Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

omniam non in finem obliuis erit pauperis: patientia pauperum non peribit in finem.

Ecce, si non statim adest in tribulatione Dominus, neque propterea aufert sium auxilium a sanctis ratque interim hi mala aequo animo ferre discunt, ac prospera non magnipedere, quae adipiscuntur & mali. Ac per hoc etiam in his rebus quando non apparet diuina iustitia, salutaris est diuina doctrina: nam quum omnes quotidie peccamus, quid mirasi omnes ouotidie patimur Iure etiam istam vitam boni quando diuinitus affliguntur cum malis amaram sentiunt. cuius amando dulcedinem peccantibus eis amari esse noluerunt. Flagellantur enim simul, non quia simul agunt malam vitam, sed quia simul amant temporalem vitam, non quidem aequaliter, sed tamen quam boni contemnere deberent, ut illi correpti atque correcti consequerentur aeternam, ad qua consequenda si nollent esse socij, se rentur & diligerentur inimici. quia donec vivunt, semper incertum est utrum voluntatem sint in melius mutaturi.

Qua in re non utique parem , sed longe grauiorem habent notam pigri Praelati, quibus per Prophetam dicitur, Ille quidem in suo peccato morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Deinde habent aliam causam boni, quare hic temporalibus amigantur malis, qualem habuit Iob, ut sibi ipse humanus animus sit probatus & eo gnitus quanta virtute pietatis gratis Dominii diligat. Hoc modo diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, neque haec patietia bonorum peribit in finem, per quam' nue malos ferunt, & iustitiam Dei longanimiter expectant. Sed ideo haec dicitur patientia pauperum, quia est circa aerumnas pauperiemque fidelissima virtutis custos. Na si quibuslibet desit patientia, anima no potest esse studiosa. Ouapropter patietia est inter anxias tribulationes seculi ν' ad finε mortis, in timore Domini gratiaru actio iugiter obseruata: de qua Dominus Lucae cap. M, In patientia vestra possidebitis animas vestras. Quum sic ipsas animas ad patiendum ratione regimus:& quato magis in hoc seculo persecutionibus inimicoru potetia, vel morboru cruciatibus fuerimus Ezech. N

182쪽

as licti, tanto post resurrectione in futuro maiora praemii consequemur. Vnde hac de re iubilant beati, dicentes: Lae Psal. 89. tati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus

vidimus mala. Veruntamen ne patientia haec quandoque pereat persequutione Antichristi,nianc precatur Ecclesia, Exurge Domine, Scaei.

Exurge,Domine,non consertetur homo iudicem tur Gentes in conspectι tuo.

Hic vox Ecclesiae sonat contra Antichristum. Nam quum de sine seculi Propheta ageret, aduentum Antichristi cordis illuminatione prospexit, & periculi magnitudine perterritus, magna voce exclamat, Exurge, Domine, in iudicium: non praeualeat homo peccator, scilicet Antichristus. Daniel. 9. Tunc enim, testante Daniele fiet abominatio in desolatio Malch - 2ψ nem, & erit maxima persequutio Ecclesiae, tantaque tribulatio, qualis non fuit ab initio mundi. Licet enim mali seni per saeuiant in bonos, tamen contra eos tempore Antichri- si apertissime& crudelissime insur ent: quem ad inodum istis patet Apocalypsis cap. D. Nam sub Antichristo Ecclesia patietur secundum vae: utpote usque ad fidei catholicae suppressionem,& eius tytannis du rabit mensibus quadraginta duobus, vel diebus mille ducentis nonaginta uterque numerus facit annos tres cu dimidio, quanto scilicet. tempore CH RIs Tvs in carne praedicauit. hoc est tempus, tepora & dimidium temporis i de quo Danielis ca. D. Quando vero Antichristus sit vetiturus nescitur certum te

