장음표시 사용
261쪽
1N ps ALMVM XIII ii, Dominum non inuocauerunt, illic trepidauerunt timore ubi non erat timori
, Tribulatio hae in valle miseriae una pricipua res est quet nos ad Deum confugere docet . Nam quum deficiunt vires, quum nulla spes auxilii amplius relinquitur, hoc solum z. Para. residui habemus oculos nostros ad Altissimum dirigamus, qui potens est in abscondito tempestatis exaudire: quippe nunqua a suis misericordiam amouet, eorripiens interdum quos diligit:in aduersis vero nusqua derelinques, qui & di- p oma. i. ues est in omnes qui inuocant illum, ut postqua semel quis reddidit, non desinat deinceps id postulare quod ab eo doctus est semper esse petenta . sed Iudaei atque Gentes dum
malis undique premeretur, propterea Dominii non inuocauerunt, quia in eum non credideriit. Ad Ro. cap. io, Quomodo inuocabunt in quem non credideruntὶNempe prius eredendum est, ut sit fiducia postulandi: Sc oratio praerequirit fidem orantismeque potuerunt vere Creatore inuocare
qui ea desyderabant illi que displicent, ipsum postergantes
At sequitur iusta vindictar Nam trepidaverunt timore ubi non erat timor. Sive ut alij legunt, Cuius non erat timor. Cuius lectionis diuersitas ex vicinitate prouenit Graecarum vocum . Merito autem inani tremore concussi sunt, qui timorem Domini salutarem in hoc seculo de suis mentibus abiecerunt: pro quibus scribitur Prouerbiorum cap. 18 , Fugit impius nemine perseetuente: iustus autem quasi leo confidens erit. In occursu uestiarum idcirco leo trepidat , quia praeualere se omnibus non ignorat . Vnde viri iusti securitas leoni recte comparatur, quia contra seruum quoslibet insurgere despicit, ad mentis Q. e consuentiam redit, Sc scit quia cunctos aduersantes superat: naillu solii diligit que nemo inuitus admittit. Cotra vero qui non est in fide sortis, etiamsi nullus persequatur, sponte fidem deserit:du innumeris flagitiis infideli se similem reddit. Sicut autem est cautela, opportune timere, ita ignauia est inepte trepidare: qualiter& Gentibus & Iudaeis contigit. Nam Gentes frustra suos timebant deos, qui cacodaemones erant: Iudaei vero ipsos potentes Romanos absque
262쪽
causa obseruabant,& Christi doctrinam, quas ad templI at
que patriae eversionem tenderet, condemnabant: de immerito de Messia dixerunt quod Ioannis cap. 33. legimus, Si dimittimus hunc sic omnes credent in eum: & venient Romani,& tollent nostrum locum & gentem. De temporalibus siquidem timebant, non de aeternis, quorum tamen iactura praecauenda erat, sed utraque perdideriit. Locus quidem erat Hierusalem quam amiserunt: gens vero eoru iam
ubique dispersa iacet, δc cunctis turpissime seruit. Ad quod
graue iugum ipsim et sese obligarunt, quando dixerunt, Staguis eius super nos & super filios nostros . Vt sicut Adam primum peccando seipsum cum suis posteris morti obnoxium fecit, ita de hi miseri Christum crucifigentes ad continuam dispersionem & seruitutem sese addixerunt: de dum plus timuerunt perdere caduca secularia, quam aeterna spiritualia,utraque simul amiserunt. Porro audiant iudicui Prophetae quod sequitur, Quonia Dominus in generatione iusta est. Sive haec verba ad quente, siue ad praesente veris sculum ut nonnullis placet pertinent.
Quoniam Dominus in generatione iusta est, consil-bu lavis confudistis, quonia Dominus sto eius est.
