Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

essent odor vitae in vitam, & aliis odor mortis in mortem. 2. Cor.α Na nesciunt praedicatores qui sunt pr. aedestinati, omnibus de Christo costanter annuntiant: & interim haec praedicatio Christi odor est. Quia sicut quae non videtur,cognoscuntur

per odore, ita inuisibilis Deus per praedicatione hac Christi intelligi voluit. Odor iste vegetat diligetes, necat inuidentes quasi qui inuidet famet Christi, bono odore moritur, qui aute diligit, vivit in bono odore. Hic Augustinus loco Dissipauit, legit Dispersi tanquam in omne terra exierit sonus tubae Euangelicae. Seu si Dissipauit legas, vere per Euangea Ron Ilum omnem impietatem, omneque peccatu dissipauit Altissenus, fideles recipiendo, impios abiiciendo. Sequitur, Fulgura multiplicauit. Haec sulgura, fuerunt innumera per

fanaos facta miracula, quae corda viventium excitarunt,

quemadmodum solent crebra visa fulgura nox in bonum radmonere. Praedicatio haec Euangelij tacta est in virtute signorii & prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti, ad Rom. cap. I s. signa appellantur, in quibus quum aliquid sit mirabile, indicatur etiam aliquid futurum : Prodigia vero, in quibus tantummodo mirabile aliquid ostenditur. In virtute aute Spiritus Sancti potest illa potestas intelligi, qua manus imponebant Apostoli super credentes, & signo visibili accipiebant Spiritum Sanstiam, vel super infirmos, & sana- Aa

bantur. Sic pr dicationem eorum virtus comendauit,& per i ' potentiam minoru & maiorum miraculorum, doctrina ipiorum est approbata. Ista tamen fulgura multos conturba

uerunt: quae conturbatio imprimis his coligit, qui Christusurrexisse manifestis argumetis agnoueriit, prima facie teria Luc in riti Se conturbati, existimantes se spiritu videre. Idem legis Matth. ca. 8, De Gerasenis, qui viso Christi miraculo in sa natione duorum insignium daemoniacoria, exierunt obuia I g s v, & rogabant eum,ut transiret a finibus eorum quod

quide no de superbia, sed de humilitate faciunt, qua se praesentia Domini indignos iudicabant. Sicut& Petrus in captura piscium cadens ad genua saluatoris, & dicens, Exia me Domine, quia vir peccator sum. Lucae cap. s. Tantundem existimauit & vidua ad Eliam. Id legis 3. Regum cap. 17 .Nam timebant Geraseni ne destrueret eos praese*-

362쪽

tia fandi itatis suae, & propter peccata sua, sicut destru srat porcos : quod tamen signum fecit Dominus, ut per

Matth. g. intersectionem porcorum, hominibus salutis occasio praeberetur: simul ut intelligerent ipsum habere uniuersorum dominium, &c. Ecce quomodo miraculis homines bona conturbatione conturbauit Messas, quippe eos sic ad poenitentiam inuitauit. Proinde subdit Psalmographus, Et adiparuerunt sontes, & cari.

Et apparuerunt fontes aquarum,streuelata sunt fundamenta orbis terrarum.

Si de filio Isai sermo est,rursus redit ad enarratione transtus maris Rubri per Moysen & suos, in quo sontes qui in

fundo maris latebant, minorata aqua apparuerunt. Atque hic & versiculo sequenti metaphorice describitur Deus velut iratus flatu & increpatoriis verbis emciens ut appareae fundamenta orbis & profunda, seu effusiones aquarum. Sed ambiguit forte videbitur en describatur eruptio aquarum, an desiccatio earunde: Etsi quidem describatur noua aquarum eruptio, insinuatur apparitio nouae aquae ex eversione λlicuius partis terrae, quae ex interno vento causatur. Videmus enim quod euersa quandoque aliqua rupe ex vi interiorum exhalationum quaerentium exitum, noui fontes seu nouus lacus apparet. Si aute describitur exiccatio aqua-Tum,tangitur exiccatio lacuum seu fluminum:& versiculo sequenti additur Ventus, pro causa desiccati ira: more Scriptur . Gene. enim cap. s. affertur pro causa exiccationis aquaru, diluuij ventus dii dicitur, Adduxit Dominus spiritui super terra, & imminutar sunt aque.& Exodi cap. I . scribitur, Quum extendisset Moyses manum super mare, abstit-lit illudDominus, flante vento vehementi & vrente tota nocte, A vertit in siccum, & sic apparueriit sontes aquarum, reuelataque fundamenta orbis terrarum, hoc est inferiores partes terrae: & hic sensus magis quadrat contextui literae.'Quocunque tamen modo intelligatur, veritas significata

