Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

impatientia vel desidia inter huius seculi procellas nauiga

mus,tunc in nobis c Hos Tus dormit, & ideo procella venti descendit in stagnum, nosque periclitamur. In nobis igitur per patientiam & opera sedulam suscitandus est i a Lue t 3 V s ceu nostra salus, quem discipuli in procellis nauigates. - inuocauerunt, clamantes, Praeceptor, perimus t at ille surgens increpavit ventum, & tempestatem aquae, & cessauit,& facta est tranquillitas. Dixit autem discipulis, Lucae cap. S, Vbi est fides vestra Ecce cis RasTus increpat nostra in se distidentiam, necnon arrogantiam ac impatientiam ex aduersitatibus conceptam. Nam ipse ventis & mari imperat, & obediunt ei. Ergo nos tumidi & importuni ac im-ζatientes homines per ventum & mare significati, Deo no- is patientiam praecipienti obedire debemus. Sed nuncDauid memor omnium quae aguntur in seculo, clamat ad Dominum , ut de seculi necemtatibus liberetur, &ideo Vide inquit humilitatem,&c.

vide humilitatem meam laborem meumroe dimitte uniuersa delictu mea.

Ac si dixisset, Sint haec quae patior accepta coram te ad veniam peccatorum meoru :& per Ilv MILITATEM iuxta historiae sensum, corporis ac virium infirmitatem intellige aduersus tantam inimicorum potentia. Simili modo per L A B o R s M , corporis defatigationem accipe, quam perpessias est quia fugiens inimicos, multis in angustiis versareatur. Sive iuxta spiritualem intellectit, v I D a , id est propitius respice,& gratam habe humilitate cordis cotriti, quatribulationem, quae poena peccati est, humiliter de aequanimiter tolero. Neque immerito contritionis suae meminit: P l. So. maximum sane Deo secrificium est cor eotritum. Hinc siiij Num. M. Israel quum peccassent,& per negligentiam mandatu Do mini tra ressi fuissent, atque deliquissent, confessi sunt pecet. Paralip. catum suum. Iosaphat quoque dedit consilium populo, ut 23. consona voce confiterentur Domino. Ideo Esdras ad Iu- I. EM. Io. daeos inquit, Vos trangressi estis,& nunc date confessionem Domino Deo Patru vestroria,& facite placitum et' donec auertatur iraDei nostri a nobis super populo hoc. Attede insuper

552쪽

super ait David laborem meum quem ex abstinetia, ex stabilitate, ex terreno accubitu, atque ex carteris aliis virtutum operationibus sustineo. Labor etia iusti est, quia inultis persequutionibus, multaque contentione hic fatigatur, & semper prauorum obiectionibus lacessitus, nulla hic optati pacis requie conquiescit: sed peccantes tectos atque latentes patitur diuino reseruari iudicio. Merito ergo post tanta quet suffert, remitti sibi peccata omnia precatur, quia piae tolerantiae durissimus labor clementia iudicis sena per expectat. Illud autem considera quomodo non solum abstinere o- ortet a peccatis, sed multa etiam humilitate opus est & la- ore, ad hoc ut plene cuipiam peccata remittantur, Sequi-

R es ire inimicos meo quoniam multiplicati sunt, O odio iniquo oderunt me.

Narrat inimicos suos multiplicatos. Nam ut tradit historia Regum totum fere regnusequebatur Absalone. Di- cedo aute, REsPICE inimicos meos: pro ipsis orat, ut resipiscalmam quos Deus respicit, Ocyus ipsos conuenit, sicut in Euagelio Petru Dominus respexit ut fieret:& in hoc maxima Dauidis charitas apparet,qui non solum amicis, sed Rinimicis bene precatur, neque multorum perditionem ferre potest. Minus enim magnu est erga eum esse beneuolum siue etiam beneficii, qui tibi mali nihil fecerit. Illud multo gradius & magnificentissimς bonitatis est, vituli quoq; inia imicii diligas, & ei qui tibi malit vult,&si potest, facit tubonu semper velis, faciasque quit possis, audiens dicente IE-s v M , Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos o - Matth. s. derunt, dc orato pro his qui vos persequuntur. sed me inquit Uates iniquo odio oderunt homine, qui nihil mali unquam eis operatus sum. Et vere I N I Q V o odio oderant, quia dum pro ipsis orationem funderct, illi tame eu persequi nulla intermissione cessabat, nec vitia in eo, sed natura ipsam oderat: unde nunc Iniquu odium ad distinctione iusti dicitur: AEquu enim odium est quu odio habetur culpa 3e diligitur natura r semper enim natura tanqua creatura Dei

bona in homine, amanda est. Sed neque visibiles inimicos

553쪽

suos iniurIa alIqua affecerat David, neque damnum aut ea- Iumniam in eos intulerat: similiter neque inuisibiles , quias peccauerat, non illos, sed seipsum laeserat. Restat igitur ranullam aduersus eum iustam odii occasionem haberent:sed totum quod erat, ex sola oriebatur inuidia. Proinde nune sibnectit, Custodi,&c.