pus, sed testante Abbate Ioachim sicut Zacharias pater incre r. Ioanis inter synagogam & Ecclesiam, id est inter primum& secudum statum mundi constitutus praedixit Saluatoris adesse pr sentia: tame ea quae Christ' erat facturus seriatim aperire no est permissus. Sic nos qui inter secundit de tertium undi statu sumus, multa quide & certa de Antichristo aede tertio mundi statu futuro conleplari permittimur, ordi nem vero rei iuxta distinctionem operum vel temporum comprehendere nequimus. Omitto breuitatis gratia nune recensere plurimorum super hac re coniecturas, in quibus nulla certitudo inuenitur. Attamen nunc verum est Anti

christum

183쪽

estistum iam venisse in suis membris,& quotidie manet. Nam sicut verus Christus est praemonstratus in multis sanctis viris veteris Instruincti, & propterea lex & Prophetae usque ad Ioannem: ita falsus Christus, a Nerone ad praesen Matth. iitia usque tepora, praesignatus. Qua de re uti scribitur i. Ioa. cap. Σ)Antichristus venit nunc, Antichristi multi facti sunt. Hoc iniquitatis mysteriu iam aperte unde proh dolor regnat. Nam hodie fit discessio tum a fide Ecclesiae, cuius ceremoniae irridentur atque oppugnantur: tum a sede Petri, quae floccipenditur: atque sic soluti in omnem licentiam, seu equi indomiti magis atque magis in dies currimus ad malum. Neque aliud superest nisi ut propterea cito insuppliciorum lovea cadamus. Nunc quoque expetit Propheta Gentes celerrimo Christi aduentu iudicari, quae cum ipso saeuiuimo Antichristo, in scelera magna lapsurae sunt Quia autem inquit Christe, te & tuam legem bonam noluerunt, Constitue,&c.

Constitue,Domine,legislatoremsuper eos,ut strat Gentes quoniam homines sunt.

Nonnulli ista referunt ad Christiami quasi Propheta ipsum deprecetur faciat iudicium de Antichristo suisque sequacibus, quum sit constitutus iudex vivorum & mortuorum,& Pater ei omne iudicium dederit. Sed quum primo rsuo 1n aduentu ob humilitate carnis a multis non est rec plus ut Deus munc hoc in secundo aduentu diuinitatem notam cunctis fieri expostulat: ut sciant Gentes quoniam homines sunt, neq; earum opis esse Deo resistere. Verius etiavidetur nunc David Antichristium significare, ut talis princeps detur peccatoribus non qui eos bene regat, sed qui cuipsis una iuste pereat: quatenus iuxta iniquitatem seruientis, iniquitas Domini sit:&qui noluerunt recipere veritatem, subdantur mendaci legisatori: veluti scribitur Ioan .eap.s, Ego vena in nomine Patris mei, & non accepistis me: si alius venerum nomine suo, illum accipietis. Imidostsnchoatum apud lud. vos, quando ipsi receperiit Bencozeba tanquam Messiam, qui tamen nullum diuinum habebat testimoniusiue per Oracula siue per scripturas. Perficie .

184쪽

tur autem ab eis in ipso Antichristo, quem pro Mera recipient. Vnde huiusce rei causa se circuncidet quare ei adhaerebunt,donec eius mendacium per Enoch & Eliam dete-. gatur. Tantundem facient Gentes falsis illius prodigii, Mpromissis delusae. Unde sequitur, sciant Getes, &c. Na qui nolunt liberari a filio Dei, &renovari in Christo, oportet maneat cuveteri suo homine, quado bomines sunt. Atq; for sita hoc dictu etia minantis est, ut ad conuersione potius inclinentur, qui de sceleris sui libertate praesumunt. Deinde addit Propneta voce gementiu , dices, Ut quid Domine,&c.