Hic Deus dicitur esse non in eis qui diligui seculum sed
in steneratione iusta. Quod ideo praedicitur, ut improborumens sacrilega corrigatur. Iniustum siquidem est relinque re seculorum conditorem, & diligere seculum. Possunt etiam per generationem iustam intelligi Iudari, quos tam magno honore dignatus est Christus, ut ex eis secundum carnem descenderit. Sed ab Abraham fiequeter hoc iri populo describitur ista generatio iustorum , qui etiam forte una eade de causa Pater credentium dictus est, non quod ante eum nullus fidelis fuerit, sed quia ipse inchoante adololatria segregatus est vocatione diuina qui & proptereas naculum accepit circuncisionis ut esset pater colentium
unum verum Deum, passim diuertente mundo ad idolol triam. Nunc vero ingratitudine erga redemptorem notantur ipsi Israelitae, siquidem humilem aduentum Christi
263쪽
sata aut pompa, sed in humilitate venisse, ut in eo solo speponerent, no in seculo, atque rebus vanis & caducis. Quare is aduentus nunc consilium inopis Domini dicitur. De
quo ita scripsit Zacharias cap. 9, Exulta satis filia Sion, iubila filia Hierusalem: Ecce Rex tuus veniet tibi iussus de Saluator ipse pauper & ascendens super asinam dc supertullum filium asinae. Quym prophetiam Euangelistae scri- Mat. M. reunt esse completam,quando Dominus ingressus est Hie- Ioan. n. rusalem, sedens super asinam id est populum circuncisionis iugo legis pressum,&super pullum asinae, id est populum Gentium antea nulla lege gubernatu, sed in praecipitia idololatri et elisum: modo vero, sessione Domini, rectos pressus facientem, qui & sic didicit ambulare, de rectam via ingredi. Veruntamen superbi atque auari Iudaei consilium hoe & doctrinam Christi Euangelicam exploserunt, quia
non viderunt Dominum suum purpuratu atque auro gemmisque undique rutilantem, vel innumera satellitu clientela passi in vallatum reliquo denique mundi applausu turgentem. Ipsi enim quaerebant tum diuitias,tum primos honores huius seculi, atque Christum ipsos in armorum tumultu a potestate Romanorum liberare. Quapropter qua nulla talia signa in eo prospexerint, existimarunt ipsum ex quadam impotentia famam egenum, neque eredebat: quia ut inquit Paulus) quii diues esset, voluntarie pro omniOus 2. Cor. t. inops factus est, ut illius inopia omnes diuites faceret. Vn- Mati.
dein passione ei illudebant, dicentes, si filius Dei est, descendat de cruce, &c. neque cognoscebant maius esse e tumulo surgere, quam de cruce descendere. Qua ex re conti
git, hi perfidi Iudaei mysterium de aduentu incarnationis Nessae nusquam crediderint, sed eorum pervicacia factum est, ut qui dare disposuerat receptus salutem , spretus adduxerit super eos afflictione. Eum tamen nunc Propheta ostendit frustra ab eis illusium esse, ipsumque a Deo processisse, dices. Quoniam Dominus spes eius est. Nam ut diuinitatem ostederet, omnes imprimis ad poenitentiam in tritavit, dc seruantibus suam legem, vitam aeternam repromisit, quam nemo nisi Deus dare potest. Quae quidem lex, nunc consilium appellatur: ut dulcor illius appareat, quae
264쪽
non comminatione quemadmodum lex vetus sed quasi
Matth. Ip. consulendo tradita est, his verbis, Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. At hoc unum verum aptius quam humanitate assumpta Saluatoris humilitas per quam nos redimere venit, apparere non potuit. Itaque hac iustitia & mise
licordia simul ostenditur Christus este diues & pauper di- . . ues virtute deitatis : pauper, humilis ac passibilis, ratione carnis. Sed dicite inquam, o stulti Iudaei, Quis dabit ex
Quis dabit ex sion salutare Isidely quum auerterit Dominus captiuitatem plebis suae, exultabit Iacob oe laetabitur Istuel.
