Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Pater, & saluator Fili', S siluator Spirit' sanctus,no tres Saluatores sed unus Saluator, una ses', una vita aeterna.Na ut inquit Augusti pus tametsi in Diuinis, liberis verbis loquantur philosophi, nec in rebus ad intelligendu dissicilli t. mis offensione religiosaru auriu pertimescant; nobis tamε qui fideles sumus ad certam regula loqui fas est, ne verbor'. rum licentia etiade rebus quae his significatur, impiam gi-- . i. gnat opinionem. No enim dicimus duo vel tria principia, . quum de Deo loquimur, nec duos vel tres deos, quum de Patre & Filio & Spiritu Sancto loquimur, licet singulum quemque Deum esse fateamur. Verutamen potissimu Filio idipsum nomen Saluatoris orsus tribuimus, quia per ipsum humanitate assumpta, facta est nostra redemptio &salus. Sicque seruauit sibi hoc nomen, in cuius prolatione ipsum adoremus, sicut voluit eligere crucem, ut in illo ligno eum percolamus. At si magis quaeras unde sit admirabile istud nomen in uniuersa terra, respondetur, Quo niam elauata est, &c.

Quoniam eleuata es magnificentia tua super

caelis. De magniscentia Messiae differendo , imprimis illa eae

Cer- x- verbis Pauli 1. ad Corinthiatet, quum ait, Nos praedicamus Christum, Dei virtutem de Dei sapientiam, quippo qui mortuus mortem vicit, quique callide diabolum dece- pit: & vere in eius morte fuit Dei virtus de sapientia, ut scilicet salus sit ex Deo, no ex arbitrio cuiusquam. Et per istorum perfectam fidem peccata remittuntur, daemones pelluntur, & quum rcs exigit, miracula sutr quae omnia quit in magna sint, vere 3c magnificentiam quandam complectu-tur. Tum demum ipsam Christi magnificentiam nunc in his quatuor stare dicemus, utpote in omnipotentia quae in Ioa. rr.& miraculoru opere patuit, ut dum suscitauit Laetarum &cae Mart. s. dc teros de morte ad vita, caecit natii illuminauit, imperauit vε Luc. r. iis & mari super ipsum ambulado,& Discipulos, quado naIoan. q. uicula suctibus operiebatur, liberando, ac demu sepultus, Mati. x . portas Limbi confregit, ipsum spoliauit, Sathana alligauit, Natth. 1 7 dc mories 3c resurgens terram tremente habuit, sole & luna& 18. obscurari

142쪽

obscurari vidit:quemadmodu in in eius natiuitate non solii Luc. 23. omnia terrestria,sed etiam caelestia dederunt signum ipsius magnificentiae. Nam illico facta est multitudo caelestis ex- Ercitus,clamantium & dicentium, Gloria in excelsis Deo, Matth.1 etiam sapientiam complectitur, quae profecto patuit & in legis nouae editione,&in Ecclesiae construmone. praedixe- ΕΩ. 2.rat siquidem Esaias, quia de Sion exibit lex, & verbum Dei , de Hierusalem. Hoc autem de lege Moysi non potest intelligi, quum lex ipsa Moysi non exitierit de Sion siue de Exod. is

Hierusalem, sed de monte sina in Hierusalem. Quare restat de lege Messiae intelligendum, &ipse est Patris sapien- itia, qui legem nouam condidit Hierosolymis, qui & hominum conditor est, quibus leges traditae sunt, & omnium quae in ca lis de sub caelis sunt, supremus opifex. Eamobrem& decens & dignum fuit ut in descensu suo maiora & meliora ad dandum sibi seruaret, quam suerant ea quae per Moysen in monte Sinai tradiderat. Vti Se in hominum principatibus ita fieri videmus, quod Roges & Principes in suo aduentu optima quaeque eluitatibus largienda sibi

