praenosci ac praedici potviile. . . i

s. s. De multis perspicue Disiis , icti siti Astrologorumhnιemtys. SED quo P nisestius appareat quam . sit tmepia, dc execranda istorum doctrina , ponam hic paucas quasdam eorum sentcollas,&decreta, equibus iussisse fiet de illius artis impietate.Quidam istω um; eφ Marte in nona coeli regione liciter fossilvis,tantu praestari 'obiscontcdunt, ut ab obsessis cprpotibus. la pr etia I mones expellamus. .hlij iactant se hac arte , .de elus. qui Rascitar c scismia: arcanis, & secretis lineerxore iudicaturos. Vulgatum quoque apud in st duos siseplanetasAu ores faelicitatis h9 mis. ia fater Mae, Vpnerem. quidem praesentis, Joptem Armmu. Post ba vita futurae. I ternus, porrisi piusmodi jagmen su,& mcdactoru studiosissimμs, dc c riosissimph,& sy multa quae a Saturnp

193쪽

DE DIVINAT. ASTROL. I 8o

certissime impetraturum, id quod Pemrs Apponensis expertum se elle confirmat: nam cum Ptim vigente illa coniunctione,scientiam recita Deo, Inq' postulasset, ait se post eam diem , magnam sibi ρε factam e me scientiae accesssonem , senuiso. Haeci autem & alia eorum similia, quam sint nefaria, detestanda, ristianae religioni exitialia,quan tumque valeant ad eleuandam,vel portus delendam fide eorum quae diuina Scriptura docet immediate , supernaturaliter, ac miraculose fieri a Deo, hemo est tam hebes ingenio & tardus intelligentia, ut non clarissime intelligat. Si quis autem hςc plenius atque subtilius scire auet,legat quae in hanc sententiam cum alibi, tum lib. 2.c. &li.F.cap . II.& inde usq; ad finem eius li.

Picus Mirandulanus diligeter dc copiose tractat. linrologiam iudiciariam a Philosophia redargui

. t conuincierimo quidem ea ratione,quod

se isti modi Astrologi coelestium. i. γ erum sint imperitissimi. . , CAI UT II, . . . IVINATI ONEM Astrologicam futilem esse nulloque nixam funda- θιmcnto. Philosophus quidem ad huc ρhae ct

modum argumentabitur, Astrologi praemilia nec certo sciunt omnes Astrorum vires desu-da coiraxus,& efferuis, nec si eas res scirent,saris id fo- His xet ad certam rerum futurarum praesensionem, gos ex

ergo praedietiones Astrologicas inanes & falla- Phil

-cesineme necesse est.Duo in hac argumentatione phia ar- sunt posita,explicatiusta nobis tractanda dcco- gumen it - firmari ratio. .

194쪽

nobis tractanda Ec confirmanda:alterum est imperitos esse Astrologos rerum coelestiu, alterum vero est , ut essent illi peritissimi earum rerum non propterea tamen posse eos futura omnia praenosse,de priori autem dicamus prius.' s. r. A Dolo ros Iudiciarios esse rerum caeleIsium imperitos.

. Ess E igitur Iudiciarios Astrologos syder iis doctrinae ignaros,patet ex his quae subiiciam, Principio, valde arduu & operosum est,etia quae de coelo videntur minus dissicilia magisq; nobis obuia, perfecte cognoscere: veluti quae sit coeli

natura, agnitudo, numerus orbiu, , inter eos ordo&disteretia dignitatis, varietas motuum, denique Astrorum numerus,eorumq; inter se in magnitudine, luce, potestate & effectu comparatio,atque huius difficultatis sicit clarissimu indicium tanta opinionu varietas quanta eme his de rebus inter maximos Philosophos cernimus. Dim- Aristoteles certe , Philosophoru omnium facile reus. princeps, ingenue fatetur se multaru rerum coelestium non exquisitam scientiam, sed opinabi-- lem, dc coniecturalem tantum notitiam tenerer

Et quia manifestis certisq; rationibus destitu tur, cogi se non raro probabilius duntaxat argumentis & coniecturis. Videre haec licet apirii ipsum Aristotelem in secundo libro de Coelo textu I . 4.6o.& 6Ι . hoc si est,quis credet Astrologis,quos Solis luce clarius est nulla re comparandos esse maximis illis Philosophis, quod ea in coelo abstrusissimum i iudicio summorum

