Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

cet, mane,meridie,& pespere in die flectebat genua sua, liadorabat, &cofitebatur coram Deo suo, sicut&ante facere consueuerat. Quotiescunque vero ad templum sanctum Dei conuenimus, id faciamus in timore sancto, ne cadamus. Nam is timor adhuc proficientibus magno est adlua .laan. , mento, quan uis dum peruenerimus, tunc perfecta charitas foras mittet eum. Nam ubi erit prorsus securitas, nullus amplius restabit timor labendi. Et iure etiam nostra, basilicae, templa sancta dicuntur: partim quod ibi conueniunt Christicolae ad audiendam sanctam fidei doctrinam: Lucae I9, Et erat quotidie docens in templo : Partim quod is

Iocus maxime destinatus sit, in quo congregetur credentes adorandum & impetrandum a Deo. Iudicn cap. 6, Conuocatus omnis populus per totam noctem intra Ecclesiam oraverunt, petentes auxiliu a deo: Partim etiam quod

in eum locum veniunt fideles ad offerenda Deo cacrificia, & suscipienda diuina sacra meta, quibus ipsa adornatur Ec- clesia. Deuterono. cap. 12, Ad locum quem elegerit Dominus Deus noster venietis, & offeretis in loco illo holocausta & victimas vestras, decimas, & primitias manuum vestrarum,& vota atque donaria. Postea subiungit mater Ecclesia, Sed, o Domine,deduc me,&c.

Domine educ me in infitia tua propter inimia

res meos,dirige in conspectu tuo viam meam.

Imprimis describit David seipsum positum in periculo insidiantium sibi hostium aperit etiam desiderium suum ad gradiendum in via Dei: &propterea petit dirigi & deduci in illius iustitia. Et hoc fuit ad literam impletum in mon

.Reg. i. te Gelboe, quando statim audito nuntio de morte Saulis Mprofligatione illius exercitus, ipse reuersus a caede Amalech, consilio Domini, cum duabus suis uxoribus &virix qui cum eo erant, ascendit in Hebron,& ibi regnauit septeannis,&sex mensibus super domum Iuda, 2. Regum cap 2.& s. Insuper h. ecde militante Ecclesia intelligendo. deductio conuenit proficiscenti:& propterea satis hic declarat se adhuc in profectu ad perfectionem esse, & nondum ipsam attigiae: quando ut ad eam deducatur, exoptat.

92쪽

Ego cupio inquit intrare in domum tuam,& volo ingredi per viam tuam rectam : sed quoniam continuata semitis scandala ponunt inimici mei,&mihi in domum tuam ire cupienti laqueos tendunt in itinere, propterea te deprecor ut tu dirigas pedes meos usque in finem. Meum est ambulare in via tua, tuum est seruare gressus meos:& quia hic diuersis angustiis fatigor, deduc me in iustitia tua: non in ea quae videtur hominibus: nam & malum pro malo reddere, iustitia videtur: sed non est eius de quo scribitur, Qui Matin, n facit oriri solem suum superbonos & malos. Et quum Pu nit Deus peccatores, non malum suum eis infert, qui nullum habet, sed malis eorum eos dimittit: quo pacto vere peccatum sui poena est. Et tu ait ad Deum Ecclesia, qui abiicis rebelles, iustum est ut velis recipere supplicantes. Quamobrem propter inimicos dirige in conspectu tuo viam eam, propter visibiles atque inuisibiles inimicos meos, qui in semitis meis scandala seminant,& laqueos tendunt. Explana quaeso, Domine, viam tuam: ita enim Symmachus reddidit nam inimici alteram viam ostendunt, quae ducit ad mortem, & viribus meis ad te Deum peruenire non valeo, qui tortuosis semper semitis ambulo. Dirige igitur & esto dux & author meus, inquit Ecclesia pro suis membris deprecans. Ista etiam via, lectio sacrarum Scripturarum dici potest,per quam certo aliquid de Deo cognostimus M ad eum appropinquamus: sed facto similiter opus est in ea dirigamur. Sacratae quidem hae Scripturae primum per hominem discendae sunt, ut sic sine superbia discamus, & per quem docetur alius, sine inuidia tradat

