Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

diis, statim qu cunque cognoscere potest atque facillimum est eum qua uis studia assequi, qui studio delectatur. Adde Theologiam hoc habere peculiare, quod lactis more quato quis magis eius dulcedinem suxerit, tanto plus nutrimeti spiritualis ex ea recipit. Quae quum ita sese habeant, nubit amplius subdubitemus illam amplecti, illam excolere,

cuius consiliis semper utrunque fortunae vultum eodem animo ferre possumus. Hac veneremur, cuius thesaurus nec nimia liberalitate perditur, nec nimia parcitate putrescit: hanc redam emus, cuius opes ab initio auserri nequeunt ἰα quas siquis aliis distribuerit diminutionem propterea non patiuntur: hane observemus, cuius iudicia deiyd prouer φ rabilia sunt super omnia huius mundi bona, quae pretiosa ab hominibus reputantur. Et attende hic quo ordine haec omnia laudet David: nam sicut obrietum pretiosius est auro vulgari, ita dulcedo fauorum suauior est melle, quod ex fauo extrahitur. Est enim quasi adeps mellis illa stillatio qui sponte ex fauis prodit. Per pretiosissimas igitur materias,& cibum suauissimum, de*derium & dulcedinem diuinorum iudiciorum demonstrauit. Qui vero ab huiusmodi naturalium rerum des erio procul fuerit, ille diuina iudicia, hoc est, legem Dei, quasi famelicus semper appetet, eisque nunquam satiabitur . Nam dejderabilia sunt haee iudicia Dei super pompas istius seculi, quarum desyderio sit,ut non

desyderentur, sed timeantur aut contemnantur, aut non

credantur iudicia Altissimi. Quod si quisquam sit aurum lapisque pretiosus, ut igne non consumatur, sed assumatur in thesaurum Dei, plusquam seipsum de*derat iudicia Dei, cuius voluntatem praeponit suae. Et siue quisquam iam sit mel, qui iam solutus huius vitae vinculis, expectat diem quo veniat in epulas Dei, siue adhuc sit favus, ut quasi cera circumplicetur hac vita, non huic concretus, sed implens ea, cui opus sit aliqua pressura no opprimentis, sed exprimetis manus Dei, qua de teporali vita in aeterna eliquetur,dulciora sunt illi iudicia Dei quam sibi ipse est, quia super mel favum illi dulciora sunt. Ista faucibus tantum sapiunt, illa metibus plenissime dulcescunt. Propter quod accuratissime seruanda sunt, & idcirco nunc sequitur, Etenim seruus, &c. itenim

422쪽

Eteni eruus tuus custodit ea: in custodiendis

illis retributis multa.

De seipso Propheta hoe dicit: vel in uniuersum, quod omnis qui seruus Dei est, atque ita per virtutem affectus, necessario omnia obseruat,quq superius dicta sunt. C vr To-D 1 T enim, posuit pro eo quod est, amat atque operatur:

nam amor Dei nunquam est otiosus, & ideo si est in eorde. ostenditur in opere: quippe non loquendo sed custodiendo probat David desyderabilia esse iudicia Dei, & dulcia. Sedrum parum sit dulcem esse obseruationem legis, nisi redenda multa merces expectetur: idcirco post obedientiam praemia subsequuntur. Propter quid enim seruus custodiemandata domini, nisi quia ninc Donum multum sperat 3 Sipr cepta mea seruaueritis inquit C H R I s T v ς, Ioannis cap. is manebitis in dilectione mea, sicut & ego praecepta Patris mei seruaui, & maneo in eius dilectione. Quid autem tam commodum quam ut quis diligatur a Deo 3 Ta- ea siquidem diuini amoris dona sunt, ut comprehendi nequeat. Vnde nunc merito dicta sunt M v L τ Α , quς non in futura tantum vita, sed etiam in praesenti valent. Nam hic in eorum custodia magnum gaudium, quum seruire Deo, regnare sit: in patria etiam erunt salubria,ubi propter haec satiabimur. Quapropter recte Cato senior equites his verbis ad studiosa animabat, Cogitate animis vestris siquid per laborem recte seceritis,labor cito abibit, benefactum autedum vivetis, a vobis non abscedet, sed si quid per voluptate

nequiter egeritis, voluptas quidem cito transibit, ignomi nia autem perpetua. Qua de re custodiamus semper ea quae frugi sunt, a scelerum sentina continuo diuertamur: amanda totis remis velisque amplectamur. & fugienda execrabili odio expellere cogitemus. Sed quoniam quam difficillimum insingula pro his recte perpendere,& in nullo labi, propterea subnectit regi Vates, Delicta quis intelligityoce.

c. iiij.