susipirat Propheta, Quis dabit 3non quὁd dubitet de donatore Deo, sea usitato loquendi modo explicans cupientis affectum,dicit, Quis dabit salutem expectatam de Sion contra tot mala Quum vero ait RI I s, nullum vult intelligi nisi Deum patrem, qui Christum in Sion ubi erat templum mittere ac praestare dignatus est. Ipse est utique salutare Israel, ipse est qui dedit ex Sion salutem, non ex Synagoga Sathanae, Vti pr dixerat Esaias cap. 69, iuxta Septuaginta, Veniet ex Sion qui liberet & auertat impietates Iacob. si ergo de Sion veniet qui liberet & auertat impietates a Iacob, hoc intelligimus inquit Hieronymus Psal. 8 s. quod homo natus sit in Sion, & fundauerit eam Altissimus, quia uertit scelera a Iacob. Et declarans Dauid qualis sutura sit salus, hare affirmat: reducente Domino captiuitatem populi sui, exultabit Iacob, laetabitur Israel: qui-Rom tr. bus Iudaeorum conuersio praedicitur, quae fiet quum plenitudo Gentium intrauerit. Et quando geminata describitur hetitia, non unius tribus aut duarum, sed Iacob & Icrael, hoc est totius populi apparet etiam de redemptio- ne uniuersali per Messam sit sermo. Iam primo in aduentu redempti sumus de illa captiuitate transgressionis, sed adhue in captiuitate vitae istius peregrinamur. In secun-r. Cor. II. do aduentu absorbebitur, dum mortale hoc induerit imis mortalitatem. Vnde hic est Iacob, illic erit Israel, hic supplantator
265쪽
plantator vitiorum, illic videns Deum facie ad faesemiquando erit Deus omnia in omnibus. Memineris tamen Ibidem nunc Psalmographum explicare laetitiam Hebrari populi tantum, no quod ipsius solum sit salus expectata de Sion, sed ad explicandum nullum partem habiturum in salute quam operaretur M essias, de Sion: nisi fide haberet qua populus ex Iacob descendens professus est, eumque sequeretur. Qui quidem Messias nobis tribuere dignetur, ut nos actu Iacob essecti, supplantatis vitiis, de vere Israelitae, ipsum mente videre, ipsum corde tenere mereamur.
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in montesancto tuo
Titulus est, Psalmus David: qui patet ex siupradictis. No- nulli hic pro Habitabit, legunt Peregrinabitur: quasi nunc - intendat Propheta describere coditiones requisitas ad hoc, ut populus Israel permaneret in terra promissionis. Nempe terra illa ea lege ipsis tradita videtur, videlicet randia eam incolerent, quandiu Dominum Deum suum obseruarent. Quemadmodum eis optime scripsit Moyses Deutero. eap. I r, En propono in conspectu vestro hodie benedictionem & maledictionem: benedictionem, si obedieritis mandatis Dominit maledictionsin, si non audieritis mandata Dei vestri. Qised mirum erso si peregrinum se agnoscat David in terra hae, in qua cito & velut ex ho pitiolo abeundum erat Unde l. Paralipom. cap. 29, ideo dicit, Tua sunt omnia, & quae de manu tua accepimus, dedimus tibi peregrini enim sumus coram te, x aduenae sicut omnes patres nostri:dies nostri quasi umbra super terram, δc nulla est mora. Adde quod terra haec promissionis non erat populi, sed Dei, ut propria: populus autem habitabat ibi tanquam incola in terra aliena: iuxta illud Levitici cap. 1s, Terra mea est, & vos aduenae .& coloni mei estis. Quasi Hebraeus ipse populus duntaxat usum illius terrae hase-xet,ut sic figura perfectae paupertatis Euangelicae. praece-
266쪽
