장음표시 사용
311쪽
,ro appetitu libero qui sequitur cognitionem intellectiva,
sed tot pontitur in eo appetitus quot potentiae apprehesiuae sensuum exterioru licet comuniter de appetitu sensitivo loquamur, sicut de uno qui sequitur imaginatiuam. Voluntare etiam naturali non caruit, quae large sumitur pro inclinatione naturali rei cuiust bet ad sua propriam persectionem. Videtur esse res ipsa nata ex coditione naturae recipere propria perfectione, aut talem producere, quae in homine no distinguitur a voluntate libera: sed anima est i ii eo voluntas naturalis & voluntas libera, diuersa tamen ratione. Nam dicitur libera in ordine ad actum elicitum que habet in sua potestate naturalis, vero inquantum nata est recipere perfectionem aliquam, aut recepta conseruare a contrario. Igitur pro volutate rationali absoluta in Christo. dice du est illa fuerit semper cosormis voluntati diuinae in volito tanqua suae regulae, Iicet coditionaliter,& ut sensui co- iuncta quadoq; repugnauerit: permittebat enim deitas unicuiq . partua animae agere & pati quod sibi erat naturale &propriu, quantu expediebat ad fine reduptionis humant,& Matth. 4.
ostensione veritatis naturae. Sic I E s v sesurivit, sitivit. trii Io Π Α- status est, doluit, ex diuersa inclinatione carnis ad usum Vo Matth- 26 lutatis liberae, neq; tamen his passionibus quandoque recta ratio absorpta est. Nam semper uti nucii hic scripsimus in Redeptore suit attetissima conte platio diuinorum: qua factum est ut nunquam potuerit insurgere vlla vitiosa rebellio sensus ad rationem, qui ei plene seruiebat, sicut & iii nobis ardentissima consideratione gaudiorum paradysi aut dolorum in serni, omnis caro statim emoritur. Quare nunc ait, Providebam Dominum m conspectu meo temper. Neque quando oravit Patrem, Si possibile est transeat Mati. 1 f. a me calix passionis , mortem absolute noluit: sed hae oratione duntaxat Patri explicuit pugnam & infirmitatem carnis ad rationem , ut sic veritas humanae naturae patesceret: qui tametsi in hac petitione conditio nata non sit exauditus, ea tamen non fuit frustra: quia magis ad iio
stram eruditionem, quam ad petiti impetrationem facta est: scilicet ut no dissidamus, si in terribsibus spiritu prom- Mati. 26. Pio caro aliquando infirma est, sed in Domino interim
312쪽
spem nostram obfirmemus, atque discamus in omnibus c52tinue Deo obedire, cui in omnibus dicamus, Non sicut ego Esa. s3. & volo, sed sicut tu vis. Sequitur: A dextris est mihi, S caei. I. Petr. a. Ex hoc intellige qualiter Cisos TVs peccatum non fecerit, neque inuetus sit dolus in ore eius. Nam semper deiatatem praeseruantem hic homo habuit. Ac si dicat, Si tu non fuisses a dextris, forsitan commotus essem de fide ad infidelitatem, de bono ad malum, sed faues mihi ut stabiliter in
te permaneam. In cuctis ergo quq agimus, quae loquimur, quae cogitamus, Dominum, ut omnium inspectorem auxiliatorem, iudicem,& remuneratorem semper in conspectu nostro prouideamus .ut neque amore, neq; timore alicuius rei ab eius voluntate discordemus. Erit utique a dextris no his ne de bono ad malum commoueamur & offendamus.
Propter hoc titutum es cor meum exultauit lingua mea: inseper oe caro mea requiescet in spe.
