Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

imulta esse, quae tametsi falsa sunt, tamen aliter eximinare populum expediat: & ideo Graecos teletas ac mysteria taciturnitate parietibusque clausisse. Sequitur, Nomen eorum delesti in aeternum,&c.Nam non resonabit in conuersis idololatris vltra nomen Paganismi, quippe creden-xci ci ' te in CHROTVM accipiunt nomen eius nouum: unde Christiani nominantur. Antea enim homines in deorum seruitutem redacti, nomina eis dederant. Quemadmodum Hesiodus in nugaci illo opere de natiuitate deorum tradit. Sed ubi Verbum fidei disseminatum est, laaec omnia evanuerunt. Seculum vero ab Augustino& Cassiodoro dicitur esse hoc praesens quod voluitur, sed seculum seculi esta ternum cuius illud, imago. Vicissitudine enim temporum sibi succedentium dum Luna minuitur,& rursus impletur, dum Sol omni anno locum suum repetit, dum ver vel avias vel autumnus vel hyems sic transit ut redeat, aeternitatis quaedam imitatio est. Additur autem seculum seculi, quia Zachariae cap. I 3, scriptum habemus, In die illa, dicit Dominus, perdam nomina idolorum de terra, dc non memorabuntur ultra, ut nulla sit alia religio, nisi tantum nominis Christiani. Insuper Seculum proprie futurum respicit, quia iuxta Graecae dictionis vim , ἀιίν, sempiternitatem de notat. Est autem mos sacrae Scripturae per huiusmodi lo- qtiendi modum bonoratiora semper significare, ut quum Ex ii an . Sancta sanctorum, Cantica canticorum, sabbathaiab- Q- bauiorum, & alia huiusmodi. Postea habet textus,

Inimici defecerunt frameae,inoem, O ciuitates eorum defrofi

Inimici, genitivi casus es: Framea, Hebraicus sermo,

significans gladium quo hostis diabolus bacchatur: quasi

dicat, Arma diaboli, quae erant peccatoribus membra sua, pcr quos diabolus alios persequebatur, defecerut C H R I a T r atque Apostoloria praedicatione. Etenim quam mirabiliter quamq magnifice per uniuersum multu sermo Christi & pietatis doctrina profecerit, & in quantu sublimitatis

ascederit, enarrare vares nostras superat. Nosti tame ex hoe

possibile

162쪽

possibile est, quod aliquanti ex principibus Romanis, &facultatem regendi prouincias, iurisque dicendi Christi nis olim praebebant, & coniugibus & ministris atque uniuersae domui suae, no solum credere in Dominum I E s v MCHRIs Tu M verum, & cum fiducia ac libertate in fide agere sinebant: ita ut illos sibi fideles ac familiares ducerent:de quibus certi erant, quod pro fide c H R Is Trnihil perfidum saperent. Sicut fuit opinatissimus ille Do-rotheus in cubiculo Regum, qui propter fidem Domini

fidelissimus habebatur. Vnde cunctis praeserri honore me ruit & amore. Cum quo & Gorgonius caeterique cum ipsis in Domino fideles, vel qui intra palatium in summis honoribus erant, vel qui ad prouincias gubernandas praeferri caeteris fidei contemplatione merebantur. Sic per tempus plurimum Ecclesiarum status incrementis prosperioribus augebatur , & gloria earum terris excedens &cuncta supereminens festinare videbatur ad caelum . Verum ubi ex multa Iibertate, multaque indulgentia vitiati sunt mores, &disciplina corrupta est , dum alter alteri inuidit, & alter alteri derogauit, dumque inuicem momdent , & incusant, dum simulatio in vultu dolus in corde, fallacia profertur in verbis, & malorum per singula cumulus intumescit, diuina prouidentia iacturam disciplinae populo suo illatam , ex plurima pace & nimia sui lenitate prospiciens, agsreditur primo sensiin refraenare lapsantes. Sed quum nullus ex hoc clementiae eius intellectus populis redderetur , quin potius velut ignorantes Deum , absque diuina prouidentia res agi ducerent, &pro hoc eo magis persisterent in malis suis: atque ipsi qui duces populi videbantur. & principes,diuini mandati immemores effecti, aduersum se inuice magnis contentionibus, et elo, liuore, superbia, inimicitiis atque odiis inflammarentur, ita ut tyrannidem potius quam sacerdotium tenere se crederent, Christianae humilitatis & synceritatis obliti, sacra mysteria prophanis mentibus celebrarent , tunc demum secundum vocem Hieremiae Pro-'Thre.

