장음표시 사용
121쪽
vindicare: & quum superare bominem palam quaerit, oe culte a diabolo superatur. Is inanis est conatus, ea vana ScRom. it. superba est praesumptio. Quare ad Romanos scribit Pau- Deut. 32. lus, Charissimi, date locum irae: scriptum est enim, Mihi vindictam, &ego retribuam. Sanctus enim delectatur in Icenis, non inquantum poenae sunt, sed inquantum iustEDeo vel ab liomine inflictae. Iuxta illud, Laetabitur iustus quum viderit vindicta, manus suas lauabit in sanguine peccatoris. & hoc modo Apocalypsis cap. 6, petunt beati, Vindica sanguinem sanctorum qui effusus est. Sequitur,
Persequatur inimicus animam meam , ct comprehendat oe conculcet in terra uitam meam, γgloriam meam in puluerem deducat.
Ex tota praecedenti conditionali clare apparet qudd Dauid iustificat petitione sua cora Deo, proponedo taqua per execratione, quod si male se habuit erga Saule, incidat in manus eius, perdat honore regni sibi a Deo promissi, perdat vita:& vltimo in loco metaphorica est loquutio, signi- ' ficans quod honore suum ad nihilii redigat Saul adsimilitudinem eorum quae in pulveribus iacent, quae pro nihilo Irabentur, utpote quae ab omnibus calcari postunt. Si de Persecto etiam sit sermo, iterum inimicu, singulari numero nominans, illum magis magisque manifestat quem sepra velut leonem appellauit. Ipse enim diabolus animam pem sequitur, suggeredo:& si deceperit, comprehendet, ad consensum peccati trahens: conculcat in terra, in actum pec- Gen. 3. cati inducens. Sic enim anima peccatoris de quo scriptum est, Terra es,& in terram reuerteris si cibus serpetis, cui-
Ibidem. quide serpenti etiam & propterea forsan haec sancita sententia, Terram comedes cunctis diebus vitae tuae. Caeterum
gloriam in puluerem deducit, dum hominem mala consuetudine irretitum detinet. Superior siquidem factus, dat interitum non salutem. Et pulchre hic congruus est positus ordo verborum: prius enim fuit ut comprehederet, postea ut conculcaret. Ita dum sibi conditionem ponit Propheta, . peccantium ruina mirabili narratione descripsit. Gloria
122쪽
vero quae nunc in puluerem deducenda dicitur, potest intelligi illa superboruin vana & inepta iactantia, quae sicut. vento elatus pulueris globus citissime deperit,& qui bene
didicit vel expertus eri vitiorum superandorum gradus, intellistit hoe vitium inanis gloriae vel solum vel maxime cavendum esse perfectis: quo primo enim vitio lapsa est anima, hoc ultimum vincit. Quapropter doctoru sententia periculosius est per insensibilitatem quam per intemperantiam peccare, quod insensibilitas inhumana est quae hominem elogat a conditionibus Ic moribus suis: 3c quum omnia vicerimus, dissicillime nosmetipsos vincimus, ac facilius auro & argento quam arrogantia caremus. Sie teste
Cassiano, eos quos non potuit superare gastrimargia Scsomnus, illos immoderatio vigiliae Sc ieiuniorum frequeter superauit per salsam suasionem sanctitatis: uti probat exemplo Heronis, qui quum tenuisset quinquaginta annis continentiam de solitudinem cum summo rigore, ita ut nec die paschali voluerit statribus aggregari, nec quatu- locunque parui leguminis usu recreari, tandem a Sathana se in angelum lucis transierente suasus est, quod nulli amplius discrimini esset subiectus , propter magnitudinem
stae virtutis. Quod ut experimento probaret, se in profundum puteum praecipitem dedit, a quo extractus, vitam in labore suae deceptionis finiuicia qua nec experimento mortis reuocari potuit. Tantundem fecit monachus Mesopo- tamenus, qui quum diu obseruasset continentiam paucis imitabilem, diabolicis tamen reuelationibus sic delusus est, ut ad Iudaismum 3c circuncisionem carnis lapsu miserabili volueretur. Ostendit enim illi daemon populia Christianum cum Apostolis 3c martyribus tenebrosum, tetrum, omnique macie deforme contra vero Iudaeoru plebe cum
