Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

1N PsALMUM XV II 3 rarit comminuam eos ut puluerem ante faciem αξ se ut lutum platearum delebo eos.

Iam Dauid fretus Dei misericordia suis inimicis cominatur exterminium: quod adimpletum constat in prostratione Regiam Absalon quam si bae. Idem facit Iudaeis Christus victor &ι

mortis, quos iacui lutum platearum proiicitur extra ciuitatem ad loca immunda) ita deiecit a templo & sacerdotio. Qua ex re factu est ut fuerint posteamo eorum lacrificia ac orationes abominabiles. Nunc etiam contunditur lingua grandiloqua, & ventosa superbia: nam nouerint ut puluerem se comminuendos, quia Domino prauis mentibus co tradicere moliuntur. Et ne putent se, quan uis detritos posse quiescere addit textus. A NTE faciem ventinui quiescere non possint aut refrigerium habere, quum fuerint imminutit aridi enim sunt non recipietes imbre misericordiae Dei, atque elati & inflati superbia, a spe firma & inconcussa, tanquam a terrae soliditate & stabilitate rapiuntur. Bene autem luto platearum coparat peccatores, quod stetidissimis sordibus inquinatur, nec excipitur a conculcatione populi, ut semper eius foetor iteretur. Sic peccatum semper sui ct poena & abominatio est. Et hos peccatores delendos hic asserit C H R. i s T V s . Nam perlatas, quas multi ambulant perditionis vias, luxuriantes, sic in immundiciis vivunt,& foras ut lutum)proiicimerentur. Graeca enim dictio est Platea, & latum significat. Deinde vox C H R r -s T r ad Patrem pro subiectione Gentium, Eripies me de contradictionibus,&c.

Eripies me de contradictoribus populi, consiti-

rues me in caput Gentium.

Plane ereptus est CHRIsTus de contradictionibus populi, quando explosis perfidis Iudaeis, ad Gentium fidem deuotionemque transsatus est:quod aperte praedixerat Ose- Oseae Σ as, ita scribens, Et erit in loco, quo dimina est eis, Non populus meus vos, vocabuntur & ipsi filij Dei vivi. Hoc testimonium Propheticum de vocatione populi Gentium, qui prius non pertinebat ad Deum, etiam Apostoli Rom. s. R. iij.

392쪽

intellexerunt. In priore enim epistola Petri cap. 2. scrIptuni est, Qui aliquando non populus Dei, nunc populus Dei. Et quia ipse quoque populus Gentium spiritaliter est in filiis

Abrahae, ac per hoc recte dicitur Israel, propterea ait idem.

Oseaer. Oseas, Et congregabutur filij Iuda& flij Israel in idipsum,& ponent sibimet principatum unum,& ascendent a tera. Quod ut clarius intelligatur, recolatur lapis ille angularis, vis. 28.& & duo illi parietes unus ex Iudaeis, alter ex Getibus: ille no- Ephes. a. mine filiorum Iuda, ille nomine filiorum Istael: eidem viii principatui suo in idipsum innitentes & ascendentes agnoscantur in terra, & sic facile quis deprehcdet quomodo ci cti homines possunt pertinere ad spiritalem promissionem Abrahae, si eius pietatem & iustitiam fuerint sectati. Desertionem vero Iudaeorum ibidem testatur idem Propheta, ta-oseis lia praedicens, Quoniam diebus multis sedebunt filij Israel

sine R ege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine facerdotio sine manifestationibus. Et postea inquit reuertentur filij Israel, & inquirent Dominum Deum suum, & David regem suum, & stupescent in Domino,& in bonis ipsius in nouissimis diebus. Nihil est ista Prophetia manifestius, qua Dauid regis nomine significatus intelligitur C H R I Rom. I. s T v s , qui factus est sicut dixit Apostolus ex semine Da- δε mos uid secundum carnem. Amos quoque similia de hoc Prophetat, talia acclamans, In die illa inquit resuscitabo ta- hernaculum David quod cecidit, & reaedificabo quae ceciderunt eius, &destructa eius resuscitabo , & reaedificabo

