Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

uis eis aerumnis plena est. Nam dissident secum ipsi, & alia

volunt, alia cupiunt, neque secum ipsi congaudent, neque condolent. Est enim in seditione eorum animus, quia interdum propter improbitate doleat, si nihil scandali obtigerit: interdum vero laetetur, &modo huc, modo illuc rapiatur.

Quibus fit si omnia bene perpendis ut nulla iniusto hic sit tranquillitay seu requies. Quare & miserabilior futurus est ipse Antichristus, quando prae superbia sui. & suae miserae conditionis oblitus, nihil amplius sibi timebit: sed omnia

nihili faciet: merito tame ita excaecabitur. Dixit enim,&C.

Dixit enim in corde suo,non mouebor ἀ generatione in generationem sine malo.

Moueri hic intellige pro Mutari, a priori nimirum pote-tia atque a propriis viribus. Et quum dicit A generatione in generationem sine malo, subintellige verbum Ero vel Pertransibo. Generationem vero nunc ponit pro vita. Sic ergo his verbis propheta plane mentem Antichristi, atque eorum qui eius famulabuntur arbitrio, aperit: qui sibi ipsi, malitia faciete, perpetuum ac stabile dominium promittit, neque aliquam ultionem a quoquam reformidabit, sed ma- lis artibus & ope daemonum sicut fecit Simon Magus se

futurum Deu in credet. Verum enimuero quando similia inaniter meditabitur, interim talis & turpior exitus eu manet quam usquam dicto Samaritano Simoni fuerit, veluti perpulchre describit Paulus 1. ad Thessalo. cap. 2. Nam diuina virtus & gratia in maximo praecipue certamine nunquam deserit tuos, que incensam maligni flammam tota ccleritate restinguit, & omnem altitudinem destruit extolle, 2. Cor. istem se aduersum scientiam Dei. Propter quod neque praefatus Simon congressiis aduersus Apostolum Domini Petrum, potuit obtinere: quia veritatis lux R verbi diuini claritas, quae ob salutem hominu nuper essulserat per Apostolum, totius mendacij discussa caligine de humanis mentibus ignorantiae tenebras essu gabat: & Magus veri luminis fulgore percussus, caecitatem subito male fanae metis Romet

incurrit quippe qui iam & prius in Iudaea per eunde Apo- .stolum de his, quibus vivebat, steteribus, confutatus, transi

192쪽

is c EXPOSITIO

marina fuga ab Oriente ad Occidentem usque Romam venerat. Is enim Samaritanus, de vico qui dicitur Gittho, natus , Romae quam plurimis per phantasias deceptis, Deus decretus est, & simulachri honore donatus, quod in flumine Tiberis inter duos pontes collocatum habuit: etiam titulum Latinis literis scriptum, Simoni Deo sancto. sed post veram adolescentis resurrectionem per angelum factam, quae per Magum iactantem non potuit fieri, post volatu etiam Magi precibus sancti impetratum, idein Magus debilitato crureque fracto, Nariciam secessit, atque ibi mortuus . . est . sic periit egregius omni viminudiciarii magiae atq; idololatriae repertor, typii percs exiiij pessimi Antichristi. Sie periit & Selene erroris nutus Magi comes, quae ipso prius in prostibulo prostiterat apud urbe Tyrum Phoenicis,& cuipso postea, velut prima quedames, coiecrata. Sic &Domin tande perdidit impios. Huiusce insuper Antichristi excidiupra signauit Nabuchodonosor, cui Danielis 4. tale somnium fuit, Arbor in medio terrae, eius altitudo nimia, & eius proceritas cotingebat c lii. Ecce vigil & sanctus de caelo descedit clamas fortiter, succidite arborem & prscidite ra- Rom. II. incis ei'. Vndebonii est nu quaestu sapere,sed seper timere.

