Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

eupiscentia prohiberentur, nobis nune sufficietin hoc in ior iustitiae abundantia quam scribarum & Pharisaeorum:

uia illi secundum opera magis iusti appellari, quam secuum voluntatem affectabant.Inde nonnulli senserunt legi: veterem solum cohibere manum, non animum: quan uis v-trunque prohiberet. At fatemur, sorte duntaxat opus exterius puniebat:& tantum extenditur coactio legis,quantum

infit Aio poenarum per legem determinatarii se habet. Proinde iustitia Christiam modo exigit, veritas sit non solum in corde, sed & in lingua ac operet ut sicut corpus & anima debent in patria primi ari, ita nunc totum hominem iustitia senet. Est autem veritas testante Philosopho virtus perquam homo talem in verbis & factis se ostendit exteriu

qualis est interius. Nonnulli in labiis habent veritate, quam in corde non gestant: ut si aliquisdolose ostendat viam, scies in ea esse latrones, & dicat, Si hac ieris, a latronibus tutus eris: & contingat ibi latrones non inueniantur: verum ille loquutus est, sed non in corde suo & propterea fallax dicitur: aliud enim putabat,& nesciens, veru dixit. Quare mendacium inadaequationem sermonis ad rem, aut ad proserctis intentionem includit. Mentiri autem, unam tantum falsitatem dicit, scilicet inadaequationem sermonis ad intentionem siue credulitatem mentis. Vnde Augustinus aliter Mendacium, aliter Mentiri diffiniuit: nam sententia eius, Mendacium est falsa signiscatio vocis cum intentione fallendi, id est falsium dicendi: quippe nusquam aliter in loco esset me lacium. quandoquidem sic neminem decipere in- tedimus. Sed Metiri est loqui contra illud quod animo sentimus. Qua de re Abraham, Gen. 22. seruis in immolatione Isaac, dicens, Ego & puer reuertemur ad vos: non est mentitus, licet filium occidere crederet. Nam ut ait Apostolus ad Hebr. fide obtulit Abraham Isaac, quum tentaretur, arbitrans quod & a mortuis suscitare potens est Deus. Credidit enim se cum filio post eius suscitationem reuersurum, in quo promiserat Deus, multiplicationem seminis: nec facile Abrahae mendacium est impingendum, cuius vita & obedientia omnibus caedunt in exemplum. Itaque parum est vGrum loqui, nisi etiam in corde ita sit. Multi loquuntur veri-

272쪽

tatem in labiis, sed non in corde, qui videntur vera dicere

sed cor cum labiis non sonat. Quapropter qmne mendaciupeccatum est. Nam quum loquela data sit homini ad exprimendum conceptum animi, quotiescunque aliquis loquitur quod in animo non habet, abutitur sermone: & is anu-sus rei, peccatum est, quia sic utitur creatura Dei contra s-nem proprium. Quamobrem nuquam mendacio tanquam helleboro utendum est ad custodiam virtutum, vel salutem suam, aut proximi seruandam. Non enim sunt facienda mala, ut inde veniant bona. ad Rom. cap. 3. neque aliquis ducendus est ad aeternam salutem opitulante mendacio, ait Augustinus, sed semper infinitus Deus magis quam proximus diligendus. Nec Abraham Gen. cap. tr. dicens Saram esse

sororem suam, mentitus, ut vitam seruaret, sed caute veritatem celauit. Nam filia fratris in Scriptura etiam dicitur soror, Ut patet Gefi.cap. 2o. Sic enim Loth, qui eodem gradu iungebatur Abrahae, dictus est cius frater. Gen. cap. I 3. Ex