ea sicut dies seculi, ita ut exquirant me residui hominum,& omnes Gentes, in quibus inuocatum est nomen meum super eos, dicit Dominus faciens liarc. Quem locum ad vocationem Gentium pertinere etiam Iacobus frater Dona ni interpretatus est, Actorum cap. is, Quum ij qui ex Iudaismo Pharistico ad baptismum venerant, negotium facesserent Paulo & Barnabar quod in Ecclesia Dei cum praeputio versarentur, de sine ceremoniis sabbatismorum. Itaque quum Apostolica declaratio huic dicto accesserit, quis audeat aliam quaerere 3 Contradictiones vero populi Iudaici nunc illas appellat C H R I s T V s, quando inter

Ioan . r. st dissidentes aliqui dicebant, Qitia bonus & verax est: alij blasphe-

393쪽

blasphemabant, Non: sed seducit turbas. Et hic praecip ue

describit David quo ordine, quove medio vocat s sunt Gentes: reprobatis scilicet prius perfidis Iudaeis: sicut dicit Aia. postolus, Illorum delicto salus est Gentibus. Calcato si- Rom. quidem Israel, c H R I s T V s triumphator extitit super Gentes. Et vere inquit Messias ita accidit, nam populus quem non cognoui, seruiuit,&c.

rvultu, quem non cognosii misit mihi, in auditu auris obediuit mihi.

Hoc factum est a Gentibus, quas non cognouit Dominus, visitando eas praesentia corporali, vel lege, vel Promphetis . Ignorabat hunc populum Deus, quum idolis ser-υ iret. Nunc credens cognitus, ac seruiens factus est. Magi crediderunt, quos Deus non dignatur cognoscere, & illis seruientibus,&munera osterentibus, Iudaei abnegant,&in cis RisTI persecutionibus perseuerant. Obaudierunt autem Gentes in auditu auris, quia non viderunt miracula, neque praesentem corpore Dominum, sed solo auditu ex praedicatione Apostolorum, obediuerunt Euangelio, & crediderunt, atque auditu auris suae CHRISTI susceperunt nuntium. Imbuentibus enim his praedicatoribus , accepit Ecclesia aurem spiritualem, qua intelligens custodiat praxepta diuina. Quare laus ista Gentium vituperium magnum est Iudaeorum, ut serviant Messiae qui non viderunt, ut audiant eum , quibus ex ore eius sacratissima minime verba sonuerunt, sicut scriptum est Esaiae cap. s 2, Quibus non est narratum de eo, viderunt, & quae non au dierunt cotemplati sunt. Praesentem sermonem insuper potest dicere e M R i s T v s vel Ecclesia de simplicibus & idiotis, quos non videtur cognoscere Dominus ipsos illuminando scientia, & tamen si iustule proniores sunt ad omnia eius mandata obseruanda quam docti & literati. Sed vaeli illi qui acceptum talentum in sudario ligans, caeteris Luc. Iucra facientibus, id tantum quod acceperat reseruauit: illico indignantis Domini clamore ferietur, Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensem, & ego veniens cum usuris exegissem eam, id est deposuisses a saltare

394쪽

quod serre lion poteras. Dum enim tu ignauus negotIatos denarium tenes, alterius locum qui pecuniam duplicare poterat,occupasti. Quamobrem sicuti qui bene ministrat, bo- . t. Tini. 3. num gradum sibi acquirit; ita qui tepidus est, euomitur ex

Apoc. 3. ore magistri. sed filij alieni inquit Redemptor mentiu

pili, alieni mentiti sunt mihi iij alieni inueterari

sunt, ' claudicauerunt Uemitis suis.

