장음표시 사용
211쪽
orabo & mente. & Ioannis cap. 4, Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu & charitate. Alia adoratio est corporalis, quae sit per ligna exteriora, interioris fidei testimoniat ut est genuu flexio. cereorum oblatio,& caetera huiusmodi, quae duae Latriae praesignabantur in duobus altaribus quae fuerunt in templo salomonis: vnuni erat altare incensi intra sanctuarium, in quo adolebatur timiama, quod signifi .cauit spiritualem orationis dulcedinei .alterum altare fuit in atrio, in quo immolabantur animalia, per quodindicatur sacrificium boni operis, prout sunt maceratio & castigatio carnis, ieiunia, vigilia , , alia sancta exercitia. De quibus ad Ro. cap. i I, Obsecro fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra licet caro repugnet hostiam in mortificatione carnalium des eriorum, uiuente per bona opera, & Deo placentem, scilicet ut honesto fine haec semper faetatis. Itaque cum Ecclesia sit te plum Domini, in quo praesidet ut caput membris, ex hoc nunc Propheta saltem terrore nititur luereticos a suo malo dimouere proposito, ut sic tadem metu iudiciorum Dei, humana peruersitas e quiescat,& amplius ipsi templum Dei unitatem inuertedo violare non praesumat: quin animaduertat zizaniorum in agro Dominico seminator a Deo se posse disperdi, a quo noscuntur corda rectὸ credentiu possideri. Quapropter subsequitur in versiculo, Dominus inolo sedes eius. Caelum vero hic sanctos viros significat, quos praesentia maiestatis suae diu initas insidere dignatur, ut quos aliquando facit sibi
templum, faciat & caelum, id est,arcana scientes.Vnde probe subnectitur, Et oculi eius,&c.
Oculi eius in pauperem respiciunt,palpebrae eius interrogant illas hominum.
Metaphoricus est iste sermo ad similitudinem hominis claudentis oculos, ut experiatur quid seno vidente aliis ciant:& iuxta hanc similitudinem describit Propheta diuinam prouidentiam: quo ad actum quidem videndi, quod semper videt, &propterea dicit Oculi eius &e. quo ad a- vero cauendi, praeseruandi, puniendi, &c. dicit quod se habet tanquam habens oculos claussis ad experimento
212쪽
probandum homines: hoc enim signiscatur dicendo, paupebrς eius, &c. Per palpebrasigitur significare voluit, quia
si quando videtur Deus non aspicere, sed in absconditis animi ac mentis morari, tuc tame nihilominus videt, vel quod omnia prospicit, veluti qui non oculis tantu, sed ipsis etiam palpebris intueatur, & ex omni parte omnia cognoscat. Nuquid ergo metuendum est ne in turba diuitum paucos pauperes videre non possis, quos in catholicae gremio Ecesesit custoditos enutrit Domin ZCerte sicut infelices sunt a quibus auertitur Deus, ita hi beati ad quos propitius respicit: quonia intuitus eius, beneficium eri: nam peccatorii tenebris non offenditur, qui tanta claritate lustratur. Hic autem filios hominum, illa regula lubeter acceperim de veterib
regeneratos per fidem. Hi quippe quibusdam scripturarulocis obscuris, tanqua clausis oculis Dei, exercentur ut quq-rat,& rursus quibusdam locis manifestis, taquam apertis oculis Dei, illuminantur ut gaudeant. Et ista in sanctis Libris crebra opertio atque adapertio, etiam tanqua palpebrae sunt Dei, quae interrogat, id est probant filios nominu: qui neq;
fatigantur rerum obscuritate, sed exercentur. neq; extollu-tur cognitione, sed in omni studioso stabilivtur. Quare inquit Augustinus boni in Scripturis sanctis mysterioru profunditates, quarob hoc tegutur, ne vilescant:ob hoc queru-tur, ut placeant:ob hoc deniq; aperititur, ut homines magis atq; magis degustent. Sicut & lac medicorum sentetia melius nutrit si ipsum aliquando suggamus. Sic diuinae loquia plus habent in recessu quam fronte promittat: quae etsi pri ma facie ieiuna Sc arida appareant, semper tame intus dulcoris 3c saporis plena sunt: atq; sub his Domin' melius corda hominum videri facit, quae sicut ocularia unicuiq; artati mortaliu relucent, atq; in his, velut in speculo, unusquisque seipsu videt, agnoscit quoq; suos defectus sine vere dia vel
pudore alicuius aut inspicientis aut culpantis. Quapropter nunc subnectit Propheta,Dominus interrogat iustum, &c.