quo facto animaduerte ait glossa quandoque licere hoste

per aequivocationem deludere, dicendo de eo qui quaeritur ad iniuste occidendum, Non est hic, pro non comedit hic. Istud tamen ita fiat ut nusquam coram quo veritatem inter rogati agnoscere debemus, illi colemus, sed semper verum ad mentem illius interrogantis respondeamus. Sic Iacob dicens Isaac patri suo, Ego sum Esau primogenitus tuus non est mentitus: quaerebat enim pater de eo cui benedictio debebatur. Propter quod non decepit patrem: ipse enim dignitate ac officio erat Esau. Nam matri praegnanti praedictum erat, Maior seruiet minori. quemadmodum simili ratione de Ioane Matthaei cap. a. dixit Dominus, Ipse est Helias. Haetsi ita observemus, non erit dolus in lingua nostra. Est autem quidam dolus pietatis, qui aliud non includit nisi prudentem occultationem veritatis: & is non reprobandus, si cum modo&requisitis circunstantiis fiat. Vicesima secuda quaest. l .Vtilem. Nunc aute damnatur dolus fraudis videlicet quia aliud ore profertur, aliud pectore regitur.De quo Ecclesiastici cap. 2, Vς duplici corde & labiis scelestis, & peccatori terram ingredienti duabus viis.

Dolosus enim quum aliud cogitet, & aliud dicat, & freque- ter quod

273쪽

ter quod Dei est, opere exhibeat,licet ardenter quod mundi fit cogitatione quaerat, sic tortuose & non plana via graditur. Quare Iacobi cap. I. scribitur, Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis, qui vult gaudere cum seculo,&gaudere cum Deo: qui de bonis quae agit, non Deli, sed fauorem quaerit: cuius quum oculus, id est finis simplex Matth. c non sit : neque corpus, ta est opus lucidum esse potest. Sequitur in litera, alia pars iustitiae: Nec fecit proximo suo

malum, & caetera.

Nec fecit proximo suo malum, Opprobrium

non accepit aduersus proximos suos.

De parabola, Lucae cap. I o.omnes homines nobis proximi sunt,& nulli debemus malum facere, sed quod quisquesbi non vult fieri, alteri ne secerit. Nam scriptu est, Diliges Matth. Eproximum tuum sicut teipssim. Quare nemo peccet in proximum corde, malu contra eum copitando, aut lingua ipsi in facie exprobrando, vel opere eu laedendo, sed cliaritas comunis sit ad omnes, etiam ad aduersarios. Quod si de ini- Roma. i micis nobis prccipitur, ut si esurierint,demus eis cibum, sistierint, demus eis potum :& haec facientes congeramus carbones super caput eoru , quato magis de his quino sunt inimici Neque vero hoc quod dicitur, Hoc enim facies carbones ignis congeres super caput eius, in malam partem accipiendum est, sed in bonam. QuJndo enim inimicis nostris praebemps beneficia, malitia eorum nostra bonitate superamus, & mollimus duritiam, iratuinque animum ad mollitiem & beneuolentiam flectimus, atque ita congerimus carbones super capita eorum. De quibus scriptum est, Sagittar potentis acutae cum carbonibus desolatoriis. Vt Psil. ris quomodo de altari a Seraphin carbo sublatus, Prophetae Esa. s. Iabia purgauit, ita & inlinicoru peccata purgentur , & vin- Rom. camus in bono malum , & benedicamus maledicentibus, Luc. s.& imitemur Patrem nostrum, qui solem suum oriri facit su- Matth. s per bonos & malos, & pluit super iustos & iniustos. Sequitur, E T opprobrium non accepit aduersus proximos. Nonnulli hic clarius legunt, Et opprobrium aduersus pro-