quod accepit. Neque tentemus eum cui credimus, ne tali

bus inimici versutiis & peruersitatibus decepti, ad ipsum

quoque Euangelium audiendum atque discendum noli mus ire in ecclesias, aut codicem legere,aut legentem pietae dicantemque hominem audire: & expectemus rapi usque in tertium cassum siue in corpore, siue extra corpus, sicut

dixit Apostolus,&ibi audire inestabilia verba, quae non li- 1. Cor. ii. cet homini loqui: aut ibi videre Dominum Iesum Christum, & ab illo potius quam ab hominibus audire Euange Gala. r. ium. Caueamus tales t entationes superbissimas & pericu-

93쪽

Acti'. EXPOSITIO

Iosissimas, magisque cogitemus ipsium Apostolurn Pau Ium, licet diuina & caelesti voce prostratum & instructum,

ad hominem tamen missum esse, ut sacramenta perciperet, & copularetur Ecclesiae. Et centurionem Cornelium, quanuis exauditas orationes eius, eleemosinasque susceptas ei angelus nuntiauerit, Petro tamen traditum imbuendum : per quem non solum cacramenta perciperet,

sed etiam quid credendum, quid sperandum, quid diligendum esset, audiret. Et certe Spadonem illum qui Esaiam Prophetam legens non intelligebat, neque Apostolus ad angelum misit, nec per angelum ei quod non intelligebat expositum, aut diuinitus in mente, une hominis ministerio reuelatum est, sed potius suggestione diuina missus est ad eum, seditque cum eo Philippus, qui nouerat Esaiam prophetam, eique humanis verbis & lingua quod in scri-

Exod. IS. plura illa tectum erat, aperuit. Nonne cum Moyse Deus loquebatur, & tamen consilium regendi atque administrandi tam magni populi a socero suo alienigena scilicet homine,& maxime prouidus & minime superbus accepitὶ Proinde & noui &iam triti auditores in Sacris hanc viam suam semper ita faciant, ut nullum nisi bene redolentem magistrum habeant:& semper caueant a fermento haereticorum. Omnis enim qui male intelligit Scripturas, an via Dei corruit. Et ad hoc allegat Propheta causiain quae sequitur, Quoniam,&c.

Quoniam non es in ore eorsim veritas, cor eorum vanum est

Prosequitur David primam petitionem, afferendo rationem iustitiae petitae a R cge suo contra insidiatores suos ex multis eorum criminibus. Et inchoat a peccato oris, Scsubiungit peccatum cordis intimum eorum prauitatum. Hic similiter Ecclesia, quum superius petiuerit ad conspeetiim Domini per eius iustitiam se deduci, ut partem illam beatorum eius munere possit adipisci, nunc humanas increpat fallacias, ostendens pertinaces haereticos non posse ad talia praemia peruenire, quae suis fidelibus Dominus

Praeparauit. Et mire eos depingit, quum dipit, Non est in

ore Act. Ioa

94쪽

ore eorum veritas, quod scilicet nec CHOSTV M, Veritatem, habent in ore, & propterea semper parati sunt bonis insidiari,& ipsos seducere. Mentiuntur assidue ut fallaces, & inutilia semper ac vana cogitant, ut maligni: quibus utique iudicantibus, non est credendum, sed intro ad con- istientiam&ad Dei conspectum confugi edum est. Et recte

dicitur, in ore ipsorum non esse veritatem, quorum cor vanitas possidet. Lingua enim sequitur mentis arbitrium, imperioque cordis eius nobilitas naturali ordine famulatur. Sic vere insidiatur cor haeretici omnibus quos decipit. hoc pacto serpens lubricus &Protheus in variarum se mutat portenta formarum: qualiter egit Iovinianus, qui in coitu