Dominin interrogat iustum oe impium: qui autediligit iniquitate odit animam suam.
- Clarius est quod hoc loco logit Hieronymus: Dominus
213쪽
rrabat iustum & impium. Atque ex his intellIgat arguentes quod Deus permittit sagittari rectos corde, dissipari leges, &cttera istiusmodi: ad hoc videlicet, ut probet qui sunt iusti, & qui sunt impij, & hinc appareat quata sit vis iusti animi. Isto fine interrogat per tribulationes 3c haereses, per prospera&aduersa, neque est improborum derogatio cogitanda, quando Dominus iustum requirit & impium, qui omnia seb veritate discernit: sed unusqui'; circus iciat co- scietiam suam, de qua nouit solum Dominum ferre iudiciu,& ad sacra dicteria interdum recurrat: ut seipsum perfectius agnoscat. SeqtΑtur breuis & manifesta sententia, Quid est diligere iniquitatem odisse animam suam. Sic enim se persequitur, qui diabolu sequitur: dum illas semitas commeare vult, quae ad poenaria in loca fugienda perducur. Qua propter omnis peccator sibi impius & crudelis est: se an Lamque ad mortem perpetuam ac aeternam destinans. Deinde ostedit regius Uates quid faciat Dominus malis. Pluet inquit) super peccatores, 3cc.
Pluetsuper peccatores biiures ignis oe sulphur:
spiritus procellarum pars calicis eorum.
Pluit, ad verba praedicatoru refertur, quae probis imbres 'perfidis autem igniti laquei sunt: illi enim bene intelis do inde fructificant: istisana doctrina abutedo, animas suas nodo peruersitatis strangulant. Et sicut una eademq; pluuia Irrigat terram foecundam, & aridai sic una predicatio est a Deo, quae perfundit terra bona, id est cinctos: Si terra mala id est peccatores. Quare eade Scripturarii nube pro sitio eu Iusq; merito & peccatori pluuia laqueorum, & iusto pluuia
ubertatis infusa est dum unus perperam, alius syncere eundem Scripturae locum recipit. Sic elatis mentibus lume veritatis absconditur, & omne peccatu cecitas queda est menti: iuxta illud Sophoniae cap. r, Ambulabui ut caeci, quia Domino peccauerunt. sic obscuratur cor insipiens, & 1centes Rone esse sapientes, stulti fiunt. Adde quod non propter solam Iniquitatem propriam, permittit Deus homine decipi sed
Uςς- VM inxerrogantis aut Mentis, do ctorem alioqui bonum Deus permittit falli, ut inquiren-
214쪽
tem in Iouum decipiat. Quemadmodum Ezechi .eap. 1 testatur dicens, Propheta quum errauerit,& loquutus suerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum. Vnde ipsis quoque ministris sanctis hominibus, vel etiam sanctis angelis operantibus, nemo recte discit quae pertinent ad via uendum cum Deo, nisi fiat a Deo docilis. Cui dicitur in alio Psalmo, Doce me facere voluntatem tuam , quia tu es Deus meus. Sicut enim corporis medicamenta quae homi .
