Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Ecclesia

ire, quae est ante omne principiu. quippe quia ipsem sit Ium

constet esse principium. Occursus vero qui statim subnectitur secundum hominem dicitur , quia post assumptam carnEChristus in utraque natura permanens, dum reliquit mundum, & ad Patrem ascendit, sedi maiestatis Paternae occurrit, Quare sequitur, Et occursus, dic.

Et occurseus eius usque ad summum eius, nec est qui se abscondat i calore eius.

Nune describit qualiter sol de Occidente ad Orientem summum eius quotidie reuertitur.De quo regressu perpulchre Virgilius in opere Epigrammatum ita lusisse fertur, Sol oriens, currusque suos e gurgite tollens Oceano, claro reddidit orbe diem: Flammisertimque iubar terraeque poloque reduxit, Et pepulit radiis astra repente suis. Istud idem & ordine quidem infatigabili testatur Ecclesiastes fieri, talia scribens, Oritur sol & occidit, & ad locum suum reuertitum. ibique renascens gyrat per meridiem, Msectitur ad aquilonem: sic ortu & occasu suo quotidie mu-di interitum demonstrans, atque humanam aetatem sensim labi, dum nesciat homo, ostendens. Si tamen sol nobis occidens, Antipodas illustret,& terra intra couexa caeli suspensa eos contineat, dubium est. Et quanuis hoc ita fieri fabulam esse dixerit Augustinus, quin potius existimat ab illa parte non esse nudam terram ab aquarum cogerie, tamen opinio veterii cui Cicero, Mela, & maximi quique suffragati sunt fuit, Australem illam plagam penit' incognitam nobis esse quae Antipodas continct. Cicero in sexto de Republica, interfusum maximum inter nos & illos Oceanum putauit, quem nemo unquam penetrarit: idque susissime Macrobius persequitur.Vnde Cosmographi omnes, celum,& proinde terram in quinq; cingula diuiserunt: quoru postrema duo, quod caeli verticibus subiecta essent, procul a cani motu, a solis orbita, duobus perennibus fontibus caloris, perpetuis rigoribus infestatur. Medium vero, in quo & concitatissima est caqi vertigo & via solis, nimio aestu perustum , cultum

omnem humanum abigit: quae media sunt inter frigida, dctostum

412쪽

totam, temperie sua sedem animantibus praebent. Cingulum in quo nos sumus ad septentrionem vergens, Boreale temperatum dicitur: contrarium illud Australe, itidem te peratum. Tum iubet Cleomedes zonas istas duas , quatuor in partes aequas rectis angulis secari: qui partes, quae in e dem sunt zona, incolunt, inter se sunt circuncolae: qui diuersis aut aequa distantia ab Occidentali inaequali a polis habitant, sunt quasi contra sepositi:aut in aequis omnibus sunt Antipodes: Luce disserunt ac tenebris, non vicissitudinibus anni & temporum,atque ita non est qui se abscondat a calore Solis. Nam nulla terrae plaga est, quam is calor non attingat: hoc enim uniuersi percipimus plus & minus. Caeteruadet Ris Tu M nostrum, de quo digressi sumus, redeu- occvRsus eius secudum homine dicitur, qu ia post assumptione carnis in utraque natura Christus permanens, ad sedem maiestatis Paternae occurrit in ascensione, regres.sus unde venerat. Ipse tamen quum venit a summo, in nullo minor fuit, quum rediit ad summum Deus, homo, aequalis Patri in deitatis substantia perseuerat, cui nihil humana de traxit humilitas.Occursus igitur eius in coaequalitate aeternitatis, quia ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Patris, ubi antea&semper fuit cum ipso. Quod vero sequitur, NE Cest qui se abscondat a calore eius. His verbis designat Propheta Spiritum Sanctum, quem post ascensionem Redem pior discipulis misit. Act. cap. 1, Sicut ignis, venit is Spirit' 'nenum carnis consumpturus, aurum cocturus & purgaturus. Ipse calor est, a quo nemo possit abscondi, qui deitatis suae potentia uniuscuiusque corda cognoscit. Nullus est qui de hoc calore no habeat aliquid, ex multis diuisionibus gratiarum, sicut dixit Paulus I. ad Corinth. cap. ir, Aliis datur sermo sapientiae, aliis sermo scientiae, &c. Protinus subnectit David, Lex Domini,&c.

