Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

et 'o

idololatria, ut semper fuit mala: sed oportuit ipsam syn

gogam cum honore sepeliri: quare non peccauit Paulus seipsum purificando, vel Timotheum circucidendo. Talia Gnim egit ut ex contextu literar Actorum patet ad ostendendum quod non damnaret legem, ut idololatriam : quin& legale obseruauit, ut scirent fratres in Hieroselymis quod falsa essent quae de eo ita dicebantur, protestans ipsam legem aliquando fuisse bonam. Quae vero Acto. cap. as . scripta sunt, Abstinere a suffocato,& sanguine: hic Getibus ad fidem conuersis pro pacifico conuictu ad tempus suadebantur,ut in unum Domini ovile conuenirent,& Getes&Hebrari: & ne abominabiles essent proselyti Iudaeis,'mq; Gentibus tunc suffocatum, ut legale videtur prscepta sed ut conueniens communi amicitiae Iudaei & Getilis. Iam enim Act. cap. t o .in couersione Cornelij spiritus Sanctus Petro dixerat aeque Gentes ac Iudaeos purificatas,& neminem communem aut immundum dicere hominem. Sic sancte Paulus circuncidit Timotheum fidelem, de matre Iudaea& patre Gentili, ad vitandum Iudaeorum scandalum, ne legem Moysi videretur tanquam per se malam damna

re. Attamen ne eam quasi necessariam Gentibus imponeret, Titum non circuncidit, ne occasionem seipsios circuncidendi acciperent Gentes ab eo: ipsis enim Gentibus simul fuit ex se circuncisio & mortua & mortifera. Quare Gai tis scribebat Paulus, si circuncidimini, Christus nihil vobis prodest. Non enim tenebantur ad sepeliedam synagogam cum honore, ut Iudaei. Et ideo iuste Petrus a Paulo reprehensus, ad Galat. cap. 2. quod cogeret Gentes iudaizare, lege tam stricte obseruans, quasi Gentibus necessaria s rei. Nec peccauit Petrus si primum cum Iudaeis tunc iudai xabat, sed quod facto suo cogebat Gentes iudaizare. Veru- tame quoniam tempore ipsi Israel facta sunt legalia & mortua Minortifera, certum quid ex Scriptura non habemus. Quapropter historia Scripturae solum perducit Ecclesiam usque ad tricesimum annua passione Christi, qui suit quintus annus Neronis, qua in tempestate adhuc Iudaei suis ritibus dimittebatur. Quare verisimile est hanc uniuersam le- sis abrogatione factam esse in euersione Hierusalem, qua-do passim

292쪽

do passim dispersi sunt Iudaei inter Gentes, & sentibus se

conformare didicerui. Quod si contudas, Cur noc non potest adhuc inuincibiliter credi legem currere, sicut & Iognea passione istud potuit ita ignorari Z hoc unum tibi sufficiet, si animaduertas Deum agere ex ordine quo posuit. Quia vero nuc medium datum est, quo possumus scire synagoga cum suis umbris transiisse, si fatis quantum in nobis est edoceri inquirimus, aut per hominem vel angelum illuminabimur, aut ipse Deus sua bonitate lege hac necessaria iam

posita ,statim instructior aderit. Sequitur in textu, N E Umemor ero nominu eoru per labia mea. Ex labiis, duo Christi testamenta intellige, quae in unius soni concordia sicut Iabia) temperantur, dum utraque regnum Dei praedicant: atque ex hoc accipe tandem auferendam ab Ecclesia populi a populo electionem. In Christo siquidem non est distinctio Iudaei Sc Graeci, non est Barbarus aut Scytha, non masculus aut emina, ut Apostolus ait ad Galat.& ad Coloss . GaIa. 3 Neque est Paulus aut Apollo Sc. r. ad Corinth . cap . i. Colossi 3

sed omnes unum corpus sumus in Christo,&vnum est nomen omnium, quod os Domini nominauit. Mutamur quip- Esa. .

pe in lauacro,& ex filiis hominum, vocamur filii Dei. ad Titum 3, Fuimus aliquando &nos stulti& increduli sicut& caeteri, sed misericordiam Dei consequuti per lauacrum