nibus ab hominibus adhibentur, nonnis eis prosunt qui bus Deus operatur salutem qui de sine illis mederi potest, quum sine ipso illa non possint & tamen adhibentur, &si hoc officiose fiat,inter opera misericordiae vel beneficentiae deputatur: ita adiumenta doctrinae tunc prosunt anime adhibita per hominem, quum Deus operatur ut prosint: qui potuit Euangelium dare homini etiam non ab hominibus, neq; per hominem. Quare si secus fiat, tunc malis Veriabum lapientiae ignis est, quando eos flammea cura cupiditatis consumit sulphur: quia cogitationes eorum hoc modo dotestabili foetore sordescunt. Caeterum ipsum fit & spiritus procellarum, dum se tumultuosa undique mente confundunt, & secum habitare nesciunt. Ηρο vero omnia propterea puto bic calicem appellata, nequid praeter modum atq; mensuram in ipsis peccatorum suppliciis arbitremur: quindi pars sunt calicis peccatoris, quia unusquisque prout ges. sit in corpore, vindictam recipit. Sensius itaque est. Quod
pars calicis, hoc est pars supplicij a Deo infligendi, ignis est & sulphur & spiritus procellarum. Qusd si vel sola su- ius calicis pars adeo intolerabilis est, quid dicendum est dereliquis suppliciorum partibus, hoc est,de aliis sappliciorum generibus 3Nam iustus Dominus,&c.
Quoniam iustus Dominus, iustitias dilexit
De aequitate aeterni Regis nunc si decora conclusio. Iustum Dominum dicit amare iustitiam, & ad hoc adserri potest ratio naturalis, quia unumquodque diligit sibi simile. Quidmirum ergo si ille, qui ipsa iustitia est, nescit alios amare, nisi qui norunt custodire iustitiam 3 Sed non frustrahis pluraliter
215쪽
hti pluraliter scribitur, Iustitias dilexit, quia homines dieit, ut pro iustis,iustitiae iiitelligatur positae. In multis enim iustis quasi multat iustitiae videntur esse, quum sit una Dei cui omnes participant, tanquam si una facies intueatur plura specula, quod in illa singulare est, de illis pluribus pluraliter redditur. Propterea rursus ad singularitatem se refert, dicendo, AEquitatem vidit vultus eius: ad remunerandum scilicet, sicut videt iniquitatem, ad puniedum. Nisi for 'te hie quia dicitur, AEquitatem vidit vultus, 3 c. per vultu dutaxat propitiationem Domini accipias, quod & Videre facit intelligi. Nam in alio Psalmo legimus, Vultus Domi- Psal. 33. ni super facientes mala. At utcuque res sese habeat semper accipe quia Dominus iustis praemia, peccatoribus tribuat poenas. Et quum ait, AEquitatem vidit vultus eius, seu ut in Graeco verius habetur Rectitudines:idE sisnificat, quod Iustitiam dilexit. Nam quem quis amat, eundem etiam lubenter intuetur, quemadmodum contra, ab illo quem quis odit, statim auertitur. Per vultum vero seu faciem Domini, etiam intelligimus potentiam videndi quae est in Deo.