423쪽

ris.

Delicta quis intelligit'ab Occultis meli munda me Domine, oe ab alienis parce seruo tuo.

Merito dubitat Propheta quisnam futurus sit usqueadeo sapiens addiscernendum peccata, ut in ea non incidat: nam vas electionis perspicue loquitur, Consentio legi Dei iuxta interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae,& captiuatem me in lege peccati, quae est in m ebris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hui 3 Nec est cur dicas Apostolum istud ex persona peccatoris scribere: debebat quidem dicere, Infelix ego peccator,& no In selix ego homo: homo qui ppe naturae est, peccator voluntatis. Audi insuper eundem Apostolum apertissime praedicantem, Quod operor non cognosco: no enim quod volo operor, sedquod odi, illud facio: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea bonum. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam,&deprimit terrena habitatio sensum multa cogitatem.Velle inquit mihi adiacet, perficere autem bonum, non inuenio: non enim quod volo bonum, hoc facio, seu quod nolo malum, hoc ago. Quod si hoc Pauli testimonio non moueris, audi aliud eiusdem cui contradicere non potes, Nihil mihi conscius sum, nec tamen in hoc iustificatus sum. Qui hoc dicebat, nullius utique peccati sibi conscius erat: sed quia legerat, sunt viae quae videntur viro iustae, nouissima autem earum respiciunt in profundum inferni. Et iterum,omnis vir videtur sibi iustus:Deus autem corda hominum dirigit. Ideo temperabat sententiam, ne sorte per ignorantiam aut infirmitatem deliquisset, maxime quit Scriptura testetur, Est iustus qui perit in iustitia sua. Et alibi, Iuste quod iustum est sectaberis, ne opinione veritatis a iustiatia declinemus; recordantes Saulis & Achan. Quapropter omnis creatura peccato subiacet, & indiget misericordia Dei, dicete scriptura, Misericordia Domini plena est terra.& illud idem amrmat Iob, talia scribens, Nuquid iustificari potest homo comparatus Deo aut apparet mundus natus de muliere Ecce enim luna non splendet, & stellae non sunt mundae in conspectu eius, quanto magis homo putredo, M

424쪽

Contra angelos, prauum quid reperit, quanto magis in his qui habitant domos luteas, e quibus & nos de eode luto su- Iob mus 3 Hoc est illud quod in Prouerbiis legim', Quis gloria- Prou. ro bitur castum se habere cor 3aut quis confidit se mundum esse a peccato Z Vnde scriptum est, Ne beatum dixeris quepiam Eccl. II.

ante mortem: quanatu enim vivimus, in certamine sumus,& quandiu in certamine, nulla est victoria . Pugnant continuo aduersum nos dolor & voluptas, amor & timor. Quapropter dixit Iosephus, frangi & regi posse perturbationes animi, non eradicari:& quinque Tusculanarum quaestionuCiceronis libri, his disputationibus referti sunt: pugnat enim, iuxta Apostolum, aduersum nos fiagilitas corporis, Sc Ephes c. spiritalia nequitiae in caelestibus. Manifesta sunt dicet o- Gala. s. dem opera carnis & opera Spiritus,& haec sibi inuicem aduersantur, ut non quae volumus, illa faciamus. Ex quo intelligimus non nostrae solum esse potestatis facere quod velimus, sed & Dei clementiar, si nostram adiuuet voluntatem. Qiud mirum igitur si nune super suis peccatis a Deo illuminari postulet regius Vales 3 praesertim quum aliqua sine maxime latentia, ea praecipue quae in animo consistunt: Sc medicina istius humanae infirmitatis est confugere ad Deupro venia, de pro custodia. o C C V L τ A autem, appellat peccata vitiatar in Adam concupiscentiae: nam ab occulto inimico venitit,&illud bellum semper iuxta nos est:& propterea ea peccata verissime sua esse dicit Propheta: ab hia ardenter supplicat mundari: na quanto magis adhari Et, tam difficilius expelli ac superari potiunt. A L I E N A vero sunt

quae suggestione mundi, vel diaboli filii. super his inquitγPARCE ne seducar, neque enim alienis capitur, qui est mundus a suis. Sed quum dicit sERvo tuo, iam se ostendit Legi diuinae iure famulari. In uno ait Munda, in altero Parce. Quia si mei, &c.

si mei non fuerint dominati,tunc immaculatus Oro, , emundabor i delicto maximo.

