Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

, .Reg. 162. Reg. 2. a. Reg. s.

sed istud est oleum & operam perderer quemadmodum nihil prodest aperire oculos, si sit quisquam in tenebris, seu nihil iuuat esse in luce, si undique clausi sunt oculi.

Dominus illuminatio mea salus mea quem

timebo

Hieronymus ad veritatem Hebraicam pro titulo duntaxat, hoc vocabulum ponit David. Quidam tame pr ponuetiteram Lamech ad designandum quod ipsum vocabulum sit dativi easus. Ex quibus omnib' fatis costat David autho- rem esse huius Psalmi . sed nonnulli & plures interpretes ita hoc in loco iuxta Graecos auctores titulum legunt, Psalmus ipsi Dauid antequa liniretur. At ter linitu seu unctum sutia selegimus ad regnum beatum David: Primo ὰ samuele in Bethlehem ι deinde a Tribu Iuda post mortem Saul in Hebron: & tertio ab omnibusTribubus post mortem Isboseth.

Quaeres autem cui potissimum hic Psalmus conueniat un

ctioni Beatus Hieronymus existimat de istis tribus unctionibus ad media istum pertinere Psalmum, quasi praesens titulus quadret tempori, quo David erat rex Iuda in Hebron.& inter ipsum & domum Saulis fuit longa concertatio, septem scilicet annorum. solet quippe homo in potatatu positus, recordari quid egerit quando pauper esset. Sic igitur

nunc Dauidi haec verba conueniunt, Do Mi Nus illumi

natio mea & salus mea. Mortuo siquidem Saule ut halet et. Regum cap.2. ex reuelatione Domini ascendit ipse in Hebron, veneruntq; viri Iuda & unxerui eu, ut regnaret super domu Iuda. David igitur ex perceptis multis diuinis beneficiis, iam non timens ab homine, sed expectans beneficiorucumulum,petit a Deo quiescere in domo Dei, qu rere facie nosseque vias eius,& non tradi in desyderium inimicorum suorum, atque inter aduersa seculi unum sibi testatur esse suffugium , quod licet perieulis corporalibus iactaretur, ipse semper interim in domo Domini firmissima deuotione metis, habitaret. In hoc autem Laconismo,s A Lus mea .cuu-

572쪽

cta concludit,& valetudinem corporis,& animae sospitate. Itaque iam unctus refert quae cogitatio eius fuerit priusquaIiniretur: hoc ordine quan qui diceret, si priusquam uncius i. Reg. t essem, septem fratres mei magni viri ab unctione recusati sunt, & mei curam Deus gessit,ut paruum & pusillum eligeret & vngeret, nunc ipso illuminante mihi,& fugante a me tenebras, ego quem timebo Saepiuscule in Sacris pericula& calamitates appellantur Tenebrae. Itaq; Dominum m rorum depulsorem rite vocat illuminationem suam, a quo etiam mors illustratur, ut possit aspicere pulchritudine virtutis 3c pietatis: quarum gradibus ascenditur in caelum: ne que quis unquam ullis tenebris obtegi sermidat, quem Dominus illuminat semper & saluat. Potes insuper huc Psalmum accipere tanquam tyro CHRIsTI loquatur. sicut enim David post primam in domo Patris unctionem iasgnu regni factam hostes habuit, antequam in Hebron in

Regem ungeretur secundo, nec cofirmatus est in regno nisi prius Saule mortuo. sic fidelis quisque post primam uncti- r. Reg 3 Conem Baptismi, quando accipit pignus spiritus, habet ho- I. Reg. 2.stes antequam secundo ungatur, scilicet post hanc vitam, quando immortalitatem & impassibilitatem consequitur:&nunquam confirmabitur in regno, nisi diabolo penitus superato. Vox ergo fidelis inuncti, optantis ut secundam hae Unctionem consequatur , qui se ad omnipotentem ita pertinere declarat, ut & eum illuminet lumine videlicet naturae ad cognitionem agendorum, superaddens lumen grati , ad cognitionem sperandorum. Sicut enim oculi corporis nostri illuminantur ab alia tu ce, sic & oculi cordis nostria virtute fidei, hoc est a cHRIs T o illustrantur. Unde dictum est Ioannis cap. i, Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quia vero per interrogationem subnectit Propheta, E M timebo ZIdem signiheatae si fidelis diceret, Ad omnipotetem usque adeo pertineo ut& illuminet me,&fatuet me,&propterea non timebo aliquem praeter ipsum : quid enim praeter Deum anima timeat, in qua ipse habitatisequitur, Dominus.