C Aluum mesaca mine, quonia defecit sanctus
o quonia diminutaesunt ueritates assise homn
Huic Psalmo talis apud Hebraeos superscriptus est titurus, Victori pro octaua Psalmus David. Quo in loco animaduerte Octauam, nome esse instrumenti musici ab octo chordis denominati & signi ficatur Psalmum istum super ilro instrumento eantandu. De argumento autem istius psalmi, si Rabinis credas dices Dauid hunc modulatum fuisse, uando fugiens de Ceila, seruatus est cum viris suis apro-itione habitatorum Ceilae, qui spoponderant tradere ipsum David cum suis, in manibus Saulis: hoc modo reddentes malum pro bonoruti perbelle scribitur I. Regu cap. 23. sed quia sic iste Psalmus non plane detegit thesauru latentem in hoc versiculo, Propter miseriam inopum & gemitu pauperum, &c. idcirco de Christo ad literam interpretabi
216쪽
mur, quasi nunc propheta praeuidens mala quae praecederet aduentum Mere, ab his per Christum nunc liberari petat,& reuocet ἱ falsitatibus seculi, ad eloquia Dei, ubi salus. In initio siquidem quod tempus alij aetatem aurea appellant
vita hominu sine cupiditate agitabatur, sua cuique fatis placebant. Tunc ius bonumque non legibus magis quam natura valebat,& illa tempora talia reperiuntur, quibus pulia cherrima atque optima fuisse praedicatur quam is Respublica,optimis moribus,sine bellis, magna concordia generis humani, sine litibus, sine querelis: quae saturnia tempora nominatur. At discordia & auaritia & ambitio & caetera secundis rebus oriri sueta mala, statim ex abundantia succeia serunt, ex quo tempore maiorum mores non paulatim, sed torrentis modo praecipitati, adeo iuuentus luxu atque auaritia corrupta eit, ut merito dicatur genitos esse, qui neque
ipsi habere possent res familiares, neque alios pati. Tunc coepit altera aetas argetea dicta, sub Ioue, quum bella pullulasceret, Sc curae,&fiaudes, & odia. Tertia fuit aenea, quugenus mortalium totu undique bellis concuteretur, cruentaque essent omnia. Quarta est Heroum semideoru, quora
animi iustitiae quidem erant dediti, sed insano ardore belli gerandi flagrabant. Quinta appellatur ferrea, in qua nullus malorum est modus, cuncta sese velut effractis carceribus in genus humanum simul effuderunt, apertae fraudes, aperta odia,&capitalia bella, caedes, rapinae, incendia, vastationes, immo unicuique imprimis cura filii si diuitias augeat, quae quotidianis effusionibus suppetant: per quas sibi
etiam infirmiores subdat quisque potentior. Sufficit obsequantur diuitibus pauperes causa saturitatis, atque ut eompatrociniis quieta inertia perfruantur: diuites pauperibus ad clientelas & ad ministerium ii fastus abutantur: populi plaudant non consultoribus utilitatum suarum, sed voluptatum largitoribus et non iubeantur dura, non prohibeantur impura; Reges non curet quam bonis sed quam subditis regnet: Prouinciae, Regibus, non tanqua rectoribus morum, 1ed tanquam rerum dominatoribus,& deliciaru suarum prouisoribus, serviant:eosque no synceriter honoret.
sed nequiter ac seruiliter timeat. Caeterum de suis vel cum suis
217쪽
suis, vel cum quibuscunque volentibus faciat quisque quod
Iubet: extruatur amplissimae atque ornatissimae domus, ubi oppipara couiuia frequetctur: saltationes undiq; cocrepetrille sit publicus inimicus cui haec felicitas displicet: qui siquis eam mutare vel auferre tentaverit, eum libera multitudo auertat ab auribus, euertat a sedibus, auserat a viventibus. In hac igitur tua colluvie morum pessimorum, quasi times Propheta subito exclamat prς magnitudine periculi, petens saluari. Itaque studiose discutiamus hocprincipiuPalmi, quado magnorii schematu decore formatu est. Sanctum enim dicit abesse de mundo ubi tanta maloru reperta est multitudo:& hic modicum pro nihilo computatur. Et quemadmodum in area prae palea non videtur a longo grana: sic opinio est, abundante iniquitate multorum, nullum