Lex Domini immaculata convertens animas, i

simonii. Domini Heli, sapientia praestans paruulis.

Qui per creaturas Deum laudauerat, nuc eum per donationem legis incipiet praedicare: quandoquidem haec lex ut inquit Paulus ad Galat. dagogus noster fuit in Chri-

413쪽

sto per quam sicut bene instituti pueri)tandem ad Christlil

anam persectionem venimus. Quapropter nunc Immaculata appellatur,sive quod immaculatos facit, siue quia nihil reprehensione dignum continet. Siquis tamen propter id hanc diuinam philosophiam accuset,quod inculto humiliaque sermone tradita sit, neque lautitias vocum, flores acu

neres habeat: huic istud unicum responsum sufficiet, Adeo multa esse ovorum splendorem, siquid adluxeris, elimines di non illustres: ita sunt scilicet in sua natura optimo statu, ut demutari ab illo nisi in peius non possint. Marmorea domus picturam non recipit: si opus albarium super induxeris,demas de dignitate, de pulchritudine. Non aliter & sermo istius legis, qui ob ea caucam se nudam praebet,& undique cospicuam, tota sub oculos, sub iudicium venire gestir, quia scit se habere unde tota undique placeat, neque indi- set pigmentis Rhetoricis. Qujs enim cincinnos 3 quis fucii in proba virgine non damnet quis in Vestali non detestetur 3 Est ob hac causam legere res sacras rustice potius quam eleganter scriptas: testante Paulo r. ad Corinth.cap. s. non in sermone esse regnum Dei, sed in virtute. Et si vis iningam ideam sermonis saeri, ea est ipsissima quae Silenorum Alcibiadis: erant enim horum simulachra hispido ore, te tro & aspernabili, sed intus plena gemmarum, suppellectilis rarae & pretiose: ita extrinsecus si Theologiam aspexeris, agreste quid videas: si introspexeris, numen agnoscas: plus siquidem habet in recessu, quam fronte promittat. Quamobrem haec conuertit animas, inuitans ab errore ad iter rectum, a mendacio ad veritatem. Illius enim districtionis metus errantem corrigit, & ad C H R I s T I gratiam facit confugere, quum spem in nostris operibus CC

perimus prorsus absque Dei auxilio non habere. Lex ista tantae est persectionis, quod restituit animam, vivificat mentem. Non enim in selo pane vivit homo, sed in omni

verbo quod procedit de ore Dei. Et haec duobus praeceptis tota clauditur, Dei videlicet, & proximi dilectione: quod non ita intelligendum est, ut sussiciat Christiano, Dei & proximi per sola naturalia dilectio. sed de hoc prae- cepto nobis iniunzitur, ut quod naturale est, per donum

414쪽

si pernaturale perficiamus. Iubemur itaque Deum ita super omnia diligere, ut eius amorem proprio ξraeseramus, & ut