Vox Christi pro ipso suscepto homine perfectum gaudiuexplicantis:nam plena est laetitia quae corde hilari concipitur, & alacri sermone profertur. Nunc autem supra exultationes suas sbi adhuc dicit adaucta i et itiam , quod caro illa passibilis, quam pro nostra omnium salute accepit, vere resurgere pronacruit. Qua in re fatis firmatur futura carnis omnium resurrectio: quemadmodum testatur Paulus i. ad , Corinth. cap. is, Si Christus praedicatur, quod resurrexit amortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resu rectio mortuorum non est Ipsa vero carnis resurrectio sic ex sacris deprehendi potest. Nam tria sunt quibus homo constat, spiritus, anima,&corpus: quae rursus duo dicuntur, quia saepe anima simul cum spiritu nominatur. Pars enim quaedam eiusdem rationalis qua carent bestiae spiritus dicitur, principale nostrum spiritus est. Deinde vita, qua coniungitur corpori anima dicitur. Postreino illud quod visibile est vitiinum, nostrum est corpus. Hoc autem omnis Roma. 8. creatura ingemiscit& parturit usque nunc, dedit tamen primitias spiritus, quia credidit Deo, & bonae iam volunta- Roma. 7. tis est. Hic spiritus etiam vocatur mens: de quo dicit Apo- stolusi
313쪽
stolus,Mente seruio legi Dei: qui item alio loco dicit, Testis est mihi Deus, cui seruio in spiritu meo. Anima vero, quum carnalia bona adhuc appetit, caro nominatur: pars enim eius quaedam resistit spiritui, non natura, sed consuetudine peccatorum. Vnde cilcitur, Mente seruio legi Dei, carne autem legi peccati. Quae consuetudo in naturam versa est, secundu generationem mortale, peccato primi hominis. Ideoq; scriptu est, Et nos aliquado fuimus naturaliter
filij irae, id est vindictae, per qua factum est ut serviamus le-Ii peccati. Est autem natura persecta, quia spiritui suo subitur,& quum sequitur sequente Deum. Ideo animalis homo non percipit quae sunt spa ritus Dei.Sed non tam cito anima subiugatur spiritui aci bonam operationem, quam cito spiritus Deo ad veram fidem, & bonam voluntatem: sed aliquando tardius eius impetus, quo in carnalia & temporalia defluit, refignatur. Sed quoniam & ipsa mundatur recipiens stabilitatem naturae suae dominante spiritu qui sibi caput est cui eius capiti caput est Christus, no est despera luetia corpus restitui naturae propriae, sed utique no tam cito quam anima, sicut nec anima tacito quam spirit'. sed tcpo-τe opportuno in nouissima tuba, quia mortui resurgent incorrupti, & nos immutabimur. Et ideo credimus carnis resurrectione, non tantu quia reparatur anima, quae nuc propter carnales affectiones caro nominatur, sed &quia haec visibilis caro gloria repurgabitur, quae naturaliter est caro, Cuius nome anima no propter natura, sed propter affectiones carnales accepit. Haec ergo visibilis, quae caro proprie dicitur sine dubitatione crededa est resurgere. Videtur Paulus Apostolus ea resurrectione tanqua digito suo ostendere, dum scribit, Oportet corruptibile hoc induere incorruptione,& mortale hoc immortalitate. Quia enim dicit hoc,
solii quod visibile est & digito ostensibile intelligit, quoniaposset & anima corruptibilis dici & mortalis. Navitiis nostroru ipsa & corrumpitur & moritur. Resurget igitur corpus secudii Christiana fide, quae fallere no potest. Quod cui videtur incredibilis, qualis nunc sit earo, attendit, qualis autem sutura sit, non considerat: quia illo tempore immutationis angelicae, non iam caro erit &sanguis, sed tantum
314쪽
x. Cor. I s. a. Cor. II. Matth. I . r. Cor. II.