reseruant, tum ut honorabiIioribus largitioninus honorabiliorem suum reddant aduentum, tum ut se gratiores ac iucundiores ciuitatibus & regno faciant. Qua propter mirum non est si ad suum aduentum Dominus ipse Perfectiorein legem dandam seruare voluerit , sicuri &cunctis iustis atque electis caeli apertionem. Ad haec istam magnificentiam adornat misericordia quae in eius incarnatione, morte, ac passione luce clarius patuit, dum Deus dignatus est homo fieri, & crucem pro omnium salute sustinuit. Ipsa enim saluatio fuit aeterna & non tantum tem poralis , seu certis temporibus duratura: uti fui illa Isra- Exod ii

et de AEgypto, de de captiuitate Babylonica: sed ista ma- , Ese ignificentia super caelos omnesque creaturas eleuata est, quando CHRIs TVs resurgens a mortuis sedet uad dexteram Dei Patris . Postremo magnificus factus est Saluator iustitia & iurisdictione, quam resurgens ha- - i. iiij.

dec. de Angelus annuntiauit gaudium magnum pastoribus. Lucae cap. 2. ac noua stella apparuit in caela, quae Magos ad I E s V M adorandum,perduxit. Deinde ham magnificentia

143쪽

philip. 2.

EXPOSITIO

. buit, cui data est omnis potestas in caelo & in terra, ut nomino I v s V omno genu flectatur, caelestium, terrestriu& insernorum. Quare hinc satis apparuit quis descenderit,quii 3c a quibusdam visum est, & a caeteris creditum quo aia,cenderit. Insii per Messas valde est mirabilis propter ope- .ra sua mirabilia & magna. Nam ex ore infantium,&c. i

Ex ore insentium oe lactentium perfecisti lamdem,propter inimicos tuos seu deseruas inimicum

ultorem

Licet per seniorum prophetarum doctrinam multa sint quae Domini contineant laudem, tame hunc versiculum in Evangelin completum, ipse Dominus esse declarat, clamatibus pueris, Matth. cap. 2I, Hosiana siue ut nos loquimur, Osanna, media vocali litera elisa filio David. Nec alienum a vero aut hyperbolen putes etiam lactetes proprio ore interfuisse tunc diuinae laudi tametsi plerique propterea a bitrentur in his pueris diuina ope usum rationis & loquel et acceleratum quum lac usq; ad trienni uapud Iudaeos fugeretur, ut mater Machabaeorum testatur 2. Machab. cap. 7. . qua aetate infantes ambulat & quum aliis maioribus infantibus ad Christi laudem, Deo faciete, concurrerunt,dicctes,

Osanna,id est, obsecro salua in excelsist quasi non solum a perfectis, sed ab incipietibus praedicetur Christus Deus atque laudetur.Et ex his persecit laudem, quia si soli perfecti

essent in Ecclesia, non consuleretur humano generi, sicut nunc, quum & minimi nondum capaces cognitionis rerum spiritualium nutriuntur fide temporalis historiae, quae pro salute nostra post patriarchas & Prophetas ab excellentissima Dei virtute atque tapientia etiam suscepti hominis sacramento administrata est' in qua salus in omni credenti, ut authoritate commonitus praeceptis inseruiat, quibus purigatus unusquisque,& in charitate radicat' atque fundatus, possit cum sanctis non iam paruulus in lacte, sed iuuenis in cibo comprehendere latitudinem, longitudinem, altitudinem & profundum caeli, scire etiam supereminentem scientiam charitatis Christi. Insuper Christus hic non so- lum .pueros Hebraeornm vocat infantes & lactentes, sed a etiam

144쪽

etiam Apostolos & caeteros Discipulos. Nam sicut in fas Sciactes nescit loqui, nisi prout mater docet, &quod facit loqui ita ipsi Apostoli ac Discipuli non a se loquuti, sed per Spiritum Sanctum, qui in eis loquebatur. Vnde ipse modus quo mundus credidit si consicleretur, incredibilior inuenitur, ineruditos liberalibus disciplinis,& omnino quatum ad istorum doctrinas attinet, impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius seculi paucissimos misit, atque ita ex omni genere tam multos pisces & tanto mirabiliores quanto rariores etiam ipsos

