Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Domini ptiesidio roboratus. Vnde loquitur Moyses, Vidi

Dominum facie ad facie,& salua facta est anima mea. Non proprietate quidem naturae, sed dignatione miserentis. Ioseph in Aegypto clauditur carcere, ibiq; infertur Ucustos Gen. 39. carceris omnia potestati eius fideiq, commiserit, sed causa redditur, quia Dominus erat cum eo. Liberatur populus de AEgypto in manu forti & brachio excelso, non Moysis & Exod. is. Raron, sed eius qui signoru miraculis populu liberauit, &ad extremum percussit primogenita A Egypti, ut qui prius

retinebant pertinaciter, ardenter exire copellerent. Audemus igitur per liberuarbitriu superbire & abuti beneficiis Dei in contumelia largitoris quii vas electionis Paulus a- α- Cori pertissime scribat, Habemus thesaursi istu in vasis fictilibus ut absidantia fortitudinis nostrae sit ex Deo & no ex nobis Quare qui gloriatur, in Domino glorietur: neq; enim qui * Cor io seipsum comendat, ille probatus est: sed que Deus comendat. Sicut enim rami & flagella vitium illico contabescunt quia fuerint a matricepr. ecisa, ita omnis hominu fortitudo marcescit & deperit si a Dei auxilio deseratur. Quare loquitur Salomon, Esto confidens in Dominum in toto corde Prouer. 3.

tuo:in tua aute sapientia ne exalteris: in omnibus viis tuis cognosce eu, ut rectas faciat vias tuas. At nunc Propheta rogat in aeternum custodiri a generatione hac pessima. Totus sermo, ad Deu oratio est, tota oratio Sc deprecatio extorquet clementiam Creatoris, ut qui nostris viribus & studio saluari non possumus, illius misericordia coseruemur. Iam

in Domini potestate est, ut id quod cupimus, quod laboramus ac nitimur, illius ope & auxilio implere valeamus. Additur aute I N aeternu, quia hic nos in tribulationibus cololatur, ibi in aeterna securitate constituet: hic adiuuat, illic beatificat ut nullatenus amplius miseri esse valeamus. Veruntamen regius Uates quo magis ostendat se indige

te Dei custodia, subnectit, in circuitu imp ij ambulant, &c.

In circuitu i ij ambulant: secundum altitudianem tuam multiplica b filios hominum.

Adiungitur hoc ad manifestandum quod aduentus Meianae non saluaret omnes, sed erunt etiam post illius aduen-

232쪽

tum impij, qui circu circa ambulabunt in circunferentia

hoc est in remotis a veritate & virtute facti extra centrum illarum. Et assimilantur isti monstrantibus pudenda coram hominibus nam manifesta erunt vitia eorum, quorum de beret eos pudere. Quare postqua David sermones iniquorum in prima parte magna execratione redarguit, & in s cunda parte eloquia Domini mirabili praedicatione laudauit, nunc venit ad coclusionem Psalmi, in qua singulis partibus sub uno versu digna restituit. Dicit enim sub breuissima sententia sicut nunc nunc exposuimus in circuitu impios ambulare:vt nuquam ad rectam possint semitam peruenire. Tortuosae siquidem viae malis semper moribus ap- Prouer. 2. plicatur: sicut Salomon de impiis scribit, Dereliquerulvias' rectas, ut ambularent in vias prauas, atque temporalium cupiditate, quae septem diebus volvuntur, detinentur:& ideo peruenire ad requiem octauae diei nequeunt, qui rotarum more in sua semper terga vertuntur. Sequitur, Secudum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Hoc ad illos pertinet qui syncere eloquiis Domini castis putissimisque crediderunt. Et vide quantum illis in isto verbo promittitur. Dicit enim, secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum, non secundum meritum suum, sed se iacundum illud quod humanas nescit angustias sustinere. Aliatum enim tape dicimus quod comprehendere non vale

mus. Sub mensura aute Creator non est, quae creaturis om

nibus data est, nec aliqua in eo potest esse dimensio: a quo rebus omnibus numerus, pondus, mensuraque praestatur. Psal. 83. Multiplicantur vero iusti secundum altitudinem , quando ibunt de virtute in virtute, ut videatur Deus deoru in Sion.