eorpus. Quum enim de carne Apostolus loqueretur, Alla inquitὶ caro pecorum, alia volucrum , alia piscium, alia serpentum,& corpora callestia, & corpora terrestria. Non enim dixit Caro caelestis: dixit enim caelestia& terrestria
corpora. Omnis enim caro etiam corpus est, non aute omne corpus caro est Primo in is is terrestribus, quonia lignsi corpus est, sed no caro, hominis aute vel pecoris, & corpus& caro in caelestibus vero nulla caro, sed corpora simplicia& lucida, quae appellat Apostolus spiritalia, nonnulli autevocant aetherea. Et ideo non carnis resurrectioni contra
dicit illud quod ait, Caro de sanguis regnum Dei non possidebunt. Sed quale suturum sit quod nunc caro & sanguis est, praedicat. In qualem naturam quisquis non couerti pos. se hanc carnem credit, gradibus ducendus est ad fidem . si
enim ab eo quaeras utrum terra in aquam possit conuerti: propter vicinitatem non ei videtur incredibile. Rursum, si quaeras utrum aqua possit in aerem : neque hoc absurdum esse respondet: vicina enim sunt sibi. Et de aere si quaeratur, utrum in aethereum corpus, id est caeleste possit mutari r iam ipsa vicinitas persuadet. Quod ergo per hos gradus fieri posse concedit, ut terra in corpus aethereum conuertatur, cur non accedente Dei voluntate qua corpus
humanum supra aquas potuit ambulare ) celerrime id fieri posse quemadmodum dictum est in ictu oculi sine ullis talibus gradibus credit, sicut plerunque sumus in flammam mira celeritate conuertitur Fatemur caro nostra utique ex terra sit, sed nullatenus propterea quempiam mouere debent Philosophoru argumenta, quibus asserui nullum posse esse terrenum corpus in caelo. Ipsi siquidem concedunt quodlibet corpus in omne corpus conuerti& mutari posse. Neque meminerunt dicti Apostoli, quia corpus seminatur animale, & surgit spiritale. Quod iuxta Augustinum ita est intelligendum, videlicet, tandiu compus est animale quandiu indiget alimento , & per Oppo stum tunc est spirituale, quum non indiget amplius alimento. Istud vero complebitur facta carnis reiurrectione: nam tunc fiet illud quod scriptum est, Absorpta est mors in victoria. Quae bona putas in illa beata vita faciet
315쪽
Deus suos sumere, pro quibus in hae miseria Unigenitum
fit tum voluit usque ad mortem mala tanta perferre 3 Quum haec perficientur, quid erunt, quales erunt, quae bona in illo regno accepturi sunt eleni quandoquidem C H R I-s T o moriente pro nobis, tale iam pignus accepimus Rusis erit spiritus hominis nullum omnino habens vitiu, nec sub quo iaceat, nec eui cedat, nee contra quod saltu laudabiliter dimicet Paeatissima virtute perfectus, rerum ibi omnium quanta, quam speciosa, quam certa scientia,
sine errore aliquo vel labore, ubi Dei sapientia de ipso suo fonte potabitur cum summa felicitate, sine ulli difficultate Quale erit corpus quod omnimodo spiritui subdpum de eo sufficienter vivificatum nullis alimoniis indigebu3Non enim animale sed spiritale ut dictum est erit, habens quidem carnis, sed sine ulla carnali corruptione substantiam Itaque si nos nunc spiritu hetemur.& caput nostrum imitemur , iam spem hanc certam concipiemus , quoniam aliquando reiurgemus: & ubi eaput praecesssit , membra sequentur. Qua tamen fiducia hoc expectandum sit,nune
declarat Psalmographus, in persona Saluatoris, talia subnectens,
Quoniam non derelinques animam in inferno nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem.