573쪽

Dominus pretector uri meae,a quo trepidabo'

Dauid de seipso loquens, intonat, A nullo timebo, a nullo pavebo, Deo duce, salute dc sortitudine mea. Quem enim formidare is debet quem protegit Deus Fit autem repetitio, tum ad insinuandum firmitatem securitatis, tum ut al- tera ex praeteritoru, altera ex futurorum periculoria ratione Aleatur. Sed quid sit Protegere, hac analogia intelligemus: Solent certe qui in bello alicui periclitanti ope ferre volui, . clypeum attollere ante eu quem defendunt, quo ictus& ia- cula ab eo undiq; auertant,& hoc pacto protegere quis alia dicitur. Potest etia hic esse vox fidelis magnificantis quod . Deus sit protector vitae eius, scilicet gratiae, quae dicitur vita fideliu,licut vitε naturae dicitur brutoru, culpsdsmonu,gloi rit Angeloru. Si enim De illuminat viatore ut recta videat, si sanat, ut recte quet viderit,opere compleat:deinde si protegit ne tentatus cadat, quid restat quod sermidare debeat . - Et hoc praesens elogium imprimis dixerui sancti martyres, . a. t . quando venerunt de tribulatione magna,&lauerunt stola, stas ac dealbaveruleas in sanguine Agni, Apoca. cap. p. NaDomino protectore, ij qui erant eius,in tribulationibus in- signius atque splendidius veluti aurum in camino ignis fulserunt:&quanuis uniuersa Ecclesia sanguine CHRis Trinundata sit ab omni delicto, multo magis isti mundati at- . que candidati sunt, qui adeo communicauerunt in languine CHRisTI , ut suum quoque sanguinem funderent pro

ca R To: dcvere ex magna tribulatione venerunt cu

ius videlicet tribulationis causa vel initium,suit originale peccatum. Sed martyriu in eis quemadmodum scribit Augustinus deEcclesiasticis dogmatibus, ea. tota baptismi sacramenta complet: Baptizandus confitetur fidem sua coram sacerdote, & interrogatus respondet: hoc & martyr ram persequutore facit, qui & confitetur fidem suam,& interrogatus respondet: Ille post confessionem vel aspergitur aqua, vel intingitur: & nic vel aspergitur sanguine ,vel contingitur igne: Ille manus impositione Pontificis, accipit spiritum sanctum: hie habitaculum efficitur Spiritus Matth. io Sancti, dum non est ipse qui loquitur, sed Spiritus Patris qui Ἀ-

574쪽

qui loquitur in illo: Ille eommunicat Eucharistiae in eom- Lue. 1i

memorationem mortis Domini: hic in CHRIs To com- Rom. c.' moritur Ille confitetur se mundi actibus renutiaturum: hie ipsi renuntiat vitae:Illi peccata omnia dimittuntur, inhoe extingusitur. At ita in e H R i s T o obfirmatus fidelis, nuoties & quado non trepidet subiungit, Dum appropiant, Jcc.