Tegenerationis & renouationi; spiritus Sacti. Nec iam vel peccatores vel inimici vel homines, sed iusti & fratres & fideles appellamur. Esaiae cap. 6s, Dimittetis nome vestrum

in iuramentum electis meis,3c seruos suos vocabit nomine alio. Non enim nomen Israelis videtur mansisse nisi in maledictionem execratoriam: ut Num. cap. s, mulieri accusatet

Iege zeloti piae dicebat Sacerdos, Det te Dominus in maledictionem & exemplum in populo. Nos autem primu , nascente Ecclesia, nominauit Christus fideles, quos omnes per Ioan. ro se immediate docuerat, & non quomodo in veteri Lege, in Act.1 o. qua fideles docebantur a Deo, mediante Moyse, seu Pro- Heb. i.

phetis. At postea quam pro maiori parte decesserunt hi qui in primeua Ecclesia a C H R I s T o immediate instructi erat,no ampli fideles sed Christiani,/a Christo seu a chris- Act. ii mate quod unctionem Grcce designat dicti sumus. Et me-

293쪽

diu msaul illiusque puer.Veruntame si ita demus, hoe ma- sis inquit Hieronymus stipendium fuit laboris, quam munus Prophetiae. Quare quodcunque munus peruertes semper a superiore cauendum, & nunquam rePletum nummis marsupium sit praeuaricatio veritatis. Suoiungitur dctcora conclusio, vj facit haec, dcc.

Qui facit hic,non mouebitur in aeternum.

Completis ergo his decem virtutum indiciis, in hoe de perfectionem seruatam ostendit,&adiecit, N O N mouebitur in aeternum, id est Nunquam. De singularibus tamen Hrere. I. personis non potest hoc intelligi ut sonat, quu constet Hi . 46 64. rem iam sanctum ab utero matris ex terra promissionis desecisse. Nec putadum est quod fuerit solus iustus eiectus ab hac terra, quum scriptu sit, Ecce reliqui mihi septem millia oui non curuauerunt genua sua ante Baal. 3. Re Sucap. I9. Verificatur erso sententia haec de singularibus personis, subintelligencio quatum est ex earum meritis. Sancti enim viri eiecti sunt, non propter sua, sed propter populi peccata. Sed considera quia, F Acr T dixit, non CANTA T,ut nox ad bene & studiose operandum invitet,& non solum ad recte dicendum aut cantandum. Bona enim teste philosopho discimus no tantum ut sciamus, sed & ut agamus. Vnde Augustinus, Cave ne bene cantes & male vivas. Sic igitur qui facit praedicta, non moucbitur in aeternum a via iusta, nec a diuina voluntate, quae est mensura omnis iustitiae. Nam lib. s. Ethicorum, iustitia dicitur iuxta medium & 1llud nominatur iustum quod fit iuxta aliquod principium& reo ulans & rectificans & mensurans actum. Iustus quoque appellatur, qui non recedit a centro legis in qua harediuina voluntas, quia est mensura operum nostrorum, manifestatur. Itaque qui sic irreprehensibiliter operatur,noscii tum a commotione aeterni iudicis securus erit, verum Scipsum montem tabernaculumq; caeleste possidere merebitur: sicut a contrario sensu arguedo, qui non facit haec iam corruit in aeternum,inquit Hieronymus coua Rustinum,&e.

294쪽

Conferra me pomise quoniam speraui in te dixi Domino, Deus meim es tu quonia bonorum

meorum non e res.

Iuxta Hebrarum, titulus est, Michtham Dauidi: duam dictionem si in duas diuidas, scilicet mich & tham, sic interpretatur a Hieronymo humilis &simplicis: pro quo etiam Aquila de Symmachus humilem simplicEmque posuerunt: significates ut ait idem Hieronymus hunc Psalmia in pro- ad Christum pertinere, licentem Matthaei cap. D. Di scite a me, quia mitis sum& humilis corde : quasi Dauid hune Psalmu ediderit in laude humilis & simplicis Christi. Aliam multiplicem expositionε istius dictionis Mich ibam peritis lingua: Hebraicae relinquo ob quanquidem multiplicitatem, varie plures hunc titulia vertoriant. Sed de ma reria istius Psalmi certiores nos fecerut principes Apostolorum Petrus & Paulus, tametsi nonnulli arbitrentur praesentia scripta fuisse pro afflicto David a Saule & Absalone.