Praesentia intellige acsi David intulisset si qua supra diximus vitia me non vicerint, tunc perfectionem assequar,

425쪽

EXPOSITIO

non quod ipsa omnino tollantur quod impossibile est sed

sufficit non dominentur. Et vere IMMACULATUS B

R. o, qui etiam hoc maximo delicto carebo: de quo r.Ioannis cap. s, Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis. Quod testimonio Magistri sententiarii sic accipiendum est, ut pro aliquo peccante ad mortem,quum finiuerit hanc vitam, non oremus. Dum autem adhuc in hac vita est, nec peccatum illius iudicare, nec de ipso desperare, sed pro eo orare debemus: ut plane probat sentetia Augustini Matth. a. de verbis Domini exponetis, quae sit blasphemia in Spiritu Sanctiam, quae no remittetur in hoc vel in alio seculo:Fina- Iis videlicet impoenitentia,non ea quae obiectiva latum est, sed illa quae circunstantionalis. Nec obstat quod Apostolus 2. ad Timotheum cap. 3. pro Alexandro aerario non orauerit, sed pro aliis, qui timore ipsum deseruerant. Nam licet ibi pro eo non orauerit, neque tamen propterea iudicandum est eum sui persequutoris in caeteris orationibus fuisse oblitum. seu hic delictum maximum est superbia, sua maior in Deum rebellio non inuenitur. Nam quum FGe. ro. caetera Vitia a Deo fugiant, sola siuperbia se opponit : haec Fia. i . fuit initium omnis peccati. Per hanc diabolus cecidit, αRom. s. mors in omnes regnauit. Quaerit aliquis quam magnum sithoe delictum quod deiecit angelum, quod ex angelo fecit diabolum, eique in aeternum interesuui regnum caelorum. Naximum hoc delictum est, & caput atque causa omnium delictorum: ab hoc vitio facta est apostasia, eunte anima in tenebras, & male utente libero arbitrio. Propter hoc vi lium, propter hoc magnum superbiae peccatum, Deus humilis venit. Haec causa, hoc peccatum magnum, iste ingens Philip. r. morbus animarum, omnipotentem medicum de caelo deduxit, usque ad formam serui humiliavit,contumeliis egit, ligno suspendit, ut per salutem tantae medicinae cureturhic tumor. Iam ladem ergo erubescat homo esse superbus, proiniter quem factus est humilis Deus. Ita inquit David mun-abor a delicto maximo, quia Deus superbis resistit: humi-Iaco. ὀ: Iibus autem dat gratiam. Et per hoc erunt ut complaceant

. Pet. s. eloquia oris mei,& caetera. Et erunt.

426쪽

Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, me

ditatis cordis mei in confectu tuo semper.

Hic vides magnitudinem fructus obseruationis Iegis, in hoc quod & cogitationes, & loquutiones, ac reliqua opera nostra, erunt grata Deo, si praedictis omnibus vitiis careamus. Hoc pacio inquit Vates preces meae erunt tibi acceptae, atq; ex his verbis instruimur, ut semper Deo placere studeamus , siue lingua, siue mente oremus. Pro oratione siquidem vocali, impio dixit Deus. Quid tibi est cum

enarratione prsceptorum meorum, ut assumas pactum mea

in ore tuo qui odisti disciplinam,&proiecisti verba mea post te 3 Psalmo s. ad veritatem Hesraicam , referente Hieronymo. Vbi testante Cassiodoro) interdicitur sceleratis, ne se praesumant sermonibus immiscere diuinis : quod intelligendum est, si adhuc suo in scelere vivunt, & contemnendo irreuerenter ad Deum perorationem accedunt rnam os debet esse iustum, quod iustitias Domini narrare praesium it . Nec Testamentum Dei quis indigna praesumptione contrectet, ne per os sceleratum atque blasphemum iancta & veneranda verba progredi posie videantur Nem- Ecclesia pe alibi scriptum est, Non est speciosa laus in ore peccatoris. Asserit quoque Gregorius, quod dumis qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur. secus autem dicendum est, si peccator accingit se vocali orationi humiliatus & dolens se peccassetnam tali oratione mansuescit Deus: quemadmodum legis Lucae cap. 18 . de publicano qui stando a longe & percutiendo pectiis suum, dum diceret, Deus propitius esto mihi peccatori, descendit iustificatus in domu suam. Fatemur tamen quod minor conuersio sufficit, si priuatim Deum voce oremus, quam si eandem orationem tanquam ministri Ecclesiae ageremus: neque in primo requiritur saltem semper invitum intensa ad Deum conuersio, & quae existimari possit delere peccatum: sed fatis est tunc, ita appropinquare Deo, ut appropinquet: & probo sufficere dedet, quia fecit bonum opus, dicente Paulo, Gloria nostra haec est, 1. Coriti testimonium conscientiae nostrae. EPMatthaei cap. s, Beati