nos omniaque nostra ad eum laquam ad finem ordinemus.. Vnde Apostolus, siue manducatis, siue bibitis, siue aliud r. Cor. i. quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Et quia maxime nos ab hoc amore, carnis petulantia retrahit: idcirco dictu est, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. In Matth. a corde enim est fons vitae, sensuum, appetitusque principiu, a quo ad amorem sensibilium tracti, ab amore diuino separamur. Idebque inquit, Ex toto corde, ac si diceret, subii cias prorsus partem sensibilem volutati, ut & illa pari ordine ad Deum tendens, nulla in re a vero dictamine, Deique Iege dissentiat. sed quoniam absque duce ratione solet aberrare voluntas: sequitur, Ex tota anima: ubi recte peram- Ibid mamam, voluntatem intelligimus. Quippe quemadmodum anima est cuiusuis motus principium, sic voluntas mouet omnes animae rationalis potentias. Additur, Et ex tota menter nam voluntatis motus a ratione dependet, quum illius obiectum, sit bonum cognitum: atque ita mens hie signitacet intellectum &rationem, quae usque adeo in Deum tendere debet, ut quicquid intel ligit & contemplatur, sit Deus, vel ad eum actu aut habitu, saltem destinetur. At quoniam finis frequenter sine mesura dilectionis animo insidet, co-grue tribus his subiugitur, Ex omnibus viribus tuis ut sei- Luc rQIicet, quum Deus sit finis noster, ad eum omni studio ac conatu tendamus, eique ratio, voluntas & sensus penitus obtemperent, atque Omni virtute & gratia perficiantur. C terum quia minus ex hoc constabat qualiter esint proximus diligendus, cuius amor non ita sicut proprius naturalis est: ut omnis ambiguitas erroris cessaret, secundum Deus addi

dii praeceptum, dicens, Diliges proximum tuum sciat teipsum, id est, ad eundem, ad quem teipsum diligis, finem: ut quemadmodum in nobis, ita dc in illo diuinum opus et ceat ac laudetur. Quod testimonium de Domini bonitate fidelius quaerimus 3 quid quaeso hac lege sanctius 3 quid hia duobus mandatis seu principiis verius, ex quibus pendent Ieges&Prophetet, in quib' & diuina iura .& humanς soci ratis foedera continenturὶItaque haec lex quia testimonium Ibidem

415쪽

EXPOSITIO

perhibet reuelatorum,tum gestorum, tum promissium,si deletestimonium appellatur, non hominis sed Domini: a que sapientiam praestat non quibuscunque, sed paruulis. Apte siquidem testimonium Domini verax, no facit sapiente nisi hominem simplicem, hoc est suasibilem, qui assensum praebet testimoniis diuinis:& intellectum captiuat, quando altitudini arcanorum deest humana & experimentalis ratio probans. Homo enim impersuasibilis loge est ab huiusmo di dono. Adde insuper quum in unoquoque sit dare unum primum quod sit aliorum mensura, in genere legum primaronemus eam, quam nuncupamus Legem aeternam, quae

scilicet omnium est actionum, monitionumque diuinae sapientiae ratio directiua,unde omnes aliae leges derivantur:& haec sapientiam praestat paruulis. Lex autem, ut regula dc mensura, dupliciter in aliquo esse potest: uno modo, sicut in dirigente ac mensurante alio modo, sicut in directo& mensurato. Vnumquodque enim quatenus regulae vel dimen- sonis est particeps, ita demum dirigitur ac mensuratur. Quum ergo omnia diuinae prouidentiae subiiciantur,mani festum est ipsa aliquid de aeterna lege retinere, quatenus inquam , ex eius characteris impressione ad actus, finisque

proprios inclinantur. Inter creata autem, rationalis crea

tura excellantiori modo diuinae subiacet prouideliae, prout illius fit particeps, eamue pro se & pro aliis exercet. Haec vero legis aeternae pari cipatio in rationali creatura lex dicitur naturalis, quae est naturalium praeceptorii in intellecta congregatio habitu vel virtute. horu nanque praeceptorum radix, est lumen rationis naturalis diuinitus impressum, cuius virtute quaedam sunt nobis tam in speculati uis quam in practicis per se nota: quae in speculativis quide, prima principia: in practicis autem potiora praecepta vel primas ac naturales leges appellamus. A quibus tanqua a principiis terso notis leges alias bifariam ducimus. Vno modo sicut ex manifestis principiis conclusiones: altero sicut aliquorum prudentum decreta communiter probata. Primus quidem modus illi similis est, quo demonstrative scientiarum conclusiones ex principiis inferuntur. Secundus vero illi, quo in artibus formae communes ad aliquid specialiter applicatur. Velut