274쪽

ximum non sustinuit: tanquam utrunque malum sit, & de trahere,& detrahentem audire tametsi opprobrium comprimis ad derisionem tendat. sane ridiculum est accutire aliena, & non seipsum potius, qui facile ab his capiatur. Quare inquit Hieronymus nulli detrahas,nec in eo te sanctum putes, si caeteros laceres. Accusamus saepe quod facimus, , cotra nosmetipsos diserti in nostra vitia inuehimur, muti de eloquetibus iudicantes. Nunquam Christianus tales detractores videat, nec huiusmodi hominibus applicetur, nec declinet cor eius in verba malitiae, & audiat, Sedens aduersus fratrem tuum loquebaris, & aduersus filium matris tuae ponebas scandalum:& iterum, Fili j hominum den tes eorum arma & sagittar. & alibi, Molliti sunt sermones eius se per oleum, & ipsi sunt iacula. & apertius in Ecclesiaste, Sicut mordet serpens in silentio, sic qui fratri suo oc' culte detrahit. Sed dices , Ipso non detraho, aliis loquentibus quid facere postiam 3 Ad excusandas excusationes ini eccatis ista praetendimus, C H R i s T V s arte non il-uditur. Nequaquam mea sed Apostoli sententia est, Nolite errare, Deus non irridetur. Ille in corde, nos videmus in facie. Certe quemadmodum complacentia & gratulatio Iudaeorum in homicidio Iacobi per Herodem, causam dedit cur voluit ipse apprehendere & Petrum . Actorum cap. I 2. ita princeps qui lubenter audit verba mendacii, causa est in ministris doli Sc mendacii: atque nos, qui lubenter obscoena vel dissamatoria audimus, & illis delectamur, ac pascimur, causa sumus scurrilitatis eorum qui coram mensis nostris lubrica aut turpiloqua euomunt. Sa lomon dicit in Prouerbiis, Ventus Aquilo, dissipat nubes,& vultus tristis, linguas detrahentium. Sicut enim sagitta simittatur contra duram materiam, nonnunquam in mittentem reuertitur, & vulnerat vulnerantem. Illudque completur , Facti sunt mihi in arcum prauum,& alibi, Qui mittit in altum lapidem, recidet in caput eius. Ita detractor quutristem faciem viderit audientis, immo ne audientis quidem, sed obturatis aures suas ne audiat iudicium sanguinis, illico conticescit, pallet vultus, haerent labia, saluta sicca-

KVnde idem vir sapiens, Cum detractoribus inquit ne

275쪽

miscearis, quonia repente veniet perditio eoru, & ruinam utriusque quis nouit tam scilicet eius qui detrahit, quam illius qui audit detrahentem. Veritas angulos non amat, nec quaerit susurrones. Timotheo d citur, Aduersum presbyterum accusationem cito ne receperis, peccantem autem coram omnibus argue, ut & caeteri metum habeant. Non est facile de prouecta aetate credendum, quam dc vita praeterita defendit,&honorat vocabulum viguitatis. Verum quia homines sumus, & interdum cotra annorum maturitate pus rorum vitiis labimur, si me vis corrigere delinquete, aperte increpa tatum, ne occulte mordeas. Corripiet me iustus in misericordia,& increpabit: Oleum autem peccatoris non

impinguet caput meum. Quc enim diligit Dominus, corripit:castigat aute omnem filiu quem recipit. Et per Elatam ςlamat Dominus, Popule meus, qui beatos vos dicunt, seducunt vos,& semitas pedum vestrorum supplatant. Quid enim mihi, si aliis mala reseras mea si me nesciente peccatis meis, imo detractionibus tuis altu vulneres, & quu certatim omnibus narres, sic singulis loquaris, quasi nulli dixeris alteri: hoc est non me emendare, sed vitio tuo satistacere. Praecipit Dominus peccates in os argui debere secreto, vel adhibito testet& si audire noluerint,reserri ad Ecclesia: habendosque in malo pertinaces, sicut ethnicos & publia canos. Hec expressius loquor,ut fidelem quemque renatum in Christo,& linguae aurium prurigine liberem, atque nulla Ius lubenter aut temere recipiat criminatorem, sed ante ei non credat, quam dicta sua probauerit. Vnde subnectit Propheta, Ad ni nilum deductus est, & caei.

Ad nihilum deductis est in conspectu eius m

Iinm'. timentes autem Dominum glorificat.