Vt quid, Domine,recessi h longe, desticis in Odi

portunitatibus in tribulationet

Hic Dauid certitudine Prophetiae ponit tempus pro ita

pore atque interim Domino dicit more infirmitatis humans, quia recessisse creditur, quu subuenire tardaverit. Despici insuper nos putamus, si vel minimo tempore auxiliu di ferat. Despicere enim, est dissimulare non videre, ac quasi deorsum aspicere,& non ad rε illam quae ante oculos posita est. Sed quu tepore Antichristi soluetur Sathanas, qui millenario ligatus est, Apoca. cap. zo, ubi mille,pro uniuer late ponutur, ut numero notetur teporis plenitudo) tunc tablati. 24. ta erit undiq; afflictio, ut nisi breuiati fuissent dies illi, non fieret salua omnis carotat' ue propter electos breviabuturi Erunt enim haec mala tribus annis & dimidio tantum, ut supra scriptum est. Tunc videbitur abominatio desolatio-

Dan. 2. δέ nis quae dicta est a Daniele Propheta, stans in loco sancto: Apoc-U. homo scilicet peccati Antichristus, qui ut tradit Apostolus Natth. τε 1. ad Thessal. 1 eleuadus est cotra omne quod dicitur Deus& colitur, ita ut audeat stare in teplo Dei, & ostedere quod

ipse sit Deus quem Dominus I E s v s interficiet spiritu ris sui. Is a nonnullis traditur nasciturus in Coroetaim, educandus in Bethsaida,®naturus Capharnau. Et tanquam per istiusmodi rebus exultare postea debeant hae ciuitates, spiritu Prophetico ipsis maledixit Dominus. Matth. cap i I.& Lucae io, Vae tibi Coroetaim,vae tibi Bethsaida:&tu Capharnau, nunquid usque in caelu exaltaberis 3 quii videlicet hospitio & signis Christi illustrata & deinde ad m- sernum

185쪽

sonum descendes 3 ipsum Antichristum recipiendo: quem etia alij serunt de tribu Dan descensuru, sicut inde venit Iudas Ischariotis, que Christus filiu perditionis appellat. Huius Antichristi tempore Ecclesia prope desolabitur,& ser- Ioan. II te tota pessundaretur, nisi ei adessent veritatis assertores Enoch & Elias,qui erunt praecones siue prscursores secudi & proxime futuri aduetus Christi, ficut fuit Ioannes primi. Vnde Matthaei cap. I 7, Helias quide vcturus est,& restituet omnia: qui reducet corda patru ad filios,& filiorum ad patres. Malachiae ultimo. De his praecursoribus scribitur Apoca.cap. ii , Dabo duobus testibus meis, & prophetabiit diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Vbi aduertequod hi dies non perficiunt tres annos& dimidium, sicut&Christus non compleuit dimidium annum praedicationis suae. Postea additur procella Ecclesiae. Nam hi Prophetae quum finierint testimonium suum, bestia Antichristus videlicet quae ascendit de Abysso faciet aduersus eos bellum, & occidet eos. At opportune ad tempus despiciet Dominus in hae tribulatione iustos. Nam petmittet insurgere istiusmodi tentationes, ad inflammandos animos desi derio secundi aduentus sui.Vt enim est iucundior fons re pertus his qui multum sitierint aquam, ita tunc opportu nus adest Dominus, quando magnae patientiae nobis Qlatia subministrat. Veruntamen adhuc nunc insinuat David consilium dilationis, dicens,

Dum superbit impius, inceditur pauper,comprechenduntur in consilijs quibus cogitant.