Verula me Petrus Actoru cap. 2, inducit multos Verius huius Psalmi ad manifestandi resurrectione Christi: probans quod Dauid non Ioquitur de seipse, sed de Christo, quia dixit, Non derelinques anima mea in inferno, nec dabit San- . ctum tuu videre corruptione. Idem legis dictu a beato Paulo Acto. cap. 3. Quare collige hanc generale regula intelligendi Psalmos loquetes de Dauide, quod scilicet qua ea quae dicuntur no couentut ipsi Dauidi, intelligeda sunt dri Christo Dauidi promisso. Itaque iste Psalmus secundus est eoru qui passione&resurrectione Domini breuiter laquet. Nuc aduertimus homine perfectu Ieium Nazaretitu ad passsionem eunte: nunc qualiter harreditate atque regnum inctio & in terra per patientia ac humilitate adeptus sit, videmus. Nepequu ha reditas siue bona paterna debeatur filio iure naturali,&Deus pater habeat dominium uniuersoria, Christo igitur, in quatu eius naturali filio, haec monarc id

debetur, ad Galat. cap. 4, Qusd si Christus est filius Dei patris, ergo haeres per Deu: dc dominus omniu. Qi a quid e

295쪽

monarchia Christus inquatu Filius naturalis Patris, In pu

Ao suae conceptionis iure haereditario habuit: eande tamen haereditatem Christus, in quantii homo, adhuc sibi meruit. Ephes s. Nam quod sit redemptor omniv,caput Ecclesiae, atque angelis caeterisque creatis imperet, hoc ipsum sibi meruit humilitate & passione ad Philippuses 2, Propter quod Deus exaltavit illum, & dedit illi nomen quod est super omne nonae, ut in nomine I E s V omne genu flectatur caelestiit, teria

restri u & in sernom. Porro immortalitate & impassibilita tem suae carnis habuit in resurrectione, quemadmodum in ascensione hic homo a dextris Patris collocatus, iudiciaria potestate luper omnes manifeste accepit: in qua tritiphanti forma hominis assumpta, sedebit iudex, qui stetit sub iudice, damnabit vero reos, qui falso facilis est reus. Vnde Apostolus cap. 3. ait, Ego vici & sedi in throno Patris mei,&c. Qt propter nunc est vox Christi ad Patrem inter humana pericula ab eo coseruari postulatis. Petit custodiri corpus a corruptione, seruariq; anima ab habitatione in inferno: quod est petere celerem resurrectionsi. Et quo facilius eius rei sequeretur c semis, sperasse se dicit non in se, sed in Domino semper. Quaui seni iniit Christo non fuerit spes respectu beatitudinis essentialis quia fuit beatus a principio conceptionis suit tamen in illo spes tum respectu beatitudinis corporis proprij, qua carebat, tu respectu sue exaltationis suturae regni acquirendi & similium bonorum humanitatis. Quae omnia &sperauit.& meritiς propriis ac- Philip . z. quisiuit, non inquantum Deus, sed inquatum homo. Sic

ergo exinanitus, nuc in forma servi Deo Patri ait, Dixi Domino, Deus meus es tu ostendens re homine in humilitate carnis, quia aequalis sit in omnipotentia maiestatis. ippe si dixisset, Dominus meus es tu, piliu minor , Patre maiore demostrasset. Sed ut istud vitet propterea intonat, Dixi Domino, Deus meus es tu, per creationem & custodiam. Et viduas naturas in persona Saluatoris euideter agnoscas, ipse subnectit ad Patrem, Bonorum meorum non eges. Haec secundu homine referuntur. In Christo enim una est natura

ex infirmitate humilis: altera ex sua potentia mirabilis, ut intelligas quod passus est fuisse carnis, quod resurrexit, supremae