En adhuc sequitur alia pars iustitiae Christianae. Bonus siquide floccifacit malignum detractorem ac semper Scripturae meminit dicentis, Noli diligere detrahere, ne eradiceris. Pauci admodum sunt qui huic vitio renuntient auoque inuenies qui ita vitam irreprehensibilem callibere velint, ut non libenter reprehendant alienam.Tantaque ira

276쪽

ius mali libido mentes hominum inuasit, ut etiam qui pro cul ab aliis vitiis recesserunt, in istud tamen quasi in extremum diaboli laqueum incidunt. Sed Christicola hoc ma tum ita effugiat,ut non modo ipse non detrahat, sed nec alij quidem maligno detrahenti aliquando credat. Nec obtrectatoribus, auctoritatem de cosensu tribuat, nec eorum vitium nutriat annuendo. Noli inquit scriptura consenta. neus esse cum derogantibus aduersus proximum tuum: Mnon accipies super illum peccatum tuum:&alibi, Sepi aures tuas spinis, & noli audire linguam nequam. Est sane tale hoe vitium quod vel imprimis extingui debear, & ab eis qui se sancte instituere volunt, prorsus excludi. Nihil enim tam inquietat animum, nihil est quod ita mobilem mentem ac leuem faciat, quam facile totum credere, & obtrectatorum verba temerario mentis assensu sequi. Hoc est quod saepe de amicissimis etiam inimicos facit, dum concordes quidem, sed credulas animas maliloqua lingua dissociatrat contra, magna quies animi magnique est morum graui tas, non temere de quoquam sinistri quid audire. Beatusque est qui ita se contra noc vitium armauit, ut apud eum detrahere nemo audeat. Quare hortatur Hieronymus, Nulli un- ruam omnino detrahas, nec aliorum vituperatione te lauabilem videri velis, magisque vitam tuam ordinare disce, quam alienam carpere. Et de Augustino legimus cotraobtrectatorum venenum in mensa sua scriptum habuisse, Quisquis amat dictis absentum rodere vitam, Hanc mensam indignam nouerit esse sibi. Sed contra iustus timentes Dominum glorificat. Nam honor, testimonium est seu signum virtutis. Quid mirum ergo si studioso eYhibetur3 Egenti quidem plus lucri, excellenti autem plus honoris inquit philosophus tribuendum

est. Nanque virtutis uberrimum alimentum atque praemiuhonos , omnόsque trahimur ad studiosa gloricae & honoris cupiditate. Tu vero, lector, animaduerte etiam hic radicem

Aectum, partE'; virtutis illiu quam humilitatem appel-mus, plenissime describi. Affectus siquidem humilis in duas secatur partes:vna spernit quicquid suum est, recognosces nihil tuum esse nisi malum:&propterea non tantum nihi-

277쪽

vsaeit,sed & abominatur seipsum ad omne vitium pronu, S in cuius carne non habitat bonum. Unde ad Saulein elatum l. Regum cap .is. dicitur, Nonne quum paruulus es. . ses in oculis tuis,caput in tribubus Istaei factus es 3 Altera pars humilitatis magnificat, honorat & glorificat quicquid Dei est, quasi omnis sufficientia nostra ex eo sit, idcirco timentibus Dominum desert. Nam scit in eis ipsum habitare. Interea autem quaeso prospice, quid subnectit David. Qui iurat proximo suo, & non decipit, &c.

Qui iurat proximo suo, non decipit, quipiacuniam suam non dedit ad usuram: munera δε-

per innocentem non accepit.

Comprimis Propheta dolosum iurametum damnat, atq; si exceptio firmat regula) qualiter iurandum sit, ostendit. Est autem Iurare sententia Augustini de verbis Domini Deum in testem assumere, siue immediate in se, siue mediate creatura, no vi creatura sit testisveritatis, sed ipse De cuius persectio & vestigiu veritatis sua in creatura relucet.& qui illius author est. Nam quum homo & falli & fallere possit, atque vanitati omnis creatura subiecta sit, ad Roma. cap. 8.necesse est pro certitudine habenda, adducere testem veracem & scientem, qui nee fallit nec fallitur: & hic solus Deus est qui non decipit, nec decipitur. Inde merito receptum est ut quod sub inuocatione diuini testimoni j dicitur, pro certo vero habeatur: & antiqui cofirmationem sermonis,iuramentum appellabant. Quare scribit Apostolus ad Hebraeos, Omnis controuersiae sinis ad confirmationem est iuramentum. Itaque iurare ad latriam spectat, quia est protestari & profiteri Deum esse summum & infallibilem veri--.tatem. Insuperiurado per Deum, fatemur Deum nobis superiore iuxta illud ad Hebraeos ea. 6, Homines per maiore sui iurat. Attame ut iuramentu debite fiat, ista observentur de quibus Hiere. ca. 4, Iurabis,Vivit Dominus, in veritate, in iudicio,& in iustitia. Requiritur ergo veritas tam in conscientia quam in sermone iurantis : in conscientia quidem, ut ita esse credat sicut iurat, in assertorio vel ita face-