Sagaciter est haec sententia perscrutada, ne dicatur propterea iustus uri, quia hoc in seculo peccator extollitur. Mire siquidem prouidentia Dei de malis operatur. Nam comparatione peccantiu,boiu maYime ad recte vivendii accenduntur sicut per haereses crescit atque magis acceptior est inuentio veritatis: uti & post tenebras lux fit iucuuior. Atque ita queadmodu fornax ligna in cinere redigit, & aurupurgat, iic tribulationes reticula vitiorum.& virtutum fulgorem declarant. Iusto vero in quibuscunque his periculis semper Deus est sua consolatio,proinde non timet : uti

186쪽

testatur regius Vates,Psalmo ri, ita scribens, si ambulauero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu

Deus mecum es. Sit ergo fides nostra in Christo firma semaper, nusquam haesitemus. Nam Petrus videns ventu validu, quando dubitauit, coepit mergi, Icdum fluctuaret nauicula motibus magnis in mari agitata, C hristo dormiente, excitantes eum Discipuli ut saluaret, ibiti m hanc duram increpationem demeruerunt, Quid timidis estis modicae G dei 3necdum habetis fidem. Lucae cap. 8. Credamus igitur in omni angustia Christum posse imperare ventis & mari persequutionum : dc quoties volet, cito erit tranquillitas magna. Hoc modo dum superbi et impius Antichristias, pauper & abiectus populus Christianus accendetur ad studiosa. Nam videns hunc filium iniquitatis nimis exaltatum, facile noscet eum cum suis satellitibus breui lapsurum, Se tunc ardentius ad humilia tendet, per quae se postea exaltandum confidet. isto ordine comprehendetur seu ut le-

fit Hieronymus)capietur idem Antichristus in suis consitis. Nam ut tradunt doctores occidetur in monte Oliue ii, in theatro & solio suo, quando ipse uti de Nabuchodonosor legimus in lib. Iudicii, cap. 3,) praeceperit exterminare omnes deos terrae, ut selus Deus dicatur: & in illo loco, iuxta quem Dominus ad canos ascendit ut pie creditur peribit: atque sic consimili poena punietur qua alios Esa. I exterminare contendet. De quo Esaias scripsit, Corruisti in terram qui vulnerabas Gentes, & dicebas in corde tuo, in caelum conscendam, super astra Dei exaltabo sol tu meu. Tandem ad infernum detraheris. Idem firmat EΣechiel cap.2 8, talia etiam asseverans, Eo quod eleuatum est cor tuum,dc dixisti, Deus ego sum,& in cathedra Dei sedi in

corde maris, quum sis homo dc non Deus: propterea morieris in interitu occisorum. Sed idcirco impius tunc com-- prehendetur, Quoniam laudatur peccator, &c.

Quoniam laudatur peccator in desederise anima suae, iniquus benedicetur.

Obseruandum est quod dictio Q y o M i A M seu I A apud Hebraeos non semper causam reddit, sed aliquando adverbium

187쪽

adverbium est confirmandi, aliquando etiam abudat iuxta idiomatis usum: atque ita nunc reddita est causa quae peccatores turpissimis cogitationibus suis faciat illigari. Malum enim cum tanquam egregium facinus praedicatur, interim extollitur author, nec de emendatione cogitat, cui blandiens laudator inuenitur. Sic adulantium Iinguae alligant animos in peccatis: sic adulator blandus est inimicus, vitia sub virtutum nomine subrepunt: temeritas sub titulo fortitudinis latet: ignauia vocatur moderatio: pro cauto timidus accipitur: in his omnibus magno periculo erramus. Delectat siquidem ea facere in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur bladitor. Non sumus contenti modica laude humana immo siquis nos sanctissimos, sapientissimos & modestissimos praedicet, haec omnia Vt vera recipimus, tametsi compertum habeamus tales quinos laudant solitos metiri. Neque interea recordamur sententiae Platonis dicentis, hominos magis ex veris inimicis quam ex amicis apparentibus ad studiosa animari. Nam ficti amici errores non manifestant, sed potius tolerant, &occultant: qua de re tape contingit ut desectus proximi mantica anteriori, Jc npstros a tergo portemus, ita prorsus nosmetipsos ignorantes. Quapropter magna ira Dei

esse dignoscitur, quando in malis deest correptio, & adest

adulatio . qualiter Antichristo cotinget. Nam teste Haimone quum venerit Hierosolymam, circuncidet se, dicens Iudaeis, Ego sum Christus vobis promissus. Tunc cofluent ad