Noyse, Patriarchis de prophetis summa tripudiante laetitia, Sc splendidissimo lumine toruscante: suauri, ut si vellet horubeatitudinis particeps seri, circucideretur, quod de secit. Ecce quantu pernitiosius supplantat sessio perluasa sanctitas,q non bene seruata temperantia: ac quanta diligetia Persecto vitanda est haec subrepens gloriola. Sed quoniam
super his nihil demeruerit David, subiungit,b. q. s
123쪽
Exurg Domine,in ira tua, ω exaltare in
Recurrit Propheta ad Deum pro iustitia, tum pro seipso
G contra Saule & suos:& per verbu Ex ALTAR F,Deo dixit, Appare excelsus. Puniendo enim magnates, eleuatur
non in ieipso, sed in conspectu & Iaude hominu Dominus. Vel hic precatur David Christi resurrectione, uti & in prς- cedenti eius incarnationem efflagitauit, talia dicens, Quia humilitatem praecipis prior, eam imple, humilis appare, ut a te discant alij superbiam vincere. Unde aduerte iuxta Augustinum & Hilarium quὁd Christus filius Dei,omnia quae facit per se, attribuit Patri, eo quod non solitin inquan Matth. i. tum homo. sed inquantu Deus quicquid habet, habet a Pa-αIQi- ιγ ue,a quo temper natus est,& cui est coartemus, sicut splendor qui gignitur ab igne, atque diffiinditur,coaevus est illitatque esset coaeternus, si ignis esset aeternus: Filius enim inquantum Deus, ab aeterno quicquid habet nascendo acce-ῖit:&inquantum homo, ex tempore in incarnatione ha-uit omnem virtutem a Patre. Qua de re quicquid facit, a tribuit Patri,& hac de causa Ioannis cap. 7. inquit, Doctrina mea non est mea, sed eius qui misit me, Patris.Ipse enim quum sit Verbum Patris,& quia verbum alicuius idem est
quod doctrina sua ideo sequitur quod Fili' sit doctrina Patris. Doctrina quidem per identitatem, non tamen per origine, quia non est a se, sed a Patre. In diuinis enim est ordo non durationis,quo alter est altero prior, sed originis, quo alter est ab altero. sed quum Christus hic loquitur inquan- tum homo, & resurrexit in virtute diuinitatis,idcirco hane suam resurrectionem & virtutem attribuit Patri. Quapropter ei dicit, Exurge, id est, Fac me resurgere in ira contra pervicaces Iudaeos. Nam Christi resurrectio, gaudium Mgloria fuit fidelibus, sed apellis infidelibus, ira & mors. Et quoniam inquit te non senserunt per beneficia, sentiat per iracundiam. Nam expectasti eos per quadraginta duos annos post passionem meam, ut conuerterentur: quo in tem pore cum honore sepulta fuit synagoga,& cestaverunti galia. Verum quia contemptores indignos septiostiterunt
124쪽
tanti beneficii, Exaltare in finibus istorum inimicorum, ipsos per Vaspasianum & Titum dispergendo ac pessundando. Cuiusce rei figura praecessit, . Regum cap. 2, in duobus ursis egressis de saltu, qui laceraverunt quadraginta duos pueros de Hiericho, Helisaru irridentes. Aut si Perfectum hic loqui intelligas,no aduersus homines ista precatur, sed aduersus diabolum & angelos eius, quorum possessio peccatores atq; impij homines sunt. Et hic vindicta,
quae dicitur ira in cacosmonem debet aduerti, qui toties punitur, quoties ab eo peccator subiugatus eripitur. In ipsis etia exaltatur Dominus, quando a couerietibus conses.so laudis offertur. Non ergo si iens sed misericors perfectus aduersus diabolu orat, quoties rogat ut ei auferatur
ista possessio ab illo Domino qui iustificat impiu. Sequitur,
Et exurge,Domine,Deus mea in praecepto quod
manda bin synagoga populorum circundabit te.