deret, quae nec possessiones in terra, nec in urbibus domos habere permittit. Et quid dico domos inec plures tunicas, nec multam concedit possidere pecuniam. De qua Nicolaus Papa tertius in cap. Exiit qui seminat: Duas Gquidem paupertates CHRIs TVs instituit: prima fuit pro illis qui praedicaturi mittendi erant in Iuaaeam , ad annuntiandum aduentum Regis, quae est, Nihil proprium habere sub caelo, nec in speciali nec in communi: immo in re quae usu consumitur uti scribit Occam in opere nonaginta dierum tantum habetur nudus usus facti, quemadmodum & seruus licite utitur pane de vino magistri sui, absque tamen ullo illorum dominior & hanc paupertatem approbat Dominus . Matth. cap. io, Nolite possidere aurum nec argentum, nec pecuniam in zonis vestris, non peram, nec duas tunicas, nec calciamenta, neque virgam: dignus est enim operarius cibo suo. Quae propterea ita statuiti ε s v s ait Hieronymus ne causa lucri & non causa salutis tui, Discipuli praedicare viderentur. De qua paupertate sermo est in praedicto capite, Exiit qui seminatrquae vere hodie est Franciscanorum, quorum bonorum dominium penes sedem Apostolicam residet, sicut Deus sibi reseruauerat dominium terrae promissionis, relicto usu ipsis filiis Israel prout in Deuteronomio dicitur, Ingressus Vineam proximi tui, comede vira quatum placuerit. Seiacunda paupertas est pro illis qui fixi mansuri erant in congregatione. Et ista dicit nihil habere ut proprium, sed praecise ut commune. De qua Actoria cap. Α, Multitudinis credentium erat cor unum & anima una, nec quisquam eorum
quae possidebat suum esse dicebat, sed erant eis omnia co
munia. Qui ita vivunt, caenobitae vocantur, quae vita tanto felicior, quanto statum futuri seculi propius imitatur. ubi omnia communia, quia Deus est omnia in omnibus.. De hac paupertate loquitur Ioannes vicesmus secundus, in cap. Quum inter nonnullos. Sed utranque hanc paupertatem Christus diuersis temporibus facto approbauit. Primam, Lucae cap. 8. nihil possidens, ut peculium vel commune, sed solum vivens ex his quae deuotae suem ins seque
267쪽
erat Iudaeorum: nec ducebant in culpam ut mulieres sua substantia pasceret doctores: quod & in Vetera lege,de Sunamite illa scribitur, qua selita sit Eliseum recipere,& po- 4. Reg. cnere ei mensam Sc panem Sc candelabrum, Scc. Secundam autem paupertatem laudauit Lucae cap. , dicens Aposto lis, Quando misi vos sine sacculo& pera & calciamentis, nunquid aliquid defuit vobis3At illi dixerunt, Nihil. Dixit ergo eis, Sed nune qui habet sacculum tollat, similite peram, δἰ c. ubi glosa interlinealis, In hoc nobis datur exe-plum, ut nonnunquam causa instante de nostri propositi rigore sine culpa intermittere possimus.Itidem gessit Ioannis cap. 13. loculos suos Iudae committens:& tunc primum inquit Augustinus Ecclesiae, pecuniae forma est instituta, ut intelligeremus quod praecepit non cogitandum esse Matili. s. deerastino, non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae seruaretur a sanctis: sed ne Deo propter ista seruiatur, &propter inopiae timorem iustitia deseratur. Quaerit ergo nunc David sub forma peregrini incolatus, ut intelligas quod loquitur de mansuro recognoscente terram esse Dei,& se incolam. Aut si legas Quis habitabit, &c. hic Dauid exprimit mores ministrantabus in templo Domini de-syderatos. De quibus Levitici cap. 13, Omnis qui habue-xit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet onferre hostias Domino: si caecus fuerit, si claudus, si vel paruo vel grandi & torto naso, si fracto pede, si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculis, si iugem