278쪽

randi, nascatur consuetudo, & ex consuetudine eadamus inperiurium: sicuti scribitur Ecclesiastici cap. 23, Vir multum iurans, implebitur iniquitate. Praeterea considera haec praenarrata verba Christi, cotra errorem Iudaeorum dici: nam ipsi putabant solum iuramentum falsum, esse illicitum, non autem iuramentum incautum: neque existimabant se teneri iuramento,si quadoq; per creaturas iurassent, quando ex lege audierant, Reddes Domino iusiurandum tuum. Qua. propter duntaxat pronitas ad iurandum hic videtur pro-nibita, ne & simul ex hac peierarent. Nam teste Augustino)nemo novit nisi qui expertus est quam sit dissicile Aconsuetudinem iurandi extinguere, dc nunquam temere faeere quod aliquando necessitas facere cogit. Quod vero sequitur, Sit sermo vester, Est est, Non non, dictas concordat. Nam ut ait Augustinus de verbis Domini, hoc Est est, Non non, tanquam bonum est appetendum,quod amplius est, a malo est. Quippe quoties iurare cogeris, scias hoc fieri ex infirmitate eorum quibus aliquid suades: quaertique infirmitas malum est non culpa sed poena . Nam incredulitas huiusinodi magis est poena quam culpa. Itaniae non dixit, quod amplius est, malum est. Sic igitur δοUertorium & promissorium iuramentum recipimus. As.sertorium quidem,quod est respectu cuiuscunque temporis, obligat semper asserentem ut verum dicat. Promistbrium vero, quod est tantum de futuro, exigit ut quod quis iurauit, verum faciat: & utrunque si fiat cum obligatione ad poenam, execratorium nominatur. quod quidem authore Augustino est grauiissimum genus iuramenti. Nam qua vis ait Per saJutem suam, salutem suam obligat Deo: quuicit Per filios meos oppignorat eosDeo, ut hoc eueniat in caput eoru, quod exit de ore ipsius, si verum, verum, si falsum, falsum. Nempe tametsi creatura prorsus Creatoris sit, verutame bonum vel 1blatiu quod ex creatura recipimus a Deo nobis conceditur, 3c propterea possumus ipsum Deo, tanquam nostrum oppignorare. Qii propter nemo unquadolose iuret, quia Deum testem falsi facit: neque aliquando quis dolo suo proximum Iudat. I. ad Thessalo. cap. ,