Aperte hunc locum explicat Beatus Petrus Act. 2. decisa is To ita loquens, Quem Deus suscitauit solutis doloribus inferni siue clarius ad veritatem Graecam lusis per ipsum mortis dolores. Ipse enim sicut & nostras poenas in se suscipere voluit, corpus suum in sepulchro poni, ita etiam voluit animam sitam ad infernu descendere. Co pus autem eius mansit in sepulchro per diem integrum, &duas noctes, ad comprobandum veritatem mortis sua . Vnde etia tantiidem credendum est animam eius fuisse in inferno, ut simul educerEtur anima eius de inferno, & corpus de sepulchro. Interim vero monumentum praebuit Christo testimonium. Nam sicut in monumeto Christi nullus antδnec post sepultus est.sic in utero yirginis,nec ante nec post
316쪽
quicquam mortale conceptum est. Praestitit & ipse Insernu, de Christo fidem, qui eos quos captiuosdetinebat, protinus - reddidit. Quemadmodum scripserat Zacharias, Tu vero in sanguine leuameti tui eduxisti vinctos de lacu. Christus Gquidem virtute suae passionis ab hoc reatu sanctos absoluit, quo erant a vita gloriae exclusi, ita ut non possent tunc Deuper egentiam videre. Quae visio imprimis vita aeterna est, ct ita soluit eorum dolorem quem patiebantur ex hac dilatione gloriae. Nam adhuc tenebantur hoc reatu poenae originalis peccati, per quem excludebantur a gloria nondum soluto pretio redemptionis humanae: sicut adhuc hic remanent nobis passiones originalis, licet ipsum per baptisma purgatum sit. Neque tamen propterea Hatim ubi haec anima ad infernum descendit, Christus patres inde eduxit, sed vectes ferreos & seras mortis c5fregit, ipses in inferno luco gloriae illustrando.Veruntamen ratione, qua supra, conueniens fuit ut tandiu anima eius remaneret in inferno,
quandiu corpus in sepulchro: & latro tunc cum Christo ad infernum descendit, ut cum Christo esset. Sed quia dictum erat ei, Mecum eris in paradyso, fuit praemio in paradysor nam ibi diuinitate Christi fruebatur, sicut de alii Sancti. Vbi autem iam sunt Appolinaristae fallaciter opinantes Dominum nostrum Christum animam rationalem no habuisse ZEcce ipse clamat, ipse Patri gratias agit, quia eius anima non . sit more communi in inseris derelicta, sed celeri resurrectione clarificata, ad caelorum regna peruenerit. Resurrexit autem corpore integro, quemadmodum Lucae cap. vltimo scribitur, Spiritus carnem & osa non habet, scutine videtis habere. Vnde quicquid ad naturam corporishumani pertinet, totu fuit in corpore CHRIsTI resurgentis. Non enim foret perfecta resurrectio, nisi restitueretur quicquid per mortem ceciderat. Si quis tamen cotendat de sanguine eius qui adhuc in nonnullis templis pro reliquiis conseruatumdicens hunc sanguinem miraculose a certis imaginibus emuxisse &conseruari reliquam super hoc Ca- tetani, opinionem piis lectoribus discutiendam relinquo. Sufficiet nunc asserere quod neque dedit Deus Pater fan
ctum suum puta corpus Christi sancti ficatum per quod alij
317쪽
culmsicantur in triduo mortis pati corruptionem. Horreo dicere corpus Christi tuc fuisse cadaver: quippe statim reuianiendum erat animae & glorificandum: sed existimo, ipsum corpus Christi iacens in sepulchro, fuit inateria siue forma substantiali semper unita Verbo. Nam quod semel assumpsit, nunquam dimisit. qua ex re diuinitar semper ab omni putrefactione praeseruauit. Immo ait Redemptor Notas mihi fecisti vias, dcc.
Notas mihi fecisti uias uitae: adimplebis me Iesiatia cum uultu tuo: delectationes in dextera tua usique in finem.