Petit humano more Dauid quod quasi a somno surgat Deus ad faciendu sibi iudiciu quod madauit fieri per alios. Praecepit quippe iudicibus Dominus faciant iudicium Oin Leuit. 14.
nibus iniuriam patientibus, maxime autem quaerit vindi- & L. eari de suis inimicis, quum Sc Deus puniens propterea cir- Parali. io cundatur cultu a mortalibus. Nam Deus quiescens a puni- Esaue i. tione, frequenteras poratis& veterno peccati inuolutis non aestimatur excelsus: sed quam primum punit, quasi re- . uertitur in celsitudine, usqueadeo signis praecipue ducitur haec infirma mortalitas. Saepe insuper ubi senserunt ingrati Dominum irascente,dant finem impietatibus suis, & finitis inimicitiis exaltatur Deus in fini Dus inimicoru suorum.
Ista etiam potest esse vox Ecclesiae Sponso dicetis, Exurge Domine IE sv CHRisTs in praecepto humilitatio - quod mandasti, ut qui humilitate praecepisti, humilis appareas. Aut suam resiirrectione mandauit Dominus in praecepto, quando in Euagelio dixit Discipulis, Tertia die resum Matth. Σό gam, praeceda vos in Galilaeam. HIc vero ob certitudinem Prophetiae ponitur tempus praeteritu pro futuro. Duplex. autem est intellectus in his verbis, synagoga populorum ei undabit te. Congregatio enim populorum siue cre-
125쪽
dentium siue persequentium potest accipi: quorum utrun ;eadem Domini nostri humilitate factum est: quam contemnens persequetium multitudo circundedit eu. De quare di-Pul. i. ctum est, Quare fremuerunt gentes &c. Astiteriit reges te rae & principes conuenerui,&c. Credentiu autem per eius humilitatem multitudo, etia ita eum quasi corona quaedam circundedit seu cinxit, ut verissim E diceretur, Caecitas ex Ro. I. parte in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret: m- tantum siquidem Israel dc delicta & perfidia occuparunsivi veniret tempus quo Gentes omnes admitterentur ad vita & ita omnis Israel per fidem saluaretur. Haec dum facta sunt exaltatus est Dominus in toto orbe terraru, quem potestas diaboli possidebat :& vindicauit Messias in daemone, quando ab eo abstulit quod tenebat. Christi nempe aduen-ZMha i 3 tu idololatria destructat uti praedixerat Zacharias. In die
illa disperdam nomina idolorum de terra, & non erit ultra eorum memoria: ita ut nulla sit alia modo vera religio nisi tantum nominis Christiani. Sed quum Dominus exurrexerit.quid aliud superest deprecemur, nisi reuertatur ad Pa- trem 3 Propterea nunc sequitur, Et propter hanc an altum
Et propter banc in alium regredere, Dominus iudicas populo , .