416쪽

iur.Velut sapiens architectus forma aedificiorum communem ad hanc vel illam determinat domus figuram. Quaedaergo a communibus principiis legis naturae per modu conclusionis habentur: ut ab hoc praecepto, Non occides, elici Exod. potest, nemini venenum esse dandum. Quaedam vero permodu determinationis: sicut lex naturae iubet, ut qui peccat, puniatum sed quod illa vel alia poena plectatur, non fit

secundum determinatione legis naturae: ideoque hoc prudentum arbitrio relictum est,ut scilicet id decernant quod bono communi nouerint expedire. Huiusmodi vero leges

humanas aut aduentitias aut positivas vocamus: pro locorum nanque ac temporum ratione, ad consilium sapientis, prout commune bonum exigit, variantur. no enim omnes

homines eisde legibus positivis de institutis gubernari pota sunt, & ideo has leges voluit philosophus esse non ferreas, sed plumbeas, quippe quae flecti possint. Lex tame naturalis apud omnes nationes eadem & immobilis perstat. Leges

quoque particulares ab ea per modu coclusionis manantes, minime immutatur: ex veris naque principiis orta conclusionem veram esse oportet. Ecce sapietiam quam suis paruulis, & humilibus, per legem naturae praebet Dominus. Verum quia ad humanae vitae directionem non susticiebat haec lex naturalis, protinus additum auxilium diuinae I gis ut homo qui ex duplici substantia resultat, corporea videlicet mortali, & spirituali aeterna, in finem etiam supernaturalem & humanam dirigatur. De hac lege diuina nunc sequitur, Iustitiae Domini, dec.

iustitiae Domini rectae, laetificantes corda: aceptum Domini lucidum,illuminum oculos.

Iustitiae legis diuinae sunt rectae, quia hominem rectificant, & eum in fine supernaturale ad que creatus est) dirigunt. Ob id vero datae sunt: nam tenuitas humani intellectus id expetiit, data sit lex ex alto, qui cunctos de spectantibus ad salutem certiores faciat: neque talis lex legi naturae aduersatur, sed sicut gratia perficit naturam, ita huius. modi lex naturalem perficit. Proinde eadem praecepta quatenus a naturali lumine derivantur, naturalia appellantur,

417쪽

quatenus vero a sepercaelesti lumine fluunt,& a gratia supernaque charitate perficiutur, inius diuinum transeunt. Sunt tamen pleraque a Christiana Teligione mandata, quae nullatenus naturali ratione indagari possunt: sed a e M Risro legi satore ad consequutionem felicitatis aeternae tradita, quae Lege diuinam positivam, nominamus Vt, ea quae de sacramentis dicimus : nam illa sunt diuina medicametaquae gratiam quam significant) efficiunt,& sunt causa sine qua non, illius supercaelestis opitulationis, quam praecipue

in eis operatur c H RI s T v s.Vnde Augustinus de baptismo loques, super Ioannem, inquit, Quae est virtus ista tanta aquae ut corpus tangat & cor abluatZMirum sane, nisi

quod sic imbecillitati hominis prouisum est, cui ita inuitabilia per visibilia nota fiunt, & dum accedit verbum ad ele-

Rom. I. mentum, fit sacramentum, siue lacrae rei sacrum signum. Et

talia sacra signa habuit synagoga ut &lex noua: quin Mipsa etiam efficiebant quod signabant: nam essectus circuncisionis, absque collatione gratiae compleri non potuit. Rom. 3. Neque Paulus, dicens ex operibus legis non iustincari omne carnem, istud negauit: sed tantum hic disputat contra Iudaeos qui falso putabant se saluandos ex sola repromissione facta Abrahae: quorum superbiam reprimit, quia credebant se ex iustitia beatificandos, tantum si secundum carnem filij Abrahae essent, & quod propter id operibus eo

rum nude consideratis, ex iustitia debebatur gloria. Fatemur tamen sacramenta nostrae legis maiorem gratiam conferre, quam illa veteris Iudaiimi: quippe nostra ex virtute passionis cis RisTI exhibitae, valent: illa autem tantum in passione Christi praeordinata, adiuvabant. Plus v