Philosophos cepit: ut patuit in Dionysio Ariopagita. Hositaque Apostolos nunc Propheta infantes appellat, quod fuerunt primitiae, infantia, & exordium Ecclesiae: nominat etiam lactentes, quia Christus ut nunc dictum est lactauit eos lacte suae sapientiae & praedicationis, quum ante essent idiotae ac ignari:ita ut ipse non per Philosophum piscatorem, sed per piscatorem lucratus sit dc philosophum.& Imperatorem. Sed quia talia facta sunt ad condemnationem filiorum Israel, ideo sequitur, vae destruas inimi- eum: de hic Iudaeum nominat inimicum, quia solum Deum

Patrem honorificat, & non credit e H R i s T v M Dei filium: qua in re condemnatur Ioannis cap. s, Qui non honorificat Filium, non honoriscat Patrem qui misit illum. Si enim minor crederetur Filius, Pater inhonoraretur, vel quod inuidus nollet eum genuisse aequalem, vel infirmus non posset: & sic non esse Deus conuinceretur, quia impotens. Protinus addit Propheta ultorem etiam destrarendum. VItor dicitur Diabolus, quia diuins iustitiet executor. Hunc C H R I s T v s primo suo aduentu destruxit, idolo Iatriam pessundando, qui licet nunc adhuc foris tentet,

tamen CHRISTO IE s v adiuuante. non laedit intus.

Cuius rei signum forte fuit quod dicunt Hebraei, in nocte qua egressus est populus Israel de A Egypto, omnia idola& templa AEgypti destructa fuisse, siue motu terrae, siue

ictu fulminum. Istud praecantatum Ioan .cap. 12, his verbis. Nunc iudicium est mundi, nunc Princeps huius mundi eii icietur soras. Nonnulli etiam hic Iegunt pro hoc voca ablatili. I

145쪽

bulo ultorem defensorem: quod ad omnes haereticos d

center aptatur: qui dum se putant scripturas mala interpretatione defendere, inimico animo sanctis probantur. dogmatibus obviare, & veritatem calcant, cuius se desen fores falso asserunt. Quos tu Domine I v s V C H R I s τε consedisti &destruxisti, quum te aspirante, ad fidem tuam venerunt paruuli, & idiotae caelos rapuerunt: Philosophi autem, Legisperiti, ac Haeretici cum suis literis ad inferna demersi. Quare sequitur, Quoniam videbo,&c.

Quoniam uidebo catilos tuos, opera di totam

rumilunam oe stellas qua tu fundasti

Merito istud de militante florificanda intellisitur Ecclesia. Haec domus Dei maioris est gloriar, quam fuerat illa prima lignis & lapidibus caeterisque pretiosis rebus, metalis ue constructa,ut vera sit Aggaei prophetia, Magna rit gloria domus istius nouissimae plus quam primae: & hoc

quia C H R I s T V M praesentem habet. Haec igitur domus ad nouum pertinens Testamentum, tanto utique maioris est gloriae, quanto meliores sunt lapides vitii, quibus credentibus , renouatisque construitum. & tunc maxima eius apparebit gloria, quirin dedicabitur. Tunc enim vere non

venient nisi electi, de quibus dicit Apostolus, Sicut elegit

nos in ipso ante mundi constitutionem. Ipse quippe architectus qui dixit, Multi sunt vocati, pauci vero electi: non de his dixit qui vocati sie venerunt,ut de conuiuio prosice rentur, sed de electis demonstraturus est aedificandam domum hanc, quae nullam deinceps formidabit ruinam. Nue autem & hi quando replent Ecclesias,quos tanqua in area, ventilatio separabit,non apparet tanta gloria domus huiuς quata tunc apparebit quando quisquis ibi erit, semper erit Ita tuo hic praeuidens Propheta E HRIsTI sapientiam& in nouae legis editione,&in huius Ecclesiae decore, nuccaelos appellatlibros Euangelicos, qui non immerito caeli dicuntur, quoniam eum continent qui dixit, Caeluin mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Esaiae cap . 66. Apostoli vero opera digitorum Dei nominantur, quandoquidem opere Spiritus sancti qui digitus Dei dicitur