Actus vero Antichristi nunc uno verbo dissinit Propheta. quado ipsu sine malo nihil dicit esse facturu. Sed quid in ore habebit etia declarat, subnectes, Cuius maledictione,&e

Cuius maledictione os plenu est,m amaritudine

dolosub lingua eius labor oe dolor.

Nuc nequitia Antichristi duplici peruersitate describitur. In ore quippellabebit blasphemiam, maledictionem,quum se Dei filium mentietur Sed nunquid magnum hoc maledictum tam nefandis actibus caelu appetere, & ad capienda aeterna sede talia media exquirere Porro in ore eius etiam erit amaritudo, quado aduersarios suos poeni mortis adiudicabit.& ad supplicia iubebit protrahi omne, qui eu, tanquanu me,contcpserit adorare. Hoc cruore, his dolis couersiur est multitudine. Proinde sub lingua ei no in lingu a erit dolor & labor: na tacite asta pesitabit, hominibus aute alia loquuturus est ut bonus di iustus & Dei filius videatur. Veru-

tamen

193쪽

tame ira in eo excogitabit causas caluniadi, ovibus diuersis cladibus affligat innoxios:& ubi culpa no suberit, ira in poenis nesciet modum tenere. Habet enim hoc sibi peculiare iracundia, quod nolit regi.Nam ipsi veritati irascetur, si co-tra voluntatem eius aliouid faciat. At ut inquit Ecclesiasti Eesb. 'cus)vae erit vulpi huic duplici corde & labiis sceleratis, &manibus male facientibus, & peccatori ingredienti viam duabus viis. Postea sequitur, Sedet in insidiis,&e.

sedet in ini diu cum diuitibus,in occultis ut in

tersciat innocentem.

Quii dicit Psalmographus, sedet in insidiis: actus Antichristi latronii consuetudini comparauit, qui occultas vias insidEt ut interficiat innocetes. Et idcirco nuc scribitur, sedere eudiuitib', scilicet suis sequacibus, quos de bonis pauperu raptis, locupletes fecerit: quorum nugace felicitate ad decipiedos simplicioru animos ostetabit:&qui praua ambitione tales esse cupierint,dum bona aeterna non quaeret,n-cile in laqueos eius incident. Sic verba palliata, sic promissa nugatoria, sic facta subdola aget, ut quoscuque suis in reticulis complicare possit. sed sicut cuius pulchrum corpus, dc deformis est animus, magis dolendus est quam si deserine haberet & eorpus t ita dum diserte ea quae falsa sunt dicet, magis miserandus erit, quam si talia dehormiter diceret. Nahac ratione ut inquit Hieronymus Domino surabitur verba sua: idq , fiet in occultis, ita ut non facile quis tunc ab eo intelligat quid appetendum, quidve fugiendum siti usque- adeo fucis & praestigiis abundabit. Finis tamen omniu istorum evit, ut interficiat innocentem, hoc est, ex innocente faciat nocentem,de religioso faciat sacrilegum, & tandem anima perpetua morte damnet. Quaobrem oculi eius, &c.

Oculi eius in pauperem resticiunt: insidiatur in

abscondito quasi leo in spelunca sua.

Leone in cubili dicit huc A ntichristu in quo & vis& dol'operabitur. Prima em persequutio Eccclesie violeta suis, quudscriptionib tormetis,cesib ubiq; olim Christiani ad sa- . cxificadu idolis cogerEtur. Alterastaudulcia est quinsic pec

194쪽

haereticos Se falsios fratres agitur. Tertia superest per An- . tichristum ventura, qua nihil est periculosius, quoniaci violenta & frauduleta erit: vim habebit in imperio, dolum

a.Thes. 2. In miraculis. Ipse enim cuti testatur Paulus i. ad Thessalo. apparebit secundum operationem sathanar in omni virtute & signis & prodigiis mendacibus,& in omni seductione

