장음표시 사용
321쪽
Κihi conseius sum quod Sauli dolosa aliquando loquutus
sim, quinimmo amorem & dilectionem meam in eum pa- Iam consessus. Tantundem hic Christus secundum homicinem Deo patri dicit. Quare considerandum quam magna sacramenta fidei nostrae Psalmus iste complexus est, ut qui audit sipplicatem homine, eundem debeat credere Creatorem. Aduertentes igitur modum incarnationis,videmus quia duae naturae per indiuiduam unitatem inconfuse a que immutabiliter inuicem sibi conuenerint. Caro naque caro est & non deitas, licet Dei facta sit caro. Similiter etiaVerbum Deus est & no caro, licet dispensatorie propriam fecerit carnem. QuPd vero nunc ipse CHRIsTus orat, non est diminutio deitatis,sed veritas carnis. Oratio siquidem quum sit eleuatio mentis in Deum, fit ab inferiore ad superiorem, a minore ad maiorem. Vnde neque Christus secundum deitatem orauit, qua est aequalis Patri, cunctis cum eo imperans: sed tantum secundum hominem preces postulation Esque obtulit, ipsam humanitatem qua in
multis infirma erad sanari cupiens. Oratio vero Messiae in eo quod absolute voluit, semper est exaudita. No autem in eo quod voluit conditionaliter, aut voluntate, ut natura. Primum testatur Paulus ad Hebraeos, de eo ita scribens, Hebr. s. Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui posset illum saluum facere a morte, cum clamore valido & lachrymis offerens,exauditus est pro sua reuerentia. De secundo testatur Psalmographus alio loco, haec in typo Psal. tr. Saluatoris referens, Clamabo per diem &non exaudies. Nunc autem excolit regius Vates quod praecedenti versiculo dixit. Percipere enim, est persecte capere. Postulat itaque Redemptor suam petitionem integre recipi: & quia iusta est, & non duplici corde aut ore medaci prolata. Que lfictu modii orandi detestatur Dominus, Esaiae cap. 29, his verbis, populus iste labiis me glorificat, cor aute eius longe est j me. Quod quidem, est vigilare oculis & corde dormire t quum debeat Christianus etiam quu dormit oculis,
corde vigilare. Deinde subiungit quid petit,quasi dice
322쪽
Nunc aperit David praeparationem sui animi in hac tumultuosa infestatione Saulis. Quippe paratus erat patienter ferre quicquid decreuisset Alcissimus, quod vere Christiani est animi, quemadmodum sic quotidie diuina institu-
Matth. c. tione oramus, dicentes, Fiat voluntas tua. Nam ut inquit
Apostolus ad Rom. S quid oremus sicut oportet, nescim sed ipse Spiritus Sanctus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Vnde in oratione oportet semper totum diuino arbitrio committere. Interim ait Ambrosius Spiritus superfundit se precibus nostris,ut imperitiam & improuidentiam nostram motu suo aperiat,& illa nobis a Deo petit quae prosint. Tuc pro nobis interponit se idem Spirit 'quum scit nos per ignorantia non per iactantiam, contraria postulare quam conuenit. Insuper David iam de vultu,
id est notitia Dei, facie enim videmus ius pro se requirit,& iudice implorat, qui omnia noscit, nec eget alterius testimonio, sea solae rectitudines, in oculis eius sunt rationes videndi. Quare I. Regum cap. 26, Saulem alloquens,talia intulit, Si Dominus incitat te aduersum me, odoretur sacri