146쪽

dieitur instructi ac illuminati, & per eos nobis diuina tradita sunt. Nunc vero pluraliter scriptum est digitorumγ' propter plura dona ei uidem Spiritus Sancti: quamuis sit v-nus Spiritus, sicut in una manu plures digitos habemus:simul ut intelligamus legem nouam ac libros diuinos cooperatione sanctae Trinhatis perfectos. Unde humanitasv-nita verbo fuit semper immediatum Sc coniunctum instrumentum diuinitati talia agendi, quemadmodum in miraculorum opere patuit. Nam in legis positiuae editione, Deus Pater, immo tota Trinitas loquebatur per humanitate Filij, quare & ad vocem Filij sulcitabantur mortui, mitesce- Matth. Hbat mare, obediebant venti, instruebantur Apostoli, dc ad Luc . M

satum eius receperunt potestatem dimittendi peccata. Ioan . r. Caeterum nunc per regium Pallem augmenta dei mini- Matth. r nutiones suas quas patitur Luna se visuram illa disit Eccle- Ioan. Eo. sia, ut modo crescat fido multorum, modo martyrum mor

te aliquibus imminuta videatur. In hoc maligno seculo, in his diebus malis timorum stimulis,dolorum tormentis, laborum molestiis, tentationum periculis, eruditur, ista spe gaudens:multi reprobi miscentur bonis, dc utrique tanquain sagenam Euangelicam colliguntur: de in hoc mundo tanquam in mari utrique inclusi retibus indiscrete natant, donec perueniatur ad littus, ubi mali legregentur a bonis: Matth. 13 3c in bonis, tanquam in templo io sit Deus omnia in omnibus. Subnectit deinde Dauid stellas, iustos Se probos designanst de quibus i. ad Corinth.eap.rs.Stella astella in

claritate differt. De Sole autem nunc non meminit: nam

quum hic dicat Lunam de stellas quae tu landasti, sic Eccle-sam passione Christi fundatam explicans, de Christus istius Eeelesit sit sol, quam totam illuminat, neque propterea seipsu fudasse dicedus est. Sed quonia inquit Propheta ista omnia videbo. ideo Admirando dico, Quid est homo, 3ce.

iid est homo,quod memor es eius,au filius hominis quoniam usim eum'

Ne putares m de dignitate primi hominis Propheta loqua tur, de homine &filiu hominis apposuit, ut intelligeres φprimu deutilitate, dc deinde pro exaltatione humani gendi.

147쪽

ris sermo sit. Incipit ergo a misera conditione mortalis

cuius causavidetur cuncta alia genuisse natura, magna & Da mercede contra sua tanta munera, ut non sit satis aestimare parens melior homini, an tristior nouerca fuerit. Ante omnia ut inquit Plinius unum animantium cunctorum aliena alienis velat opibus, caeteris varie tegumenta tribuit, testas, cortices, coria, spinas, villos, setas, pilos, plumam, pennas , quammas, vellera . Truncos etiam arboreiaque cortice interdum gemino a frigoribus & calore tutata est: hominem tantum nudum,& in nuda humo natali die

abiicit ad vagitus statim & ploratum, nullumque tot animalium aliud pronius ad lachrymas. Ab hoc lucis rudimeto quod ne feras quidem inter nos genitas vincula excipiunt,&Omnium membrorum nexus: atqui infeliciter iacet manibus pedibusque deuinctis flens animal, caeteris imperaturum, & a supplicijs vitam auspicatur, unius tantum ob culpam. Caetera sentiunt naturam suam: alia pernicitatem usurpant,alia praepetes volatus,esia vires, alia natare r homo nihil scit sine doctrina, non fari, non ingredi, non usisti,breuit Srque non aliud naturae sponte habet quam fere, nulli vita fragilior, nulli rerum omnium libido maior, nulli pavor confusior, nulli rabies acrior. Denique caetera animantia in suo genere probe degunt. Congregari videmus& stare dissimilia, leonum feritas inter se non dimicat, ser-lientum morsus non petit serpctes: nec maris quidem beluae ac pisces nisi in diuersa genera saeuiunt: at homini plurima ex homine sunt mala. Haec igitur quum ita sese habeant, Domine Deus, quid est homo quod memor es eius 3 Istud ad literam significat incarnationis mysterium, uo Deus recordatus est humani generis, ad exaltandum