iniquitatis, magia homines deludens, sicut de fecit Simon Magus cuidam qui se eum occidere putans, latum arietem priscidit. Hoc modo ipse Antichristus virtute daemonis faciet miracula, seu ut verius dicam mirabilia. Nam quum creatura corporalis daemoni obediat, ad nutum quantu admotum locale subito applicat activa passuis. Vnde in ictu oculi fiunt mirabiles effectus : quomodo fecerunt malefici AEgyptiorum incantationibus suis coram Pharaone virgas suas couerti in dracones, atque verterunt aquas in sanguinem. Exodi cap. 7. dc s. Daemones siquidem quanuis mali, tame natura suam no amiseriit: quippe,testate Dionysio, in lib.de caelesti Hierarchia, naturalia remanserunt in eis integra ridcirco dum per incantationes malefici aliquid' efficere conantur, mira celeritate discurruniper mundum,& subito semina eorum de quibus agitur, adferunt, sicq; ex illis, permittente Deo, nouas rerum species producunt per nouam applicationem activorum de passivorum inuicem. Quemadmodum & ars fabrilis admoto igne ferrum molliscat, & tunc angelus mouet hanc materiam corporalem, quia praesens est ei, & quia vult eam mouere, Deo non impedicte, ei quoque tunc ex natura sua sufficit haec unio prς- sentiae ad corpus. Isto modo Antichristus portentis abun-.

dabit, praestigiis passim illudet: ita ut sicut Dominu vit in

Matth. 1 . Euangelio seducat, siseri potest, etiam electos: tamen Ii csigna proprie non erunt miracula: quum miraculum sit M.

gnum omnem vim naturae excedens. Summum gradum in

miraculis tenet illud quod fit a Deo, &quod nusquam na-1. Re. 1 o. tura facere potest: ut i Sol recedat, vel stet, uti fuit tempore ΕΔ.38. Iosue. Secundus gradus est,quado Deus aliquid facit quod Iocro. natura facere potest, sed non per illum ordinem: opus enim naturς est quod animal vivat, videat, ambulet, &c. sed

uod post mortem vivat,post caecitatem videat, hoc natura

195쪽

non attingit, sed Deus. Tertius gradus est quum Deus faeie quod consuetum est fieri opere naturae, tamen absque naturae principiis atque mediis: ut quum subito sanauit mersi Petri, quae tenebatur magnis febribus, illuminauit caecum Lue. natum, apposito luto : tunc si non in facto, tamen in modo Iovi. s.' operandi miraculum fuit .haec sunt signa quae boni faciunt per publicam iustitiam , & non ut decipiant: qualiter intendit daemon suis in mendacibus apparitionibus. Memineris tamen sim per miracula esse vera testimonia eius ad quod inducuntur. Vnde a malis, qui falsam doctrinam annuntiat, nunquam fiunt vera miracula ad confirmationem suae dominae, quanuis quandoque fieri possint ad c mendationem nominis Christi, quod inuocant. & virtute sanctorum, quam implorant. Ab his autem qui veram doctrinam praedicant, fiunt quadoque miracula ad confirmationem goctrinae tantum, & non ad explicationem canctitatis r & haec etiam per malos fieri pollunt: quia per que-cunque qui veram fidem praedicat,& nomen Christi inuocat, fiunt, uti in Evangelio legimus , None in nomine tuo Matth. daemonia eiecimus &c. Et sequitur, A me dico vobis, nescio 'vos. Alio modo miracula sunt ad demonstrationem sanctitatis alicuius, quam Deus vult omnibus proponere in exemplum,& isto modo non fiunt nisi a 1anetis vel in vita,vel etiam post mortem. Miracula lisc sunt signa & prodisia curuibus nostra fides radicata est: haec sunt quae adhuc fideliu euotionem nutriunt. Istis vero & pauperculis Christi coli, insidiabitur Antichristus, ouasi leo in spelunca sua . De leone refert Plinius eum in benecta hominem appetere, quoniam tunc ad persequendas feras ei vires amplius non suppetuntrita senescente orbe,& iam quasi studiosis hominum moribus evanescentibus, iste cacodaemonis discipulus mortalibus insidiatur,&c.