VsqVeqμo Domine, Obliuisceris me infinem: quequo auertis faciem tuam i me'

Titulus est, Vincenti Psalmus Dauidi.& patet titulus ex dictis in aliis titulis. Nam hic, Vincenti, est nomen ossici, aut modi musici .Vnde nune significari videtur quod Psal

233쪽

hius iste assignatus sit ipsi Dauidi tanquam proesidenti in illo actu musico. Argumetum autem huius Psalmi reperitur multiplex. Quidam existimant, quod sit ultima anxie-itas Dauidis timentis incidere in manus Saulis. de qua I. . R egu cap. 2 7. Quare nunc voce fere querula exponit Deo statum periculi sui a Saule. petitque ut sibi luccurrat illuminando, &c. Et promittit seu prophetat gratiarum actiones. Verum quia siciebat quod non semper duratura esset diuina obliuio respectu sui, ipsi quippe iam reuelatum erat 1. Reg. is auod futurus esset Rex nesciens tamen quadiu duratura es: t, se spirat ad Deum, Vsquequo obliuisceris mei, Domine, id est, Adsimilitudine obliti te habebis respectu mei. In idem redit aversio faciei quae sequitur, quae significat denegationem gratiae succursiuae, ne scilicet misereatur, ne requiratur. Et haec auersio faciei tanquam prima causa subsequentium praeponitur. Facies enim Dei potentia illa in Deo est, qua aspicit nos ac custodit,& beneficiis donat. Α- uersio vero Dei, miraria operatio est, quando nimirum indirnos auosque a custodia&protectione sua auertit, tan- 'duam ea operentur quae inco spectu eius abominabilia vieri possint. Verum humanis loquendi modis Propheta divinas nobis actiones exprimit. Puto etia non indecenter nunc ista accipiemus tanquam propheta in persona anti

quorum patrum de dilatione aduentus Christi, per quem

tutura redemptione expectabat, coqueratur. Na omni de-syderati. molestia est cunctatio: dc ut inquit Salomo, Spes nouer. H quae differtur affligit aninui. Ipsiam tame sui redemptionem omnis mundus per Christum efflagitabat, quae de no prius contigit, quam in plenitudine temporum & complemento figurarum ut inquit Apostolus,)Dum venit plenitudo Gala. q. temporis,misit Deus Filiu suum famam de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret. Ipsum autem tempus plenitudinis, dicitur tempus gratiae,quod ab ad Centu Saluatoris sumpsit exordium: hoc est tempus miserendi, & annus benignitatis, in quo gratia & Veritas per psal. ror. I E sv M CHRIs TVM facta est. Gratia, quiaPer cha- & sa .ritate impletur quod in lege praecipiebatur: Veritas, quia per Chri sti aduentu exhibetur atq; perscitur humanae re- Ioan. I

234쪽

deptionis sponsio facta ab antiquo. At diu ut nune nite dieitur tardavit is venire qui dudum pride & per Prophetas de

per Patriarchas veturus annutiabatur. Vnde & modo querelae sunt.Na ab Ada usque ad Christunatu Eusebio teste fluxeriit anni s I9 o, & sexta aetate Messias oritur, sicut sex-Gen 1 ro die mundus cosummatur. Toto hoc tempore Adam cum sua posteritate expectauit in limbo exul a paradyso, donece H R I s T v s sua passione seras mortis, & vectes inferni

ferreos, claue crucis confregit. Quae res causa fuit cur clamarent captiui patres Redemptorem mundi cito aduenire.Talis querela semper fideles animas pulsabat,ut iugiter caelum dejderarent. Nanque licet passione Christi praeuisa gratia humano generi collata sit, tame ea sbia passio actu exhibita, ianuam regni aperuit, quae prius semper peccato Ad clausa erat. Sicut si multi offenderunt Regem, &pro