Explicans Dauid quae sit illa vindicta quam petit de
coniuratoribus suis, Deo dicit, Propter hanc iustitiam faciendam de supernis procede. Dicitur enim Deus quodammodo progredi in altum, quando effectum suae potentiae ostendit, qui prius non apparebat : & In multitudine prodigiorum vere se Dominum ostendit, uti etiam alleruit Moysi & Aaron, Exodi cap. 7, scient AEgyptij, quod ego sum Dominus qui extenderim manum meam 1ia per AEgyptum, Reduxerim filios Israel de medio eoru . Et homines videntes Deum istam exercere iustitiam, credunt hanc de eo celsitudinem, quod Dominus iudicat populos. Si vς- ro Christianae animae sit interpellatio, talia dilecto loquitur, Quod mortuus es, pro nobis mortuus es: quod resurrexisti. nobis resurrexisti: idcirco & pro nobis ascende, ac
126쪽
propter hanc tua Ecclesiam regredere in citu unde descedisti. Regredi enim, est unde veneris iterata via reuerti. Hoc modo enim Christus glorificatus dedit Spiritum sanctum Ecclesiae, qui ante glorificationem eius, dari non posset: Ioannis cap. 7, Nodum erat Spiritus datus, quia Iesus nonduerat glorificatus. Etsi enim Prophetae acceperunt eundem Spiritu, & Ioannes & alii ante resurrectione Christi, tamen erat alius modus donationis futur' apertior & plenior. Post resurrectione enim quam primu apparuit Apostolis, insuf- Ioan. 2. . sauit in faciem eorum, qui flatu primo homini anima indi- Gen.2.dit,&de limo erexit. significans ergo se esse eudem, insuD Ibidem. sauit Spiritu Apostolis, ut de luto exurgerent. Deinde post Asccsionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut o- A t. 2.mnes Gentes docerent, sicut omnium linguis loquebantur. Et quando aperte haec humanitas Christi in celum recepta, firmatur spes nobis de nostra sutura beatitudine, dum lain portione nostrae carnis in caesis glorificatam cernimus. Propter igitur ista tanta dona quae Ecclesiae successerunt, Christo in callum eleuato, nunc ei dicitur, Propter hac in alium regredere. Tum demum Propheta mutas personam, subiungit, Dominus iudicat populos:& hoc quidem fit iudicio
discretionis & retributionis, nunc pios protegens, & malos ordinans,& postea unicuique secundu opera sua reddens. enitens vero supra aiebat, Saluum me fac propter mise- Psal. c.
yicordiam tuam. qua vocat ad poenitentiam iam autem vocatus, quia praecepta seruauit secundum iustitiam, petit iudicari, dicens, Iudica me,&c.
Iudica me Nomine,secudum iustitiam meam, secundum innocentiam meam super me.
In superiori Psalmo, uti supra dictum est, infirmus depre- Psad. s.cabatur, misericordiam potius implorans Dei, quam come- memoras ullum suti meritu. Nuc autε quonia vocat' tenuit& seruauit precepta, audet dicere, Iudica me, &c. Felix ista anima dccoscientia qu.ae haec potest loqui, Iustitia & innocetia sunt super me, quia a Deo sunt, & de supernis habemus, non a nobis. Ita ergo dicitur secundum iustitiam meam, &secundu invocetia mea super me. Tanqua si l lacerna ardens
127쪽
& I ucens diceret, Iudica me secundia flamma quae super me est, id est, non qua sum ego, sed qua sulgeo accensa de te. Atque iterum ante iudicium retributionis, ait Propheta,
Consumetur nequitia peccatorum,&C.
Consumetur nequitia peccatorum. diriges iu- sum, crutam corda in renes Deus.
Loquitur David more expectantiu cu desiderio sentetia iudicis, & eofidentium in bono iure causae sui. Soliti quippe sunt dicere, dignoscentur innocentes atque punientur iniustitiam fouentes. Maxime autem bene sperat pro sua iupsal 23. stitia, quod Dominus scit cogitationes hominum, & quando vanae sunt. Nunc vero petit cito terminari nequitia Saulis: quod impletu suit, I. Regum cap. 27, quando Dauid timens incidere in manus eius, fugit ad terram Philistinorii.& nuntiatum est saul quod Dauid fugisset in Geth,&non addidit ultra ut quaereret, desperans leposse capere eum.