esse bonum. Quae fuit in Helia, quando dixit, Domine, relictus sum solus. Atque idcirco nunc petit Propheta a Deo ut salvet mundum deficientibus iustis ex falsa doctrina. Nam vere deficit sanctitas, si deficit veritas in hominibus
quum utraque in hoc conueniat, quod mortalem Deo conformat, a quo tota est & veritas &sanctitas. Proinde qui declinat a mandatis, ita dicitur mendax : sicut &qui deficit ab articulis. Ioan . cap. I 8, Ad hoc natus sum, &ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate, audit voce meam, dcc. quare sanctus merito vocatur qui est in his, iustitia scilicet & veritate, betane ordinatus.Tametsi Sanctus quum apud Graecos duplici dicatur nomine-ς nimim, ut hic,& αγιοῦ, utraque enim
dictio sanctu significat consequeter in duplici sumi potest significatione. Ille auic proprie οσιος dicitur, qui pietate &religione colit, qui ad Deu pertinet: ἄγι vero ille, qui per
semita virtutu diuinitatisessicitur particeps, atq; utraq; nucprssenti literae quadrat. At intuedia P plurali numero Propheta dixit veritates quum una sit veritas qua illustrantur animae sanctae: sed quonia multae sunt animae in ipsis, multae veritates dici possunt, sicut ab una facie multae in speculis imagines apparent. Et vere hae diminutae sunt: nanque ante aduentum Christi siue Prophetae siue Patriarchae, siue reliqua membra diminuta erant, donec caput eorum, quod
218쪽
est Christus, aduenit. Vel ea veritas diminuta est, quIa erecuit falsitas scribis ot Pharistas sacra Biblia deprauantibus, aliis Deo relicto ad idola confugientibus, superstitiosaque sectantibus. . Vnde sequitur, Vana loquuti sunt,&c.
Vana liquuti sunt unusquiseque ad proximi Asir tibia dolosa in corde, corde loquuti sunt.
Proximum hic omnem hominem oportet intelligi, quia Rom. I 3. nemo est cum quo operandum sit malum, & dilectio proximi malum non operatur. Imprimis vero vana loquuti me fabulosi Poetae: nam ista est fabularum garrulitas,aether tribuatur Iovi, aer Iunoni, mare Neptuno, terra Plutoni. Et ne ipsi quoque sine coniugibus remanerent, additur Neptuno Salacia, Plutoni Proserpina, uti & Ioui Iuno uxor . Nam sicut inferiore caeli parte, id est, aere inquiunt Iuno tenet, ita inferiore maris Salacia:&terrae inferiore Proser-l ina. Ecce quomodo quaerunt quemadmodii sarciant fabuas, nec inuentui. Si enim haec ita erunt, tria potius elemeta mundi esse non quatuor, eoru veteres proderent: ut singula deorum coniugia diuideretur singulis elemetis. Deinde quem locum tenebit Vesta, quam non nisi ignem esse pes
hibent pertinentem ad focos, sine quibus ciuitas esse no potest3 & ideo illi virgines solere seruire: quod sicut ex virgine, ita nihil ex igne nascatur. Ignis enim siue superior taue inferior, utique ignis est, puta quia dissimilis, num quid intantum ut ignis non sit 3 Et in serior ignis quid aliud potest esse quam ignis 3tametsi non sit tam purus ac elementaris. Ex nis igitur coniice vanitatem in istis mendacij vatibus. Insuper & vana loquuti sunt hi protei Philosophi, diuinorum criminum contictores inam quas illi obducunt tenebras quos inuehunt metus quas inflammant cupiditates suis figmetis 3virtutis semina a natura nobis indita corrumpunt t& hi quidem quum magnam speciem doctrinae sapientiaeque prae se ferant, audiuntur, leguntur, ediscuntur&inhaerescunt penitus in mentibus. Quum vero accedit eodem maximus quidam magister, populus, atque Omnis undique ad vitia consenties multitudo, tum plane infi-
219쪽