S saturitate Epicureus erat, subato in retributione meritorum Stoicus factus: ante nudo erat pede, postea non solum calceato, sed & ornato: ante pexa tunica, & nigra subucula

vestiebatur,sbrdidatus & pallidus, & callosam opere gestitans manum: postea lineis & sericis vestibus ornatus incessit. Tunc rubebant buccae, nitebat cutis, comae in occipitiufrontJmque tornabantur : insurgebant humeri, turgebat guttur,& de obesis faucibus vix suffocata verba promebantur. Certe in tanta diuersitate doctrinae, victus& vestitus, ecce quomodo in ore haereticorum non est veritas, & cor eorum vanum est, quasi sepulchrum, &c.

s epulchrum patens est guttur eorum inguis fluis

dolose agebant iudica illos De s.

Per assimilationem gutturis ad sepulchrum patens seu apertum, licet possit accipi foetor egrediens ex corde inimicorumuid, aptius tame intelligitur parata voracitas ad deglutiendum ipsum. Et ut uno verbo dicatur, significatur per hanc similitudinem, quod sola exequutio occisionis Dauidis deesset. Aut mendaces & detractores intelligendo, recte guttur mentientis, sepulchrum est mortui, quod recipit indiffereter quecunq , foetore, & exitiale odore faucibus euoluit. Bene Propheta addidit PATE N s, quod si clausit messet, no v', adeo male oleret. Sed quia semper apertu est, ideo omnes prope accedetes inficit & corrumpit. Vndebia

95쪽

Gen. 3.

ibi.

vas discoo-

etiam occul-

lingues quia carent operculo quemadmodum v. pertum nil possunt celare, sed statim defectus etifratrum propalant: quoscunque inflammant, & panemi manu ostentantes, altera lapidem porrigentes, audien-

tium aures inficiunt, & animas perdunt. Proinde dentes eorum , arma & sagittς, & lingua eoru gladius acutus. Contra vero charitas ut inquit Petrus operit multitudinem peccatorum, nulli detrahit, nec in eo quis se sanctum putat, si caeteros latet. Accusamus sepe quod facimus, & cotra nosmetipsos districti, in vitia nostra inuehimur, muti de eloquentibus iudicantes. Harretici etiam vere sepulchra patentia dicuntur, quia ipsi quodammodo exanimes sunt, vita non habentes veritatis, & mortuos in se recipi ut, quos verbis mendacibus & vano corde interemptos in se conuertunt, & semper patent. Nam quandocunque vult aliquis deceptus intrare porta haeresis, paratus est haereticus, ac

suscipit ipsum imo&ad hoc impellit lingua sua dolose a-pens, & venena, more serpentis ad mulierem, ita simplicibus diffundens, Cur praecepit vobis superior Hoc modo verba Dei de cordibus hominum nititur euellere, etiam timorem Domini tollere, atq; ad credendum quod falso promittit, inuitat: inuitat enim ad temporalia, ut leniat quod Deus minetur aeterna supplicia. Spondens siquidem gloriam praesentis vitae, dicit quomodo antiquus coluber, Gustate,& eritis sicut dij,& temporalem concupiscentiam ta-gite,&in hocmudo sublimes apparete. Et quum timorem diuinae sententiae conatur amouero, statim luggerit, Cur praecepit vobis De' Ecce, quomodo coluber tortuosus sortitudine crucis molitur subuertere, & siquandoq; Christuloquitur, interim Antichristum occultat: dulcia pollicetur,& ad modicum durant, frequenterque maiori procacitate defendit voluptatem quam exerceat, sed habet in pra idio suo crassos, comptos, nitidos clamatores, qui eum pugnis

calcibusq; defendant. Vnde per Esaiam dicit Deus, Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,& viam gre Hiere. 2. suum tuorum dissipant. & per Hieremiam, Prophetae tui viderunt tibi falsa &stulta, nec aperiebant iniquitatem tua ytte ad pinnitantiam prouocarent. Amara profecto est v ratas M

96쪽

Itas, & qui eam praedicant, replentur amaritudine. Sed in azimis veritatis & sinceritatis Domini pascha celebratur,& cum amaritudinibus comeditur. De istiusmodi malorum semitis, sequitur in textu, Iuni CΑ illos Deus, aut ut legit Hieronymus Condemna illos Deus. Et hic prophetia est, non maledictio. Non enim optat Psalmographus ut eueniat, sed cernit quod venturum est. Contingit autem ita illis, non quia videtur Propheta optasse, sed quia tales sunt, ut merito eis taliter contingat. Qua de causa sequitur, Decidant, &c.