't.: - ' Philoso

195쪽

, DE DIVINAT. ASTROL. 18 et

Philosophorum mortalibus incomprehensibile,

veritatem dico rerum omnium futurarum , esse

liquido cognitam explorateque perceptam Deinde, rogem usi stos Astrologos,ut faciliores quasdam quaestiones de caelo nobis enodent: percunctemur ex ipsis,an,c tum sit natura quaedam simplex, an composita ex materia, & forma, virum talis sit materia caeli qualis est rerum omnium sublunarium, an omnino diuersa, sitne caelum animatu an inanimum,num sua vi,& a se moueatur, an extrinsecus ab Angelo : Vnde potissimum in caelis aestimari & iudicari debeat dignitatis eorum praestantia: quid causae sit cur non omnes orbes uno motu circum agatur, sed alij uno tantum,alij pluribus,alij vero paucioribus: aperiant nobis quam habebant propriam vim, & potentiam singulae stellae in elementa, metalla,stirpes, atque animantes,haec, inquam,& alia horum similia sciscitemur ex istis Astrologis,pro isto reperiemus ipsos doctrinae harum rerum plane rudes, & prorsus expertes. Qui fit igitur credibile, planiora haec, & apertiora ignorantibus , mori . lium intelligentiae remotissima,'& occultissima,

esse comperta,& explorata Postea,doceant nos

isti defluxus,&este fius, qui nunc ex variis astris dimanant ad diuersas,& dissitas mundi regiones, sic enim fortasse credemus illis futuros sederum effectus praenunciantibus, quis enim nescit procliuius, dc propensius esse praesentia nolle quam futura, prxsertim mutabilia, dc quae varie post imi contingere, ob idque incerta Exponant item nobis occultas proprietates, & vires quas ha- bet res subluares, quas miramur magis quam intelligimus .

196쪽

telligimus in multis lapidibus, herbis dc animalibus: haec enim cum proxima sint,atq;nobis co- iuncta.&cunctis pene sensibus nostris subiecta,& quae quotidianis experimentis per uestigari,&explorari possunt, planiorem intelligentiam , de faciliorem habent explicarum:cognitio veris rerum coelestium maximi laboris , & dissicultatis eit,c um tam longe distet a nobis caelum,nec alio quam unico oculorum sensu mortalibus pateat: quem ramen saepe falli contingit propter tantam interualli longinquitatem, vel summam vertigi-nῆs coeli velocitatem, vel prauam affectionem medii aut visus,vel propter vitium astrolabij, tabularum,& in strumentorum Astronomicorum. Atque hoc etiam apud sacras literas in c. 9. libr. Sapientiae testatum legimus: Corpus, inquit, quod corrumpitur aggravat animam, ct terrena inhabiatatio deprimit sensum multa cogitantem. Et diffici- ire aestimamus,qua in terra sunt, ct qua in prosperiis

sunt inuenimin cum labore,qua autem in coelis sunt,

quis inuestigabit Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam,ct miseris Spiritum si anctum tuum de altissmisὶ Extremum autem huius ι sententiae,omnino redarguit Astrologos,qui humana omnia euenta,quorum multa ex secretissimo Dei consilio,& voluntate pendent,diuinare se posse profitentur. s. d. . duersus sistitiam antiquitatem obseruatiο- num quam iactant εχ bolui. P RAE TE RE A , iactant Astrologi, habere se innumerabilium annoru obseruationes rerum

uentis i

197쪽

DE DIVINAT. AS TROL. 18

euentis comprobatas, e quibus ars ipsorum collecta, δc confecta si imam cum in omni praeteriti temporis spatio, paene innumerabiles res eodem modo euenirent, iisdem signis antegressis,ars est effecta eadem saepς animaduertendo atque noωtando:quare Chaldaeos serunt quadringenta septuaginta millia annorum, monumentis huiusmodi obseruationum astrologicarum cImprehensa habuisse. Verum,hoc quam sit commentitium &improbabile,vel ex eo liquet quod Astrologi nopotuerunt eiusmodi obseruationes & experientias , non dico millies ut ipsi iactitant, sed ne ter quidem bisue colligere & comparare potuerunt, nam caeli facies, & omnium signorum cae lestium positura quae semel fuit,eadem omnino vel nunquam,vel non nisi post immensa annorum spatia redire potest: quippe octauus orbis in quo sunt inerrantes stellae, non ante sex triginta annorum millia circuitum suum absoluit,quin doctissimi quidam Mathematici, optimis rationibus probarunt, motus caesi esse inter se in commensu rabiles, ob idque eandem caeli faciem , eundem que stellarum positum cepius euentro non posse. Hanc rationem Phavorinus philosophus apud PGellium lib. I .cap.I. paulo enucleatius,certe lu-- ciculentius & elegatius tractat his verbis, Si Chal-tra Adaeoru isto modo caepta fieri obseruatio est,utant strρω- maduerteretur quo habitu, qua forma ovaque po-ri situra stellarum aliquis nasceretur:tu deinceps ab ineunte vita, fortuna eius Zc mores δc ingenium circumstantia rerum negotiorumque , & ad postremum finis etiam vitae spectaretur, eaque omnia, ut usu venerant, literis mandarentur: ac