ioan4. Visitauit filium hominis, dum verbum caro facta est filius Adar, id est hominis . Nam Ada apud Hebrios nomen est naturae humanae, sicut apud nos Homo, & caret numero plurali. Nemor est ergo hominis Deus per multiplicationem misericordiae, quia multiplicata misericordia etiam ad longe positos peruenit:& in hoc Deus pater oste- dit maximam suam charitatem & misericordia circa homi

Ioaria, nem:quia ut ipsum redimeret, Filium suu tradidit. In hoc

patuit

148쪽

patuit simul misericordia & obedientia Fili j, quia ut Patriobediret, & homini misereretur, ac miserii eius subleu philip i ret, seipium sponte obtulit morti & passioni: atque quod

maximum est, quum esset Deus, factus est homo, ut hominem redimeret. Itaque Christus quu esset Deus, oblitus videtur suae dignitatis & deitatis, ut esset memor nostrae fragilis Sc misera humanitatis. Disiuctio quae sequitur, A v Tfilius hominis,&c. innuit distare inter Homine&Filiu ho- . minis. Omnis filius hominis, homo, sed non econuersor ut Adam homo, ergo omnis qui portat imaginem terreni, fi lius hominis, qui caelestis& merito nouus filius hominis,' quia nouus ex veteri quadam mutatione fit. Nunc vero fi lius hominis est Christus, qui no vi caeteri mortales ex duobus hominibus natus est,& propterea filii hominum in Sacris appellatur, sed ex Spiritu Sancto & beatae semper Vir Lue.

sinis utero,tanqua sponsus de triumphanti thalamo pro- Psal. ig. cessit. Visitatus est is Filius, caro factus sua in passione,oM-dens quid sustinere pro veritate, & sua in resurrectione d clarans quid sperare in aeternitate debeamus: excepta altitudine sacramenti, qua sanguis eius in remisiaonem peccatorum fusus est. De quo propter infirmitatem carnis quam

haec sapientia Dei gestare dignata est,&passionis humilitatem, recte sequitur, Minuisti eum,&c.

Minui h eum paulaminus ab angelis, gloria σhonore coronasti, ct constituise eum super opera

manuum tuarum. In Hebraeo pro eo quod est A a angelis quos illi appel- Iant Malachim) scribitur Eloim. Dictio vero hic Hebraica Eloim , quae & ponitur in exordio Genesis, In principio Gene,

creauit Deus caelum & terram ) utrovis numero singulari aut plurali Deum, aut deos declarat: nonnunquam angelos aut homines etiam admiratione dignos. Quare is locus peperit varias & diuersas interpretationes. Nos tamen nucin hae particula intelligemus significari modum quo Mensas vicit ad glorificandum diuinum nome, & exaltari meruit,&sic legemus A a angelis,quonia significatur Peril-

149쪽

Iud parum: totus status viae. In hoe enim modico, quod suriturus erat Messias passibilis viator, minor fuit angelis. AGrue is sensus quadrat literae Epistolae ad Hebraeos, cap. 2.um dicitur, Eum qui modico quam ab angelis minoratus est, videmus I E sv M propter passionem mortis gloria re

honore coronatum, &c. Et Verus inuenituris sensus, quia

Hebr.2.& Messias exceptis his qui ad passibilem eius vitam spectant,

Psal. 96. maior futurus erat angelis, ut pote adorandus ab eis. Sequitur, Gloria & honore coronasti eum. Quandoquide Deus constituerat primu parentem Ada super omnia creata, ut dominaretur piscibus maris & volatilibus caeli,&b stiis uniuersae terrae, omnique reptili quod mouetur in terra. Genesis cap. r. & hoc certe dominio originali per quod exactius & melius quam nunc , immo ad votum ei haec omnia parebant, pro vi obsequi j non laboriosi sed deliciosi, scut & ipse tunc operatus finget non Iaboriose sed deliciose, secundu Augustinum. Et in testimonium huiusce primae creationis legimus aues viris sanctis seruiisse, & ritus bestiarum immutatos, ac serpentum venenum cessisse, cui teste Beda experimento videtur de S. Ruperto, in cuius insulam aues intrantes mansuescunt, exeuntes ruris sylvestres fiunt.Vnde Adam quando impositurus erat cun Gene.z. ctis animalibus vocabula, potuisset ea omnia congregasse,