296쪽

supremae maiestatis. Et quavis inquit omnia opera mea, &omnia verba mea & omnes cogitationes meae bonet sint, ta- metu qui me assumpsisti, bonorum meorum non eges . Noenim pro Dei commodo assumptus est homo, sed pro hominis reparanda miseria susceptus est Deus.Vtinam aute nunc audiant & sapiant Pelagiani. Nam si hominis Christi bonis non eget Deus, sed a Deo ipse homo accepit omnia, apertissime destruitur arrogantia eorum qui putant aliquid boni suis viribus fieri. Deinde conuertens se cHRIs Tusad auditores, narrat quae bona Deus Pater sibi fecerit, dicens, Sanctis qui sunt &c.

sancts quisunt in terra eius , mirificauit omnes

uoluntates meas In eis. Nunc explicat Salu uor qualiter a patre tota Ecclesia militante in haereditatἴ acceperit. Scientia Apostoli ad Rom.ca. 9,No ex operibus, sed ex vocate dictu est, Iacob dilexi, Esau odio habui. Ioa ut teste Augustino De presestinatione sanctorum Don quia Deus nos suturos esse tales pracliuit , nos elegit, sed ut essemus tales per illam electionem. Ipse cane eligendos faciet non inuenit, neque huius voluntatis qua ab aeterno vult hunc in fine dierum saluare, an eo est aliqua causa: sicut habet pro libito potestatem figulus ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, Romaliud in contumeliam: neque figmentum ei amproperat, quid me fecisti sic 3 Moysi enim dicit Deus, Miserebor cui misertus sum, & misericordiam praestabo cuius miserebor. Non est volentis neque currentis, sed miserentis Domini. Veruntamen ad Rom.cap. 8, Quos Deus praesciui 3 pr. destinauit: quos pr. aedestinauit, hos & vocavit:& quos vocavit, ipsos Sc iustificavit: quos autem iustificauit, illos Mmagnificauit. Quae omnia forsita no bene prospicienti, ali- . uam praedestinationis causam suadere possent. Sed consita era vocationem, praedestinationem & magnificatione etanctus esse praedestinationis, non causam a Deo ut Deus euvocet quem sciat obaudire: sicut David coligit, qui post veniam tam bene perstitit. Atque hoc loco Paulus solum describit quo ordine res sese habent in electos, & qualiter eis

s. iiij.

297쪽

i est queadmodum narrat Gregorius 3.dialogorum cap. as,'

de beato Petro, qui puellam paralytica sanandam sui Ecclesiae custodi,nomine Abundio,duci praecepit, vel ut minorunondum manifesta sanctitas palam fieret. vel quia tale eis

particulare concessum priuilegium. Vii 4. Regum cap. 33.

legis, quum cadauer cuiusdain defuncti proiectum fuisset in sepulchru Helisti, cotinuo reuixit. Et de matre beati Luciae testimoniu habes qualiter ad tactu sepulchri beati Agathae statim est a prosuuio sanguinis liberata. Ex quibus apparet etia peregrinationes ad certas imagines vel certa loca, nonnunqua sancte fieri. No enim usquequaq; neganduest quin in certis locis maxime reluceant beneficia Dei, de maiora crebri' quam in aliis,vel propter sanctorii reliquias ibidem conditas, vel occulta mysteria futuris teporibus ibi, celebranda aut celebrata vel alias causas nobis incognitas propter quas Deus unum locum elegit suo cultui, non altu. Sic primo elegit tabernaculii quod per Moysen erigi manda iiii: deinde locu in Silo deinde temptu Salomonis in Hierusalem. unde ait Moyses, Cave ne osteras holocausta tua in omni loco que videris, sed in eo que elegerit Dominus &c. Na 3c Iacob ut habetur Gen .ca. 18. post scal ,cuius summitas caelu tangebat angelorumq; in ea ascendentiu dc d scendeptu visione, ait vere Dominus est in loco isto, &ego nescieba: surg Fn'; erexit lapide in titulit: fundens oleu desuper, appellauitq; nomen loci illius Betet quod interpretatur domus vel habitaculii Dei. Edoctus diuinitus didieit quata εc quam mirabilia operaturus erat Dominus in loco isto. Naibi fundanduerat temptu ad Dei sp8cialem eultu,

ibi cosummaturus erat I E s v sopus nostrae redemptionis.