ex parte Dei est, quod ipse est author horum ut agens a proposito, & creatura subest eius imperio. Verum dec HRIs To singula intelligedo: eo mortuo & resuscitato fontes

363쪽

fontes aquarum salientium in vita aeterna apparuerunt. Na Ioan Uaperti suntprophete, qui ante vix intelligebatur, super quos aedificaretur orbis terrarum credens Dominum. Patuit quoque quod hactenus obscuritas diuini tegebat eloquii, visa mira consonantia Euangelistarum, qui tametsi loco & tem pore distincti, tamen eadem scripserunt, quasi uno Spiritus Sancti organo loquuti: receptaque, nunquam satis laudata Septuaginta interpretum in veteri Instrumento transsatio: qui testante Augustino a multis non indignis fide narrantur singuli cellis etiam singulis separati, quum interpretati essent, nihil in alicuius eorum codice inuetum est quod notisdem verbis, eodemque verborum ordine inueniretur in caeteris. Quod siquis istud cum Hieronymo, velut fabulam rideat, quin potius dicat in una Basilica congregatos,contulisse, no prophetasse suus cuique placeat aut Augustinus, aut Hieronymus. Tamε Iustinus narrat in Apologetico ad Getes, Ptolomaeum regem, quo fidem certius interpretum experiretur,& ex consensu veritatem colligeret, domunculas iussisse duas & septuaginta costrui: secederόq; unum quenque in suam, quum versurus esset:postea contulisse omnium interpretationes, & per omnia inter se cosensisse. Atque ita hoc unum semper demirandum est, os unum omnibus fecerit Spiritus Sanctus. Sic reuelata fundamenta orbis Eeclesiae militantis, apertique spiritales fontes, caeteros ex se Scripturarum riuulos emittetes. Hoc deniq; , qui sequitur, ordine, c HRis To lucrati fideles, videlicet Ab increpa tione tua, Domine, &c.

A b increpatione tua, Domine,ab inspiratione stia

ritus ira tuae.

Α a increpatione, senat Ab imperior adsimilitudine increpantis, & talia clamantis, Nisi poenitentiam habueritis, Lucar. r 3 omnes peribitis. Istud patuit in euersione Iudaeorum per Vespasianum, & Titum . Nam fideles qui resipuerant,&Christo crediderant, ante aduentum Vespasiani & Titi per

angelu admoniti sunt, ut recederent de Iudaea, & trasirti ad regnia Agrippae, qui tunc erat Romanis conlaederatus: atq;

hoc modo taluati sunt, reliquis Hebraeis perditis, qui non

364쪽

is, EXPOSITIO

Icenitueraut de occisione CHRO D. Q urare nune non

indecenter per increpationem & inspirationem accipiemus hane Christi ex Euagelio supra memoratam praechcationem. Nam sic increpabat peccatores ut poenitentiam agerent, & inspirabat ut iram futura timerent. Et bene postquam dixit Increpationem, adiunxit Inspirationem. Tune enim utiliter foris increpamur, quando inspiramur intus ut timeamus. Ecce quomodo semper opportune a Domino corripimur,& dum foris castigat, intus emendat. Atque sic quosdam benigne sicut pius pater,suscipit, nonnullos veris ut Dominus ad se trahit: quemadmodum Paulo coligit, qui adhuc spirans minarum δc caedis, de casso prostratus & cricus factus, audiuit, Durum est tibi contra stimulum recalcitrare. Itaque amodo iam nullus utilem insipirationem spiritus irae Domini contemnat. Deinde loquitur Ecclesia: ubi ostenditur quo ordine ista sunt gesta, Misit de summo,&c.