ratione huiusinodi originalis dominis sibi dati. Attamen

illa congregatio fuit a Deo facta, ministerio angeloru, quia citius potuit fieri illo modo quam per conuocatione Α - sic ante peccatum hominis,terra nihil noxiu protulit,non

herbam venenatam, non arborem sterilem. Tunc animalia animalium esu non vivebant, immo concorditer herbis Mfructibus vescebantur. Sed posteanuam ipse Adam fuit Deo inobediens , & per suam inobedientiam donum iustitue originalis perdidit, statim ea amissa, etiam & animalia ac caetera sibi inobedientia habuit, denudatus hoc origina-I. Cor. I s. li dominio. Quapropter Deus pater constituit secundum Adam, scilicet D N RIs TvM filisi suum, qui inquantum homo, Patri obediendo abstersit macula primi Adar,&quae is perdiderat recuperauit.Quh,bre Pater subiecit C HRI- τ o omnia sub pedibus eius, & gloria ab eo coronatus,

150쪽

mu eius descensu inseri claruerunt, simul honore exaltatus, dum morte vicit morte, atque tum demu corona circu- datus, quando sanctorum choro vallatus, triumphans rediit ex inferno, ac ad eius fidem circulus mundi peruenita Sequitur, Constituisti eum super opera manuum tuarum: Sic cHRIsTus inquantum Deus, habuit dominium dc regnum spirituale uniuersorum: sic regnauit in domo Iacob in Sion, Israel,& Hierusalem, sumendo haec vocabula mystice ac spiritualiter & no ad litera. Nam postea in Prophetis additur Viaue in sempiternum: praeterea ita loquuti

Prophetae, quia debuit imprimis praeesse in regimine spirituali populo Israel,uti ipse dixit, Non sum missius niti ad

oves quae perierunt domus Israel. Veruntamen fatemur se potestate excellentiae exercendi huiusmodi officium Regi spiritualis accepit ipse Messias per humanitatem assumpta, atque hoc modo per Prophetas annuntiatur regnaturus in

Isiael & domo Iacob,&c. simul etia ex priuilegio habuit suurema potestate iurisdictionis in singulis rebus temporalibus, & hoc ab eius conceptione, quem Deus constituit har- redem omnium , ad Hebr. cap. r. & in cuius vestimento dcfemore scriptum legitur Apo .cap. is, Rex Regum & Dominus dominantiu. Vnde tenebatur omnes eius dicto obedire In cuius rei signu Reges eu adorauerat. Ista tamen potestate non est usus,uti nec Paulus voluit sumere teporalia

ab his quibus seminabat spiritualia,tametsi istud ei liceret. Et per hoc intellige authoritates quς oppositum sonare vi

dentur : Lucae cap. I 2, Quis me constituit iudicem aut diuiserem inter vos & cxt. Sed potestatem iurisdictionis coerciuam spiritualem ipsetnet exercuit, dum fecit funiculum de flagellis, & eiecit vendentes & ementes in tem plo. Matth. cap. 2 l. qua in re maxime ostenditurauthoritas excomunicandidata Ecclesiet. Et quavis pleriq; arbitretur maximu fuisse signorum C H R I s T I, P Lazarus suscitatus est, quod caecus ex utero lumen acceperit, quod ad Iordanem vox audita sit Patris, quod tras figuratus in monte gIoriam ostenderit triumphantis. Mihi sinquit Hieronymus inter omnia signa quq fecit, hoc videtur mirabilius esse, Punus homo, & illo tempore contemptibilis, 3c inlatum vi Matth. Is

SEARCH

MENU NAVIGATION