ficium scilicet patientiae meae, quae & ei non minus sit aceapta quam victima. Aut si vox est Christi ad Patrem, nune . Propheta ostendit quid facturus est Dominus in iudicio,vtMλit s. stilicet quu venerit Filius hominis in maiestate sua, & sederit super thronum gloriae suae, congregentur ante eum omnes Gentes,& separet eos ab inuicem, alios ad dextram statuendo alios ad sinistram t& audient eum dextri,dicentem, Venite, &c.& sinistri Ite,&c. Tunc de vultu, id est notitia Dei, hoc iudicium fiet, ut scilicet Filius iudicans, aliud non proferat, quam quod patrem nosse conspicit. Et hie est propria scripturae diuinae loquutio. Nam demente solet manare sententia: quod nunc Domino per tropicas eloquutiones decenter aptatur. Quia ille quod iudicet videt,dum testis est examinis sui, nec vi qua alicuius testimoniu quaerit,qui solus omniu veracissme secreta cognoscit. ad Rom. cap. 8, Qui scrutatur corda. non quasi quaerens quod nesciat,'
323쪽
DIat, eui nihil est occes sed ei hoc maxime proprium est,
solus cor intueatur, dum aliis sorte tantu per nutus, eo volente,patere potest. orat insuper Christus seipsum a Deo patre iudicari pro rati e suorum operum, sciens quia nullum peccatum haberet, & idcirco efflagitat, oculi diuini prospiciant hanc sua & aequitate 3c innocentia, ut qui iniuste a malis condemnatus est, hos postea peruersos iudices iuste damnari cernat. Vel si cu Hiero mo & Augustino legis, Oculi mei videant aequitatem:iam deprecatio est ipsus Messiae pro suis S praealcatoribus Oc pastoribus, ut norantia bonumtelligant, sed & bonu faciant. Nam ut dicitur in principio decimi libri Ethico , sermones de moribus quando asscordat ab his quae secundu sensum videtur, spreti atque reiecti habentur,& veritate interimul,quii sermones minore habeant fide q opera, sed sermo bono operi coformis, is imprimis recipitur & maxime aedificat, potest insuper accipi hic esse oratio Mediatoris requirentis vico tinue omni assectu in diuina aequitate tendat, quam & sibiscopii sicuti sagittari; signum habetes semper in omnibus proponat, vinc nunquam ullam peccati maculam contrahat. O aspectum salutarem l o purissimos oculosi Nesciunt prosecto huius insidi tenebris obscurari, qui merentur tanta claritate perfici. Iam aurem, dit Patri Filius, Fae quod axe peto,quia tu qui omnia vides, Probasti cor meuni,&c.
Probash cor meum, oe uisitasti noecte: igne me
examina Ili, non est inuenta in me iniquitas.
Aduerte hic quod oratio ista Dauidis est sicut oratio Ezechiae apud Esaiam cap. 3 8, Memento quaeso quomodo ambulauerim cor te in veritate,& in corde perfecto, & quod bonum est in oculis tuis secerim. Recenset nanque nunc David suam constantiam in bono non iactando, sed ut ea quae grata sunt Deo, in seipso conamemoret,& crescant:atque exponit modum quo cognitus est a Deo, ad similitudi . nem auri seu argenti quod cognoscitur coctatione in igne. Et quum auri instar inquit susus sim & probatus, nulla tamen in me inuenta est iniustitia quam parauerim aduersus Saul. Neque enim inter angustias malum aliquod adue
324쪽
sus eum ut pusillanimis, aut consultavi vuquam, aut decreaui. Et ipsum cor suum dicit visitatione tribulationis prob tum esse. Quae quidem tribulatio non solum nox st, quia perturbat: sed & ignis, quia urit atque purgat: qua examinatus, iustus inuentus est. Quo genere tentationis omnes certissime diiudicamur, Ecclesiastici cap. 2, In igne probatur auru & argentu:homines vero receptibiles in caminoo humiliationis & patietis. Sic trib' modis exercemur: a Deo 'V0y δ' ' enim flagellamur, cauendum ne murmuremus: a proximon persequutiones,&damna,&columelias sustinemus, caue-du ne mala pro malis reddamus: ab aduersario tetamur,sed prosipiciendune ad delectatione peccati vel flectamur, vel pro his praesentia qu ramus: quin immo in spe futuroru bonoru duc repromini Deus diligetib' se, semper maneamus. Aut si nuc sint verba Christi ad Patre ordine seruat egregiu. Prius se dicit probatu, deinde fuisse visitatu: sed probatio significat passione, visitatio resurrectione. Ibi enim P-batus est ubi inter multas Iudaeoria iniquitates, & pericula