N postea

198쪽

postea longis temporibus, cum ipsis illat eodem in loco eodemque habitu forent,eadem caeteris quoque euentura existimaretur qui eodem illo tepore nati sciissent: Si isto, inquit, modo obseruari coeptum est,ex eaque obseruatione composita quaedam disciplina est, nullo id pacto potesFprocedere, dicant enim quot tandem annis, vel potius quot taculis orbis hic obseruationis per-ῖci quiuerit. Constare quippe inter Astrologos dicebat, stellas istas quas erraticas dicerent, qua esse omnium rerum fatales dicerentur, infinito prope & innumerabili numero annoru ad eundem locum, cum eodem habitu si in ut omnes unde profectae sunt,regredi, ut neque ullus obseruationis tenor, neque memoria ulla, neque eLfigies literarum tanto aevo potuerint edurare, sic Phavorinus. Ad haec. licet Astrologi cognoscere possent singulares viros & defluxus cuiuslibet astri separatim, tamen quam vim habeant syde-ra,cum defluxus diuersorum astroru una coeunt& periniscentur,ut in coelo vel in aere vel in te ra vel etiam cum causis sublunaribus earumque ν actionibus,ab ipsis nequaquam sciri potes . Ru- Origς - diat te hor Origenem , cuius ex CommentariiS super Genesim, hanc Eusebius extremo lib.6. de Praeparatione Euangelica citat sententiam: Quae autem,inquit, commistione, compositione, ac temperie diuersorum aspectuum heri asserunt, profecto cocedent nullo modo sciri posse. Quo modo enim quantum diminuatur de usione maligni aspectus propter aspectum benigni sy- deris percipiesὶ& utrum auferat malignus quod a benigno coceditur, quonia locu cius aspexerit,

199쪽

DE DIVINAT. ASTROL. 18 g

aut mutet, aut imminuat, aut mistura quaedam

inde fiat,quis percipietΘquae omnia si quis altius inspiciat, acile credat non posse ista humano ingenio penitus percipi. Vnde si quis haru rerum

periculum fecerit, videbit in pluribus errare, quam veritatem consequi Genethliacos. Quamobrem Esaias etiam quasi haec omnibus impossibilia sint,ad filiam Chaldaeorum qui maxi- . me ista profitentur ait, Uini ct salua te faciani VI

Amrologi soli vines annunciet tibi quid euenturum sit. His enim verbis docemur,vel diligentissimos in hac re Chaldaeos, non posse praedicere quae Velit unicuique genti Deus attribuere. Hactenus Origenes. His accedit, multas esse stellas quae vel nonc re cernuntur,vel etiam nullatenus cernuntur: earum Vero quae cernuntur, paucas sibi esse cognitas,permultas Vero necdu exploratas fatentur

Astrologi. Qua ratione igitur ex paucis astris

quorum vires norunt tam confidenter praenunciant futura, cum per aliorum syderum quae nesciunt influxus, notorum sibi syderum effectus, aut impediri aut variari possintὶ nisi sorte Astrorum quae latent ipsos nullas esse vires nullosque defluxus, impudenter & absurde mentianis rur.Certe constat inter Astrologos numerari in octauo caelo mille praeterquam viginti duas stellas,quarum cum quaelibet maior iit terra, neces se est ingentem esse earum vim & potentiam, huiusmodi stellarum,vel nullam vel perexiguam notitiam habent Astrologi, quippe cum ars eΟ-rum iudiciaria sere constet ex planetarum Obseruationibus , in quibus tota propemodum - .l N a veris

200쪽

i ἐγ II BER TERTIUS

versatur Jc consumitur. Vidit hoc, qua erat peris spicacia ingeni j Seneca,& in lib. 2. Naturai.quaestionum,cap.32.elegater exposuit. Quid est aliud. inquit, quod errorem incutiat peritis natalium,

quam quod paucis nos syderibus assignant, cum omnia quae supra nos sunt, partem sibi nostri ve- dicen L3 Submissorasersitan in nos propius vim

suam dirigunt,& ea quae frequentius mota,aliter hos,alitur caetera animalia prospiciunt,caeterum,& illa quae aut immota sunt, aut propter Velocitatem uniuerso mundo parem , immotis similia, non extra ius dominiumque nostri sunt. Haec

Seneca.

s. q. Demua stelia,'qua severioribus ama , nis visa est.

SVPE MORIBVs annis vidimus stellam nouam ante illud tempus nunquam in cauo visam,& iudicio Astrologorum in eodem loco ubi stellae fixae lucent positam : haec clim ad aliquod tempus conspicua fuisset,repente tota exaspeetii

postro discessis & prorsus euanuit hanc stellam:

necelle est, vel in caelo esse generatam,&postea corruptam, idemque in aliis saepius euenire, to gis tamen temporum interuallis verisimile est: vel esse supra septem planetas alia sydera errantia quae proprio. quidem meatus, sed nobis tamen ignotos habea vel denique quas nos in octauo orbe stellas is errantes, & infixas putamus , eaS Hippar- quoque proprios circuitus & motus agere, dochus. quo addubitaste olimi ipparchum nobilissimum

SEARCH

MENU NAVIGATION