Decidant i cogitationiblusui fecundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam

irritaverunt te,DOmine. Constat ex historia libri Regum, fuisse plena fallaciis

consilia Saulis & suorum, contra Dauidem: ideo nunc ait, Decidant a cogitationibus suis, quibus cogitant me perdere. Sequitur, Expelle eos: & causa redditur ablationis regni a Domo Saul, his verbis, Quyniam irritaverunt te, Domine. Haec prouocatio fuit fraus in caede Amalech, & quia Saul Philonissam consuluit, nec sperauit in Domino, propterea suti scribitur i. Paralip. cap. i o) Dominus interfecit eum, &transtulit regnum eius ad Dauid filium Isai. De haereticis etiam ista interpretando, recte dixit, Decidant a cogitationibus suis. Quotidie enim haeretici immutat dogmata sua:&si vir Ecclesiasticus de Scripturis eruditus, contenderitM testimoniis sanctis eos coarguerit, statim requirunt quomodo aliud dogma reperiant. Non quaerunt quomodo saluentur, sed quomodo superenti & perfricta fronte

sacratos libros negare non verentur, aut ad Quin sensum diuinas peruertere Scripturas, uti Manichams partem Bibliorum non recipiens,& Arrius pleraque in Sacris confundens. Quid mirum ergo si nuc de his dixit regius Psaltes, Decidant a cogitationibus suis, & te Deum verum habeant unam cogitationem λ Nam ut inquit Augustinus lib. octoginta trium quaestionum, qu stione 692 No potest eris

ror oriri palliatus nomine Cluistiano nisi descripturis ny

97쪽

intellectis, & hoc ideo, quia praecedentia & sequentia tion

contulerunt lectores. Vnde haereses exortae sunt seorsum legendo, quae conserendo repulta: quia conserentes diuersas sententias adduxerunt quae ex se inuicem mutuo videri poterant quomodo & qualiter essent intelligeda'. sequitur E C v N D v M multitudinem impietatum eorum expelle eos. Per hanc sentetiam discimus quod tantum unusquisque a diuinitate repellitur, quantum eius peccata cumulantur. Quantitas enim delicti, mensura repudij est: iuxta quoque quantitatem peccati, est plagarum moduς, Expelluntur ergo impij ac haeretici ab illa barroditate, quae intelligendo & videndo Deum, possidetur. sicut expelluntur lippi morbidis oculis, fulgore lucis, quum ipsis illa poena est, quae aliis fit laetitia r sicut palato non sano , pcena est panis, qui aliis est suavis:& tam magnum tormentum est ista expulsio, quam magnum praemium est illud quod dicitur, Mihi adhaerere Deo bonum. Frequeter quoque hoc demerito peccatorum ita distinita est ab arce summa contra peccantes poena temporalis, ut necesse eis postea sit illam pati, uti dixit Gregorius, Quum superna inquit) indignatio sese medullitus mouet, hanc oppositio humana no prohibet : nec utiliter se cuiusquam deprecatio obiicit, quum

Deus semel aliquid ab intimis irascendo, disponit. Illa est causa quare Moyses Deum de diffidentia ad petram Oreb

placare non potuit, ut terram promissionis ingrederetur. Idem exemplo apparere videtur I. Regum cap. 3, dum dicitur , Iuravi domui Hely, quod non expietur iniquitas domus eius, victimis & muneribus usque in eternu.& Hie-Te. cap. 7, inquit Dominus, Tu ergo noli orare pro populo hoc noc assumas pro eis laudem & orationem,& non ob stas mihi, quia non exaudiam te. Eadem sententia habetur Hiere. cap. i , ubi glossa asseuerat quod Propheta: prccipitur ne pro eis oret in quos est iam consummata lentutia, ne videatur oratio eius infirma, & metato non exaudita. Sic etiam sumenda sunt haec verba Samuelis, Porro triumphator in Israel non parcet, & poenitudine non flectetur: neque enim homo est ut agat poenitentiam. Et istorum ratio redditur, hoc, qui sequitur, contextu, Q ONIAM irritaverunt