phetae obscurauit Dominu in ira filiam Sion , de deiecit de caelo gloriam Israel, nec rememoratus est scabellum

163쪽

pedum suorum in die irae suae. Summa malorum omnium tunc assuit, quit domus orationis, & Ecclesit Dei viui ad solum deductae sunt, atque ab ipsis subuerst sunt fundametis: diuinae vero Scriptum in medio platearum igni crematae r Sacerdotes & pastores Ecclesiarum crudeliter occisi, inho-Hebr. H. neste denudati, alij ludibria & verbera experti, insuper&vincula & carceres. Quae portenta temporibus Neronis, Domitiani, Traiani, Hadriani, Seueri, Maximini, Decu, Valeriani, Aureliani, ac Diocletiani Imperatorii imprimis successerunt. Interea tamen perturbari statum Ecclesiam- cum,& crudeli ubiq; animaduersione vastari, mernuper uigilemque illum non latuit oculum. Et quoniam Dominus quidem tradiderat familia suam castigari paucis,crueinti vero immanitatis ministri desquieriit in multos, adest co-tinuo ultrix Dei dextera, & illos qui primo dum pacem seruarent Ecclesiae cum omni prosperitate imperium guber-

Nauerant, in tantam rerum permutationem deducit, ut Nero a Senatu tandem liostis iudicatus, quum ad poenaquςr Tetur, fugies& inter vepres, belluae more,latitans, seipsum interfecit. Domitianus eo dementiae venit, ut se Dominum ac Deum vocari, scribi, colique iusserit, suorum tandem co-juratione interfectus. Traianus profluuio ventris miserrime finiuit, uti & Hadrianus morbo intercutis. Seuerus ubi quietus a Nerone, persequutionem in Clixistianos mouit, continuo variis periculis Sc bellis distractus, apud Ebor cuGalliae, moritur. Maximinus tertio anno sui imperij Aquileiae a Pupieno trucidatur. Decius adhuc minus regnans, dupraelium in Barbaros ciet, plaustri voragine obrutus,periit. Valerianus a Persis captus, turpi seruitute vixit. Aurelianus dum nouam in Christianos persequutionem fecit, de caelo tactus occubuit. Diocletianus tandem in id vanitatis atque amentia peruenit, ut deposito imperio, priuatus vivens veneno perierit. Collega vero eius Maxianus Herculeus idε fecit, qui insania mentis percitus, seipsum tande interemit. Desunctis igitur his qui erga Christianos nunc inaudita . . crudelitate, nunc simulata venia agebant, aperta indulgetia legitimorum principum,& absque ulla iam suspicione, Fcclesiaru status multo etia clarior quam prius saerat, re- parari

164쪽

t arari coepit: utpote tepore Costatini Magni, sub quo Chrii coli a tyranis antea oppressi,nbnihil respirare coeperui:

qui a beato sylvestro sacro fonte lotus, quu esset augendae Christianae rei cupidus, multas basilicas extruxit, quas Mliberaliter dotauit. Tunc frameae mimici desecerunt: tunc ingens in facerdotibus & ministris, atque in omnibus quae ad religionis obseruantiam pertinent, gratia fulsit. Astabat huic psallentium chori,iuuenes & virgines, senes cum iunioribus laudabant nomen Domini:hinc mystica ministeria ordinatis atque dispositis vicibus agebantur: Pontita cum quoque & facerdotum consessus, ipsa canicie venerabilis eminus praefulgebat: nusquam liuor aderat, nullu pulsabat inuidia, dona Dei populis ministrabantur: unusquisq; I. Cor. I secundum ouod scriptum est, ad aedificatione Ecclesiae abu- dare quaerebat: & omnia haec in charitate gerebantur, ita ut se honore in uicem praeueniret, & alter alteru sese duceret Rom.