Insuper haec omnia de Christo intelligendo, non Potuit illi ut iustitia dirigi, nisi Iudiorum iniquitas impleta fuerit, uti eis praedixit Matthaei cap. 23, Quia filij estis eorum qui
Prophetas occiderunt, dc vos implete mensuram patrum vestrorum. Illi Prophetas, vos Dominum Prophetarum occiditet illi interfecerunt seruos, vos Dominum crucifigite. statim tamen sequitur poena decreta, quia venit super eos
Matth *3- omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a languina Abel iusti, usque ad sanguinem Zachariae filii Barachi ς Se. Hinc horrendum est peccatis alia peccata addere,& ita sua mensuram implere: quia incertum est pro qua culpa, aut quanto scelere, occulto iudicio suo sit nos in praesenti vita iudicaturus Deus, ut seducamur, & seducti tandem perpe, tuis cruciatibus condemnemur. Sic enim poena temporalis decreta, patienter & necesse ferenda est. Propterea 2. Machab. cap. 9, de Anthioco scriptum est, Orabat scelestus Dominum, a quo non erat misericordiam consequuturus. de
r. Reg. rs Samuel in libro Regum, Porro triumphator in Israel non parcet, dc poenitudine non flectetur, neque enim homo est ut agat poenitentia. Hic autem petit Christus accelerari mortis suae aduentum, ut cito suus ςI rificetur ascensus.
128쪽
Completa veris est nequitia Iudaeorum quando crucifixus est. quod verbum &ipse positus in cruce dixit, Consum- Ioatuismatum est. Directus est autem iustus, quando resurrexit &in caesos ascendit. Sie pietatis studio id videtur expeti, per quod vita omniu probatur impleri .Aut istud nuc non optat Propheta, sed tantum quod facturi erant Hebraei, pr. aedicit. Et quoniam non solum dictum est Apoca. cap. 22, Qui inserdibus est,irdescat adhuc: sed etiam dictum est, Iustus iiistificetur adhue,& sanctus sanctificetur adhuc: annectit, Dirige ius um, scrutans corda & tenes Deus. Semper Ecclesia in occulto directa est. Id quidem tempore martyrum, quum adhuc odiosum esset nomen Christi: & propterea usque adhuc multa sancte solum traditione Apostolom obseruam', quae nusquam ab eis literis mandata reperimus. Sed ista primitiua in Ecclesia duntaxat ore ad os dabant, ne vile-ῖcerent aut pessundaretur apud Ethnicos 3c infideles, quo- Tu tunc erat maior numerus quam Christicolarum. At post- qua magno in culmine coepit esse nome Christi, crevit bypocrisis, id est, simulatio eoru scilicet qui nomine Christiano malunt hominibus placere,quam Deo. Quomodo ergo dirigetur iustus in lata coisione simulationis, nisi du scrutatur corda & renes Deus, videns omnium cogitationes, qui nomine cordis significatae sunt,&delectationes, que nomine renum intelliguntur Rocte temporalium & terrenam
rerum delectatio renibus tribuitur, quia & ipsa pars est inferior hominis, Sc ea regio est ubi carnalis generationis voluptas habitat, per quam in hanc aerumnosam & fallacia laetitiae vitam per successionem prolis natura humana traia ditur. Sed quia mali sunt occasio directionis bonorum.
nam quod lima est ferro, hoc est malus bono) ideo subnectit quod non Blum dirigit, sed etiam adiuuat iustum Dominus:&propterea inquit, Iustum adiutorium,&c.