98쪽

runt seu exacerbauerunt te Domine. Exacerbauertit enim aegroti mali medicum bonum, qui remedia salutis suae insensibili duritia respuerunt. Tu, Domine, per naturam dulcis es, sed quicunque peccatores sunt & haeretici, naturam tui dulcoris, vitio suo vertunt in amaritudinem. Ex quibus satis constat quam horredum & tremedum est peccata peccatis addere,& interim pascua ac misericordia Dei abuti. subnectit Propheta,

Et latentur omnes qui sterant in te inaeternum: exultabunt habitabis in eis.

Postquam impiorum debitas retributiones asseruit, nune Ecclesia redit ad sanctos, quoru cogregatione beata dignoscitur, ne silexet bonoru praemia quae nouerat esse ventura: ut sicut poena terret, ita praemia incitent. Memineris autem iuxta Apostoli sentetia I. ad Corinth. quomodo mercessan- I. Cor.

ctorii in caelesti Hierusalem erit, quia Deus habitauit in ho minibus per gloria. ita uti ple sit omnia in omnib': per que perpetuo beati satientur,&praemiti virtutis ipse sit, qui dederit virtute. Tuc, uti scribitur Apocalipsis cap. zi, Tabernaculu Dei erit cu hominibus,& habitabit cit eis,&ipsi populus eius erui. Tuncquit Christo subiecta fuerint omnia, I. Cor. Sipse filius subiectus erit illi qui subiecit sibi omnia, ut sit I. Cor. hominis caput Christus, Christi autem caput Deus. Neque mirandii si pro nobis Mediator subiectus hi, ut nos Patri faciat esse subiectos. NamChristus in his qui fideles sunt subiectus est Patri, quia omnes credetes, immo omne hominu genus, corporis ipsius inebra. In his aute qui increduli sunt, in subiect' esse dicitur, quia pars inebroru eius no est subiecta fidei. In fine aute inudi quado omnia inebra regnate viderint Christit, id est corpus sint, etiam ipsa subiicieturChristo, id est corpori suo, ut omne Christi corp'subiiciaturDeo x Cor.& Patri, ut sit Deus omnia in omnibus. Non dicit aute Apostolus ut sit Pater omnia in omnibus, sed ut sit Deus t quod proprium nomen est Trinitatis,&tam ad Patrem, quam ad Filium, & Spiritum Sanctum referri potest, ut humanitas subiiciatur diuinitati. Porro quod ait, Ut sit omnia in om- Ibi. nibus, hocsensu accipiendum est, Dominus atque Saluatoc

99쪽

EXPOSITIO

s . Reg. 3. noster, nune omnia non est in omnibus, sed pars In singua de io. lis: verbi gratia, in salomone sapientia, in Iob patietia, in Iacob. s. Daniele, cognitio futurorum, in Petro fides, in Phinee, &Dan. r. . Paulo zelus, in Ioanne virginitas, in caeteris caetera. Quum' p. s. s. Io. autem rerum finis aduenerit, tunc omnia in omnibus erit,ai.&11. ut singuli sanctorum omnes virtutes habeant suae beatitu-

Matth .is dini non repugnantes, ut sit Christus totus in cunctis, &Nume. 1s per Chrisum electi persecte fruantur. quandoquidem per

Rom. s. partem rationalem fruentur diuinitate, & per sensus cor-2. Cor. ii. poreos delectabuntur humanitate, & ita exultans erit intus& foris. O magna & ineffabilis liberalitas, quid plus potest

donari, quam ubi cognoscitur rerit Domin ipse cocedi3Felices erunt qui Christum hospitem habere merebunturas rices qui tabernaculum Christi fient. Ipsa ergo erit aeterna iustorii iubilatio, quu temptu Dei penes eos fuerit: & erit gaudium eorum ipse Dei incolatus. Postea prosequitur David quomodo etiam laetabuntur omnes sperantes in Deo.

Elgloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen qnoniam tu benedices iusto.

Hic tractatur futura nostra beatitudo. Nam totum quod promittit, futurum dicitur. Est autem fructus, gloriari in Deo , quod plus est quam laetari, laudare & cantare. Vnde potest quis intelligere hos fructus ad literam dici de vi-τis probis expectantibus regnum Dauidis a Deo, & omniuratio subdatur, Quonia tu benedices iusto. Ista etiam quadrant pro futura beatitudine Vniuscuiusque iusti. Na quicunque diligit Deum , gloriabitur in domino , habens ad fruendum quod diligit. & id est haereditas aeterna. In caelesti enim patria ineffabili dispensatione pro meritoru qualitate unicuique se maiestas sancta cocedit seu comunicat: S per hoc sunt diueris beatitudines, sicut diuersa merita. i. Cor. rs. Quemadmodum asserit Paulus i. ad Corinth. Stella inquit si stella differt in claritate: sic & resurrectio mortuorum. unde Ioan is ca. i . dicit Christus, In domo Patris mei Matth.1o mansiones multae sunt. &si idem denarius, id est vita arterna omnibus.Vna est enim beatitudo quam iusti percipitit, R dispar retributionis qualitas pro diuersitate gradus virtu

, tum.

100쪽

tum 7n gloria: alij repnent,sij possideant, alii glorientur

hoc in seculo, nos hic maneamus propter Christum abiecti, ut postea eo selices simus : sequamur Iesum Dominum nostrum. Qui dicit se in Christum credere, debet quomodo & ille ambulauit, ambulare. Christus Dei filius non venit ut imperaret, sed ut seruiret. Non venit ministrari, sed ministrare: non dedit alapam, sed accepit: non crucifixit, sed crucifixus: pauper fuit, Vt nos diuites faceret: ille accepit pro nobis plagam, Ut nos angustiati patienter sustinea mus, interim credentes quod non sunt condignae passiones huius siculi ad futuram gloriam, quq reuelabitur in nobis. Sic benedicet Dominus iusto. Vt autem iustificetur quis pr. aecedit vocatio, quae non est meritorum, sed gratiae Dei: Omnes enim peccauerunt, & egent gloria Dei. ad Rom. cap. 3. Quare concludit, Iustificati gratis, per gratiam ipsus scilicet Christi, non tamen quod omnino sine nostra voluntate fiat, sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem, ut sanet gratia voluntatem, & sanata voluntas impleat legem. Et huius primae gratiar percipietar nulla prς- cedunt merita nostra, sed solius Christi, alioquin si seret ex meritis, iam non esset ex gratia. Quapropter iam apeste videmus qualiter etia iusto benedicit Dominus, nequisserte ascribat duntaxat suis meritis, quod tributum benedictione constat authoris. Et hanc vocationem esse solius beneuolentiae & misericordiae Dei ostedunt etiam verba quae

sequuntur, Domine, ut scuto, & caete.

Domine, ut scuto bonae uoluntatis tuae coron

δε nos.

Consideremus praesentem Psalmum quyn siuauIae decoro fine conclusus est, uno verbo indicans beneficia Domini , qu. ae nullis possunt voluminibus explicari. Bona Gquidem voluntas Creatoris, quae nos inestabilibus muneribus locupletat, dicta est corona 8c scutum quod re vera novprotegit, & praemia decora concedit. Clypeus enim impositus capiti. corona est raptatus cordi, defensio e munimen quod nullus ictus irrumpat, arma per quae nullum intret

exitium,per quae mors potius victa succubest, & salus ho-

SEARCH

MENU NAVIGATION