Ibi vides beatitudinem animae,& dotes corporis glorio si Christum resurgendo expertum fuisse,describi,&pro his nunc gratias Deo Patri resert. Comprimis dicit notas sibi factas fuisse vias vitae accelerando tempus suae resurrectioianis, quibus de mortalitate transiuit ad immortalitatem: Min quibus, post tristitiam passionis ascendens in caelum, adimpletus est laetitia in vultu Dei. Non quidem quod ei asce dendo aliquid accreuerit quantum ad ea quae sunt de esseniatia gloriae, sine secundum corpus, siue secundum animamrsed tantum ei aliquid accreuit quantum ad Ioci decentiam,' quod facit ad congruum gloriet. Nam quum ipse post rem
rectione corpus habuerit, & immortale & incorruptibile,' decuit in eo loco maneret qui neque generationi, neque
corruptioni subest. Et de hac decentia gaudium quoddam habuit, non quod tunc primam pro hoc gaudere inciperet quando in caelum ascendit, sed quia nouo genere gaudi j tueexultauit,tanquam de re impleta: atque pro hoc etiam sersantunc laetatus. Nam isto die ascensionis imprimis penetrauit & aperuit nobis celos, recipiendo tanqua Dominus, possessonem eorum pro nobis,& aperiendo suis viam. Qua in re spem nostram maxime adauxit, quia sic iam cernamus portione nostram in caelis collocari, unde Miches cap. 2, Α-scedit pandens iter ante eos. Insuper & fidem & charitate
amplius inter nos radicauit. Fidem quidem quia dixit, Ad Ioan i. Patrem vado, & iam non videbitis me: beati qui non vident am
318쪽
& eredui. Charitas etia ideo stabit itur. Na ad Colosseap. 32 propterea scribit Apostolus, Quae sursum sunt, quaerite: ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursem sunt sapite, non quae super terram. Assumptus vero iam fatetur in dextera Patris delectationes esse usque in finem. Sedens enim a dextris Patris habet principatum super omnes creaturas,& iudiciariam potestatem super homines dc daemones in terra & in infernor adeptusque est nobis diuinam visionem ac fruitioticinec aeternum selicitatem : quaequidem felicita, his tribus potissimum clauditur, mansione caeli emptis rei, visione diuinae essentiar, atque summo dc aeterno gaudio cum quiete dc delectatione. Non est autem arbitrandum c H R I s T v M sedere ad dexteram Dei Patris quasi humana forma circunseriptus sit Deus, ut de illo cogiis tantibus, dextrum aut sinistrum latus animo occurrat. Sed ad dexteram, intelligedum est dictum esse in summa beatitudine, ubi iustitia, de pax dc gaudium est: sicut ad sinistram Matth. 2s hcedi constituuntur, id est in miseria, propter iniquitates &Iabores atque eruciatus. Quod ergo Marci cap. vltimo, e M RisTVs dicitur sedere, non membrorum positionem, sed iudiciariam significat potestatem, qua illa mai stas nunquam caret, semper digna dignis tribuendo. Quanuis in extremo iudicio multo manifestius inter homines v-nigeniti filij Dei iudicis uiuorum atque mortuorum claritas indubitata fulgebit. Omnes deprecemur si nunc non meremur vestiri hac concupita gloria,nunquam tamen ex cludamur a venia.
F γαμῶ, Domine,iulitiam meam. intende de o
rationem meam. TituIus est, Oratio David. Ex quo nihil aliud apparet, nisi autbor: 3c quod per modum orationis institutus est Psal musiste.Αrgumentum autem eius ex ipso intelligendum est, in quo manifeste apparet personam orantem persequutioni-Bus multis vexatam iniuste,petere custodiri a Deo, ac con-
319쪽