eum omnes Iudaei,& reaedificare nitentur templum a Romanis destructum: sedebitque ibi dicens se esse Deum. Porro, sentctia Gregorij, in fauorem Christianorum diem Dominicum, & ut Iudaeis applaudat, sabbatum custodiri faciet hac via uniuersum orbem seducet,&tunc implebitur quod Ioannis cap. s. Iudaeis praedixit Dominus, Ego veni in nomine Patris mei, &non accepistis me si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Et ideo per hoc Exacerbauit Dominum peccator, Sc.

Exacerbauit Dominum peccator, secundam maltitudinem iraesta non qκCret.

m. iii.

188쪽

Nemo gratuletur homini cui prospere suceedit in via

sua mala,cuius peccatis deest ultor & adest adulator: qu liter ad tempus Antichristo continget. Is siquidem adulatorum sucus irretit. Sed nunc sequitur maxime reformidanda sententia, quando scilicet iuxta multitudinem peccatorum nostrorum non quaeris nos Dominus ad poenitentiam: quin a luce veritatis deserimur, ita ut non videamus Cor. q. peccatara nostra, &propterea saepissime nihil nobis conscij sumus, quavis in hoc non iustificati. Sicut Aman superbissimus ad conuiuium Hester veniens, quod sibi ad honorem praeparatum putabat, ad suspendium sibi destinatu in- uepit. Hester cap. s.& 7. super quo Paulus i.ad Corinth. ς ap. II, ait, propter hoc multi inter vos imbecilles,& dormiunt multi. Quae dormitatio adspiritum potius quam ad corpus referri debet. Itaque multu irascitur Dominus,dum peccantem non exquirit aut vocat, dum quasi obliuiscitur& non punit, sed soluit in omnem licentiam: ita ut per fraudes &scelera ad diuitias honoresque conscendere permittat. Proinde Christiano consultissimum est Deum semper habere pro patre, siue ad timorem iustum incutiendum,siue ad amorem filialem infundendum, aut denique ad omnia nostrae aerumnos e peregrinationi conuenientia decenter postulandum. Neque ultra apponat se magnificare homo super terram, sed desperemus de viribus nostris: & tota spe proiiciamur in Deum, ut ipse nos enutriat: sinentes auia non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, qua- O. eX nobis: sed omnis nostra sufficientia ex Deo est. Talis' autem & tanta haec erit ira Dei in Antichristum, Quia non est Deus in conspectu eius,&c.

Non est Deus in collectu eius, inquinata sint

uia illius in omni tempore

O quam prosunda caecitas est Deum ante oculos noo habere. Nam si ultimum malum putamus Solis lumina no vi dere, quam male ergo habet, qui secundis rebus peccatorii suorum eo perducitur, ut non sit Deus in conspectu eius &contaminentur viae eius omni tempore, id est semper cogi--iones & ςonsilia eius immunda sintZHis decipulis currit homo

189쪽

homo peccator in praecipitiit, & dii Deu lucem deserit, seipsum perdit,inordinato assectu deceptus. Na queadmodii s*uissima est iniustitia habes arma, ita quando caeteris animatibus homo pristat, industria pro caeco affectu suo magis quire deprehenditur :& quo plus mediis abundat, eo difficilius a malo cohibetur quod assectat. Sic animalis homo no percipit ea qui uini spiritus Dei. Stultitia est enim illi, de nopotest intelligere quia spiritualiter examinatur. Sic no recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae meditatur in corde suo. Quemadmodum de qui fistulis delectantur,no possunt mente commodare sermonibus, si fistulatu sonum exaudierint: nam affectus ita mentem visto suo implet, ut more vasis pice referti caeterorum nihil capere possit: atque interim is assectus peruertit 3 corrumpit rationis luci ciu, quia hoc omnis amectus habet, ut in quod ipse infami, caeteros furere putet. Vnde Ecclesiastes, stultus per viam ambulas, quia ipse insipies sit,omnes millos putat. Proinde cotingit dissicile inueteratu peccatore a via sua mala dimoueas, sed occasione accepta peccatu per madata operatur in eo omne cocupiscetia. Et testate Chrysostomo)sicut fieri nopotest ut ligna mittedo, ignem extinguas: sic fieri nequit ut ratione reddendo places hominε moribus peruersum. Exc-pli causa: Si cum impudico de pudicitia loquaris, de scorta