Insidiatur ut rapiat pauperem apere pauperem

eum attrahit eum.

Iteratio insidiarum versutias persequutoris ostedit:Antichristus enim deceptis dabit honorem & gloriam plurimam, & faciet caeteris qui in Iudeta suerint dominari, & pro

196쪽

praeua leatione possessiones conferet, &. dona distribue

terram suo exercitui diuidet, qu6sque terrere nequiverit, subiugabit auaritia: tales erunt eius insidiae. Rapere vero pauperem, significat subitum periculuanimae ad quod ille nefandissimus trahere nitetur innocentes. Deinde ad expositionem priorum sequitur decora repetitio. Nam ut noputares pauperem raptum, aut fisci debito,aut interpellatione cauis ciuilis, geminavit Rapere pauperem,& mox causam persequutionis annectit, D v M attrahit eum, id est dum illum a veritate culturae ad nominis sui venerationem molitur adducere. Na, ut scribitur Danie. ca. ra, Deu patrusuoru non reputabit, nec quenquam deoru curabit:nempe aduersum uniuersa cosiurget. Sed quia quaplurimos instructis dolis ita capiet idcirco sequitur, In laqueo suo, Sc.

in laqueo suo humiliabit eum,inclinabit se cadet,quum dominatus fuerit pauperum.

Laqueus significat quo simplicium corda capiuntur, &

se velut nodo peruersitatis miserrime alligantur. Sed recte ait, Humiliabit eum in muscipula sua: sicut auceps primum abscondit se in tugurio,& cadit inclinatus in terra ne videatur ab auibus, & fac arte inconsideratas auiculas ferit. Ita

hic pessimus Antichristus suis fictis operibus quibus se

Deum mentietur humiliabit incautum, & tandem inclinabit te, videns omnia sibi subdi, &quasi malorum copialagurgitans post sanctorum tormenta afflictionesciue, aliquod sibi inde otium promittet. Sed cadet cum Gomina- . Thecs. tus fuerit pauperum, quia dum existimabit se longe esse a morte, tunc repentinus ei superueniet interitus. Nam 'tscribit Hieronymus in Danielem, ca. Ii, ipse pugnans co-tra AEgyptios, Libyasque & AEthiopas, & tria cornua dedecem cornibus coterens, auditurus est de Aquilonis & de Orientis partibus aduersum se bella consurgere: quo Veniens cum magna multitudine. ut conterat & interficiat plurimos, figet tabernaculum suum in Apaduo iuxta Nicopolim quae prius Emaus vocabatur ubi incipiunt Iudaeae prouinciae montana consurgere. Et quu fixerit tabernaculum suum in montanet prouinciae radicibus, inter duo maria,

197쪽

maria, mare videlicet quod nunc appellatur mortuum, ab Oriente,& mare magnum, in cuius littore Caesarea, Ioppe, Ascalon, & Gaza sitet sunt. tunc veniet usque as sum mitatem montis eius, hoc est montanae prouincia', id est vertice motis Oliveti qui inclytus vocatur, quia ex eo Dominus atque Saluator astendit ad Patrem & nullus Antichristo tunc amplius poterit auxiliari contra eum Domino saeuiente: sed, ut antea diximus,is est periturus, Sc merito cadet. Dixit enim &e.

Dixit enim in corde Arioblitus est Deusnauertit Iaciem suam ne uideat in finem.