meliorem. Nam simplicissimi quique admirabantur & Ω- spiciebant eos qui per sapientiam verbi populos instruebant. Sapientes vero Sc eruditi viri praeserebant eos quibus pura vita ac syncera simplicitas osserendi Deo hostias maiorem fiduciam dabat, eisque immoladi sacrifici j permittebatur ossicium, quos familiarior vitae simplicitas in cordis puritate seruabat. Sic summo studio perquirebat alter in altero quod proferret, atque ita prima arma & potestas diaboli desecerunt, &ciuitates eius destructae, illo videlicet excluso, ut seruirent homines iustitiae. Quod autem dixit et M sinem, cosummatio seculi datur intelligi, quando virtus haec daemonis omnipotenti gladio prorsus & penitus corrueret ut iam sicut dicit Apostolus non regnet pec is catum in nostro mortali corpore. Nunc vero primo Messi- 'ς ' ''

aduentu debilis facta ut supradictum est) marcescit:& ideo

sequitur, Periit & caei.

Periit memoria eorum cum sonitu, ct Dominus

maternum permanet.

Quum impietas euertitur, & memoria idololatrarii atque idolorum caeterorumque vitioru a praedicatione Eua-

gelij explosa est, strepitus fit tum apud populum perca-

165쪽

tholicos p incipes, ob id & castra de urbes euertentes. cum apud nosmetip s, qui sic nos vincimus. Non enim transit ad summam pace ubi summum silentium est, nisi qui magno furore 3c tumultu cum vitiis prius pugnauerit. Ciuitates siquidem in quibus diabolus regnat, ubi dolos a & fraudulenta consilia,tanquam curiae locum obtinent: cui principatui quasi satellites & ministri assunt officia quo

rucunque membrorum, oculi ad curiositatem, aures ad la . sciuiam, vel siquid est quod in malam partem libenter a ditur, manus ad rapina vel quodlibet aliud facinus aut flagitium,& membra caetera in hunc modum tyrannico principatui seruiunt, difficile per studiosa expugnantur. Quaruciuitatum quasi plebs sunt omnes delicatae assectiones 3c turbulenti motus animi, quotidianas seditiones in homi-rpbes. s. ne agitantes. Quamobrem non tantum est nobis colluctatio aduersus carnem & sanguinem, unde bellum semper prope nos est: sed aduersus principes & potestates:vide singulis ordinibus angelorum, aliquos cecidisse nobis inimi cos credamus, aduersus mundi rectores tenebrarum harum quia qui sic mammonae paret, tenebris ignorantiae ac culpae inuoluitur, & interim contra spiritalia nequitiae, in caelestibus pugna mouetur , puta contra spirituales 3c nequa hostes, qui in aere caliginoso ad nos vexandos h bitant usque ad iudicium t propter quod aues caeli appellantur Matthaei cap. I 3. ubi dicitur, quod aues caeli comederunt semen quod cecidit secus viam, & caei. Haec ubi ita sese habent, quis dubitet ciuitates talibus praesidiis munitas dissicile vastari Capiuntur tamen haec regna verbo VCritatis, cuius esicacia sopiuntur maligna consilia, turpes affectiones edomantur, membrorum & sensuum ministeria captiuantur,& ad iustitit & bonoram operum militiam transferuntur. Verum ut supra ostenditur,pugna valde anceps & ardua est, in qua d mon inuitus perdit quod ante possidet: & nolens a sua ditione recedit equo fit ut& virtus sit circa difficile. Sequitur, Dominus in aeternu permanet. Decoxa nimis aptaque diuersitas : nempe quia dixerat impios perire, dicit nuc in aeternum Dominum permanere:quoa audire nolunt qui Creatori suo prauis ausib restiterunt.