Ad Dauidem rursus redeundo: hic assignatur causa ex qua ipse constitutus est a Deo caput Getium extranearum. Origo enim totius belli,cuius iure Dauid assequutus est dominium Gentium, fuit iniuria quam fecerut Ammonitae legatis Dauidis missis ad consolandum Regem super morte patris. Huiusmodi enim iniuria adiuncta conductione Syriorum de qua z. Regum cap.ro. appellatur negatio Dauidis, quia vere negauerunt fidelitatem mutuam, & ipsem amicum & officiosum, seu mendacium, quia vere mentiti sunt, & violata fide& imposito crimine explorationis: vi patet ibidem. Merito autem vocantur Fili3 alieni seu alienigenae, quia non erant ex filiis Israel: immo nec ex fra-cen. is. tridus, ut Idumaei, sed nec ab Abraham descenderant: sed αLoth. Et congrue subditur iuxta Hebraeum, Timebunt Ai. Reg. 11 clausuris suis, quia nec in clausuris suis erant tuti: coepit enim David etiam regiam urbem eorum. Hic praeterea intelligi potest vox CHRISTI contra Iudaeos, qui

antiquo vocabulo filii Dei appellati sunt: quibus primum

Rom. 3. credita sunt & eloquia & arcana sacra: sed nunc alieni seu abalienati nominantur, quemadmodum synagoga Matth. cap. I 2. generatio adultera dicitur: & id egregie quidem, Elech. is quia dimisit virum: & iuxta Ezechielem multis se amatoribus copulavit. Tota enim lex& Prophetae hunc populum ducebant ad c HRis Tu M, tanquam in finem

ac scopum suum: sed quum finis aduenit, ipsi Hebraei a fine discedentes, ex filiis, mutato nomine, alieni facti sunt. Eec HRIs To mentientes qui ei perpetuum obsequium in receptione legis deuouerant, inueterati noui hominis non

395쪽

receperunt aduentum, sed sua in malitia perseuerauerunt Attulerat quidem eis Messias nouum Testamentum, ut renouarentur: verum in veteri homine potius remanserunt, de claudicauerunt semitis suis. Claudicant certe, quia Patrem credunt, & Filium non credunt: claudicant insuper tanquam uno pede debiles, quia vetus tenentes Testamentum,nouum respuunt: claudi essecti sunt etiam in ipsa Veteri Lege,tenacius traditiones suas quam Dei sequentes. Matth- is Calumniabantur enim de manibus non lotis, quia tales erant semitae, quas ipsi fecerant & consuetudine triuerant,aberrando ab .itineribus praeceptorum Dei, suisque superstitionibus agebantur, non recipientes Meimam promissum. Ista claudicatio huius populi figurata est, Gen. cap. 32. quando Iacob luctans cum λngelo mansit claudus uno pede, eo quod emarcuit neruus Remoris eius. Sicque erat Iacob benedictus, & claudus: in fidelibus benedictus, in infidelibus elaudust & is neruus foemoris, qui in eo emar cuit, non solam significauit quod plures sui sanguinis a fide Patrum degenerantes, dc a praeceptis sui authoris deui antes, in erroris sui semitis claudicarenti sed & quod tandem is populus claudicans etiam torpesceret, ne ultra iam fideles generare posset. Tum demum his enumeratis psalmographus quasi exultans summatim recapitulando munera Dei laudat, ut sic gratiarum actiones concludat: atque

ait, Et quia praedicta Deus facit, patet quod vivit Dominus, de benedictus Deus, 3cc.

vivit Dominus, O benediAu Deus meus', γexaltetur Deus salutis meae.

Nunc vox est Ecclesiae, seu fidelis cuiuscunque anima Deo pro receptis beneficiis gratias agentis' & asserit eo n-tra insensatam Iudaeorum pervicaciam viuere Dominum, quem ipsi in sepulchro sub signaculorum positione clau- Matth. 1 serant. Sicut dicit Sanctus Paulus , Qui mortuus est ad 1. Cor. i 3.

tempus ex infirmitate carnis, vivit ex virtute Dei. Iam enim non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Be- Rom. c.