Nimis stulta cogitatio: Crediturus est Antichristus Deuhaec inferiora non curare:&ipsum dissimulare, quando ei honorem sacrilegus conabitur auferre. Hic est lapsus 3ccasus miserrimus humani animi suis iniquitatibus sepulti. qui tunc ignosci sibi putat, dum seruatur ad ultimam opportunamque vindictant interim nullam esse Dei praescientia. sed potius fato quodam terrena ista contingere credit. sed nulla apertior insania quam confiteri esse Deum,& nega- rq prssicium futurorum, qui optime & veracissime creditur de cuncta scire antequam fiant,& nihil inordinatum relin- luere: a quo sunt omnes potestates, qui dicitur omnipotes, aciedo quod vult. Unde absit a nobis eius negare praescietiam, ut liberi esse velimus,quo adiuuante etiam sumus liberi : quippe neque haec praescientia necessitat, sicut dum naturali euidentia iudicat creatura parietem esse, neque propterea paries necessario est: sed & hoc Dei auxilium.

causa est non antecedens, sed concomitans nostram voluntatem e quare non necessitat. Proinde non frustra sunt leges , obiurgationes, exhortationes , laudes, & vituperationes, quia& ipsas futuras esse praesciuit Altissimus,&valent plurimum quantum eas valituras esse praesciuit:&preces valeat ad ea impetranda quae se precantibus concessurum esse praesciuit. Nam iusta praemia bonis factis, Scpeccatis supplicia constituta sunt: neque enim ideo peccat homo, quia Deus illum peccaturu esse praesciuit: nn moideo no dubitatur ipsum peccare, quu peccat: quia ille, cuius

Iosites

Rom. II

198쪽

ptiescientia falli no potest, non fatu, non aliquid aliud, sed

ipsum peccaturum esse prssciuit: qui quide homo, si nollit, omnino non peccat: sed si pec care noluerit, etiam hoc ille praesciuit. Quare diuersum pactum, diuersusque huius primi agentis ad causas secundas concursus, unam facit causam liberam , alteram naturale. Verum ad icopum unde digreissi sumus, redeamus. Quando ita pessim e excamabitur Antichristus, longe a suo Creatore factus,tuc fiuctuans Ecclesia sicut nauis in tempestate Deum tanquam dormientem excitat, dicens: Exurge Domine,&c.

Exurge, Domine, oe exaltetur manus tua: ne obliviscaris pauperum.

Exurge, dicitur citius Surge, hoc est velociter veni,& manifesta sit potetia tua cotra filium iniquitatis. Exaltetur manus, quae & operatione significat. Sed ista De1 operatio, iudicium est quod expectamus esse venturum, & quod accelerari postulabunt sancti , ut is conteratur & pereat qui se sine fine omnia possidere inaniter iactabat. Illud enim te-pus de*derabiit venire, in quo iste superbus possit occum-here. Sequitur, Ne obliviscaris pauperum . Qiijbus rρ- gat propheta ne iuxta votum Antichristi Deus Christiatio arum obliviscatur in finem seculi, ubi futura est retributio meritorii: sed tunc iustitia & misericordia simul erui. Iustitia malos perdet bonos praemiabit misericordia rigorem iustitiae temperabit, meritis uberiorem mercedem reddet. Istae sunt duiae molae quibus haec mundi machina in pressa ra & tribulationum molendano regitur: una superior, quae& spem ad alta promouet:altera in serior, quae cor & meu tem deprimit, atque timere facit. Una sine altera inutiliter habetur, oui a frustra misericordia sperat, qui iustitiam non timet:& ncassum metuit, qui non confidit. Itaque nunc de hoc iudicio uniuersali intelliges & exultans Propheta est,

Propter quid,&c. aet.

Propter quid irritavit impius Deumi dixit enim in corde homon requiret.

In hoc versu, mirabilibreuitate & sciscitatio primittitur,

iaconueniens

199쪽

te eonuenies responsum sequitur: interrogando enim pronuntiandum est, Propter quid irritavit impius Deum 3deinde respondendum,Dixit in corde suo non requiret. Constat enim Dominum irritatum,quado eum impius facta sua non putat posse requirere, sed inueniet memore, dum existimabit oblitum,& tunc malus insperato ad gehennam parabitur, quando sibi refrigeria promittet. Deus siquidens qui fecit hominem rationale animal ex anima & corpore, qui bonis & malis essentia, etiam cum lapidibus vitam seminalem,& cum arboribus vitam sensual em,etiam cum pecoribus vitam intellectualem, cum solis angelis dedit, neq; ipsum hominem peccantem impunitum esto permisit, nec sine misericordia dereliquit, usqueadeo omnia mira prouidentia gubernat. Quare decipitur impius dum blasphemans, asserit, Non puniet Dominus, siue quia impotens, siue quia nesciens: quippe res non ita sese habet ut credit. Nam tu Deus vides,quoniam tu laborem, dcc.