166쪽

restiterunt. Sed confugiant'ad Dominum misericordem, sentiant aistrictum iudicem, Etenim parauit, &c.

parauit in iudicio thronum suum, o ipse iud

cubit orbem terrae in aequitate , iudicabit populos in iubila.

Ecce occultum Filij iudicium e parauit quum iudicatus est, sedem suam. Per illam enim patientiam, homo cae- . , tum acquisiuit, & qui in humilitate iudicatus , in maie- Manli state iudicabit. Haec sunt quae titulus dixit Occulta filij.Na ο - s

ineffabile donum est ut humiliatam hominis natura atque demersam dextera suae potentiae ad caelestia regna leuauerit idem Filius. Orbem terrae, sanctos viros debemus accipere, qui de uniuersali Ecclesia, quasi de coronae circulo eongregantur. Isti in aequitate iudicandi sunt,quibus, pro-

pter fidei & humilitatis suae bonum, misericordia eopiosa bl xxb xi praestabitur:qui audituri sunt. Venite benedicti Patris mei, eius beneficio promoti, ad obtinendam gloriam in qua sine corruptione regnetis:possidete paratu vobis regnum a co- .stitutione mundi. Quod iuxta praescietiam Dei aecipiendii, MMin ἔν apud quem futura iam facta sunt. Vnde sedebunt supersedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel, quia ipsis credentibus, illi credere noluerunt. Vbi per duodecim

sedes, uniuersitas iudicantili, sicut per duodecim trib , uni- - uersitas iudicandoru intelligitur. Populi autem debent accipi peccatores, qui operibus malignis non videntur exutitisti eu iustitia iudicandi sunt, qui pro factorum suoru sce- Rom . Iere damnabuntur, testimonium perhibente conscientia,&cogitationibus accusantibus, seu defendentibus. Unde co- scientia & cogitationes nostr ae erunt in die iudicii ante oculos nostros tanquain quaedam historiae cognoscendae, aut ipse nos accusabunt, aut etiam excusabunt: sicut scriptum est, Arguam te &statuam eam contra faciem tuam. Et ipse C H R I s T v s, sicut est iudex iustus, ita nullum bonum re- linquet irremuneratum, nec aliquod malum impunitum. Nunc vero animaduerte qualiter Dauid duobus nominibus AEquitatis & Iustitiae qualitatem illam iudicii mirabilibreuitate descripsit. Sequitur, Et factus est Dominus &α

167쪽

E t factus es Dominus refugium pauperi, adhi-

αν in opportunitatibus in tribulatione.

Copiosa est spes pauperum, & magna cogitatio gaudio . rum, ipsum refugium habere quem iudicem. Quatumlibet persequitur inimicus ille qui conuersus est retro, quid nocebit ei cui' refugiu factus est Dominus Audiuimus paupere, sed non omnem putemus inopem. Pauper ille Dei est qui terrena cupiditate vacuus, caelesti desiderat largitate Psal .lio. ditescere, qui omnia habet,&nihil possidet. Vnde sicut initium sapietiae,timor Domini: sic haec paupertas spiritus, est principium beatitudinis, quae & sufficientia habet. De qua Matthaei cap. s, Beati pauperes spiritu, quonia ipsorum est

regnum caelorum. Pauper enim spiritu est humilis corde, pauperem habes spiritum , nutrix cuius est humilitas. Vn- , de non necessitas sed fides & deuotio paupertatis beatos facit, ut contemptis omnibus Deo vivat. Itaque ista paupertas facit spernere terrena, non tanquam per se mala quia his potest homo bene uti: imo sunt instrumenta ad res praeclaras & honestas agendas sed tanquam minora bona m loris boni impeditiua: quemadmodum spernitur matrimonium, tanquam minus bonum propter virginitatem feruadam. Sic in principio nascetis Ecclesiae quotquot hominu Acto. . credebant sub Apostolis, possessiones suas & praedia vendentes, pretia ponebant ante pedes Apostolorum, omnes vitae sellicitudines procul abiicientes, scientes impedime to esse hoc arduu voletib' iter virtutis incedere. Qv ire di- ' uidebatur unicuique prout opus erat, ita ut non esset quisquam in eis egens. Et ne imbecillitate sua pauescerent