crimine exulant,venit unus innocens de sanguine eorum, promittit facere unu opus pro Rege certo die a Rege statulo,ut Rex dimittat eis offensam & recocilietur eis, Rex acceptas seruitiu promissum, condonat culpa:ita tamem nullus peccantiu intret palatiu,donec seruitiu promissum exhibeatur. Tunc opus illud promissum, ut praeuisum, meretur recociliatione, sed praecise quado est exhibitu, palatiu ape-P l .s 8. rit. Itaq; in hoc e H R I s T I sanguine, qui soluitquq nora Coloss. t. puit, redepti sumus,omniu culparu chirographa tuc deleta

sunt, quibus debitores ante tenebamur. De obedietia & iustitia morte gustauit c H R i s T v s,per qua nos redemit a

L. Tim. 2. seruitute diabolitvnde ipse vere dicitur Redeptor mundi, de Dei hominumq; Mediator: sed Mediator in Scriptura dicitur solus Filius: Redemptor vero aliquado etia Pater vel Spiritus sanctus dicitur:& hoc propter usum potestatis, no propter exhibitionem humilitatis & obedieci . Quod si vis scire quia cum Filio in opere redeptionis fuit & Pater, NoIoan. g. sum inquit Dominus I a s v s sol', sed Pater mecu est. Audi quomodo adfuit & Spiritus Sactus nam refert Euange-Lue. 4. Iiu quod i a s v s plenus spiritu Sancto regressus est a Iordane. Et huiusce rei habes similitudine in cithara. Nam ut musicusonii reddat,tria pariter in ea adesse videntur, ars, manus,& chorda, & tamen unus sonus auditur. Ars dictat,

manus

235쪽

manus tangit, resenat chorda. Tria pariter in cithara operantur, sed sola chorda personat quod auditur,nec ars nec manus sonu reddunt, sedcu chorda pariter operantur. Sic nec Pater nec Spiritus sanctus assiimpserui carne, & tamecu Filio pariter operantur. Sonu sola chorda excutit, carne solus c H R. I s T v s accepit:operatio in tribus constat, sed

queadmodu pertinet ad sola chorda soni redditio, sic pertinet ad Christu solu carnis humanae assiamptio. Hic est arbiter que Iob desiderat, hic est agnus qui peccata nostra per- Iob. s. tulit in corpore suo, super lignu: ea est facies qua tadiu esse l. Petr. auersam a militante Ecclesia nuc dolet Propheta, & quam Moyses Exodo cap. 33. videre rogabat, quum tame solum posteriora viderit, Nam incarnatione Cnristi futura quide credidit, sed pr sentia Domini in carne, cernere noIotuit: quae fuit facies a patribus veteris Instrumenti multu cocupita. Et recte David nunc addit, I N fine, ut significet hoe mysteriu perficiendu in fine temporu: vel istua aggravatio moestitudinis est. Nam videtur afflicto quod nunquam Gniri debeat sua afflictio. Quare sequitur in contextu,

Quandiu ponam consilia in anima mea, doloruin corde meo per diem.

Nunc propheta declarat se esse vehementer anxium in anima, & dolorosum in corde ex magnitudine timoris,

qui quide est de malo futuro: & propterea sententia philosophi consiliatiuos facit. Mutauit aute multa consilia Dauid in persequutiqne illa Saulis.Nam primu fugit in Geth, inde venit ad spelunca Odolla, ubi congregauit viros qua- 3 Re dringentos: inde luit ad Moabitas, & postea venit in terra Iuda, vagus nunc illa nunc ibi:quo in loco demum anxius in corde, & timens incidere in manus inimici, post tot mutata consilia, dicit, Quandiu ponam costia in anima mearaddit, Dolorem in corde meo per diem. & id certe ad disserentiam tristitiae nocturnae. Die siquidem dolorem premebat corde, hilari vultu alios confortans, nocte autem solus tristitiam habebat intus & extra. Et aiunt Hebraei dictionem Hebraicam liqe interpretata D r E M, significare apud