Dum appropiantsuper me nocentes ut edant cur

nes meas. Intelligitur praesens versiculus ad literam de exercitu IGboseth duce Abner, contra Dauidem congregato, de quo I. Regum, cap. 2, Nam egressi sunt quasi ad deuorandum Da uidem, utpote undecim Tribus cotra unam ,& tame ipsi Dacti sunt, seu impegerut 3c ceciderunt: impegerunt quidem in Ioab obuiantem eis,& ceciderut fugato eorum exercitur. Nam servi David percusserunt de Beniamin,& de viris qui erant cir Abner, trecentos sexaginta, qui & mortui sunt ut habet secra Regu historia: Porro de pueris Dauid tantu de--Reg- ι- fuerut decem & noue viri, excepto Asaliete. Si autem n etiam fidelem loqui intelligas: en hkipse fatetur, ut nonnunqua Dominus relinquat tyrannis corpora sanctorum ad Iersequendu, sed semper interim habet sancti co solationem Domino, prout in Matthaeo scribitur, Nolite timere eos Matth. i. qui occidunt corpus,anima aute non possunt occidere. Proinde iam in fide stabilitus tyro Christi, acclamat, seu iat tyranni persequendo, nihil in me moritur nisi mortale: restae mihi aliquid quo persequutor peruenire no possit, ubi habitat Deus meus. Quem timeat anima mea, quam inhabitae Dominus 3quem timebit caro mea,quii corruptibile hoc induerit incorruptione 3 Vultis nosse inquit quia carnes illi manducant qui nos persequuntur, nec ipsi autem carni nostrae metuendum est: semiuatur corpus animale, surget coris Ibidem pus spiritale. Protegitur Imperator ab armatis,& no timet: protegitur a mortalibus mortalis,& securus est: quando erio protegitur mortalis ab im mortali,cur timebit aut trepiabit Non est timenda mors corporis, qui mori non possumus sine nutu Dei, quod in minorib' liquet. Non e duo passeres esse vaeneunt, & unus e x illis non cadet super terram i

575쪽

. sne Patre vestro ait I a s v s Matthaei cap. I o. 8c est sensus, Parva animalia & vilia absque Deo authore non decidunt,& in omnibus est prouidentia, & quae in his peritura sunt, sine Dei voluntate non pereunt: nos homines, qui aeterni esse debemus, nusquam existimemus quod absque Dei prouidentia vivamus aut cadamus. Iste sensus & alio loco Eua- Matth. c. geli j dictus est, Respicite volatilia caeli, quoniam non serui, neque metunt, neque congregant in horrea,& Pater vester caelestis pascit illa: nonne vos pluris estis illis lac deinceps, Considerate lilia agri quomodo crescunt,& reliqua. ΛΠ.- me ergo ista, quicunque es vel esse cupis discipulus crucis Saluatoris, atque protinus inser, Qui tribulant,&c.

Qui tribulant me inimici mei, si infirmati sunt

ceciderunt.

Summa cum admiratione annuntiat Propheta collata sibi a Deo beneficia. Dum appropinquaret mihi inquit inimies illi qui multas ad hoc inlidias aduersum me disposuerunt ut

Ru e admodu ederent carnes meas, ipsi potius IN FI RΜ Α-T I sunt, no valentes in aliqua re mihi issionem inferre: E T ceciderunt, hoc est deciderunt a concepta spe, non cons

x. Reg. 2. quuti quod optabant, quales fuerunt Abner & Isboseth in illa concertatione contra Ioab, de qua praecedenti versiculo. Insuper praesentia ad constantem CHRIsTr pugilem referendo, versus iste pendet de superiore sententia: probatio est enim quomodo nullum in defendenda Domini causa timere debeat. Nihil ergo nisi Deum timeamus, Mquomodocunque alius fremat vel superbiat contra nos, nocuremus. saeuire potest, potest maleaicere, potest calumniari, potest falsis opprobriis agitare, postremo potest corpus non selum perimere, verum etiam dilaniare. Et quid faciet Psal. ss Ecce enim Deus adiuuat nos, Dominus susceptor est animet nostrae. Quid si mudus intersector est corporis quado Deus susceptor est animae,& restitutor corporis, quid nobis deerit si membra laceret inimicus, quando capillox dinumerat Natth. Io Deus Exhortans athletas suos c Mosae v s ne ab inimicis persequutoribus aliquid sermidarent. Capilli inquit Ibidem capitis vestri numerati sunt. Cur timebimur ergo damna