corda fidelis, sequitur magni auxilij firma promissio:Αdiutor in opportunitatibus : Quia illud est adiutoriu dulcissimum quod in necessitate praestatur. Ipsamque iterum opportunitatem euidenter expressit, dicens, I N tribulatione. Quando animus afflictorum ad compunctionis studiu auidius incitatur, nec opportunius anima a seculo auertitur,

nisi quum voluptatibus eius & labores & dolores miscentur. Sed ut iusti non desperent in persequutione, Sequitur, Et sperent in te, & caei.

Et sperent

168쪽

1 N s s A L M V M Ix iri, steirent in te qui nouerunt nomen tuum iu niam non dereliquisti qVarentes te, Domine.

Quasi dicat, Expectent a te boni, non seculi blandimenta respiciant, sed in tua promissione confidant, quum destiterint sperare in diuitiis, & in aliis huius mundi oblectamentis. Nomen Dei bene nouit,qui lubenter ei ut Domino seruit,& contempto amore terrenorum, solis illius ma-

datis suppliciter obsequitur, fluxa pro nihilo ducit. Quae

eum labore acquiruntur, cum cupiditate possidentur, & cudolore deperduntur. Causa vero cur iusti sperent non in se, sed in te, Domine, nunc redditur: Quoniam non dereliquisti quaerentes te, licet quandoque eos ad tempus tentari permittas. Sed ista temporalia bona&mala iustis atquaimpiis voluit Altissimus esse communia, ut nec bona cupiadius appetantur, quae mali quoque habere cernuntur: nee mala turpitet evitentur, quibus & boni plerunque afficiu-tur. Interest autem plurimum qualis sit usus vel earum reta quae pro 'erar, vel earum quae dicuntur aduersae. Nam bonus temporalibus nec bonis extollitur, nec malis frangitur: malus autem ideo huiustemodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. Ostendit tame Deus saepe etii in his distribuendis operationem suam: nam si nunc omne peccatum manifesta plecteret poena, nihil ultimo iudicis reseruari putaretur. Rursus, si nullum peccatum nunc puniret aperte diuinitas, nulsa esse prouidentia diuina crederetur. Similiter in rebus secundis, si non eas Deus quibusdam petentibus euidentissima liber alitate concederet, non ad eum ista pertinere diceremus: itemque si omnibus eas petentibus daret, non nisi propter talia priemia seruiendssilli esse arbitraremur, nec pios nos faceret talis seruitus: sed potius cupidos Sc auaros. Haec quum ita sint, quicunque boni malaque pariter amicti sunt, non ideo isti distincti non sunt, quia distinctum non est quod utrique perpessi sunt:

manet enim dissimilitudo pastarum etiam in similitudine Dissionum:& licet sub eodem tormento, non est tamen idevirtus & vitium. Nam sicut sub uno igne aurum rutilat &palea fumat, & sub eadem tribula stipulae comminuuntur

169쪽

frumenta purgantur: nec ideo cum oleo amurca eonfunditur quia eoae preti pondere exprimitur: ita una eademq; vis irruens bonos probat, purificat, eliquat, malos damnat, vastat,&exterminat. Unde in eade afflictione, mali Deum detestantur, atque blasphemant: boni autem, precantur Sclaudant. Tantum interest non qualia, sed qualis quisque patiatur. Nam pari motu exagitatum & exhalat horribiliter coenum, &suauiter fragrat unguentum. Sed ut spes iustorum non sit cassa, Psallite inquit David Domino,&c.

psalbte Domino qui habitat in sim, annuntiate inter Gentes pudia eius.