inortis, miradae patietiae documeta monstrauit. Visitatus est aute nocte,quando anima eius no est in inferno derelicta, sed ad illam mirabile resurrectione aeternae gloriae claritate peruenit: caeterv igne tribulationu & angustiam examinatus : nam passus est inimicis gaudentibus, amicis condolentibus, mulieribus fientibus,discipulis dormietibus praetri- Luc. χχ stitia, compatiente matre, in anima & spiritu concrucifixa, Io - 2- Petro negante, Iuda tradente, Apostolis fugientibus, in ca-Luς pite corona spinea, & arundinis percussione, in facie sputa Naa- δε- & excrementa, in genis & barba alapas & vellicatione, in1Q3Π- 9- collo & dorso colaphos, ac graues illudentiu percussiones, N-xI kC .in humeris crucis pondera, in manibus 3c pedibus transfixa clauorum vulnera, in latere aperturam, in corde pro-IQ a, s fundam lanceae fixura, in eorporis seperficie nuditatem Mdiram flagellatio nem, in ossibus,visceribus, brachiis, cruribus & iuncturis rigidissimam extensionem, & in membris vitalibus & venis totius sanguinis effusionem pro nobis pertulit. Sed non est in illo ulla inuenta iniquitas, quam tanta examinatio aliquando repurgare . quin usque adeo inquit tum iustus ut non loquatur Os meum,&c. ut non
325쪽
i Np LMUM XV Id ii Vt non loquatur os meum opera hominum: pro pter uerba labiorsi tuorum ego custodiui uias duras.
Hic versiculus consequentia non caret ad praecedentia, ut aliqui existimarunt: quin immo commodulime eis adiu-gitur,&caulam continet quare examinatus fuerit & afflictus Beatus David. Hac inquit) de causa tu me tentationibus examinari permisisti, ne si maior fuissem quam qui tentari aut affligi possem, extollerer: sortassis ne accusare Saul aut illius iniustitias superbe deridere atque exprobrarem. Et iam ipse David explicat qualis in corde & opere fuerit erga Saulem &suos. Hoc deliberaui ait in corde meo: Sermo meus non recedet a diuina regula, ad operationes hominis imperandas aut cocedendas, solitas exerceri a militantibus vagis & pauperibus. Vnde dicebant serui dom ino I. Reg. 2 ssuo Nabal, de armatis Dauidis, Homines isti boni satis fusrunt nobis.Vtinam idem nunc facerent nostri seculi milites, quos feraru more in omnem solui licentia passim videmus, quasi militiae leges & omnia boni & aequi sancita, nucinter eos emortua sint. Semper filius Isai de Rege suo modeste ac reuerenter loquutus est, uti perbelle demonstrant verba quae ad Saule secit r. Regia cap. 24, & 26. Nunqua ei maledixit, neque ei aliquando sinistre imprecatus est, sed semper dedit locum irae. Nec obstat quod I. Regia 24, Sau- Iem super sua salute alloques, dixit, Iudicet Dominus inter
me & te,& ulciscatur me Dominus ex te, manus aute mea
non sit in te. Maledicus enim dicitur qui alteri malu imprecatur, sine iustu non intendes, ob que videlicet alteri liceat malu illud imprecari, quaqua no in serre. Si aute recte intεdimus, tunc in malo no stamus, sed per maluin bonu precatis affectus protenditur. Plerunq; certe inquit Gregorius euenire solet,ut no amissa charitate, & inimici nos ruina laetificet:& rursu in eius gloria sine inuidiae culpa contristet: quu& ruente eo quosda bene erigi credimus, proficiente
illo, plerosque iniuste opprimi sermidamus. Quonia si de
inimici morte omnino gaudendu no esset, Propheta nodi- Psal. sr ceret, Laetabitur iustus quu viderit vindicta, manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Eadem ergo ratione licet ei v. iij.