Custodi animam meam, oe erae me non erubescam,quoniam steraui in te.

,. RE David supplicat ut custodiatur δc eripiatur ab omni malo M 'in timebat enim mori in illa persecutione Absalonis q. & ideo orans Domino dicit, e v s Ton I anima meam, id est vita meam: per anima siquidem corpus simul intellige: ea enim est q uae corpus moderatur: vel aliter, Custodi anima ab inuisibilibus, nimirum inimicis, ne declinem ad imitationem eorum, & talibus insidiis peream: va me, a sensibilibus scilicet hostibus, qui corpus meum in sua potestate habere perquirunt,& a perplexitate, qua mihi falsi fratres mia scentur, qua nihil periculosius, quia nulla pestis efficacior

ad nocendum, quam familiaris inimicus. NON erubescar neque hic neque in futura erubescenda committedo, si forte insurgant aduersum me hostes maligni. Sciens enim inquit)quod qui sperant in te, a concepta spe non frustrantur. oro ne eonfundar, quum & ipse sperauerim in te. Ipsum eligit inuocare, qui nescit pie supplicantes abiicere, & certe non meretur erubescere, qui spem suam agnoscitur in tanta virtute collocasse: atque quum perfecti sic se spei sortitudine roborant, caeteros sui exemplo ad consimile opus trabui: Vnde subditur, Innocentes,&c.

Innocentes oe reta adhaeserunt mihi, quia si

sinui te.

Aode Psa. De praeteritis reba est sermo: alibi en im ait, Et te expectans non sum confusius. Multos inquit ad aemulationem attraxi, ac persuasi ex iis quet mihi contigisse viderat, te δε-

Ium verum adiutorem esse ae minime fallacem: unde etiam ADHAEsERvNT mihi, hoc est mecu lege amicitiae colligati sunt, quoniam recte sentiens te expectaui. Sed quina

554쪽

sint hi quieuque scilicet innocentes & recti: IN NOCE τ a s quidem moribus, R E C T r autem & fide & corderquos non frangit aduersitas vel prosperitas, qui caelestem patriam appetunt, quique sicut disiungi a malis, ita adlia xere cupiunt bonis, ut sese inuicem verbis & moribus aedificent:&bona sua per charitatem sibi communicent: quatenus in bono alter crescat ex altero. Hi omnes inquit) sicut collo adhaeret caput, & membra in eodem corpore continentur , ita & mihi integritate animi & pia longanimitate conglutinati sunt:quoniam non deseci ut imitarer malos. sed s v s T I N v I te, expectans vetitationem ultimae mes.sis tuae. Quapropter concludit, iam Exaudi me, ut per me alij pariter tibi gratias agant. Interim tamen Libera Deus Istaei ex omnibus, &c.

Libera Deus IstrueI ex omnibus tribulationibus suis.

Nonnulli hoe In Ioeo Iegunt, Redime Deus Israel,tanquam non sufficiat prophetae orare pro vita & liberatione sua: sed pro toto populo in tribulatione posito rogat: Re-

dime inquit quasi venditum populum fraudibus Absalonis, quem qui aem populum, Istaelem cognominauit, ut meritum Patriarchae patris populi commemoraret. Et hunci ait redime quidem ex omnibus tribulationibus suis, ut omni ex parte libertate solita gaudeat. Praesens etiam deprecatio pro populo quem ad suam visionem & ad diuina contemplanda praeparauerit Dominus, intelligi potest, videlicet non solum praesentibus malis non cedat, sed neq; futuris aliquando laedatur,ut magisquiete&deuote possὶt semper Altissimo seruire, & non tantum euadat eas angustias quas foris, sed etiam quas intus tolerat. Itaque nos ipsum iugiter deprecemur ut viventes immaculati, ab infernaliubus angustiis liberari mereamur.