seipsu m Patri in eruce offerendo. Et propterea dii rediit ideIacob a Mesopotamia, Gene. 3 s. ibide propter haec mysteria futura, iteru Domino sacrificauit. Itaque nec reprobari debet, si dum in uno loco vel coram Vna imagine crebr scunt miracula, sanitates,& canera diuina beneficia: non Iocum. sed Deum qui ibi operatur laudare: nec imaginem, sed coram imagin e aut ut alij loquuntur in imagine, Deude sanctos contingat adorare. Ecce quomodo CHRI-ε T v s est a Patre magnificatus, atque seipsum per sanctos

298쪽

EXPOSITIO

in terra hoe est Ecclesia mirificauit. Sed multiplicatae

sunt, & caetera.

Multiplicatae sunt infimitates eorum, postea ac

celerauerunt. lam aperit Propheta quod Messias nihil aliud instituit in Ecclesia sua, nisi quae Domini sunt: nihil quaesiuit, nisi Deuac animarum pro ipso lucrum, quas eo prospiciente asilictione saluberrima de mundi huius fraudulentis laqueis liberauit. Si enim de principibus Apostolis comprimis dicendu est: quii sene multae antea essent in eis anfirmitate , ad sola Domini vocem relictis omnibus sequuti sunt eum, ter ab ipso vocat. Imprimis statim post Christi baptismum Ioan. cap. i. quando duo discipuli Ioannis audierunt ipsum dicente de Christo, Ecce a3nus Dei, & sequuti sunt ipsun hi

quoru alter erat Andraeas frater Simonis. Secunda vocatio fuit in piscatione qua describit Lucas cap. s. ubi Petrus visa multitudine piscium captorum, sciens istud non potuisse fieri ope humana, procidit ad genua Issu. Sed ille duae vocationes tantum fuerunt ad quandam familiaritatem: noenim adhuc ei tunc penitus adhaeserunt: sed istud impletum in tertia vocatione, de qua Matthaei cap. q. quado eos de naui uocauit ad Apostolatum. In qua Vocatione omnia reliquerunt: etiam officium coniugale, testante Hieronymo cotra Iovinianum. Nam quum Petrus ex persona Apostolorii dicit ad Dominu, Ecce nos reliquimus omnia dc sequuti sumus te. Respodit ei Dominus, Anac dico vobis : quonia nemo est qui dimiserit domu, aut parentes, aut iratres, aut uxore, aut filios propter regnu Dei, qui no recipiat multo plura in seculo isto, & in seculo suturo vitam ae ernam. Diuinitio itur quodda attracti uia in Christo suit, quo simul mente ut & corpus discipuloria ad se traxit. Multiplices intellexerunt suas esse infirmitates, quia nusqua ad persectum a duxit lex,& prius manifestata est illis per leveritate legis impotentia carnalis, ut tande ad noui Testamenti libe-xatrice gratia confugerent.Vnde enim propria agnoueriit infirmitate. inde citius festinariat ad medicu qui eos sanaret. Et quia infirmos & peccatores humiliter se fatentur, citi is a caelesti medico sanari merentur. Si aute istud etiam de convcrsione

299쪽

eonuersione Gentium intelligas, clariorem reddet literatnQuod hic legit Hieronymus, Multiplicabiitur, eorum idola postea accelerauerunt. Quu enim deos excogitassent Getes, in aethere, Iouem: in aere, Iunonem: in mari, Neptunii: in inferioribus etiam maris, Salaciam: in terra, Plutonem:

in terra inferiore, Proserpinam: in focis domesticis, Vesta: in fabrorum fornace, Vulcanum: in syderibus, Solem & Lunam & Stellas: in diuinantibus, Apollinem: in tempore, Saturnu:.in bellis, Martem & Bellonam: in vineis, Liberum: in frumentis, Cererem: in sylvis, Diana in ingeniis Miner-uam: in partu, Lucina &dum passim omnia superstitionib constreperet, statim suam imprudentiam agnouit mundus, ubi summam malorum attigit. Lapis priccisus sine manibus Dan 2 qui&creuit in montem magnum, dum aduenit, idololatriam calcauit.Nam hactenus tepore Moysi&alioru Prophetarii, licet magnalia Dei virtute fieret, non tame potuit