Vituperes, ipse tuc propterea mulio acrius excadescit. Que

admodum per antiperistasim calor circunstans auget frigus aquae puteal is, & contrariu sui oppositi nisi vicerit vim excitat. Tuc enim & affectus augetur,& propugnatrice concitat iram, ut iam ex ratione quasi repugnantia pelli debere credat. Maledicetibus enim dc vili pedetibus ea quibus maxime oblectamur, statim irascimur, ut qui philosophia gloriantur, philosophia spernentes exoses habent. Qui igitur vitia colentibus peccatorum sentinam damnauerit, do diuinae legis carmina, morbo huiuscemodi contraria cecinerit, insultationem necesse est reportet, indignationem,

contumeliam, dc odium. Quare Prouerbiorum cap. s. scribitur, Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit: de qui arguit impium, sibi maculam gonerat. Hoc criminii turbine, nequitiae suae causa erit Antichristus, Deum prae oculist m. iiij.

Rom. 7.

190쪽

non habens, quin ab infantia acacodaemone possessias. Sed propterea, ait David, o Deus iuste vindex, Auseruntur iu

Auferuntur iudicia tua Uacie eitur omnium inrumicorum suorum dominabitur.

Additur nefarium scelus Antichristi, ut quum vindictam in se videbit esse dilatam, Deum non putet exercere iustitiam. sic enim auferuntur iudicia Dei a facie impij, quando videt tardius venire, quod celeriter meruerat sustinere. Animus siquidem male ubi conscius, dum credit nihil pati, existimat quod non iudicet Deus: sic peccatores fiunt tepidi, quippe qui neque amore, neque formidine poenae prscepta seruat: sed omnia cotem nut. De quibus Ilieremias cap. 6, Frustra conflauit conflator beneficii videlicet exhibitione vel poenarum comminatione. Malitiae enim eorum non sunt consumptae, argentum reprobum vocat reos quia

Dominus longe a se proiecit: eos videlicet quatum ad protectionem& curam specialem medendi languoribus pec-Psal. 9 cati. Hodie igitur si voce Domini audierimus, nolimus obdurare corda nostra, ne exacerbatos ut tepidos ab ore suae protectionis& specialis cure nos evomat: quonia nisi traxerit, ad eum venire non possumus. Ioan . cap. 6. Que tractum. gratiosum demerito praecedentium delictorum elongat in Apoc. 11 terdum Dominus, ut qui in sordibus est sordescat adhuc: 3e poena cumulet, qui tractus culpam deserere noluit. Sed nucvnum addit propheta quod Antichristum audacius peccare faciet quippe qui omniti inimicoru suoru dominabitur, qui felicitate subnixus ad scelera pronior erit, quum nullii sibi resistere posse crediderit. Cotra que faustum successum peccantium ita inuehitur Hieremias cap.ra, Quare impiorum prosperatur via, bene est omnibus qui praeuaricantur& inique agunt plantasti eos,& radicem miserunt:proficiunt,&faciunt fructum. Istiusmodi tamen tolerantiae diui na causam reddit Psalmographus, alio loco ita dices, Qvja Pal. 72. non est respectus morti eorum, & firmamentum in plaga eorum. Nempe post hanc vitam morsa terna,cruciatusque gehennae perpetuiis eos manent, dc interim vita haec brevis est

SEARCH

MENU NAVIGATION