Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

nullus pene hominum remaneret, neque unquam de iniustis fierent iusti. Ideo autem hominibus videtur Deus diu expectare peccantes, quia nos quum parui teporis Gmus , annos centum aeternitatem putamus: ille autem a-vud quem mille anni pro uno sunt die, centum annosvnius Psa. 83.3c horae spatio non coaequat. Quppropter hoc paruum esta. Pet. s. apud Deum,quum etiam homines soleant multo tempore correptionem sperare peccantium . stultus igitur est qui tardat conuerti ad extremum usque suspirium vitae suae, α hanc Dei patientiam contemnit: qui no sic ea utitur ad poenitentiam ut Deus intendit, sed ad impunitatem vertit. Quam enim poenitentiam tunc moribundus agere potest vir totus in peccatis genitus,& enutritus, qui nec eam gustauit, nee quid poenitentia sit, nisi forte dormiendo, nouit totus adhuc sicularibus innodatus negotiis, quem angμ-stia premit parentum quos deserit,qu em in firmitas conterit,quem dolor diuitiarum & temporalium bonorum concutit, quum eis non posse frui amplius se cernit 3 Quae sane potest esse poenitentia, quam solum quis accipit quia se viuere non posse amplius cernit 3Quapropter ne tardet Christianus conuerti ad Dominum, filius ad patrem cito confugiat , neque misericordia Dei abutamur. Nam tanto graviora inueniuntur delicta, quanto diutius pia longanimitate ad poenitetiam tolerata sunt. Vnde hic Pialmographus ne audita hac tanta patientia Dei securi ferent pigri peccatores, addit: Nisi conuersi fueritis,& caete.

Nisi conuersi se eritis, gladium suum vibrabit,

arcumsuum tetendit parauit illum.

Imprimis subiungitur futura punitio Saulis & praedicitur modus mortis quo occisus fuit: tum quantum ad gladiu: Saul enim occidit seipsum irruens super proprium gladiu.

qui dicitur hIc gladius Domini quia id fuit factum periu-1. Re. vlti. stitiam Dei vindicantem: tum quantu ad sagittas enam Saula sagittariis Philistinorum, antequa irrueret super propria

alad ii, percussus fuit, ut patet I. Paralipo. cap. IO.&. I. Re-

, gum cap.Vltimo, quoru arcus ratione qua supra hic dicitur arcus Domini. Aut si mauis nuc Propheta contumaces

terret

132쪽

terret Iudaeos, qui Domini lege cotempta, idolora culturis nefandissimis seruiebant. Gladius siquidem suit Christiis,

qui primo aduentu vagina humilitatis tectus, in secudo cooruscabit suis lucens, δc impios terrens.Vibrare autem illud dicimus, quod modo lume, modo umbras tremulas probatur ostendere: hoc constat Domini incarnatione euesiisse, quando perfidis tenebras, fidelibus autem lumen suae deitatis ostendit. Et ne dicant homines id sibi non fuisse pridictum arcum id est scripturam comminantem tetendit, minando malis, ne eius patientia remissa putaretur:& in qua sortitudine noui Testamenti, quasi neruo quodam puritia veteris flexa & edomita est. Ad extremum posuit,Parauit illum, ut mos ipse sagittantiu plenissime videretur expressus: qui postquam tetenderint arcum, contra signum manu collocant, in sagittandi opere brachia praeparantes. Hunc

igitur arcu Dominus parauit, & per Apostolos & per legiolatores,& perdoctores scriptura promulgata,& intelligibilem faciedo. Arcus etiam iste, iustitia Dei vindieativa accipi potest. Sepiuscule enim contra Ecclesiam tendit Dominus arcum suum, quasi inimicus, quia ipsa inimica est, nec vult audire clamantem, ut poeniteat & redeat. Per arcum enim sic iudicium intelligitur quo quisque fidelis nuc percutitur, ut corrigatur,vel mitius puniatur,aut diu tenditur ut quum peccata consummata suerint, ad puniendum grauius relaxetur .Nam quum Deo peccauerimus, & diutius per patientiam eius expectati, ad eum per poenitentiam reuerta noluerimus,lendit arcu iudicis sui contra nos,& dextera potentiae suae quicquid ornatus scientiae vel virtutum visi sumus habere, totum dissipat,& exercet in nobis vindictam indignationis suae, eo quod noluerimus intelligere misericordiam & beneficentia immeis clementiae suae. Sed videamus uterq: arcus praeparatu q uas sagittas emiserit.