hoc vitiu idololatrie extirpari, non Qtu a Gentibus, sed etiaab ipso populo Istael: in cuius prisentia fecit Dominus mirabilia in AEgypto, terribilia in mari rubro. Na & in Oreb Pal. Ios

vitulu conflatile fecerunt,& adorauerunt filii Israel. Exod. cap. 32. Et Esaias idem deplorat cap. 1, Refeta est terra idoliς, opus manuu sitiarii adorauerunt, opus quod secerut di iti eoru. Sed ut recte prauignatu est a Danaele, per percussionem lapidis sine manibus hoc est absque humana potetia) Dan. 1. Iapis, qui est Christus, statuam, id est idololatriam diminuit, tam antiquam, scilicet Chaldaeorum, quam aliarum trium monarchiarum ibidem descriptarum .uti etiam praedictum erat ab eodem Esaia, In die illa proiiciet homo idola argeti sui.& simulachra auri sui, quae fecerat sibi ut adoraret. Et idcirco nunc adiunctum est, Non congregabo, &c.

Non congregato conuenticula eorum de sanguinibus,nec memor ero nominum eorum per labia mea.

Haec non ut ab homine, sed tanquam a Deo proserenda sunt. Et cessationem sacrificiorum tam Iudaeorum,

quam Gentilium per legem o H R i s T i subiungit Psalmographus. Nam quum primum locum in sacrificiis teneat oblatio animalium, excludendo sacrificia quibus

300쪽

illa osserebantur, ablata est & lex, sue idololatriae, quae in

his exercebatur, siue synagogae, quae tantum umbram suturorum habuit, non ipsam imaginem. ad Hebraeos ca. Io

Quare quum is, qui per talia sacrificia in Iudaismo ventii- radenuntiabatur, aduenit, talia signa reuocata, sicut vetaniente lumine cessat umbra. Nam sic ea signa facta sunt falsa, ut circuncisio, quae significabat Christum moriturum

S passurum, morte Christi euacuata: quippe qui postea seipstim circuncidebat, falcam fide protestabatur:& eum qui

iam hominem redemerat, venturum ad redimendii annuntiabat. Ipsa tamen circuncisio,vi&aliae ceremoniae nuncia

suis quibusdam significatis adhuc manet. Omnes enim il- Iae purificationes veteris legis, sign i scabat purificationem a peccatis:& oblatio δc sacrificia designabat perfectu Chri- si sacrificium.& actus quosdam latriae in Deum,fidei vide-

Iicet,spei Se charitatis:quae omnia consummata sunt unicae HRIsaei oblatione, qua ipse legem non soluit, sed adimpleuit persectiora remedia instituendo. Absit tamen ut per hoc cum Ebionitis dicamus legem nunc cum Euange- Roma - γ' stio esse necessariam sed cum Paeso ad Rom. fatemur, Mortificati sumus legi per corpus Christi. Adde postqua ad perfectum genus humansi peruenit,debuit a seruitute legis libem esse. Ad Galat. cap. 3.& 4. 8c ad Hebr s. 7. Reprobatio quidem si prioris mandati propter infirmitatem eius de inutilitatem. Nihil enim ad perfectum adduxit lexi nem- Ite erat Israel ut paruulus , qui paulatim a pristina ma-a sua consuetudine. idololatriae sacrificiis diinouebatur, ita ut ei concederetur eadem offerre Deo, quae prius idolis obtulerit, vel ab aliis osserri viderat, quan uis ipsum idem opus alio fine faceret. Sed transato hoc sacerdotio Leuitico in sacerdotium secundum ordinem Melchise decli, necesse fuit ut 3c legis transatio fieret rin tantum melioris testam eii sponQr factus est I a s V s, qui eo quod

maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotiumr vnde de saluare in perpetuum potest, accedens per semetipsum ad Deum , semper vivens ad interpellandum pro nobis. ad Hebraeos cap. 7. Verum enimuero quum Paulus

post passionem circuciderit Timotheu. Act. is. de se ipsum assumptis

SEARCH

MENU NAVIGATION