Misit de summo, oe accepit me, assumpsit

me de aquis multis.

, Continuando narrationem de Davide a periculis vitae saluo, tractans ipse dilectionem Dei erga se, applicat ipsam ad rem gestam in Naioth. r. Regum cap. i 9,quado post ibi

narratam euasionem ex circundata domo propria a satellitibus Saulis fugiens venit ad Samuelem, & morati sunt Samuel& ipse in Naioth. Quo quum misisset Saul lictores tertio ad capiendum Dauidem, tandem quarto ipse Saul venit illuc,&prophetauit cum caeteris tota die illa & nocte,& sic euasit David,& fuit salus ista manifeste de summo ac excelso diuino brachio, quod reddidit Saulem & lictores catantes,velut extra se positos, atque hoc pacto assumpsit seu liberauit eum Deus de aquis, id est tribulationibus multis. Et apposite dixitAssumpsit me, hoc est ad se me duxit.Nain qui

aliquem adiuuans, e periculo educit, ad se trahere illum Q Iet. Quod autem per Aquas, Tribulationes intelligantur, patet Esaiae cap. 8, Adducet Dominus super eos aquas fluminis fortes, & multas, regem Assyriorum:cuius potentia occupans terram inundationi fluminis comparatur. Sive ad

Ecclesiam, unde digressi sumus, stylum vertendo, hic iam ipsa loqui- .

365쪽

ipsa loquitur de temporibus Christianis,atque sua desiponia satione facta cum Christo. Misit inquit)Deus Pater Filium suum, Se ipse Filius accepit me in sponsam, quam indissolubili mutui amoris vinculo sibi copulavit. Canticorum cam , Ego dilecto meo, & ad me conuersio eius. Quem locum interpretans Bernardus, haec scribit, Quid sponsa, nisi congregatio iustorum quid ipsa,nisi generatio quaerentiu Dominum, quaerentium faciem sponsiὶ Non enim ille intendit huic, & non ista illi, propter hoc utrunque ponit. Et ego illi,& ille milii: Ille mihi, quia benignus de misericors est: ego illi, quia non sum ingrata: ille mihi gratiam ex gratia: e-io illi gratiam pro gratia: ille meae liberationi, ego illiusonori: illae saluti meae, ego illius voluntati: ille mihi & no alteri,quia una sum columba eius, ego illi de non alteri : nee enim audi ovocem aliorum, nec acquiesco dicentibus mihi, Ecce hic est citos Tus, ecce illic est. Hanc desponsa- sationem clarius adhuc insinuat Oseas cap. 2. talia dicens, Desponsabo te mihi in aeternum, de sponsabo te mihi in iustitia & iudicio, de miseridordia & miserationibus: & sponsabo te in fide, destias quia ego Dominus. Vbi ter ponit, Sponsabo te, quasi ter signo particulari sensibili desponsi ta sit. Primo enim sie despondit eam Deus sibi in Abraham, cui data est circuncisio in signum istius foederis: Secunda despocatio fuit sub Moyse in monte Sinai, in datione legis: Tertio fuit desponsata in aduentu Filij Dei in carnem, in

quo fidei lumen amplius refulsit, &harii nuptiam sponsalia contracta fuerunt. In Prophetaru sposione perfectia matrimonili fuit per verba de praesenti mutua colloquutions Nariae & Angeli, ubi Virgo gloriose cosensum praebes,est. Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuu. Matrimonium vero consummatu fuit in carnis & Verbi unione. Foecundatur coniux in Christi passione, quia de latere cHRrs Ti fluxit sanguis dc aqua, quibus significabantur lacramenta per quae Decundatur Ecclesia. De quo connubio ita scribit Augustinus, O magnum secramentum huius coniugijlo quam magnum mysterium huius sponsi Sc spo-sael de sponso sponsa nascitur, Scut nascitur statim illi coniungitur, dc tunc sponsa foecundatur quando sponsus moria osseae 2. δί

tueri

366쪽

tur, & tunc ille sponta magis coniungitur, quando a mori libus separatur, quando ille super caelos exaltatur, tune ista in omni terra foecundatur. Propterea nunc ait, Et assumpse me de aquis multis, id est de multitudine populoria, ex qua ipsa collecta est. Nam induratis Iudaeis, ad Gentes tranuit. Sequitur, Eripuit me, &c.