Et in eo parauit uasa mortis, sagittas suas m dentibus essecit.

De Saule intelligedo, sagittae Philistinorum quibus eo- fessiis, recte & ardentes, id est valde graues suis complici

133쪽

Apoca.

rendo, mirum quod Dominus in arcu siuo vasa mortis & si gittas ardentes habeat:nis per vasa mortis, haereticos inteI ligamus, qui ex eodem arcu, id est ex eisdem scripturis, in animas non charitate inflammandas, sed venenis perimedas insiliui: adducto supercilio de Sacris inter viduas philosophantur lustrant magnatum domos, haerent salutationibus matronarum :religionem nostram Paganam faciuntr& fidem Christi eontentione torquent verborum: dicunt mortalibus,comedant, bibat, balneas adeant, muditias appetant, Unguenta non spernant,& hoc modo illa dogmaticant quae plena virtutis esse asserunt: Nicolaitarum simiae. docentes edere & moechari, se teque maiori procacitate defendunt libidinem, quam exerceant. Interim mitti panε manducant doloris,istorum haereticorum sacramenta se ruendo, quae ab Ecclesia extra quam non est salus pr i se,. untaxat incommodant. Id tamen perfidis non contingit nisi pro demeritis malo enim voto per peccatum legentes, male coguntur intelligere. ut eis suum peccatum poena site Quorum tame morte, filij catholicae Ecclesiae laquam quibusdam spinis a somno excitantur, & inde magis atque mafis ad intelligentia diuinarum proficiunt Scripturaru Sed aec vasa mortis & hae sagittae ardentes, praedicatores sunt, qui inobedientibus propinant de Scripturis sanctis mortem: bonus vero ex his vitam recipit:vti loquitur Paulus tox.Cor. r. ad Corinth. Christi bonus odor sumus Deo in his qui calui fiunt,& in his qui pereunt. aliis quide odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam. Ita ueprauata est natura, ut a mara sit veritas, blanda vitia existimentur. Sed nec chirus gus crudelis est, si carnes mortuas ferro resecat,n quedurus medicus dicitur, quando segneticum ligat. Du vero prς- dicator dicit quosdam scelere, periurio, falsitate, ad dignitatu nescio qua prouenisse, quia ad te qui te intelligis innocentem p ridet aduocatum qui patrono egeat , quadrant dignam eloquentiam nare subsannat, quid ad te qui disertus es vult in nummarios inuehi sacerdotes, tu nisi diues es, quid irasceris quicquid dictum fuerit, in te dicium pu- eas: in quodcunque vitium styli concionantis mucro con torquetur, te clamitas designari: conserta manu in ius --

134쪽

eat. Quod si in descriptione foedorum semper quis irasti tur,iam ei cum Persio cantandum, Optent te generum Rex & Regina, puellet Te rapiant, quicquid calcauer is hoc rosa fiat. Istud etiam dat contilium iidens Hieronymus, quibus absconditis possit pulchior apparere: nasus non videatur in facie, sermo non senet ad loquendum, atque ita Sc formo-ssis de disertus videri poterit. Per arcum insuper iudiciu Dei intelligendo, in eo diuerta sunt sagittar aliae mittuntur Coloss. Dad perimendum veterem hominem cum actibus suis: aliae

ad flagellandu, aut ad coronam, aut ad correctionem, aut ad pCena. Quosdam aute non percutit Dominus ut corrigatur. quia arcus in furore tenditur, ut corde indurati durius feriatur. unde Psal. s 9, Dedisti metuetibus te significatione, ut fugiat a facie arcus, &c. Et pulchre dixit Ardetib , no ar-stris, hoc est qui arsuri ut agittis ipsi' sed quo cuq; co da ardere viderit, illos pcutit. Nuc sequitur malorii culpa.