eos diem artificialem. Possunt insuper his verbis designa- ,

236쪽

ri querelae patrum M essiam in limbo expectantium t prae sertim quum indicibile tormentum sit concupiicere bonsi

diutius expectare venturum. sed quantum antiqui Patriarchae & Prophetae de*derarunt in carne videre Chricen. 49. sum, indicat venerabilis Iacob, qui quum moriturus filios benediceret, ait, Salutare tuum expectabo, Domine: quasi, Non ut infideles expectabo Antichristu, sed veru c DR Esaiae 64. s et v M Redemptorem mussi.&Esaias, Utinam disrumperes caelos & descenderes,& qui semper promitteris, tu aliquando promissa compleres. Hoc aute eo tempore dicebatur, quando necdu Saluator aduenerat. nec de utero Virginali naturae nostrae atque substantis assiimpserat hominem, que saluaret. Quae omnia & postulationes & ardetes precationes de Redemptore mundi fuerunt. Verutamen neque ipsam Domini inςaruatione v ue meruerui, quae fuit opus merae gratiar, cuius nultu meritu praecessat: uti scribitur Io nis cap i, Gratia & veritas per I EsVM CHRIs Tu MLacta est. Et testante Augustino in rebus per tempus ortis illa summa gratia est, quod homo in unitate persionς colunctus est Deo. Nec etiam ipsi patres petebM ut Christus aliquando incarnaretur, quod ex diuino promisso certii habebant: sed tantu petierunt ut veniret & incarnari n5 disteriaret. Quare hoc meruerunt quod petebat, puta accelerationem incarnationis: & id imprimis beata Virgo Maria, de qua canit Ecclesia, Quem meruisti portare, resurrexit: non quod ipsam incarnationem Christi merueritura potuit ille de alia matre incarnari. Sed praedesnitet ab Atto quod aliquando filius Dei incarnaretur, meruit potius de ea, quam de alia muliere homine assisneret. Istius sigilli manifestatio fuit hominibus tantu bonsi, ut propterea Christus Lucae cap. Io, Apostolis dixerit, Beati oculi qui vident quae vos videtis Christum scilicet in carne. Dico enim vobis quia

multi Prophetae & Reges voluerut videre quae vos videtis,& non videriit. Puta liberatore captiuae carnis. Quapropter Matti . ti. huiusce rei caussa Ioannes in vinculis, mittes Discipulos, sciscitatur a Christo, Tu es qui venturus es, an altu expectamus 3 Non quia ipsum esse mundi Redemptore dubitet, de Ioan i. quo iam dixerat, Ecce agnus Dei,ecce qui tollit peccata

mundi ,

237쪽

hiundi. Sed quaerit ut sciat si is qui per se in mundum venerat, per se etiam ad in serni claustra descendat. Quem

enim praecurrens mundo nuntiauerat, hunc moriendo, &ad inferos praecurrebat. Quaerebat igitur ut qui natiuitatis illius praecursor extiterat mundo, descensionis etiam illius ad limbum praecursor fieret, & proxime venturum inserno nuntiaret, quem iam venisse mundo dixerat: ut sic tandem grata patribus noua perferret, quorum Vota breui implenda assereret : & tanto magis acceptum foret hoc nuntium, quanto diutius ipsum ante expectatum.

Nam opportune post sollicitudinem, gaudium : post la borem , quies sequitur. Placet cunctis securitas, sed magis ei qui timuit: iucunda omnibus lux, sed plus his qui

de tenebris ad diem transeunt. Proinde & voluit Baptista, ipsi patres super hoc nouorumore exultantes iam resonare inciperent istud Daviticum, Laetati sumus pro diebus quibus, nos humiliasti: annis quibus vidimus mala. Quaequidem mala etiam aliquantisper durare nunc iterum deplorat Propheta, dicens : Usquequo exaltabitur inimicus, & ca t.