Eripuit me de inimicis meis fortissimis, ct ab his

qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me.

En lite David de sua ereptione loquens, minus dicit Sc- plus significat. Nulla enim erat coparatio inter robur Sau-'' Iis regis Osuis, & Dauidem ac Samuelem, & pauculos qui cu eis erant. Aut si nunc est vox Christi vel Ecclesiae: Deus Pater eripuit Filium a Iudaeis, & Ecclesiam ab haereticis. Oderunt Iudaei Dominum,& haeretici Ecclesiam, qui praevaluerunt temporaliter ad affligendam & conturbandam hanc mortalem vitam. Propterea nuc fortissimos dicit inimicos, persequutores truculentos, qui Christianu populum vexabat. Sed tunc fatetur se magis ereptam, quando tyranni confortati super eam. Tunc enim Ecclesia crescere meruit, quando eam, data desuper potestate, inimicus afflixit. Nusquam enim animosiores athletas habuit, nisi quando efferbuit truculenta tyrannorum rabies: nusquam suos doctiores & eruditiores vidit,nisi quando clam Biblia peruertere molliti su ni haeretici: nusquam integriores & moribus magis ornatos habuit, quam dum contra hypocritas pugna suscepta est. O vere diuina prouidelia, ut suis nisibus destruai tur inimicus,& quanto se putat amplius laedere, tanto eum necesse sit plus boni saeuissima insectatione praestaretSubnectit textus, Praevenerunt me,&c. .

Praevenerunt me in die affliεhonis meae, es Dominus protector meim.

Si de David nunc est sermo, adhue hic meminit illius diei Reg. is quo in Naioth cum Samuele, reliqui'; Prophetis salua-' tus est a Saul & suis.Antequam enim inde fugeret praeuentus est alictoribus Saulis ad hoc ut interficeretur,& fuit Dominus modo dicto ei protector ne incideret in manus eoru .

- - . Praevenit

367쪽

praeuenit lassiper Achitosel Dauidem, qui dederat consiliu

Absaloni ut patrem comprehcderet antequam aliquem locum munitum intrasset, a. Regum cap. I 7. Praevenit & ip- 2. Reg. 2.

sum Siba filius Bochri, qui concitauit discessionem populi

contra eum antequam rediisset ad ciuitatem & domum Regiam. Sed utraque simul longe sibi dissimilia conuenerunt,' impugnatio temporalis, & aeterna Protectio. Ad Ecclesiam insuper redeundo, modo illuci tempus significat quo pseudoapostoli veros praedicatores praeuenire nitebantur,' conantes subuertere corda simplicium, usque adeo subtilis est haeresis: quemadmodum & sagitta quae contento neruo primum in incautum dirigitur, difficile vitatur . Ante enim ad eum ad quem iacta est prquenit, quam obice clypei frustretur. Adde haereticos id habere curae, non quomodo Scripturarum medullas ebibant, sed quomodo aures populi declamatorum flosculis mulceant, atque hac via Ecclesiam praeuenerunt in die amictionis: puta quando celebrabantur martyria :&quomodo periclitata est arca in diluuio, ita periclitatur Ecclesia in mundo:& adhuc nuc hoc pacto res se- se habet: nemo securus hunc agrum Dominicum possidet. Dormiente siquidem patrefamilias, inimicus homo Σizaniam superseminauit, ad quam cradicandam quum serui ire Matth. it proponerent, Dominus prohibuit, sibi seruans palearum& frumenti dii cretionem. Haec sunt vasa irae& misericordiae

qui in domo Dei ab Apostolo praedicatur. Veniet ergo dies Rom.

quando thesauro Ecclesiae aperto proseret Dominus vasa irae suae, quibus exeuntibus, Sancti dicent, Ex nobis exieriit, i. Ioan. αἰ sed non erant ex nobis: si enim fuissent ex nobix. mansissent utique nobiscum. Sed quandiu hoc in seculo naudatano est Ecclesia, semper Dominus protector eius. Ipse enim cum suis est in tribulatione eos protegendo, & liberando, nonnunquam in corpore, aliquando in anima, quadoque in v-troque, prout videt necessitatibus & utilitatibus hominum . expedire. Sequitur, Et eduxit me,&c.