Ecce parturit intulinam,concepit dolorem, γ perit iniquitatem.

Descripta morte Saulis , destribitur perseverans malitia ipsius contra Dauid ob quam meruit puniri. Describitur autem ex similitudine progressus naturalis in generatione humana, in qua primo mulier concipit, deinde parturit, & tande parit: ut per hoc inteli igas perfectionem malitiae habentis omnia requisita. saul enim primo coneenit x Rog dolore ex inuidia contra David, dicens: Mihi mille & filio Isai decem millia dederunt. Parturiit autem iniustitia, quido dolore inuidiae inualescente qui similis est dolori mu- Iaeris parturientis filiam suam Michol dedit ipsi Dauid ut eum cadere faceret gladio Philistinorum, I. Restu cap. is Peperit etiam iniquitatem, quando apertὰ & manifeste voluit interficere eu, i. Reg. is, Cuius simile facimus quoties

nequitia in animo cocepta, opere cosium matur. De Chri

sto insuper praesentia intelligendo, Populus Iudaeorum parturivit iniustitia, quando videns Dominum pro Glute humana miracula facientem , & pro virtute simiornm 4 ν

135쪽

HI EXPOSITIO

et vllarenus adhaereret. Concepit dolorem dum para Ilis & doctrina cuos Ti a via sira mala reuerti noriluit : peperit iniquitatem, quando sua in malitia perseue-IOan. I'. rando,dixit, Tolle, crucifige eum,&c. Sed quum prius sit concipere S postea parturire, merito anteriori loco parturire posuit, ut ista nequitia non ex alieno malo concepta, sed fuisse propria mostraretur. Ecce igitur quo ordine iniquus currit ad mortem; concipit ex suggestione diaboli per consentiam in peccato, cui debetur dolor, qui merito dolor dici potest,quia mala volutas ipsi se torquet, ipsa sui supplicium est. Deinde fit, peperit iniquitatem, dum opere consummat quod ante peruerse cogitauit. Atque quu nunc IlIc sit aliquo modo ordo praeposterus,praesens deord inatio liter deordinationem peccati signat. Malus siquidem primo concipit voluntatem peccandi, secudo parturit per conatum adimplendi: tertio parit in actu peccandi: Et sie la

eum aperuit, &c.

Lacum aperuit m odit eum, oe incidit inf-veam quam fecit.

Altera hic utitur metaphora Propheta, circa culpam Sc poenam simul Saulis, ad similitudinem fodientis foueam ad casum alterius,& tamen ipse ruit in illam. Nam Saul quisit. Reg. Ia uit occisionem Dauid per Philistaeos,&ipse ab eis occisusci vita est. Sic fraudem pariendo prius laeditur fraudator, damno innocentiae, quam alius damno pecuniae, quia qui peccat, prius in se quam in alium peccauit. Tantundem de populo Hebraeo, Vaspasiano & Tito repugnanti, Hierosolyma capta & destrucia, dici potest, qui Irustra se muro cinxerat, uno die & expugnatus & trucidatus. Sic lacus iniquitatis ipsum perdidit, & qui parauerat foueam alteri, in eam incidit. Vnde sequitur, Convertetur dolor eius, &c.

Conuertetur dolor eius in caput eius, oe in ue

licem ipsius iniquitas eius descendet.