Hic David praedicit festiuitates quas Ecclesia incepit celebraret memoria facto , emudato sanguine ab ea. Neq; est recens hic mos celebradi festa Sanctoru in Christiani iamo, sed statim ab ipso legis Euangelicae exordio introdu- iis, quod eo couincitur argumeto: Na exim ij illi patres Seriarissimae lampades Ecclesiae Augustinus, Hieronymus,

Ambrosius, Gregorius, qui paulo post Ecclesiae primitiuae tepora floruerim, in suis sermonibus &scriptis meminerui multorsi festoru in honore particulariu aliquoru Sanctoruaut Sanctaru virginu celebrari tunc solitorii: quod utiq; nci fecissent, nisi solennitas illorii sanctoria ante fuisset institu a. Sie ex Ecclesiastico decreto quotannis unus est dies festus omniu Sanctoru venerationi cosecratus & dedicatus. qui per totu orbe Christianti in honore Sanctorii omni u ca testis gloriς incolaru habetur celeberrim'. Vnde patet dementia eoru qui dicunt sanctos neq; honoratas neq; Ora dos. Nam ut inquit Damascenus lib. 4. de fide orthodoxa, cap. s6, Quantusane laborares ut inuenires adiutore qui ad mortale rege te adduceret, & pro te ad ipsum sermones faceret. Adiutores ergo totius generis Deo pro nobis sep plicationes porrigentes,no honorandi sunt certe honora-

di& orandi. Hac de causa Ecclesia letanias supplicatorias instituit, iam olim & quotidie frequerat, in quibus Sanctoru fit nominatim expressio cuiusq; in suo gradu & ordine,& supplex ad quemq; eoru postulatio ut oret pro nobis diauinam maiestatem. Quaequidem letanis in conciliis Aurelianensi,

170쪽

i anensi, cap. 23, Gerundonensi, cap. 3. Toletano quinto , cap. I, Toletano sexto, cap. 2. Bracharensi secundo , cap. 9, Dequentari & obseruari in Ecclesia decernuntur. Adde quod praestantes virtute viri in antiqua lege orantes Deum, plerunque in suis precibus recensiuerunt nomina sanctorum Patrum antiquorum, quasi memoriam illorum obiicientes diuinae maiestati, ut illorum meritis impetrarent quod expetiuerunt. siquide Moyses rogans Dominu

pro ἱmpetranda venia toti populo de peccato adorationis sibit. Guituli conflatilis, ait inter caetera, Quiescat ira tua, & esto placabilis super nequitia populi tui: recordare Abraham, Isaac, & Israel seruorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum, dicens, Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli,& uniuersam terram hanc,de qua loquutus sum, edabo semini vestro,&possidebitis eam semper. Sic&Azarias in fornace Babylonis succensa, suppliciter orans, ait,

Ne quaesumus tradas nos in perpetuum, propter nomen tuum, & ne dissipes testamentum tuum, neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuli,& Isaac seruum tuum,& Israel sanctum tuum, quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stet

las caeli,&sicut arenam quae est in littore maris. Et uter- que eorum Moyses scilicet & Azarias exauditi sunt in oratione sua. Qus fit argumentum, illam sanctorum Patrum Commemorationem ab eis factam, non fuisse ingratam Deo nec inutilem. Eorum igitur exemplo, per sanctorum noui Testamenti patrum merita ac patrocinium, debemus in orationibus nostris Deo nos comendare. Quapropter Duc intonat regius Propheta diuo, venerando, Psallite Domino, qui videlicet per gratiam, praesentiam, egentiam, &potentiam, habitat in ston, hoc eli in Ecclesia catholicis diffinitionibus sublimata, quae gestat imaginem illius quae

sutura est.Vnde Sion specula interpretatur, quod nunc vim I. Cor. ra. demus per speculu in aenigmate, tunc aute facie ad faciem. praecipitur igitur nobis ut cocorditer Dominu Ecclesiae ina habitatore, in suis sanctis laudem',& annutiemus inter Ge-

es studia eius, hoe est lege Euagelica,t qua Christiano, die noctuq; studendum est. Pro eo vero quod Septuaginta hic

SEARCH

MENU NAVIGATION