Et eduxit me in latitudinem Euu mefecit, quo

niam uoluit me.

- Vox Dauidis post multas tribulationes, regnu Israel pa-

368쪽

ς EXPOSITIO

cificum adepti. Aut vox Ecclesiae,quam dum carnales passa est angustias, eduxit Dominus in latitudinem fidei & spei. In Ecclesia siquidem catholica hunc esse morem fidelium nullus ignorat, ut quato pluribus ipsa persequutionibus co-

stringitur, tanto amplius dilatetur: & hanc exercet sponsus& purgat istis medicinalibus molestiis, ut erutam de hoc seculo in sternum sibi copulet coniugem non habentem ma- Ephes. s. culam, neque rugam aut aliquid huiusmodi. Interim quoq; corpus suum multis membris diuersa officia geretibus, nodo unitatis & charitatis,taquam sanitatis astringit: atque ita per gratiam Dei exurgunt inuicti animi,& facto agmine in cladios suauiter ruunt, quia vitae aeterniae praemia concupi scunt. Nec te moueat quod nunc ad masculinum genus de ducitur Ecclesia, quum dicitur, Saluumefecit. Quippe non videtur absurdum hoc ei nomen aptari, quae constat ex populo. Iure ergo beatorum istud agmen exultans, saluum se dicit factum, quod ad Christiant fidei meruit peruenire fastigium. Id tamen non proprio merito, sed ex vocante: di Ephesi. cente Paulo, Gratia estis saluati per fidem,Schoc non ex vobis, Dei enim donum est, nequis glorietur,&c. Deinde habet litera, E t retribuet mihi, &c.

Et retribuet mihi Dominus secundum in Diam

meam, oe secundum paritatem manssum mearum retribuet mihi.

David optime utrun que seruauit. Nam prius dixit, Antequam assumeretur quoniam voluit me, quasi Deus praebuerit prior misericordia, quam haberemus bonam voluntatem. Nunc vero ait, Retribuet mihi secundum iustitiam meam,quae ex Dei gratia profluit. Nam quomodo ipse solus lux, solus immortalis,& solus sapiens appellatur, quum 1.Tim.ου. multi immortales, dc multa lux, & multi sapientes sint. Sie Rom. 1 c. hec iustitia&perfectio hominis, non ex natura, sed ex gratia i & sanguis Ivsv CHRisTr mundat nos ab omni peccato,iam in collatione baptisimatis, quam in sacramento poenitudinis. Puritatem autem manuum, intelligit opera pietatis quae diuino munere sanctorum virtus exercet. Manus qui

369쪽

hus quidem quibus operamur, actiones atque opera nostra significat. Sed no incongrue hoc in loco R p T R IB v E et geminatur, videlicet nequis putet sufficere bona voluntatem sine operibus, quoties bene operari in eius potestate relictu sit. Sic enim oportet Dei cooperatores simus, & ta- r. Cor. i lentum Domini creat tu ei cum usura & foenore reddamus. Mati. 2 s.