427쪽

mundo corde, quos scilicet non tenet conscientia ulla per candi:de qua ita lusit Horatius in Epistolis,

-hic murus ah. aeneus esto,

Nil conscire sibi, & nulla pallescere culpa. Sic meditatio cordis nostri erit semper in conspectu Do mini, qui intus videt & conscientia puram inspicit, atq; hue tanquam sagittari j signum habentes)omnia nostra reser

musmisi enim dediscat cor humanum turpia cogitare, dia uina certe,& ea quibus Altissimus delectatur, nuquam considerabit. Attamen quia hoc non est prorsus nostrarum virium, idcirco subneci it Propheta, o Domine adiutor, &c.

Domine adiutor meus,'redemptor meus.

Deum dicit Adiutorem suum in bonis, Redemptorema malis, ut nemo suis meritis applicet, quod cari esti libera- Iitate acceperit. Non enim inquit Paulus est volentis aut currentis, sed miserentis Domini, qui omnia operatur in nobis, a quo est omnis firmitas in bono, cum custodia a malo. Adiuuat siquidem in his omnibus quae per virtutem agimus,& liberat de omnib' periculis, inquς incidimus. ΑDr y T o R est humani generis,quii nos ad se accidere facit REDEMPTOR, quia mundum sita morte & passione a peccati seruitute redemit, quemadmodum scribitur i. Petri cap.r, scientes inquit) quod non corruptibilibus auro vel argento, redempti estis de vana vestra conuersatione paternar traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni ἱncontaminati & immaculati, CH Ris Ti. Quapropter Hugo libro De arra sponsae recte talia in persona viatricis animae dicit, Amplius mihi vilis esse non debeo, quia tantum Deo

placui, ut mori pro me eligeret, ne me perderet. Sed quanto maius pretium, quo redempti stamus a corruptione vitae carnalis, tanto amplius timere debemus, ne reuertendo ad corruptelam vitiorum,animum nostri Redemptoris offendamus.

Exaudi

428쪽

Iuxta Hebraeum testante Hieronymo, huic Psalmo talis superscriptus est titulus, Victoris siue ad victoriam Psalmus David: quiquidem verba satis ex pr cedentibus patet, nisi forte cu Rabbi Salomone dixeris, quod iste Psalmus sa- eius fuerit David ad victoria impetradam suis, postqua viri

eius iurauerunt dicetes, I am non egredieris nobiscit in bellum, ne extinguas lucernam Istael. 2. Regum cap. 2I. atque

ita quemadmodum orante Moyse vincebat Istael Amalech. Exodi cap. i . sic David precibus suos victores fecerit. Sed videmus qualiter hic David primu describit personam angustiatam, cui prophetat multa bona, scilicet quod Deus auxiliabitur et , exaltabit illum , implebit omne consilium Scomnem petitionem eius: simul quod ipse prophetans cum aliis exultabit erigedo vexillum in nomine Domini. Quae omnia si prudens lector perpendat, & interim historia certam hic tractatam quaerat, nulla profecto inuenitur scripta, in qua haec omnia habeantur:vt facile patet discurrenti per tepora, quibus arca Domini fuit in Sion. Itaque quu nullus

inueniatur, nasi Messias, te quo haec veriscentur, quippe clare costat de eo solo ista intelligi, Impleat Dominus omnes petitiones tuas, & omne consilium tuum confirmet, qui semper exauditus est pro sua reuerentia atque quum Dauid Hebris hic annumeret se inter clamantes, dicendo, Exaudi nos in die qua inuocauerimus te, restat istum Psalmu intelligamus propheta ad literam catare in persona Ecclesiae de cv

s r o tametsi quidam hunc Psalmum dictum putent ex voce populi ad cis Ris τYM loquentis, ut ad Rege pariter,& Sacerdotem. Ipse enim vere partes sacerdotij egit, qui &mediator hominum orado pro eis factus est, atque seipsum r. Tim. M sacrificium obtulit, necnon legem cunctis salubrem dedit Unde Pontifex merito dictus est, quasi leges de positionem laciens, per quam populus iuste vivat, & ad aeterna diriga- , tur. Quamobrem, nunc praesentia dicta accipiamus tanqua