cimur opinionum prauitate, a naturaque ipsa desciscimus. Accipimus enim deorum cupiditates, solutam lasciuiam, cruentam ira diam,& innumera alia sun cerae virtutis inimica. Unde recte noluit Plato.corrumpi his figmentis animos ciuium: Socrates quoque iuste censuit expellendam a ciuitate poesim, quae affectus inducit parum viriles: licet illam retineat quae mascula est&casta. Porro quid vanius fuit, quam homines corvi & comicula: voc bus, vitae consilia moderari. Hoc augurio ut ait Apostolus seruientes Rom. et creaturae potius quam Creatori . d praeterea vaniusquam ex astris omnem hominis fortunam siue prosperamnue adversem metiri Nam nouimus geminos eodem tempore & conceptos & natos, non solum actus& peregrinationes habere diuersas, veru metiam dispares aegritudines
perpeti,moribusque & conditione differre. Cuiusce rei sacrum exemplum legis in Genesi de Esaii & Iacob. Nihil Gen. αἴ quippe in rebus humanis videtur voluisse natura esse tam umile, quod non aliqua proprietate secerneret. Quid refert an ex eisdem prima illa duorum corporum animorum- ue compago seminibus oriatur Sibi quisque firmatur, bi quisque componitur, & duo pluri sue fratres nascuntur fato singulorum. Frustra igitur ut verbis Augustini viar)affertur nobile illud commentum de figuli rota, quod restondita ferunt Nigidium hac quaestione turbatum, via-ce & Figulus appellatus est. Q mim enim rotam figuli vi quanta potuit, intorsisset, currente illa, bis numero de atrameto ta nouam uno eius loco summa celeritate percui-sit,deinde inuenta sunt fgna quae fixerat desistente motu non paruo interuallo in rotae illius extremitate distantia. Sic inquit in tanta caeli rapacitate, etiam si alter post alterum tanta celeritate nascatur, quanta rotam bis ipse percum, in caeli spatio plurimum est. Hinc sunt inquit quae- cunque dissimilia perhibentur in moribus casib iisque geminorum. Sed haec ratio omnia Genethliacorum scita deplacita euertit. Nam si tam multum in caelo interest quod constellationibus comprehendi non potest, ut alteri geminorum haereditas obueniat, alteri no obueniat, cur audent Astrologi caeteris qui gemini non sunt, quum inspexeranto. ii; .
220쪽
constitutionem eaeli ac syderum pro eis talia pronuntiare quae ad illum secretum pertinent, quod nemo potest comprehendere, & momentis annotare nascentium Quamobrem sufficiat Mathematico, effectus qui pendent a causis paturalibus praedicet, ut defectus & incrementa Lunae: alios autem euentus ex sola causa libera, ut est hominis voluntas, profluentes, relinquat Dei arcano designandos. Nam etiam si detur multum in nos virium potestatisque habere sydera tamen illud quicquid est hominibus incomprehensibile fit: quum momenta, in quibus astrorum positus necesse est collocare, certo deprehendi non possint, Scsyderum incitatissimus cursus tarditatem nostrae consid Tationis anteuertat. Ecce vanitatem quam loquuti sunt
stulti philosophi, ignorantes se totos ab uno Deo, Saluatoreque nostro I Ε sv CH Rr .s To pendere: in illo selo sita esse fata omnium, ab illo solo petenda. Sed quoniam haec talia etiam & falsa erant quippe ubi& vanitas ibi & falsitas nunc ait David, In corde & corde loquuti sunt: ut sic duplicia fuisse istorum susurronum corda demonstret, qui de corde in corde loquuti sunt mala ,& scelus quod corde conceperunt, protulerimi ore, perfecerunt in opere, sub typo consulentis, occultantes venenum perimentis. Sed disperdat Dominus,&c.
D perdat Dominus uniuersu talia dolis oe bugliam magniloquam.
En iam sequitur sententia generalis, sicut solet lege se ciri quando unus peccat, & uniuersale malum seueritas promulgatac condemnat. Verum enimuero nunquid maledicendo praesentia scripsit David3 absiti quia non est mos sanctorum malediceret sed annuntiando quod futurum est, dixit, non optando, sed prophetando. Labia vero dolosa, sunt haeretici & superbi philosophi, qui nunquam erubescunt nec considerant quid, sed quantum dicant:& cepe in tantam veniunt opinionem eloquentis, ut soleant dicta eorum , cirratorum esse dictata. Liberatus crede) est mundus a periculo, α bereditariae vel Centumuirales causae debnathro