326쪽
optare mala, qua & gaudere,cu acciderit: queadmodu facIezbat David in verbis praenarratis. Saepiuscule tame du in scripturis sanistis talia legimus quae ruina Bnat vel occasionem proximam ad offensam, no precatis voto, sed praenuntiantis affectu intelligeda int. Vt est illud Domini ad Iuda, Ioanis cap. I 3, Quod facis fac citius. & Apoca. Ultimo, Qui nocet noceat adhuc, de qui in sordibus est, sordescat adhuc. Itaque nunc concludit David propter haec verba Domini,. Leuit.
p. I9 ,Non quςras ultionem,nec memor eris iniuriae: ipse
in multis oppressus, abstinens ab omni vindicta interim durissima pertulerit, quod maximum patientiae genus est. ad Rom. cap. a 2, Non vosmetipsos defendentes zelo scilicet Deu . 32. vindictae: mam scriptum est, Mihi vindictam & ego retribuam, dicit Dominus. secus si zelo iustitie, quemadmodum gessit Saluator, Ioan . cap. 18. ita seipsum defendens contra ministrum Pontificis, eum iniuste percutietem, Si male loquutus sum, testimonita perhibe det malo, si aure bene, quid mec dis Naq;, ne laedatur iustitia, iniuria propulsanda est. Aliter die in casu iniuriae personalis tatu:& no timetur probabiliter geminata percusso. Cap . Olim, De restitutione spoliatoru. De Christo insuper hunc versiculsi intellisedqpulchre subiunxit, Ut non loquatur os meum, id est, Sc si ego taceam, tu tame Pater me puru esse perpendis. Quid enim opus erat eum de probitate moru suorum aliquid loqui, dii
certum sit a patorna maiestate cuncta cognosci Humana ignoratia verbis instruenda est, diuinitas gute certissime nouit omnia, etiam quia tacetur, admi sia. Qualia vero simi opera hominu, de quibus nuc est sermo, breuiter diuinit:sci. ' licet sunt viae durae, sicut beatus Iob scribit, Avis nascitur advolatum, & homo ad laborem. Nam quum peccata vitatur, arduus callis est difficilisque semper ascensus: dum vero ad vitia prolabimur, lubricum iter ac declivum, ut ait Poeta. Noctes atque ψies patet atri ianua Ditis, Sed reuocare gradum, superasque euadere ad auras Hoc opus, hic labor est. Quare Matthaei cap. . scribitur, Angusta porta & arcta via eri quae ducit ad vita, Cauta redditur : nam Aristotelis sententia, non contingit bone agere, nisi uno modo:squide bonum est ex integra cau
327쪽
La): preeare verὁ multifariam euenit, nempe malum est ex singulis desectibus. Adde quantum sensus & cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia. Qua de Gen. r. xe fit testante Chrysostomo omnis iustitiae introitus angustus sit viventi in carne, propter aduersitatem hominis Adae, cui graue est & dissicile a uua natura carnales passiones praescindere: praesertim quae sunt circa delectationes, gustus & tachiis,assumendo laboriosa poenitetiae opera. Vnde Philosophus, eirca sne primi Ethicoru, Vt resolutae corporis partes, si ad dextram mouere velis in sinistram feruntur, sic εc animo ducuntur in contio entium appetitus. Adiunge quam difficile deperduntur semel aequisiti vitiosi habitus, quemadmodum testatur Hieremias cap. I 3, talia ac serens, Si mutare potest AEthiops pellem suam, aut Pardus varietates suas, vos poteritis benefacere, quum didiceritis malum. His occasionibus via iustitiae laboranti an- usta est, tametsi amanti lata sit & facilis. Quomodo tamense dicit Vias duras, quas propter verba Patris & Prophetarum custodiuit, quum Matthaei cap. II.dixerit, Iugum meusuaue est, &onus leue est 3 Sed idipsum Domini iugumsuaue est volentibus, durum nolentibus, testante Augustino ad Ianuarium, Sicut corpus suo pondere facile nititur,vel deorsum, si graue: vel sursum, si leue: ita animae in id quod
amant facile feruntur amore. sicut enim pondera & collo. Cationes corporum, sic amores Se delectationes animarum. Amor meus, certe pondus meum. Memineris Hieronymum hoc in loco legere, Ego obseruaui vias latronis: sed tantundem est dum dicit Deo Patri, Ut seruarem voluntatem tuam, poenas debitas latroni sustinui in passone, percussus & crucifixus,& custodivi vias duras mortalitatis humanae, propter legem tuam, & verba labiorum tuorum: ut nihil nisi tuum loquar, &in lingua non peccem, quod est Iaco. 3. perfectorum. Nam ut testatur Ambrosius non mediocre
periculum est quum habeas tanta eloquia Dei & opera quae fecit, illis praetermissis loquaris N audias quae seculi sunt. agitur 6 Pater siubiungit Redemptor Perfice gressus meos
328쪽
perfice gres' meos in semitis tuli, ut non moueantur ueygia mea.