'edictus vero est cui laus omnis semper debetur, & qui

396쪽

Roma. 8.1. Tim. 2. Roma. 8. Roma. I. Gala. s.

EXPOSITIO

cunctis propitius benedicit. Filium autem modo Deum statutis sui appellat, quia solus est incarnatus, passus, atquei e-si rrexit ad redimendum nos. Olim enim Filius, creationis tantu erat seu formationis Deus, nuc autem & reformati nis Deus est, id est salutis. Ipse exaltetur qui & toto orbe creditur. Nam quona pacto aliter exaltari potuit, qui proprie vocatur Altissimus 3 Vel exaltetur, id est in nobis semper excelsus sit, cuius vocatio salus nostra est, ne quicquam de eo vile sentiamus. Proinde intelligamus totum quod nobiscum agitur per Testamentum nouum, no pertinere nisi ad noui seculi haereditatem nouam: ut hic pignore accepto, illud cuius hoc est pignus suo tempore consequamur. Nuc autem ambulemus in spe,& proficientes de die in diem spiritu facta carnis mortificemus: nouit enim Dominus qui sunt eius: & quotquot spiritu Dei a guntur, hi filii Dei sunt, sed gratia non natura. Unicus enim natura Dei Filius, propter nos misericordia factus est filius hominis, ut nos natura filij hominis, filii Dei per illum gratia fieremus. Manens

quippe ille immutabilis, naturam nostram in qua nos susciperet, suscepit 1 nobis,& tenax diuinitatis suae, nostrae insirmitatis particeps factus est, ut nos in melius commutati, quod peccatores mortalἡsque sumus, eius immortalitatis Sciustitiae participatione amittamus: dc quod in natura nostra bonum fecit, impleti summo bono in eius naturae bonitate seruemus. Sicut enim per unum hominem peccante in hoc tam graue malum deuenimus: ita per unum hominem eundemque Deum iustificantem, ad illud bonum tam sublime Veniemus.Nec quisquam se debet ab isto ad illum transiisse confidere, nisi quum ibi fuerit ubi tentatio nulla erit, nisi pacem tenuerit, quam bello huius viae sin quo caro concupiscit aduersus spiritum, & spiritus aduersus carnem) multis Se variis certaminibus quaerit. Hoc autem bellum nunquam ullum esset, si natura humana per liberum arbitrium in rectitudine in qua facta est, perstitisset. Nuc vero quς pacem felix cum Deo habere noluit, secum pugnat infelix:&hoc quoque quum malum sit miserabile, melius est tamen quam priora vitae huius. Melius quippe confiigitur cum vitiis,quam quum sine ulla conflictione dominantur. Melius

est inquam

397쪽

est inquam bellum cum spe aeternae pacis, quam sine ulla liberationis cogitatione captiuitas.Cupimus quidem etiam hoc bello carere, & ad capescedam ordinatissimam pacem, ubi firmissima stabilitate potioribus inferiora subdantur, igne diuini amoris accendimur. Sed si quod absit alibi tati boni spes nulla esset, malle debuimus in huius conflictationis molestia remanere, quam vitiis in nos dominatione non eis resistendo permittere. Postea Redemptor conuerta sermone ad Deum ait, Deus qui das, &cari.

Deus qui das uindictas mihi, o subdis populis

sub me,liberator meus de inimicis meis iracundis.

Vox cHRIsTr quasi Deo Patri dicat: Sicut liberasti Dauid de manu Saulis, Absalon, & reliquorum inimicorum I. Reg. 23. atque fecisti ei de omnibus vindictam, dans etiam victoria' 2. Re. II.& subiecisti ditioni eius duodecim Tribus Istaei, populos 2. Reg. s.