stituere satietatem suam seu finem in bonis animi, eor, Aliatissimo. Vnde nonnulli hunc Palmum ad literam recipiunt pro Davide inique a Saule afflicto: quasi nune hine liberari petat ob iustitiam quam seruauit erga ipsum saul, dc domu eius: sicuti patet in decursu primi & secundi libri Regumr& proinde vitam suam saluam velit ab inimicis. De qua- quidem Dauidis iustitia iam abunde satis in praecedentibus Halmis disseruimus. Nec obstat quod in quarto huius Patami versiculo se innocentem profitetur. Vere etenim innocens fuit, sicut etiam in Psalmo septimo hoc idem dixit, atque hanc Dauidis innocentiam reserente Philone attestatur illa pulchra oratio, quam Ionathas Dauidi vale faciena his verbis habuit, Memores simus inquit lonathas ad Davide stater, testamenti instituti inter nos,&iuramenti positi in eorde nostro. Et si prior te obiero, & regna lo regnaueris, sicut loquutus est Dominus, non memor sis irim patris sed testameti tui, quod dispositum est inter me & te: nec memor sis odii quo te odit pater meus in vanum, sed dilectionis meae, qua te amaui: nec memor sis quod tibi ingratus fuit pater meus, sed memor esto mensae in qua manducauimus simuli nee retineas zelum quo te zelauit male, sed
veritatem quam habemus ego & tu: nec cures mendacium quod mentitus est Saul, sed iuramenta quae ad inuicem iurauimus. Quae omnia satis Dauidem iniuste a Saule oppressum demonstrant. Veruntamen alii arbitrantur omnia istius Psalmi de CHRis To, adiuncta Ecclesia, quae eor- Colost,
pus eius est, ad literam intelligenda. Nam solus ille est qui coram Deo Patre de iustitia gloriari potest: non David qui peccauit, de indiguit liberante gratia cHRisTr. Et hoe declarat Augustinus lib. 2. de baptismo paruulorum quia Pta iit' omnis homo mendax & peccator, nisi solus mediator Dei &Ro. i & hominu, homo car Rrs Tvs I Esus. Et ideo Glus et Tim. 1. potest interpellare pro membris, & per iustitia suam petere apud patrem sua membra iustificari, quod nulli alteri hominu eocessum legitur. Quare sextusdecimus prisens Palm sc orationem continet personae Dominicae coniuncto sibi
corpore, quod est Ecclesia,&cantatur ex persona Christi. color . forsan contra Iudaeos,& expersona Ecclesiae for sitan cotta
320쪽
hqreticos. Nunc igitur vox est Christi in passotie,& Ecclesiae in tribulatione. De hac voce in passione legis, Matthael
cap. 29, dum Messias progressus pusillum procidit in facie suam,orans & dicens, Pater mi, si possibile est,transeat imo calix iste. Et tunc non pret timore, sed pro misericordia orauit, ut si possibile esset, sine interitu Iudaeorum Gentes crederet, neque ita in petram offenderet Israel. sed quoniam,Rom. G. testante Paulo, Iudaeorum delicto salus est Gentibus: & diminutio eorum diuitiae Gentium, idcirco protinus subiun- Matth. 26 xit, Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Clarior autem est litera, si hoc in loco cum Septuaginta. legas, Exaudi Deus iustitiae meae, quam si cum vulgata editione dicas, Exaudi, Domine, iustitiam meam:tametsi utrunque Christo conue- ΕΔ. 3.& niat, qui pdccatum non fecit,&in cuius ore non est inuen-I. Pet.2. tus dolus. Et iam orat, non pro sua utilitate, sed pro nostra firmitate: ut sic omnis eius actio, iugis nostra sit instructior& illius exeplo in afflictione semper meminerimus orare, quoniam oportet semper orare, & non deficere. Lucae capuII. Is vero semper orat, qui semper agit bona, nec desini quis orare nisi quum desinit iustus esse. Felix autem qui taliter orat ut pro iustitia petiti exorare siperet. Additur, Intende. id est maxime perpende deprecationem meam, quae est de malis praecauendis aut amouendis: quemadmodum oratio fit pro deuotis,ut in bono perseueret. Nec incassum dissonantibus rebus verba ista copulata sunt. Intedere, cer
te oculorum est preces admittere seu exaudire, aurium. Sed
ideo ista verba sociata sunt,ut ambarum rerum unus in Deo intelligeretur effectus. Quicquid enim vel auris audit, vel oculus videt, vel manus palpat, aut palatum gustat, siue nasus odoratur, Deo sola contomplationis virtute notissima sunt. Et non solum ait Redemptor intendas deprecatione. meam, sed&auribus percipe,&c.
Auribus percipe orarionem meam non in Iabili dolosiis.
David veritatem sui sermonis more humano Deo explicans, Ausculta inquit orationem meam veraciter factam