scabiem si impetiginem in corpore, si herniosus. Quae omnia priae nabant quales in anima debebant esse sacerdotes & pro veteri & pro nostra noua lege:qui sicut praesunt honore, ita subditos sibi populos virtutibus praecellere habent, tanto quanto Saul ab humero reliquum populum supereminebat. Pro hoc aute meminit regius Vates de tabernaculo,ut simul Ecclesiam intelligas. Nam suo tempore uti scribitur I. Paralipo. cap. 36. arca adhuc fuit sub tabernaculo quod ei tetenderat. Non enim aedificauit domum Domini, sed Salomon filius eius. Ille quippe inquit Hierony- 2. Reg. Irmus occidit Uriam Etheum, moechus extitit in Bethsabea: de quia erat vir sanguinarius,non ut plerique existimant
268쪽
propter bella, sed propter homicidium: templum Domini
aedificare prohibetur. Tabernaculum Vero quum proprie accipitur, belli res est, unde & Contubernales milites dicuntur , tanquam simul habentes tabernacula. Quare tabernaculum hoc, tempore Dauid & Mosis, quod fuit m bile, Ecclesiam militantem figurauit, in qua ad triumphan-Hebr 33' tem peregrinamur: quemadmodum testatur Paulus, dices, k habemus hic ciuitatem permanetem, sed futuram inquirimus. & I. ad Corinth. cap. s, Quandiu in hoc corpore mus,aDeo peregrinamur. Tabernaculum quoq; hoc quutarie sit belli atque militantium, ante signauit pr sentem esiam, in qua contra diabolum dimicamus. Porro meminit diuinus Psaltes de monte sancto Dei quiquidem fuit mons Moria in Hierusalem, electus ad cultum diuinitatis: in quo aedificatum est postea templum, in quo vidit Iacob scalam, Scc. in quo fide obtulit Abraham Isaac filium suum, quum tentaretur: in quo ne Isaac a patre occideretur te- Antiquit. ste Iosepho) produxit Deus ex improuiso arietem ad sacri Iud. lib. i. scium. Sed templum istud quod postea in hoc monte a dificatum est, figurauit permanentem & perpetuam, quam in caelesti patria speramus, vitam. Vnde intuere quam pulcherrime varios sensus iam apta verba distingant. In tabernaculo dicitur quis habitare, qui adhuc in suius seculi agone contenditr in monte vero quis requiescit, quando iam unusquisque fidelium post labores huius vitae,arternae pacis securitate reficitur. Nunc incipit David suum aut pugilem aut ministrum in Ecclesia militante depingere, ex his fanctissimis institutis quo voluit Dominus suo in populo Israel obseruari.
Qui ingreditur sine macula,. operatur tu i-
tiam. En dicitur qualis quisque in Ecelesia siue ad ministeriusve ad sacerdotium praeficiendus. Is ingrediatur sine macula: seu potius, ut Graeca dictio verius significat, irr prehensibilis ambulet. inare, sententia Origenis, requi
ritur in ordinando sacerdote, etiam populi praesentia, ut sciant
269쪽
seiant omnes & certi sint quod qui prasantior est ex omni plebe, qui doctior, qui sanctior, qui in omni virtute
eminentior, ille legitur ad sacerdotium . Vtinam adhuc nunc pro hoc rite apud nos seruaretur quod statuit primum Braccarense concilium, decretumque Zoetimi Papae iterum ad memoriam reuocaretur. Si enim sacerdotium integrum fuerit , tota Ecclesia floret: si autem corruptum fuerit, omnium fides & virtus marcida est. Nam
scut quum videris arborem pallentibus foIiis, intelligas ruta vitium habet in radice: sic quum videris populum in-istiplinatum, sine dubio cognosce quia sacerdotium eius non est sanum. Unde admonebat Paulus Timotheum, dicens, Manus nemini cito imposueris, ne videlicet qui, fata δ' i uncile accipiat fcclesiasticam dignitatem,nisi prius de' vita &moribus eius fuerit disputatum: ut dignus, approbatus minister aut sacerdos constituatur. Hoc enim est manus cito imponere inquit Leo Papa) ante maturitatem aetatis, ante