Vsiquequo exultabitar inimicus meus super mei

respice exaudi me, DomIn Deus meus.

Crebra hic est repetitio unius & eiusdem, ad maiorem firmitatem seu expressionem conceptus mentis . Quare iam tertio conqueritur David vel super eleuatione Saul, dicens : Usquequo in exaltatione perseuerabit inimicus meus 3 Et supplex recurrens ad Deum,tanquam in sublimi constitutus , orat , Respide oculo misericordiar: ex audi me liberando a tantis angustiis, Domine per omnium gubernationem , Deus per creationem , Meus Per verum cultum & fidem. Seu vox Patriarcharum & Ecesesar est, qui do regno diaboli quod passim ante cHRI

s T v M per idololatriam colebatur) lugent, & ipsum ocius per Messiam exterminari desyderant: uti repromittebat Daniel cap. 9 . ita scribens , Dum urgetur sanctus

238쪽

Prophetae usque ad Ioannem & delebitur iniquitas,

Matth. ii. delicet idololatria , quae fere uniuersum orbem labefactabat. Nam homines aliis adulando, suos proauos deos esse finxerunt: ipsos primum statuis donantes. Quemadmodum gesssit Ninus fabricans statuam Beli patris sui, quam & adorari praecepit: atque haec paulatim per annmas hominu, daemonibus similes & ludicrarum rerum auidas, irrependo, longe laidque vulgantur': & interim dar-mon has statuas subintrat,&in his consultus responsa dabat: ex quibus coeperunt varia sacra variis diis institui. Tria quoque genera Deoru per Scaevolam Pontificem disputata unum a poetis, alterum a philosophis, tertium a principibus ciuitatis traditum. Quod utique tertium, non aliam ob causam forte factum videtur, nisi quia hominu velut pradentium & sapientium negotium fuit populum in religionibus fallere, & in eo ipso no solum colere, sed imitari etiadaemones, quibus maxima est fallendi cupiditas. Sicut enim daemones nisi eos quos fallendo deceperint, possidere non possint: sic & hoi nes principes non sane iusti, sed daemonii similes, ea quae vana esse nouerunt, religionis nomine, populis laquam vera suadebant: hoc modo eos ciuili secietati velut arctius alligantes, quo similiter subditos possiderent. Quis autem infirmus & indoctus euadere potuit simul fallaces & principes ciuitatis,& daemones sed quum istud venenum tam late funderetur, recte nunc petunt fide-Psal. 3'. les huic malo mederi. Quippe beatus est populus cuius est Dominus spes eius, & qui non respexit in vanitates, & in has insanias falsas. Quare optime contigit naturae huma-Luca: r. nae quando visitau it Deus, & fecit redemptione plebis suae: Et erexit cornu salutis nobis in domo David. In qua secundum carne natus est C H R Is T v s. Istud nunc impleri obnixe pro suis deprecatur Ecclesia, veniatque Dominus Psal. r. a.& I E s v s fortis in praelio, destruere omnes hos spirituales Lucar i I. inimicos, facere misericordia cu patribus. Quod &copletu

existimat Origenes, ita scribens, Ego puto inquit quod in aduentu Domini Saluatoris & Abraham & Isaac & Iacob frui voluerut misericordia Dei. Neque enim credibile est, Ioan. 8, ut qui prius viderunt diem illius & laetati sunt, postea in ρduentu

239쪽

aduetu Ipsus & natiuitate de Virgine, nihil utilitatis acceperint. At post longa suspiria petitur etia aspectus Dei, ut seruet, ne aliquando fraudibus inimici cadamus : simul ut

exaudiat mittendo cito eum quem migdrus erat. At dicitur, Illumina ciculos meos, & caei.