429쪽

Propheta eri R το optado quae ventura erant, hic praenuntiet eius sacerdotium, vocando ipsum ut acceleret adventum,& cito veniat ad liberandum nos per suum sacrificium. Et ouantum ex progressu Psalmi apparet, nunc tractat Vates ae exaltatione Messae, ex merito suae passionis, qua mundum iugo fidei subiecit, dc tanquam cauens prophetiam impleta, asserit quod Deus saluauit per Messiam: ita quod aliis in curribus & equis ruentibus, nos per eum erecti & exaltati sumus. Incipit autem studio magnae charitatis accensus,& more amantiu solo pronomine intelligi Vult nomen proprium amati, tanquam omnes sciant ovem amat: queadmouu Maria Magdalene quaerens Christia, dixit hortulano, si tu sustulisti eum,dicito mihi,putas omnes intelligere de quo loquebatur, usque adeo amabat. Hoc modo nuc David qui totus amore Messis flagrabat)alterius nominis expressione illi ad cruce eunti dicit, Ex AvDIAT te Dominus in die tribulationis : quo quidem tempore maiori de*derio Deum deprecari solemus: atque ita hominia E s v qui se obtulit redemptione pro omnibus in passione, bene precatur, quando pro cunctis, tum in horto, tum in cruce tunc orauit. Caeterum pro eius resurrectione addit o TEGAT te nomen Dei non cuiuscuque sed Iacob,

hoc est illiu sinet Dei,qui est Deus populi Israelinam Mori in eo, hominis fuit:sed Resurgere, Dei. Meminit autem Patriarchae Iacob, quia & ille in magnis calamitatibus & periculis versatus est: & ab omnibus tandem Dei auxilio liberatus : siue ut in eo qui tametsi natu minor, tamen primogeniti fratris benedictionem habuit mysterium intelligamus, quo Gentes quamis post Iudaeos vocat , tamen in locum & portionem Israel, c Hos To resurgente deuenerunt, adimpleta illa Prophetia qua dictum erat, Maior seruiet minori. Sequitur, Nittat tibi auxilium,&c.

Mittat tibi auxilium de sancto, oe de sisn

Qui sermam serui acceperat recte ei nuc Propheta quasi homini precatur auxilium, dices, M'r T T A T tibi Deus

Pater auxilium de sancto,hoc est,de semetipso: na illa diui-

- - nitas

430쪽

i Itas in ipse corpore erat,tametsi quandoque eius effectus suspederetur: siue o E sancto, hoc est, de caelo per angelos huic homini ministrantes, quemadmodum legimus Ma thaei cap. , Accesserunt angeli & ministrabant ei. Ministrabant inquam tanquam subiecti suo Domino, ut per

hoc eius dignitas comprobetur non enim indiguit eorum custodia, qui labi non potuit, & pati & mori in sita voluntate habuit, Ioannis cap. iv, Ego pono animam meam.'α iteru sumo eam, nemo ea tollit a me, sed ego pono eam a meipso:& potestate habeo ponedi eam, & potestatem habeo iterum sumendi eam. Quando ter pro nobi , is homo' orauit, ter auxiliu de caelo accepit: du enim Ioannis cap. II talia intulit, Pater salvifica me ex hac hora, Pater clarifica nomen tuum: venit statim vox de caelo, dicens, Clarificauid& iterum clarificabo: in resurrectione videlicet & ascensione. Dum pr. aeterea in passione, Lucae cap. 22. auulsus a discipulis quatum iactus est lapidis,& positis genibus orabat, dicens, Pater si vis transfer calicem istum a me:verumtamen non mea volutas, sed tua fiat:apparuit protinus Angelus de caelo confortans eum. Et tuc homo factus, eo modo est confortatus, quo & contristatus: nam si nobis tristis est, id est propter nos tristis est, necesse est ut etiam propter nos cosortatus sit, & nobis: sicut & ad nostra instructione Maduersari j confusionem tentatus est. Matthaei . Quae Omnia supereminente siue dominantem Angeli custodiam minime concludunt. Insuper in cruce dum Patri dicebat, Pater dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt, o us de caelo auxilium suum vidit:nam hula homini morienti. sol αIuna, & omnia elementa ostenderunt se compati,tanquam naturae Deus male tractaretur. Ratio autem huiusmodi praestiti auxilij nunc additur, ex cultu exhibito Deo a Messia intemplo in Sion : ad Ilteram siquidem cHRrs Tvs homo coluit Deum in templo, quod erat in S ion: pro hoc vero meruit & sustentari de adiuuari, quan uis inquantu Deus non egeret, & propterea sanctum templum appellabant antiqui, quod aduentare illuc Deum credebant merito orationum, & facrificiorum: atque apud Hebrivos putabatur

Sion esse domiciliu Dei, & ex eo loco p etctibus salute data' Coloci

Lucae 13

SEARCH

MENU NAVIGATION