555쪽

IVdica me Pomine,quonia ego in innocetia mea imgressus sum, os in Domino speras no infirmabor

Nonnulli pro titulo legiit, Psalmus ipsi David: Hieronymus autem ad veritatem Hebraicam hoc unicum verbum

pro titulo ponit David, &pr mittitur litera Lamed ut aliquibus placet ad designanuum quod Dauid est dativi ea-sus. Quae omnia satis indicat hunc Psalmum a Davide fui Gse aeditum sed quando & quo tempore, controuersia est. Dicunt aliqui quod hunc Psalmum beatus Dauid eo tempore conscripsit quando Saulem fugiens apud Philistaeos commoratus est. Aliorum sententia est quod Dauid hunc Psalmum fecerit post mortem Saulis, quando eum adhue sola Tribus Iuda in Hebro sequebatur, petes reliquas alias Tri bus etiam sibi in regnum dari: nam quemadmodum scribi-Reg 7 tur 1. Regum cap. 3. facta est longa concertatio inter domum David & inter domum Saulis, tametsi David proficiens, & semper seipsb robustior, domus autem Saul decrescens quotidie. Si autem ex his quq clara sunt, coniicere vis quae hic tractat Psalmographus, imprimis liquet quod nulla de inimicis fit mentio : constat etiam quod Dauid nunc offert se rigorose examini diuini iudicij:clarum insuper est quod iam dilexerat locum domus Dei inter alia multa bona quae dicit se fecisse,& promittit facere. Quae omnia si Gmul coserantur, hinc forte apparet quod Dauid adepto regno , antequam adulterium &homicidiu perpetrasset, co- posuit hunc Psalmu, voles per ipsum iustificare coram Deo causam adepti regni, scilicet quod non malis artibus, sed cuomni rectitudine,tum seruata, tum seruanda ambulauit, dc propterea nullius meminit inimici propterea petit a Deo rigorosi examinis censuram: propterea tot bona sua opera commemorat,& mala a quibus abstinuit propterea pietatem sitam erga domum Domini citat. Et si diligentius singula collata fuerint, no absonum erit dicere quod Psalmus iste aeditus fuit in principio, quando Dauid factus est Rex 2. Reg- I. super totum Israel, &disposuit transferre arcam Domini

in montem

556쪽

In montem Sion ut dicitur i. Paralip. cap.r3, nam illi tempori quadrat omnia, & iustificatio causiae regni tunc adepti, α pius affectus erga domum Domini,& non cofensisse malis gestis,& petitio segregationis a malis. Itaq; nunc Dauid

Domino ait, I v DIC A me, Domine: no essem ausus dicere, nisi misericordia tua ante oculos meos esset. Cert ergo

quod iudicia tua adiuuent me, ideo ausus sium dicere, Iudica me, Domine. Vnde nunc petit David iudicio discussio nis & rigorosi examinis iudicari a Deo, non simpliciter de absolute, sed in causa regni: qua ex re soluitur quaestio osti-cies m alibi dicit, Non intres in iudiciu cum seruo tuo Do- Pal. r Pmine : tametsi enim sinquit omnia noueris, in hoc tamen confido quod hactenus in innocentia mea ingressus sum

in negotio regni: ὀc per INNOCENTIA M, longanimitatem ac patientiam suam intelligit: quippe qui multis iniuriis affectus est a Saule,& tamen iniuriam in eum nullam retulit, licet 'pius potuerit, queadmodum ex Regum historia perspicere licet. Verii enimuero ut praecedentia non ex pr siumptione animi, quin potius certitudine misericor- .diae Dei dicta intelligas, idcirco subnectitur, E T in Domino sperans, non infirmabor :non enim in homine inquit non in fortitudine sequacium confisus sum, sed in diuina

electione, qua me minimum inter fratres ad regni iura vocavit. Et sperans ait in Domino, ab hac sententia non de- eg x cidam, quinimmo inualescet semper magis ac confirmabitur haec mea opinio, ob summa spem quam in Deo habeo. Haec autem verba etiam ad inimicos diriguntur. Insuper Psalmus iste de homine & c H R I s T o testatur, & omnis Ecclesiae in cirRIs T o perfectae continet vocem. Et hiepetitione iudicij tantum sequestratio maloru qui fit in examine Domini, cognoscitur a bono merito decenter optari

Quapropter non est hic detestabilis arrogatia meritorum, sed iusta postulatio seruientis, ut sequestretur a pessimis, ne cum malis habeat portionem :&hoc facit ut a quibus moribus differt, ab his etiam aeterna electione separetur: atq; hic videns vir sanctus bonos cum malis, grana cum paleis permixta, ab his orat saltem in futuro seculo, loco diuidi, venon inter hordos sed inter oues sede habeat. Sequitur autu

557쪽

huiusce rei meritum, Qv ONIAM inquit In Innocentia

mea ingressus sum vias, scilicet vitae, inter peccatores innocenter transcurrendo, & propterea ego semper in Domino sperans, nusquam infirmabor, quemadmodum paleae ante ipsam ventilationem a vento superbiae rapiuntur .Et hic est vera innocentia, in Domini virtute omni tempore confidere, ne possit quenquam aliqua infirmitas peccatorum aggravare.Veruntamen subneait is iustus, Nequid occultorum delictorum me lateat & in me remaneat, Proba me Do mine Sc tenta me,&c.