que finitimos Ammonatarum, Idum eorum & Moabitarum 2. Reg. S. quae omnia contigerunt in figuram mei: ita tu es Deus & liberator meus de inimicis meis tam Iudaeis quam tyrannis iracundis &persequutoribus. Seu vox est Ecclesiae quae in Isto mundo cum triumpho vindicatur, quando blasphemi& infideles ad veret religionis penetralia perducuntur ut qui ante contumaces extiterunt, fiant illi proficua deuotione subiecti. Ecce vere vindicta pia, salutaris poena, vitio glorioseapsi enim Ecclesiae subduntur, qui liberi probantur avitiis. Nam qui ab ipsa deuiant, mox laqueum noxiae captiuitatis incurrunt. Addidit autem liberatori suo laudem dii se saluarn praedicat ab inimicis iracundis . Maior siquidem gloria est a seruentibus malis eripere, qu in dum non insaniunt hostes, adeste. Sequitur,

Et ab insurgentibus in me exaltabis me: a uiro

iniquo eriptes me.

. co ra diuersitas: ut quanto magis ad iram excitati sunt animici tanto plus exaltaretur illa quae pertulit. Sic nobile vincenai genus patientia : sic improbitate persequentium varius Eccbesia clarior effecta est. Nec vanis aduersariorum

susurru cessit. Omnia quippe sustinuit, ut soli CHRis To

398쪽

adhaereret. Sanctus enim amor impatientiam non habet. Falsus rumor cito opprimitur & vita posterior iudicat de priore. Fieri sane non potest ut absque morsu hominum, vitae huius pericula quis pertranseat, malorumque solatium est, bonos carpere, dum peccantiu multitudine, putant culpam minui peccatorum. sed tamen cito ignis stipula conquiescit,&exundans flama defficientibus nutrimentis paulatim emoritur. Propterea nune in Deo sperans ait EGelesia, A viro iniquo eripies me:& virum iniquum appellae Diabolum aut si mauis scismaticum, qui peruersi dogmatis grassatur iniquitate .Ecce quomodo sposus sponsam co- Matth. i c. tra nos omnes in sestissimos hostes ita munit,ut portae inferi non praeualeant aduersus eam. Propterea sponsa inquit Confitebor tibi in nationibus,&c.

Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine,

O nomini tuo psalmum dicam.

Illativa coniunctio refert qui accepit Ecclesia a Deo b neficia, & propter hare repromittit consessionem Iaudis nomini eius. Laudabo te ait) inter credentes nationes Gentium. Nam ipsa erat Gentiu numerositate dilatada. P s Λ Σ-- v s vero hic significat opus quod facimus: unde quu ΑΙ-tissimo ita spondet, psalmum dicam nomini tuo: tantudem est acsi dicat, Bene operabor, ut latius innotescas bonis operibus meis. Ille enim Deum vere &persecte laudat, cuius in laude lingua & vita concordant: dc quando bona quae loquitur, agit. Et haec duo ad unius Dei laudem atque dilectionem conuertere debemus, a quo cuncta esse cognoscimus. Sic Ecclesia & bona docet, de mala dedocet: sic laudando & operando conciliat auersos, remissos erigit, nescientibus quid agatur , quid expectare debeant intiamat . De Davide praeterea iterum verba faciendo, praesens illativa coniunctio PROPTEREA, denotat exaltationem Dauidis ordinatam diuinitus ad hoc, ut ex ipsius regio semine nasceretur Messias, Saluator non selum Iu- a. Tim. i. daeorum, sed & Gentium. Et propter hanc tantam gratiam. α. q. Deo ait, Confitebor confessione laudis & fidei te in notionibus, que modo te Deum non colunt. Quid autem can-

399쪽

tatutus erat,subiunxit, Magnificans salutes Regis eius,&e.

Magnificans salutes Regis eius, o faciens misee ricordiam Christo suo David,Φsemini eius vi in seculum.