. tempus examinis, ante tempus emeritum obedientiae, au-
te experientiam discipline, sacerdotalem honorem tribuere non probatis. Nolo tamen negare quin aliquando iuuenes G. prouehi liceat. vii Paulus Timotheos ribebat, Nemo ado- δ' - imiescentiam tuam contemnat, sed id cautissime fiat, puta si aperte multam frugem de se postea promittat ipsa iuuentus. Hoc unum vero maxime ministros Ecclesiae deterrere habet, n e quandoque indigni ad sancta facienda accedant, aut scelestas blasphemias suas neque eniim preces dixerim, ait Dionysius sacris aris inserant. Nam communis doctorum. sententia est, Quicunque minister Ecclesiae exequitiar in peccato mortali actum sui ordinis , nouo mortali peccat:
quia contemnens sacramentum. Et Levitici cap. ra, voluit lex, Omnis homo qui accesserit ad ea quae consecrata sunt, in quo est immunuicia, peribit coram Domino. Ita- ΕΔ.sEque estote mundi, vos qui portatis vasa Domini. Nam dicit Dionysius de caelesti hierarchia, Immundis secra symbola&signa sacramentalia tangere nefas est. Porro subnectit Propheta aliud requisitum ad debitum pugilem, vel ministrum in Ecclesia, Is scilicet operetur iustitiam. Non dicit operetur castitatem, operetur sapientiam, Operetur fortitur. iiij.
270쪽
dinε. Iustitia legalis Gla magna virtus est& mater omniti quam si damnaueris, Solem e mudo substraxisse videberis. Ipsa enim generalis virtus & concordia aliarum, praesertim
quum rectificet atque regulet omnes alias virtutes iuxta
medium situm, actus quoque humanos in debitum finem dirigit, sicut&tantundein de prudentia, generali nomine sumpta, Plato dicebat. Caeterae virtutes habentem delectat, iustitia non selum habenti, sed & aliis prodest, reddens unicuique quod suum est. Pingitur caeca, quippe non nouit pa
trem vel matrem: nouit personam, no acceptat Deum imitatur. Ea remota inquit Augustinus quid sunt regna, nisi magna latrocinia 3 nihil quoque tam inimicum, quam iniustitia, ciuitati: nec omnino nisi magna iustitia geri ur aut stare potest respublica. Atque ex his collige tunc esse republicam, id est rem populi iuris consensu & utilitatis communione sociati, quum bene ac iuste geritur, siue ab uno Rege sue a paucis optimatibus, sue ab uniuerse populo. At sicuCicerone de republica disputante, loquendum est, dostra
aetas quum rempublicam sicut picturam accepit egregiam, sed evanescente vetustate, non modo eam coloribus iisdem quibus suerat, renouare negligit, sed ne id quidem curat, ut formam fallem eius, & extrema tanquam lineameta seruet. Q ad enim manet ex antiquis moribus, quibus lapietes dixerunt rem stare publicam 3 quos ita obliuione obsoletos videmuς, ut non modo non colantur, sed etiam ignorentur. Iustitia videtur nunc non esse viva moribus, sed tantum picta coloribus. Veruntamen regius Psaltes ostendit quid sit operari iustitiam,dicens, Qui loquitur veritatem.&c.
Qui loquitur ueritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua.
Iustitia nouae legis explicatur Matthaei cap. s. his verbis, Nisi abundauerit iustitia vestra plus quam Scribaru & Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Sed tametsi quidam in expositione laborent, volentes annotare superabundantiam esse in nouo quae non obseruaretur in veteri
Instrumento, quum tamen & in illo mali actus de mala co- cupiscentia