Proba me Domine, oe tenta me, ure renes meos

cor meum. t si de Davide sermo est, non ut extollens χ hoe dicit, sed

veluti duo haec rogans atque obsecrans: P R Ο Β Α R I nimirum de praeteritis vitae suae actionibus, hoc est, examinari & exquiri earu ratione: & TANTAR I, hoc est experi- metum ab eo sumi in futurum, an ita se gesturus sit, ut olim gesserat. Atque sic rigorosum proponit examen sub similitudine examinandi argenti seu auri, tanquam aperte Domino dixisset, Scrutare subtilissimὶ me, & intima quaeque mea, & me inuenies mundum in causa adepti regni: neque enim ait ego aut regnum concupiui, aut in Saulem vel domum eius iniurias ullas retulit id patuit in morte Abner a

Ioab, metu proprij principatus & honoris ut dicit Ios Ilius occisi, cuius interitum animo quide grauissime do-uit David,tendens ad Deum dexteram,&coram omni populo clamans quod non fuisset in Abner interitu consentiens, nec suo mandato nec consilio fuisset extinctus,& maledicta ponens valde grauissima cotra illum qui Abner occiderat,&domum eius uniuersam: sepeliuitq; eum in He bron valde decenter,ostendens religionem circa vivos, Miristitiam circa defunctos. sicque cognouit omne vulgus Muniuersus Iliael in die illa quoniam non actum fuisset a re se ut occideretur Abner filius Ner. Tantundem patuit in morte Isboseth filii saul ex insidiis per Rechab & Bannaa occisi, quemadmodum scriptum est 2. Reg. ca. . Na quum

ad eum caput ipsius Is stinattulissent,pra fatique prodi-

558쪽

tores eommendarent semetipsos quasi deuotos & intersectores inimici imperij Dauidis, ille non sicut sperabat, eorum scelere delectatus est, sed testante Iosepho talia dixit: O pessimi viri, & virione repente suscepturi, nescitis quod Antiq.Iud ego intersectore Saul peremi, qui eius mihi corona aurea lib. I .ca. . deportauit, licet ille rogatus hoc secisset, ne Saule comprehenderent hostes:an certe mutatum me & nequaquam este huiusmodi credidistis 3 sed quasi laetarer cum malignis hominibus, & minus crederem pessimas actiones interfectorum proprij Domini, & necatium in suo lectulo virum iustum, qui nihil operatus est mali, & vos ipsos multa proui- , dentia & honore glorifieauit: isti enim Bannaa Se Rechab erant de genere Beniamin in priori ordine costituti. Quapropter illis quide dixit David, Nunc dabitis poenas, a me . vero excipietis supplicia, qui putastis me lubenter mortem illius habiturum. Non enim aliter gloriam meam foedare potuistis, quam me talia velle crederetis. Quum dixissetnaec, omni eos tormento puniri iussit: caput vero Isboseth in tumulo Abner, honore maximo sepeliuit: his igitur gestis. satis ostendit regius Uates quod iusta causam ageret iaassequutione regni Israel. Neq; tamen quu ipse Dauida Deo hic & probari & tutari super sua innocentia petit, hoc agit quasi Deus aliquid tale ignoret, cui omnia nuda & a- - .perta in oculis, sed id eo fine rogat, ut tandem ea sua inno- - ς0 4 centia in fasce regni omnjbus nota seret: quomodo sic ten- , tauit Deus Abraham in immolatione Isaae, ut sic illius obe- GςΠς' dientia omnibus palam esset. Tentat enim Deus ut erudiat, quan uis diabolus tentet ut seducat. & homo ut distat quod nescit. At si nunc etiam Ecclesiam loquentem in perfectis introducas, ipsa probari rogat ut se noscat & ab aliis cognoscatur probata, sicut Iob probatus est ut se cognosceret,&alij eum probatum cognoscerent: quemadmodum Iob r. 3 ita agnouerunt illi reges qui eum Visitauerunt. Neque per elatione dicit, TENTA me, sed hoc emendationis gratia fieri postulatur. Nam quando Deus perscrutatur & tentat,

facit nos peccatum nostrum cognoscere, interim corritens flagello filioru, ut spiritus saluus fiat: alioquin sinuit nos in hoc seculo aduersitate commoneat, frequenter

559쪽

Matth. s.