Ad literam,vorum fuit quAd super caput saviis descεdie de reuersa est iniquitas eius, eo quod etiam hanc poena inccrtit, quod abstinum caput eius fuit per circuitum pori

136쪽

tum apbilimus, ut patet I. Paralip.cap.ro. De Hierusaleprarierea intelligendo, conuersus est dolor & destructio in eam quae erat caput& metropolis totius Iliael. Hic simi- Iiter c Α pvΥ, nostram anima debemus accipere, qua parte sumus sine dubio celsiores. Quod si delictis contingat anima vinci, supra eam necesseest emineant peccata, quae multitudine prauitatis exundant: & recte tune erit iniquitas eius superior, & ipsa inserior, quum ipsa iniquitati suae sponte se subdiderit: & ita suo vulnere vulneratur : quomodo si aliquis mittat in altum lapidem, & non sit cau- Eccle. Σα tus,& lapis venerit in caput eius. Vertex vero dictus est, quod dextra laevaque vertat capillos, qui significat capitis furninitatem: quam rationem esse non immerito dixerimus, quia contemplativae animae culmen excelsu in est:

unde etiam Creatoris portat imaginem. Haec si peccatis obruentibus inclinetur, peccata grauant & onerant ne sursum volet. Hoc fit quu m in homine peruersis seruit ratio, & libido dominatur. Sed quia talia Perfectus iste iam euaserat, laudat Deum, & dicit, Confitebor, dcc.

Confitebor Domino ecundum iustitium eius, Uitam nomini Domini alti L l

Concludit David gratiarii actiones,praeuidens se exauditum:&promittit, Confitebor Domino confessione laudis secundum iustitiam, non meam, sed eius qui exercuit iudicium inter Saulem & me: qui non permisit timetes se disperdi. Et psalla &c. qui me a lametis tristitiae in gaudia sempiterna perduxit. Sic & quilibet fidelis potest Deo confiteri, vere iustus es, Domine, quando & iustos usqueadeo protegis, ut per teipsum eos illumines, & peccatores sic ordinas, ut non tua, sed sua malitia puniantur. Itaque postqva dixit, Confitebor Domino &c. ne peccatorum confessionem intelligeremus, adiecit ultimu, Et psallam, dcc. Psalle re autem iustorum ad gaudium pertinet, sicut poenitentia peccatorum, ad tristitiam. unde hic Psallere accipi potest, ut sit, operibus Domini mandata peragere,& hymnos voce

ae corde cantare.

137쪽

Domine, Dominus noster, quam admirabile es

nomen tuum in uniuersa terra.

In Hebraeo huic Psalmo talis praeponitur thulus, ad victoriam super ha Rhithith Psalmus David. Quod autem additur super ha ghithith, alij instrumentum musicum in tellexerunt ab urbe Gath, quam nuncupamus Geth, deno-

tunc colligebantur & torquebantur vindemiae in torcul Leuit. 23. ribus. In quo septimo mense praecepit Deus celebrare tria Gen. 22. festa, scilicet festum tubarum,in memoriam sacrifici j ipsius Abrahae: festum propitiationis, decima die,& festum tabernaculorum,decimaquinta, ob memoriam peregrinationis per desertu, quando filij Is ael habitabant sub tentoriis. Et voluit Deus illa tria festa celebrari unoquoque septimo mε se, maxime quod mysteria illorum trium festoru erant complenda in hac nostra septima aetate. Nam in ista septima ae- cta si tate fuit immolatus Christus, figuratus per sacrificium A brahae: quo in tempore fuit congregatum ouile Dominicum ad unum pastorem,& contusa atque diffusa tota vindamia sacrae Scripturae, necnon & sparsum vinum Euangelicum, repositumque in promptuario Ecclesiae. Qua de re totum tempus gratiar, & tota ista septima aetas dicuntur se- Ptimus mesis mundi, & tempus torcularium spiritualium: quae

minatum: vel secundum alios, utua mitrumentu ruit agno

minatum a Getheo,quod Dauid adinvenit ipsum,dum habuit victoriam de Goliath qui cognominabatur de Geth. I. Regii cap.r 7. & in memoriam illius tantae victoriae diuino auxilio partae, imposuit hoc nomen alicui mirifigo musico instrumento, cum quo laudes Deo decantarentur, in recognitionem istiusmocli beneficii. Alij vero Hebraei interpretationem nominis ghithith sequuti, torcular Latine dixerunt: unde pro titulo, Septuaginta & Hieronymus legunt In finem pro torcularibus Psalmus David. Meminerisque propterea totum tempus gratiae & septimae aetatis in qua sumus, fuisse figuratum ter septimum mensem qui apud Hebraeos dicebatur mens & tempus torcularium, quia