Vides quoniam tu laborem oe dolorem cons-

dera ut tradas eos in manus tuas.

Hic aperte insinuat David quoniam nullus Domino illudere possit. Vides inquit laborem & dolorem, quos ille perfidus homo peccati,dum sub lingua habebit, a te prorsus ignorari credet, sed tradetur in manus tuas, quia digna factis recipiet. Quapropter non iam putet peccator se euasisse, si illum bonitas Dei patitur diu peccantem nec patientiam Domini putet contemnendam, quasi non cur teres humanas. Intelligat autem ideo a se dissimulari, quia non in hac vita iudicium Dei promissum est futurum, ut inventura vita poeniteat illum, iudicem Deum non credidis. se. In poena enim positus sine fructu poenitentiam poenite-dit, quia no credidit iudicium Dei quod videt verum. N

eesse est enim ut acrius emedetur, immo poenis perennibus torqueatur, quem patientiae longanimitas non emendauit.

Interim Dominus pauperem diu afflictum subleuabit. Et merito tu, Deus optime, et succurres, ipsum & tuendo mi 'verando a potente, Quja tibi derelictus est,&e.

200쪽

Tibi derelictus est pauperiorphano tu eris adiuto .

Sermone facto de impiis, atque ipsis comoris, redit Propheta ad iustos, ut sicut illi digna factis recipiunt, ita isti promissa praemia consequantur. Vnde Domino nunc ait, Tibi dc rei ict iis est pauper, qui ab omnib' est spretus, ut tu solus sis spes eius: quare & ei lepiuscule manu supponis,

quemadmoda nutrix puero nondum firmos gressus habeti iustitia dirigis, ut bene incedat: misericordia subleuas, ne cadens nimiu laedatur. Caeterv iplum sic pascis hic beneficiis, ut quu velis, claudas naanu,& eget: aperias, & abudat. Vti alio loco scribit Psalmographus, oculi omnium in te sperant Domine,& tu das et ca illorii in tempore opportuno: Aperis tu manu tua & imples omne animal benedictione. Tum demu calice tribulationis que praegustasti, prout expedit, ei propinas: huc humilias 5c hunc exaltas: quia calix in manu tua vini meri plenus mixto. Sic discit pauper iustus aequanimiter omnia propter te sustinere t uc eum paulatim bonis cumulas, ne si serte sitnul omnia ei dones, statim impinguatus, incrassatus, dilatatus recalcitret. Miruvero quod Esaiae cap. 49, ei promittis, dicens, Nunquid potest mulier obliuisci infante fuit, ut no misereatur filio uteri sui3& si illa oblita fuerit, ego tame no obliviscar tui: ecce in manibus descripsi te. Quae verba fatis clare ostendunt quomodo etiam orphano cui mortuus est pater mundus,& mater concupiscentia eius tu cris adiutor, cui impius fuit persequutor. Ergo contere,&c.

Contere brachium peccatoris ρο maligni: qua

retur peccatum illius oe non inuenietur.

In mentem Prophetae subit Antichristi nequitia: rogat ne illi diutius bacchari liceat in sanguine studio uoru. Propterea expetit confringi illius fortitudine, qua per brachiusignificat. Neque dubiu est perire scelesta potestate, cuius damnandu constat authorc. Qui re si forte aliquando quaerat ipsum Dominus ad poenitentia, nec inuenietur eius de- Iictu ad emendatione. Vnde in malitia expellitur impius. Prouerb. cap. i )Jc mortuo eo, uulla amplius illi spes relinquitur

SEARCH

MENU NAVIGATION