Rom. s.

pro neglecto relinquimus illud de quo satisfacere debet,

Perscrutandum tamen est cur hic petat Ecclesia se tentari, quum in Evangelica oratione sit positum, Et ne nos induacas in tetationem. Sed memineris duo esse, T clari de Induci in tentationem est enim Induci in tentationem, consentire in obiectum tentationis,& id semper malum esti secus aute Tentari : quin nonnunquam probe vir sanctus tentationem cum victoria appetit, seu potius victoriam tentationis de-0derat, quum talis tentatio hoc pacto sit occasio exercendet virtutis quemadmodum loquitur Paulus, Lubenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me viri' c ii R et S T I. Et propterea perpende aliud esse consentire in elicitionem motus tentationis, de in obiectum ipsiusmet motu .

Primum non est malum , si simul adsit certitudo probabilis& quam maxime firma victoriae: sicut testate Phil pho ita

quandoque a viro sorti hoc pacto assumeda est: nec tuc nos exponimus obruenti periculo peccati: quippe tunc dicitur obruens periculum peccati, quando passio insurgit inn bis tam vehemens,quod illam vincere excedit solitam hominum facultatem. Quauis enim tentatio sit ad malum inductiva, hoc tamen non est absolute, sed solum praesupposita infirmitate hominis:& idcirco quando probabiliter iudicamus de stabilitate & firmitate nostra, possumus hanc te-tationem cum victoria ut dictum est) dejderare. At sorte inquies)quisnam ille est qui ita recte credere potest ZCerte

persectus viator, qui cu Paulo hoc unu intonabit, Ouis nos separabit acharitate cra RisT 1ὶ tribulatio, an angustia EQ apropter nuc ipse orat, vo renes meos dc cor meum, Spiritum Sanctum adhibendo moderatorem, tum delectationum, tum cogitationum mearum, qui utraque exurens,'

me dignum tuo regno efficiat, praeseruet quoque ne aliquid turpe cogitem. aut aliquid mali me delectet. Videat ergo Christicola qualiter vir perfectus hoc in mundo tribulationes & tentationes optat, & pro his nullus amplius murmuret.Non timeo inquit consumi tribulatione vel tentatione, Qupniam misericordia tua ante oculos, Occ.

Quoniam

560쪽

IN PsALM VM XXV D, Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, O complacui in ueritate illa.

De Davide ad literam praesentia accipiendo, Non apposui inquit Domino) cor illis, qui prouident beati fieri in transitoriis, sed semper habui ob oculos gratiam tuam, qua sine meritis, meipsum per samuelem in Regem elegisti, dc i.Rem is de pastore ovium unxisti pastorem de Regem hominu. Sie Vetenim regnum sibi multo tempore esse mansuru,domumque claram ac famosissimam se habiturum sperauit: interim quoque dum aduersa accideriit, ita dispositus sum ait quia coram oculis meis misericordia illam tuam proposui, qua omnibus his praestas, qui patienti animo aduersa omnia sustinent. Quum autem de caeteris virtutibus suis tractare intendat, quas in progressu Psalmi ponit, prius sermone temperat, de Deo gratias agit, quod in reliquis virtutibus per illius veritatem profecerit. In lege enim tua reser0 polliciatus es eorum te miserturum esse qui tibi placuerunt: Misericordia igitur tua & veritas tua horum omnium bonorum mihi causa extiterunt. Et deinceps has virtutes suas commemorat. Si persectum insuper nunc loquetem introdu- eas, Ne illo igne tentationum inquit cosumar, non merita mea, sed misericordia tua, qua me ad talem vitam perdu- 2 xisti, semper ante oculos meos est: non solum enim quum

Iecte vivimus, verumetia ristudiose degamus.Dei miseri-eordia necessaria est: alioquin no diceret Apostolus de qui- Timo, busta, Ne sorte det illis Deus poenitentiam. Et ut Petrus resipisceret atque amare fleret praemisit Euangelista,& ait, I

Respexit eum Dominus. Proinde nunc ea causa est cur notimeat perfectus tentationii pericula: quippe dum semper meminit misericordiae Dei, neque potest illius aliquando obliuisci Dominus. Iugiter enim sibi subueniri facit, cui

collatum beneficiu ante oculos continuo assistit. Vnde etiadicit nunc Domino iustus, et o M P L A C v I in veritate

tua, videlicet probando quae probas, & reprobando quae reprobas. Per hoc autem apparet intonat) suod ego in Innocentia mea ingressus sum. Nam non sedi cum concilio

SEARCH

MENU NAVIGATION