ro impetrat passio Christi iam exhibita, quam ipsa diitaxat

praevisa.Atque ita quato excedit Euagellii umbras antiquae synagogae, tanto perfectiora homini aegro medicament attulit. Sic huiusmodi iustitiae laetificant corda: nam rectitudo animi, magna cordis est laetitia: & malae habeti, grata sunt medet nuntia. Adde quia hoc pacto nobis per corporalium similitudine, spiritualia tradit Dominus, quatenus humanae cogruit infirmitati :atque ex ipsis sacrametis tota nostra spiritualis vita fit. Per Baptisma enim peccato ori-

418쪽

-Inali mortui, in Christo renascimur, deificae vitae initium Iormamque accipientes. Per munus Cofirmationis iam in Christo renati, stabilimentum contra omnia tentamenta suscipimus: quippe militia est vita hominis super terram,& Iob. per multas tribulationes currimus ad patriam. In isto spiritust certamine quotidie Eucharistia tanquam iterato cibo rescimur: Si morbo animae laboramus,statim spiritus saIutem, per Poenitetis sacramentum recuperamus: Caeterutum ad corporis, tum ad animae promeram pertinet val tudinem, Extrema unctio. quet delendo peccatu, etiam corpus sanat quod propter noxa quandoque affligitur & dum ipsum fanat, etiam anima sanat.Nempe ex aegritudine eor- Iacobi poris plerunque tabescit anima, organis suis languetibus praepedita, ne bonis operibus vacare possin Spiritualis autepropagatio per sacramentum ordinis in Ecclesia cotinuatur: Corporalis vero,per sanctum connubium, sine quo spiritualis hominum soboles deficeret. Ecce septem legis diuinae positiuae recta signa, q uae nos passim laetifican i, quibus prorsus in vita spirituali reficimur,munimur, protegimur, resum'. Sequitur, P R. ΑΕ c E F T v M Domini lucidu,&c. Hoc in loco Psalmographus reuertitur ad explicationem illius legis quam nostri theologi iudicatiuam appellant:&haec ut inquit lucida est, quippe a natura indita: sicut dicit philosophus quaedam esse quae statim nominata inuoluunt aut bonitatem aut malitiam, & Beatus Augustinus testatui sertum, homicidium,&caetera istiusmodi, non ideo mala,

quia prohibita, sed ideo prohibita quia mala. Quid insti-

Per tam natura cognitum quam hoc, in quo iubemur om- Man. . nia quae volumus ut faciant nobis homines, eadem nos faciamus eis. Ista lex illuminat oculos nostri cordis: nam docet quid amplectendum, quid fugiendum sit, atque hoc diuino munere illustrati, an ignorantiae tenebris ad claram lucem amandorum & fugiendorum peruenimus. Interim timor Domini sanctus, Sc.

Timor Domini sanctus permanet in secula seculi iudicia Domini uera tu vicata in semetipsa

Tres timores ostendit nobis in domo sua paterfamilias:

419쪽

viam aliter timet eum seruus, aliter filius, at Iter uxor. Sestius timet peccare, ne vapulet: filius, ne haereditate perdat:

uxor, ne repudietur. Primum timore, seruilem appellamus,

qui bonus interdum, utpote si duntaxat causa impulsiva vitandi peccata fuerit: de quo Apoca. cap. 3, Vtinam calidus esses aut frigidus. Calidus est, qui charitate feruens nihil' omittit eorum quae a Deo praecepta sunt: Frigidus vero, qui a formidine poenae incipit mandata seruare: neque t Ies deiicit Dominus, sed sequitur, Quia tepidus es, incipiam