Persce dicunt uterque & Christus &Dauid id est usque
in finem conserua,ubi est meritorum ac praemij tota persectio. Et hic docent virtutem longanimitatis & patientiae. Leuit. 3. Non enim coepisse facere, sed permansisse, virtutis est. Vn-Luc 11. de cauda hostiae iubetur offerri. Hoc idem Lucas exprimit,' In patientia vestra possidebitis animas vestras. Quia dia nobis dominari discimus, hoc ipsum incipim' possidere quod sumus: inchoamus, dum in hoc mundo proba conuersatione degimus. sed ubi ad finem peruenerit religiosa constantia, ibi perficimur, ibi omni integritate replemur. Talis ergo pro utroq; est liters sensus: Custodi me in mandatis tuis, ut imitates me minime recedant a te. Bene siquidem sequax pergit, ubi ille qui exemplum viae praebet, remis incesserit. Congrue autem hoc petitur a Deo: nam ab eo est & incipere & finire. Quid vero Gressus,nisi sensus aut opera designant, quae nunquam a lege semitarum seu mandatoru Domini declinent 3 neque enim sufficit persecta agere, nisi co- tingat in ipsis firmiter permanere. Sive Apostoli, pedes seu gressus Dei, dici possunt, per quos ambulauit & praedicauit Rom. io. Euagelium per uniuersum mundum. ad Rom. sicut reliqua credetium multitudo, vestigia CHRIsTI nominabitur: quasi impresso relicta ex doctrina eius & praedicatione Apostolorum. Itaque munc Prophetice pro his omnibus suis membris orat, ut ad iptam veritatem veniant, & in ea stabiles perseuerent. atque addit, Ego clamavi,&c.
Ego clam hau iam exaudith m eus: inclina. aurem tuam mihi, γ exaudi uerba mea.
Si de David nunc sit sermo,tatundem est ac si Deo dicat. Exauditio prioris clamoris audere facit, iterum ad te cla
mem, ac rursus teipsum inuocem, sperans nunqua aure sir-
. da a te praetermitti. Quare, sicut cosiueuisti, inclina aure misericordiae & clementiae mihi humili: nam ad te confugio. quemadmodum Filius ad Patrem, seruus anxius ad Domi num misericordem.Veruntamen quoniam disparitas meri
329쪽
torum,hinc sperantium in Deo,inde insurgentium eontra sperantes in Deo, intendit David simul proponere & exponere ad sui defensionem, & illorum desertionem. Unde t
quam captas beneuolentiam humano more, praemittit duoralterum propriae fiduciae in Deo, Ego clamavi, sciens te resposurum desyderio meo intimo: alterum defectus proprii meriti, inclina aurem tuam mihi. In quo profitetur vocem suam non tanti esse ut perueniat ad aures Dei, nisi Deus ve- Iut iupplendo defectum vocisInclinet auremtiam,& sic exaudiat verba eius. Solent enim ij eaput inclinare, qui exilis hominem vocis audire diligentius cupiunt: unde & cum capite aures pariter inclinare videtur. Inclina igitur Se tu Deus, aurem tuam ait David) tanquam excelsus ad humilem, tanquam medicus ad infirmum. Aut si vox est e u κ 1-s T i, & Ecclesiae pro suis membris, nunc ipsa Ecclesia orat per similitudinem infirmi, qui in lecto iacet, expectans ut veniat medicus, & sanet infirmitates eius. Nam genus humanum infirmum fuit quando iacuit in lecto, id est, peccator rogauit ut veniret verus medicus , qui est e H R I s T v sin carne, & sanaret infirmitates hominis. Sed perscrutandum est quum dici soleat, Exaudisti me, quia clamaui , cur haec sententia nunc ordinem videatur habere
praeposterum Sic certe CH UsTI ac Ecclesiae puritas atque innocentia demonstrantur. Nanque qui clamat, quoniam exauditur, utique purus, innocens & immaculatus agnoscitur. Quare confidenter orant, quippe ex consilientiae puritate exorare certi sunt.haec scilicet, Mirisca misericordias tuas qui,&C.