Illumina oculos meos , ne inquam obdormiam in morte: nequando dicat inimicus meus, praeualui

Isbid aceipi potest siue David dicat, Illumina oculos

meos ad optimum consilium capiedum ut vitem decipulas atque laqueos inimici:& periculum explicat, Ne aliquado obdormiam morte, inctilendo in manus Saulis. Et talia lo-ritur non diffidens de diuina promissione, sed secundum

umanas rationes & causas territus, ac petens illuminatum consilium, ne alioqui videatur tentare Deum t simul ne usquam extolleretur Saul, qudd viribus propriis Da-Bidem oppressisset. siue quum diabolus per peccatum pri- Ioan . . mi parentis de homine triumpharet, eum &sua captiuans, a qua seruitute solus filius Dei liberabat: nunc regius Vates pro cunctis filiis Adae Propheticum carmen exorat, ut Messias respiciat, ut exaudiat, ut illuminet oculos qui obdormierant in morte, ut non dicat malus angelus, Praevalui, obtinui, & ero Dominus in arternum. Atque ita ista est vox laeta humanae naturae ad Deum, Illumina oculos meos,& t. hoc est, Opetua, tanquam splendidissimo candore solis, dissipa noctem calamitatum mearum, ne crescentibus malorum tenebris, durissimo mortis somno

mei consopiantur. Quapropter testante Augustino qu uis potuit Deus hominem aliunde suscipere in quo esset Mediator Dei & hominum,no de genere illius Adam, qui Gene peccato suo obligauit genus humanum, sicut ipsum quem primo creauit, non de genere alicuius creauit . Poterat - ergo vel sic vel alio quo vellet modo creare unum alium quo vinceretur victor prioris: sed melius iudicauit & do ipso, quod victum fuerat, genere assumere hominem, per quem hominis vinceret inimicum:vi eiusdem generis es.

240쪽

set satisfactor, cuius erat pramaricator. Iuste siquidem ab eo exigitur emenda, in quo reperta est offensa. Simul etiam Vimagis atque magis innotesceret misericordia Redeptoris, qui etsi ab aduersario spretus, tamen ut ipsum redimeret suo generi personaliter uniri voluit: non quod simul maculam originalis assumpserit, sed ad ostendendam dignitatem humanae naturae, illius voluit Deus esse redemptor, cuius fuit& creator. Interim vero donec Saluator venisset, nunc petit Propheta oculos cordis Christicolarum illuminari , qui in mortem obdormiunt: quando fidei lumine sepulto, carnali delectatione clauduntur.Ipse est enim somnus de quo laetatur inimicus: haec est, quam timere oportet, insultatio Diaboli : qui si semel vicerit, propterea semper magis audet. Vnde subnectit Propheta, Qui tribu

Qui tribulant me, ultabunt si motus sue rego autem in misericordia tua speraui.

Nota locum : sicut Moyses Exodi cap. 32. placauit Deum talia allegas, Ne queso dicat AEgypti j, callide eduxit eos ut interficeret in motibus & deleret e terra : quiescat tua &c.& ipse Deus affirmat se rationem habuisse, ne forte superbirent hostes Israel,& dicerent: Manus nostra excelsa, &c Deutero. 32. Ita Dauid modo a Deo petit ut illuminet, nemoriatur, ne incidat in manus Saulis, ne inimici glorietur. quod praeualuerint : praesertim quum ipse Dauid spem fiduciamque suam omnem in Deum reposuerit, hostst; verocius in viribus & persequutionibus suis. In periculis ergo nec debemus desperare, nec de nostris viribus prassium ere: sed totam spem nostram in Dei misericordia figere, qui potens est & nos subleuare si cadimus, & stabiles iacere, ne labamur. Aspice insuper, quanuis de*derio magno aductus Christi teneretur Propheta, patientiae suae tamen momenta declarat,dicens, Etsi adhuc contingat propria vota differri, ipse tamen superna misericordia suffragante, in spe venturi sum firmissimus, quaespes non confundit. Nam eius pignus, Deus, qui non fallit. Vnde probatur non habere spem, qui aut praeceptis aut promissis confunditur

Christi.

SEARCH

MENU NAVIGATION