Nequis superarediatur & circunueniat in negotio fratrem

279쪽

stu. Insuper nusqua incaute iuremus siue rem per se mala Mat. I . promi tacdo, sicut Herodes, qui nece Ioannis praestitit ne promissum negaret. De quo Isidorus. In male promissis restinde fidem, Sc. siue rem illicitam nobis pollicemur, ut qui sacramento abnegaret opus consili j: siue iurando nos aliquid tacturos quod non possi inus: nam ad impossibile nemo obligatur. Si tamen haec impotentia faciendi, posteaquam quis iurauit, contingat, quae nec tunc praeuideri debuerit, excusatur qui ita iurauit, ea tamen lege visi serte posthac potuerit quod spopondit, impleat. Nullus contra Iosue 2- Dei praeceptum iuret, neque obiiciat quis pacem quam Iosue cum Gabaonitis iureiurado firmauit, quos occidi prae- ceperat Dominu . Deutero. T. Animaduerte siquidem facere contra verba legis, & non contra animu praecipientis, . peccatu non esse. Finis autem huius praecepti Deutero. 7. erat, ne filii Israel idololatria incolarum Terrae sancti a cultu unius Dei auocarentur. Quare cessante huiusmodi periculo cessabat & haec lex:quod contigit in ipsis Gabaonitis, qui seruituti addicti, nullos amplius de domo Iacob ad idololatria adducere poterat. Quare, inquit Ambrosius. Nul-ctauit eos Iosue meliore morte, ut esset esemctior sentetia, sed diuturna. S ubnectit David alia parte iustitiae, quae est damnatio usurae: laudando proximia qui pecunia suam non dederit ad usura. Et merito quide. Nam lucru ex vira non tantia hoc iure diuino, sed & lege naturae prohibetur, quum sit lucrum de re non sua: nempe mutuans, dominiu pecu me mutuatario transfert. Quare contra natura est, si inde commodum reportet. Istud praeterea usuram explodit: nam est, bono politico contraria, quae sensim ciuium opes cosumit,ipisque depauperat: quemadmodum & tinea clam totum vestimentum rodit, atque homines in republica otiosos facit, qui neque agriculturae, nec aliis artificiis & negotiationibus necessariis propterea intendunt. Nolo autem quis nobiscum contendat hanc non semper esse omni iure prohibitam, sed fuisse Iudaeis concessam, saltem cum alienis. Deutero. 23, Non foenerabis fratri tuo, sed alieno. Nanque cum Lirano credo ad veritatem Hebraicam hoc in loco legendum esse, Non vadistis fratri tuo, sed alieno. Quae lex explicae

280쪽

explicat qualiter suis, qualiter alienis mutuabant Iudaei si

enim Darei mutuum dabant, non recipiebat ab eo pignus: s vero alieno, vadium accipere poterat. Atque usuram nul-Ia lege fuisse Hebraeis licitam, testantur libri Prophetici, qui in multis legales explicat, & eis posteriores sunt. Nam

quotquot Prophetae de usura scripserunt, semper eam damnant. Sequitur vltima pars, quam nunc pro iustitia commendat Propheta, dicens, E T munera super innocentem non accepit. ut non deprimant iudices causam innocentis pro munere alicuius. Vnde Esaiae cap. 33. dicitur pro iusto, Qui excutit manus suas ab omni munere, ille habitabit in excelsis. Munera quippe excaecant oculos sapientium. Deut. rc. Felix conscientia quae proiicit hanc auaritiam quae materest calumniae, ut non conturbent iudicium veritatis munera offerentes. Quare Micheae cap. 3. dicitur, Principes eius in muneribus iudicabant, Sacerdotes in mercede docebat:& Prophetae in pecunia diuinabant. Propter hoc, causa vestri Sion quasi ager arabitur, & Hierusalem quasi aceruus Iapidum erit. Quod generaliter Hieronymus ad corruptos iudices & Pseudoprophetas trahit, qui aedificauerunt Sion , in sanguinibus,&Hierusalem in iniquitate, rapinis pau V ς λς τ'

perum, caede in sentium, occisione sanctorum. Et post haec mala non intelligentes peccatum suum, quasi sceleribus redimerent charitatem Dei, iudices ac sacerdotes & prophetas Dei se esse memorabant, & secundum impoenitens cor suum dicebant, Dominus in medio nostrum est, & novenient super nos mala. si quis autem haec quae de Hierusalem dicuntur & de Sion ad Ecclesiam etiam transferat, ipsa certe auaritia suorum pastorum aliquando destruetur Quando enim iuxta personam iudicant, & in disceptatione negotij no valet caul emeritu sed reoru potcua, nonne abominatur iudiciu & omnia recta peruertiat 3 Voces Domini venditant. & de coli bis mercantur in templo pratiam,&omnia hIc vaenalia facientes. Quapropter sicut olim Synagoga. ita& nos clerici hac auaritia aliquando pessundabimur. Sed dic Samuele accepi a puero Saulis quarta partem sicli pecuniae pro Prophetia: istud no habet Scriptura: quin potius a Propheta pascuntur & inuitantur ad Pran- I. Reg. y. s. h.

SEARCH

MENU NAVIGATION