Ap . 3. te euomere ex ore meo. Tepidus aute intelligitur, qui nec amore trahitur, nec tormetorum metu ad diuinae legis obseruantiam coarctatur: qui tepidus metaphorice dicitur, quia neutrum potest, videlicet nec calefacere nec triges cere, adimplendo mandata, siue amore diuino, siue timore poenae. Perfectius tamen, sanctius quoque est, aut a secundo aut a tertio timore voluntatem Dei Patris nostri facere: unum Filialem, alterum Castum nominamus: quo Ecelesia sponsum suum quanto ardentius diligit, tanto attentius ca-r.Ioan . . uel offendere. Et quanuis perfecta charitas foras mittat timorem, quantum ad aliquos actus: istamen sanctus reuerentialis timor manet in patria & in seculum seculi: quemadmodum in praefatione Missae canimus, Tremunt potestates: mixta enim cum pauore dilectio, timor est Domini, qui Vulgo Reueretia nuncupatur. Itaque sic Deum timere, notrepida confusio, sed imperturbata constantia est' atque in omni sanctitate versatur, qui suum iudicem hoc modo & timere cognoscitur,& amare. Is timor sanctus, qui sanctitatis causa est,& mundos homines reddit vel ideo sanctus Scmundus, quia post animae purgatione innascitur:& permanens, quia timor ille qui ad munditia peruenit, elicitur a di, lectione: dilectio enim salte foras pellit initialem timorem qui in charitate impersecta est, partim timore poenae, partim ex amore iustitiae obediens. Hic autem timor qui munditiam subsequitur, permanet in aeternu. Addit Propheta, I V D i C I A Domini vera,&c. Hic madata Dei, iudicia appellatur, quia ex iudicio sunt prolata:& haec sunt vera, quia siue minetur, siue polliceatur Dominus,neminem fallit:&

ea sola proprie omni prorsus errore carent, & iustificanturiar

420쪽

tur in semetipsis: nanque non egent alterius authoritate,

quam illius a quo sunt, sed quae vera pariter sunt & iusta: nempe quod proprie verum fuerit,illud etiam iustum erit. Et quia talia iunt iudicia Dei, ideo sunt desyderabilia su

per aurum ,&ca tera.

Desederabita super aursi, o lapidem pretiosum mulium, oe dulciora super mel σθuum.

Niic quantum latentis energiar habeat regina sacra philosophia paucis ostendit Psalmographus: quae sicuti dic bat Plato si oculis cerneretur, maiores adhuc excitaret amores sapientiae: nam Dei munus est quod vivimus, istius autem philosophiae, quod bene vivimus sine qua non modo nos, sed nec hominum vita esse potuisset,& quam si quis sustulerit, Qtem emudo abstulisse videbitur. Haec enim ut cum Cicerone loquar urbes peperit:haec dissipatos homines in societate vitae conuocauit: haec mortales primo inter se domiciliis,deinde coniugiis, tum literarum ac vocucommunione coniunxit: quamobrem flexanima a doctis

nuncupata, & Augustini testimonio)ipsius philos phi,

theologi appellati, quod&diuinorum & terrenoru simul ambitu omne primi tradiderunt. Nil miru igitur si omnes hanc philosophia ament, nil cunctandii si passim ab omnibus excolatur, quae tanta suis alumnis comoda praebet, quae tam pulchre mortales principio quasi beluas in homines transformat,& eos a caeteris mutis animatibus separat. Veruntame terrere potest propius accedente illius magnitu do: nam ea teste Boetio respicientiu hominia primum frustratur intuitus ac pulsare caelum summi verticis cacumine videtur: tum demum sicut se habet oculus noctuae ad lumen Solis, sic intellectus noster ad ea quae nec oculus vidit, nec auris audivit. Et quantum suspicor) ipsa theolosia fila humani intuitus, & raritate transimittit, & splendore reuerberat,& subtilitate frustratur, Sed hoc unum interim ardentem auditorem consolatur, dum Quintiliani sententia) nullus reperitur qui sit studio nihil theolo piae consequutus. Et sicut cornu, si attenuetur, peruium fit: ita mens nostra si sese continuis sacrorum exerceat stu-

C. iij.

SEARCH

MENU NAVIGATION