Nec sibi aliquid fallaciter Pelagiana haeresis blandiatur: dicit enim Apostolus, De reliquo posita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in die illa iustus iudex. 2. Tim. ΑἰNon quia suis meritis applicabat, sed quia praemissis benesciis Domini iam deberi posse praemiu cohdebat. Id ipsum

Apostolus Iacobus dicit, Omne datum optimum,& omne Iaco. r. donum perfectum desursum est,descendens a Patre luminum. & Paulus, Quid habes quod non accepisti si autem 1.Cor. accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 3 Vnde alio loco inquit, Gratia Dei sum id quod sum, dc gratia ipsius in I. Cor. is

me vacua non fuit: sed omnibus his amplius laboraui, non ego autem, sed gratia Dei quae mecum est. sicut& alibi loquitur, Fiduciam talem habemus per I Esubi cHRr- 2. Cor. 3.1 T v xl ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sedissicientia nostra ex Deo est. Primo ergo fidem Sc charitatem gratis Deus praestat: deinde pro illis,& operibus ex his emanantibus, quasi promeritis retribuit hic perseuerantiam S: alia studioia. Vnde subdit, Quia custodivi vias,& caetera.

Quia custodiui uias Domini nec impie gegi a

Deo meo. Hoc ponit ut eaucam puritatis manuum suarum: mundae enim erant inquit quia custodivi vias Domini, hoc est eius madata. viae vero Domini sunt, dilectio Dei,&charitas p- Mata. ii ximi. In quibus duobus mandatis testante Christo per Matthaeum uniuersa lex pendet & Prophetae. Nam ad haec duo refertur totus decalogus, & monita prophetarum ibi habent finem. Quapropter duae tabulae legis datae sunt Moy- Exod. ii si, in quibus erant decem praecepta, quae sunt decachordum Psal. i , psalterium .itia in una, quae sunt ad Deum, septem in altera, quae sunt ad proximum. quasi omnia alia madaia dc moin i

370쪽

nitiones soli lim sint quaedam explicationes istorum duoruamorum Dei & proximi. Recte igitur se dicit curam habuisse viarum Domini, qui in comuni cursu vitae his duo praecepta obseruauerit. Sequitur, N E cimpie gessi a Deo meo: quod faciunt hi qui seinet post agnitam veritatem, Ma.Pet 2, dum iam Deo bene famulari coeperunt, recedunt a bono Gen. δ', inccepto opere, canes iterum ad vomitum redeuntes. Ne-α Luc, ιγ que recordantur uxoris Loth, quae exiens d . isodoma ciuitate peccati,dum aspexit retro, dc quasi pristinos malos mores, quos deseruerat, adhuc olfacit, statim couersa est in statuam salis. Sic exemplum facta,& condimentum unde Ω-

tui satiantur & sapiant. Non enim statim sortissimo athletae suffieit in stadium descendisse, sed ipsum percurrere o-α-Tι portet: dc qui certat in agone, non coronabitur nisi legiti me certauerit. Itaque usque adeo in Deu debet fixa Etae no-Rom opera, ut quu semel sene coeperimus, nusquam posthac ab eo deflectamus, quin nec mors,nec passio, nec triuulatio quaevis vllatenus nosmetipsos ab ipso separent. Et ad hane iustitia custodiendam, contrariamque impietatem deuitandam, utile est nunquam fuisse iudiciorum Dei immemore Quapropter nunc ista ratio redditur. Quoniam, occ.

Quoniam omnia iudicia eius in conspeEla mesiubtias eius non repuli a me.

Si de iudiciis Dei nuc agenda est,haec inserutabilia sunt Rom iE Quis inquit Apostol' cognouit sensum Domini aut quiscosiliarius eius fuit ZIn causa adiicies, Quis prior dedit illi,& retribuetur ei 3Quae ratio iudiciu Dei iustifica quo orationem pro uno fusam audit, pro altero cosimili no exau-Acto. i V. dit. Nam quit rc esse & viuere ab eo suscipimus, nussu ei possumus munus deferre, quod ipsum ad gratiae vicem nobis astringat, quin sine iniustitiae aut illiberalitatis nota potest nihil retribuere operanti. In hoc enim differt humana anucitia ab illa quae ad Deum habetur, quod quum amicu orauerimus, possumus eum beneficiis & oratione multa ita astringere,ut absque illiberalitatis 3c ingratitudinis vitio nequeat petita denegare. secus de Deo, qui nullius liberalitatis impartiudae debitor constitui potest, propter immc-sa bene

SEARCH

MENU NAVIGATION