138쪽

huae torcularia, voces sunt omnium Prophetarum, quae tuc impletae sunt, quando vitis vera clauorum ferramentisi laniata est,&in ligno crucis posita, lancea percusso eius Ioan. ry atere tantum vini in his torcularibus fudit, ut non in Iudaea solum, sed in uniuersa terra nomen Domini mirabile

clamaretur Quare hic Psalmus Propheticus est de regno Christi,uti Apostolus abunde satis ceclarat in Epistola ad

Heb.cap. 2. Et hac de causa nunc a nomine incipit demirationem sitam Propheta,dicens, mine omnium, per potentiam ac subernationem, Dominus noster, secundum receptionem & cultum,valde admirabile est nomen tuum in uniuersa terra, hoc est in creaturis quae infinitae sunt. Nullus enim sufficit omnes creaturas agnoscere, in quibus es admirabilis. Quis enim aut naturas rerum terrena-ἔum, aut maris ambitum, aut immanis huius aeris diffusionem, aut ornatum rerum caelestium sufficienter possit dignoscere, quae Dominus incomprehensibili sapientiae suae virtute disposuit3 Est insuper terra vivorum, scilicet car- Pal. xc

Ium:terra mortuorum,videlicet infernus: & terra viventium &morientium,utpote hic mundus: de in his omnibus est nomen Domini admirabile de gloriosum . Nam quod pro nobis homo factus est, quod mortuus 3c quod resurrexit, ac in caesum ascendit, ubique est diuulgatum ac mirandum. Porro ipsum Dei nomen & admirabile & ineia fabile esse arbitrati sinit Iudaei: iuxta illud Exodi cap. ς, Nomen meum Monai non iudicaui eis. Vnde desiderabant antiqui patres aduentum Messae, quatenus Deus reuelaret munim hoc nomen suum. Esaiae s . Vtinam disrumperes caelos, & descenderes ut notum fieret nomen

tuum,&c. Sic Filius factus homo, dictus est Verbum Patris, qudd Patrem mundo notum fecerit, quemadmodum vox seu loquela solet aperire quod animo mentόque esausum gestamus. Et dum ipse Filius habitu inventus est ut Philip. di

homo, tunc notum fuit nomeu Patris hominibus. Filius Ioan. 37. siquidem, Patrem refert, &relativa sunt simul natura. Idipsum vero nomen Dei apud Hebraeos non est nisi trium literatu, quia tamen una earli geminatur, ideo quatuor literarum,seu tetragrammaton dicitur, ut idem nome unum

139쪽

vero tria, ad trinitatem respicit personarum. Tres igitur. huius nominis literae, tres diuinas designant hypostases: nam prima quidem, scilicet' Iod, quae principium interpretatur,renissime Patrem in diuinis insinuat:qui quum a nullo sit, aliaeque personae ab eo emanent, principium sino principio dicitur. Secunda vero, scilicet Π Ηe, quae Esse vel Viuere signiscat, Filium in diuinis apertissime induit, v - 1 per quem omnia quae facta sunt, esse coeperunt: & quie- quid factum est in ipso vita erat. Tertia autem, scilicet Vau, quae copulatium dictionem, B T,denotat, Spiritu Sanctum optime exprimit: qui quum sit amor Patris & Filii quo se vicissim amant, recte copula, id est nexus utriuiaque nuncupatur. Et harum literarum sola secunda geminatur, ad insinuandum solum Filium, qui secunda est in Trinitate perssina, duas habens naturas in una persona. Haec quoque geminata literan He, ultimo loco ponitur,' ad significandu 'quavis tres personae diuinae sint ab arterno, tame incarnatio facta est nouissime in tempore. Uerum enimuero quoniam Messias & perfectus Deus Se perfectus

homo futurus erat, idcirco Prophetae ad insinuanda utriuiaque naturae ipsius veritatu, eu quadoq; Deu, nomine tetra- grainaton , siue alio diuino nomine, quadoq, hominem, lea