Iustum adiutorium meum ά Domino, qui salus
Quoniam Dauid non humano sed diuino iudicio se ib- mittit iustificandum, & Deus non semper in hac vita bonos declarat iustos, sed impios permittit florere, tanquam si es
129쪽
sent iusti: ideo nuc ait, quod ipse adhibet defenserem sumuDeum, non quatenus permittit mala, sed quaten' saluat rectos corde. Pr terea incarnatio illa quae propter nos suscepta est, hic ad nos loquitur animados: nam licet istud de se
videatur dicere Christus per id quod subiectus est Patri, spe
tamen in se credentibus inεstimabili pietate largitur. Nam quum una eademque Dei hominisque persona ut, situ humanitas dicit adiutorium, potentia Verbi, quod rectis corde & veniam tribuit & salutem. Sic igiturPerfectus nunc his praesidiis sultus, etiam ait, Iustum adiutorium meum a Domino,qui me i uste adiuuat contra malos, quique saluos facit rectos corde, qui in operibus suis rectam habent intentionem. Est enim hoc auxilium medicina Christiana sed duo sunt officia medicinae: unum quod infirmitatem nat, alterum quod sanitatem conseruat. De primo supra di eitur, saluum me fac propter misericordiam tuam. Quippe ibi misericors auxilium est, quia nullum de condigno habet meritum peccator, qui aahuc iustificari desiderat. credens in eum qui iustificat impium. Hic vero iustum est auxilium, quod iam iusto tribuitur: & de genere est cop- seruantis medicinae. Vtraque salvos facit, sed illa ex urtia tudine ad salutem transfert, baec in ipsa salute conseruata Iusto aute auxilio sal uos facit Dominua rectos corde. Nam
sicut scrutatur corda & renes, ita salvos facit rectos corde, & renibus: quia cogitationes malae sunt in pravo corde, dc bonae in recto cordet delectationes alitem non bonae ad renes pertinent, quia inferiores sunt atque terrena bona vero non ad renes sed ad ipsum cor. Propterea non ita dici possunt recti renibus, sicut dicuntur recti corde, quit iam ubi cogitatio, ibi & delectatio est. Sed operuersoru iniquitas consumaturi
Deus iudex iustus,fortis oe paties,nunquid irascitur perseingulis dies'
Iustus dicitur Deu s, quia tribuit unicuique in fine prout gessit in corpore. Ipse etiam est sortis, quia nullus potest impedire
130쪽
impedire eius voluntatem, quae si beneplaciti fuerit do
ctorum sententia semper impletur . quemadmodum Io-quitur per Esaiam cap. 4s, Consilium meum stabit,&omnis voluntas mea fiet. Qua in re satis patet nullum cia se Deum nisi eum qui & futura ab aeterno indeceptibiliter nouit, & ea in impedibiliter implet. Caeterum quid de eius patientia dicemusὶ An diuitias bonitatis eius & patie- Rom .i tiar& longanimitatis contemnemus 3 Copiosa est bonitas quae multa vel multis peccantibus multa bona ministrat, Uandiens, ut ad poenitentiam attrahat: copiose, quae tot &tanta peccantes sustinet, nec cito punit, & hoc est longanimitatis i quia non ad horam est, sed longa per multa expectans tempora, & propter conuersionem dissimulat, metu iudicii terret, & spem conuersis promittit. Hae de
causa subditur, Nunquid irascitur seu ut quidam significantius legunt Nunquid iram adducit per singulos dies quia non in ipso est ira qua punit, sed hane per ministros
exercet, quam per patientiam ad tempus dissimulat, expectans interim peccatorem ad poenitentiam, neque quotidie punit prout & quotidie peccamus :& propterea adprobandam hanc Domini longanimitatem, nunc dictum est, Iram non affert per singulos dies. sed nunquid pro-yterea tibi de impunitate blandiris, quia Deus in praesenti non reddit 3 Et tu longitudinem temporis & abundantiam bonitatis intuens, putas iam non esse iudicium 3 Audi Scripturae sententiam, Non tardat Dominus promissis, sed' , Pet , patienter agit propter vos, nolens aliquem perirdi, sed omnes ad poenitentiam conuerti: bonus est expectando, iustus puniendos unde admonet Propheta, Ne tardescon . Ecelesiasti
verti ad Dominum, neque differas de die in diem : subi- ei to venit sta eius, & in tempore vindicte disperdet te. Et iterum, Ne dixeris, peccaui: & quid accidit mihi triste test ibidem enim Altissimus patiens redditor . Nulli se homines per patientiam Dei seducunt, quia non vult statim punire pec
cantes. Putatur enim aut res humanas minime curare, aut
culpas indulgere, quia differt. Pleriq; etiacotra se calunt Iux cur in prisenti no reddit no intelligctes, o, si ita fieret