Mirifica misericordias tum qui salvos facis D
rantes in te. Admirabilia steriit quae Deus gessit liberando Davide a
Saule, sic eripiens pauperem a potente, pauperem salvans, Ps d. cui non erat homo adiutor. Mira fuerunt dum praecise goneratione quarta reuersi sunt fili j Israel de AEgypto, quod Gennecdum impletae erant iniquitates Amorrhaeorum, donec venit illud tempus quartae generationis, id est, nondum peruenerant Amorrhaei ad eam scelerum multitudinem
330쪽
propter quam decreuit eos Altissimus de terra sua eiIeere Mirandum insuper fuit, quod tune in reditu sui Israel. Dominus fecit, iter praebens populo suo in medio aquarum maris Rubri, quod repente percuissione virgae Moysi incisum, & in se diuisium. terram reliquit nudam, ut Hebraeis via esset Sc fuga. Et siquis sorte pro hoc quod absit dubitaret, nullus inquit Iosephus discredat a verbo miraculi, si antiquis hominib' de malitia priuatis, via salutis liquet per mare facta siue voluntate Dei, siue sponte reuelata, dum de eis qui cum Alexandro rege Macedoniae fuerunt olim, de antiquitus a resistentibus Pamphylicum mare diuisum site& quum aliud iter non esset,iransitum praebuit eis: volentae Deo per eum Persarum destruere principatum : dc hoc co-fitentur omnes qui actus Alexandri conscripserunt. Mira praeterea sunt & noua qu.ae in carne cHR Tvs gessit, mirantibus Iudaeis, non tamen credentibus:qui ut inquit Ioannes cap.rt, quum tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum. Sed propterea non poterant credere, quia dixit Esaias, Exc cauit oculos eorum, ὀ indurauit cor eorum, ut non videant oculis, & intelligant corde. Non quod non potuerint mutari in melius, sed quadiu tales puta quandiu pertinaciter Christum nolebant non potuerincredere. Quam utique malam eorum voluntatem praesciust Deus, & per Esaiam pr dixit. sed & hac exc cationem de meruit voluntas eorum tumida, qui suam volentes constituere iustitiam, iustitiae Dei sunt obliti. Itaque quod hic dicitur non posse credere, ita est culpa voluntatis humanae, si-eut quod dicitur Deus non posse se negare,lauxestvolunt iis diuinae. Praenarrata igitur sunt magnitudo&excellentia misericordiam Dei quas in se & Dauid & Messias iuste fieri deprecatur. Veruenimuero nuquid antea no fuerut miseri cordit Des,mirificatae An solum post Christu natum de pacsum hae mirabilissimae misericordiae apparuersit Utique ita contigisse testatur Ioanes cap. r . talia ex personaRedem pioris loquens, Qui credit in me, opera quae ego facio & ipse faciet,& maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Maiora enim fieri debebant per effusionem Spiritus sancti post ascensionem,quam ante. Ioannis cap. 7, Non dum erat