aliis nominibus humana natura designatibus, appellat. Sed quia salus humani generis no nisi per Deu humanitati hy-M, ει 1 postaticae unitu fieri debebat,ideo nome i a s v s, quod Saluator interpretatur, inter caetera nomina ipsi Messiae attributa, est illi magis proprium magisq; coueniens: quu non solia utraq; natura, diuina scilicet Sc humana, quae in Meuia ipso hypostatice uniendae erant, coplectatur: verum ipsam, quoque humani generis salute, quam ipse operaturus erat, apertissime insinuet explicat quoq; creatione, redemptione, de glorificatione. Quodquide nomen vocatu est ab angelo, Matthaei ca. I, Vocabis nome eius i E s v M:ipse enim saluu faciet populit suu a peccatis eoru. Hoc ide praedixerat Abacuc ἔ- Αbacue, Ego aute in Deo gaudebo, & exultabo in Deo I su meo: Rabbinus etiam Haccados, qui tempore Coiulum. Romanoru fuit, resertGalatinus Antoniu Consule allo- . .. quens,

140쪽

roquens, haec de ipso nomine inter caetera scripsit, Quia Messias homines salvabit, vocabitur Iesuali: Gentes aute alterius nationis, quae fide eius sectabuntur, vocabui eum I a s v M. Neeests, quis dicat in sacra scriptura tres alios hoc nomine Osu appellatos fuisse: Iesum scilicet Naue, qui Deut. r. ω fuit fortissimus,& filios Istaei ad terra promissionis intro- Eccle. 4 sduxit: Iesum Sirach, qui fuit doctor sapietissimus, suis ut Ie &. 49.δcgitur in Ecclesiastico teporibus sapietia renouas: & Iesum Agg. i. de Iosedec, qui fuit sacerdos sanctissimus, temptu Domino ae- 2.dificas. In quibus plenissime ipseMessas antesignatus est. Na arbitror no improbabile esse hos tres nuqua suisse nomine Iesu vocatos. Siquide ut peritis linguae Hebraicae co- stat unusquisq; eoruno Iesua, id est, I a s v s, sed Iehosua, quod loge aliud significat), appellatus est: na Iesua siue Ie-uis, ide est quod Saluator Ieho sua vero, Deus salvabit, in .

terpretatur: ut inde pala innueretur unu tantu venturu fuisse Saluatore, qui Deus & homo suturus esset: dc Deus quide, ut saluare posset: homo vero, ut pro humani generis salute morte obeudo diuinariustiti x satisfaceret, quae ipsum setisfactore eiusde generis cu pramaricatore esse requirebat. Caeterv efficacia istius nominis patet etiam Marci cap. I 6, his verbis, In nomine meo daemonia eiiciet, linguis loquetur nouis, serpetes tollet, & si mortifera quid biberint, . . 'no eis nocebit: super aegros manus imponet, de bene habebunt. Quaequide signa nascete Ecclesia necessaria suerunt, ut fides miraculis nutriretur. Fide aute nuc firmata, iam amplius ista necessaria no sunt. Qi admodii colonus radicata sua arbore ei ultra no timet, cui tenellae adhuc, sepe circu-

dat,&quam nouella pluries irrigat. Porro de isto nomine ita loquitur Petrus, Actoru cap. 4, Non est in alio aliquo si Ius, nec nome aliud est sub caeso datum hominibus,in quo oporteat nos saluos fieri. Quare dispesatione Spiritus Sancti in primitiua Ecclesia baptisabant Apostoli in nomine

IEs V, Actorum cap. 2. cum ut ipsium nome amabile de cita ictis venerandii redderetur, in quo etia signo sensibili Spiritus Sanctus super baptisatos descedebat: tumi implicite Acto. Iy. in eo tota Trinitas designabatur & inuocabatur: quia sicut tota Trinitas creauit nos, ita &saluauit. Unde de Saluator

SEARCH

MENU NAVIGATION