Tria continet hie versiculus. PrImum quὁd Deus est magnificans salutes Regis sui, hoc est ipsius Dauidis, Regis ab eo constituti: secundum est. Et iaciens misericordia uncto suo Davidi,per Samuelem. Et haec misericordia testio loco extenditur ad semen Dauidis, apponedo Vsque in seculum, ut intelligas quod de misericordia aeterna praesta-da Dauidi & semini eius loquitur, quam constit no nisi per Messiam adimpleri. Perpendamus autem qualem Psalmum superius dixerimus, qui magnificet filiu Altissimi toto orbe terraru . Deus est qui magnificat, ut admirabiles faciat salutes quas eius Filius dat credentibus. Confert enim eis salute corporalem, spiritualem & e testem. Facit etiam misericordiam C H R I s T o suo David, quum ex semine eius excitat regnum quod imperet in secula seculorum.

GAEli enarrant gloriam Deco' vera manuum

eius annuntiar firmamentum.

Titulum sic vertit Hieronymus. Victori Palmus Dauidrdi huius intelligetia satis patet ex supradictis. De argumeto autem istius Psalmi licet plerique existiment ipsum continere vocem Prophetae de CHRIsro loquentis:nos tamen nunc etiam ad literam accipiemus comparatione esse notitiae diuinorum quam habemus ex cfis, ad notitiam diuinorum ex lege diuina. Atque hoc pacto Psaltem agere de excellentia sirpernaturalis legis, comparatione notitiae naturalis diuinorum, quam imprimis ex caelestibus corporibus venamur, quando in eis maxime apparent diuina opera,& conditiones deificae, utpote incorruptibilitas uniuerisisque causalitas. Neq; intelligas caelos narrare, & ann

400쪽

tiare loquendo, sed materiam narrationis & annuntiation Iapraebendo. Quippe super humanum opus, & ens entium imprimis lucet iis motibus & naturis astrorum, atque a maSap. 13.& gnitudine ac pulchritudine creatarum rerum , quasi pro- Roma. I. portione quadam earum artifex consideratur. Sed dum c li enarrantes tum gloriam tum opus Dei, pariunt notitiam

successive volubile & imperfectam deprima causa, ipsa Domini lex interim non solum perfecta, animam restitues, illuminans, saperόque faciens, sed etiam obseruatio eius dulcis ac cum mercede est. Quare Dauid hic gratias agit pro Psal. i . receptione illiu legis Israel dilecto datae, quasi non fecerie Altis imus taliter omni nationi: sed in hoc ostendit & suam infinitam sapientiam,& suam indicibilem misericordiam,

qua aegroto generi humano ita protinus adsuit. Ante enim receptionem Decalogi , vsqueadeo obfuscata erat naturae lex ut testante Paulo ad Rom. s. peccatum non imputa retur, quum lex non esset:& per legem cognitio peccati. ad Rom. cap. g Haec enian lex naturalis quae per Moysen partim reformata, partim authoritate firmata, in vitiis cohibe- dis cognitum fecit peccatum, non quod lateret, sed ostendit peccata quae fiurit non impune futura apud Deu, ne serte quis ad tempus euades, legem euasiste putaretur,& istud est quod lex ostedit. Nunc igitur Deo laudes cantat Propheta, pro tuo suscepto beneficio, persectionemque istiuia modi legis multis metaphoris explicat . Nec obest quod

Paulus ad Rom. can. io . utitur quarto versiculo huius Psalmi scilicet In omnem terram,&c. ad asserendum praedicationem Apostolorum auditam ubique terrarum ' quoniam

constat Apostolos uti quandoque Scriptura in sensu mystiaco, ut patet Ioannis cap. 39, Os non comminuetis ex eo.

Quando eniin clare apparet alterius historia sensus litera- Iis, asserere licet Apostolos mystico sensu uti. Sic autem nucaccidit. Nam liquet ea quae hic dicuntur de caelis, veri scaride ipsis corporibus caelestibus: quemadmodum praeceptum de non fragendo os scriptum Exodi cap. 12. aptatur agnos iii immolabatur. Itaque secundum historiam . Caeli cum caeteris creaturis suis, gloriam Dei narrant. Ad Rom. cap.r,

Invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta cospiciutur. At mirum

SEARCH

MENU NAVIGATION