576쪽

membrorum, quado securitatem accipimus de numero capillorum 3 Quamobrem omnium quidem Christianorum, Se imprimis Martyrum vox est, si Deus pro nobis, quis co- Rom. 8 tra nos 3 Obruebantur opprobriis falsis, poenas incredibiles adinveniebat ingeniosa crudelitas: duris carceribus includebantur: ungulis latera lacerabatur: serro perimebantur : semper tamen hoc unum dicebant, Si Deus pro nobis, Ibidem ruis contra nos neque eos terruit fremitus mundi, quibusonatus est artifex orbis. Itaque quanta fiducia debeat esse

in illo qui talia dicit, subnectit David, si consistant, &c.

si consi unt aduersum me castra, non timebit

cor meum. Hoc dicit David ut intelligas totam fiduciam eius esse in

Deo ex experientia gestorum. Per C As TR A autem Hebraei exercitum intelligunt. Adeo inquit mirum in moduliberatus sum, ut deinceps ne uniuersas quidem atque inte ras hostium copias pertimescam, nedum insidias. Ad Delem vero etiam ista coaptando, salutari probatione com- pleta, ipse laetus exultat,decora emphasim, id est exaggerationem faciens, ut si aduersus eorum castrorum contradicentium & aduersantium coeat multitudo, propterea stabilitas mentis eius non debeat commoueri' quin nunc tantu-dem est ac si diceret, si impiorii exercitus, si vitioru impetus, si daemonu coetus collectis viribus omnibus atque acie ordinata cosurgat, nihil mens mea trepidat, quam Deus Scilluminando & sanando & protegendo confirmat. Domi- 1liere. 1ο.nus enim bellator sortis, ipse pro me pugnabit. Castra mu- nita sunt, sed quid munitius Deo 3 Hac eande sententia ap- . probat Paulus ita ad Romanos cap. 8. loques, Certus suin quia neque mors, neq; Vita, neque angeli, neq, principatus, neque virtutes, neq; instantia, neque futura, neq; sortitudo, neque altitudo, neq; profundu, neque creatura aliqua poterit nos separare acharitate Dei, que est in o M R is T o t E s V Domino nostro. Ercertitudinem accipit pugil e M R i s r i ex promissione eius dicetis, No te desera, liebr. 1 snon te derelinqua: atq; ut verbis Pauli utar quum C H R I- Rom. g. a T v s i a s v s is sit qui mortuus est, immo qui & resur

577쪽

rexit, qui est ad dextera Dei, qui etia interpellat pro nobis: quis ergo separabit nos acharitate Christi tanqua intulisset, Post tanta & hraeclara benefici i vel promissa, quae poterit tam grauis esse pressura, quae nos a Redeptoris charitate diuellat &propterea omne pene creaturam nominauit Rom. 8. Paulus, nec fuit his contentus nisi addiderit, Vtetia si sit alia creatura nec ipsa valeat separare a charitate Dei, quae est in CHRis To I Esu Domino nostro. Nam Deus charitate sua in Christo nobis ostendit, que pro nobis tradidit. Sed Deu diligit in cΗR1s T o, cuius dilectio consistit in Ioan. I . custodia mandatorii, sicut ipse ait, Si diligitis me, mandata mea seruate. Necnon imitatione amoris sui, in fraterna charitate costituit,dicens, In hoc cognoscent omnes quia di- Ioan .r3. scipuli mei estis, si dilexeritis inuicem: Et Ioannes ait, si I. Ioan . . fratrem quem vides,no diligis, Deum que non vides quomodo potes diligere ZVerum enim uero post haec item David suam in Domino fiduciam aperit dices, si exurgat,&c.

2. Reg. s.

si exurgat aduersum me praelium, in hoc erasperabo.

En Regius Vates hic sorte meminit etia illius victoriae. quam consulto Domino habuit cotra Philistaeos, de qua z. Regum cap. s. quos diuisit Dominus cora eo, sicut diuidu-tur aquae, & propterea vocatu est nome loci illius Baalpharasim: nisi sorte quis obiiciat hanc victoria fuisse postquam David unctus est Rex super uniuersas Tribus Israel. Quare iam ab hac domini Lirani sentetia recededit. Sedundecunq; res sese habeat, nuc addit David, i N hoc scilicet,co de meo, ego sperabo, quod videlicet amplius no timet,ob fiducia qua in diuino posuit auxilio. Quida tame dicut ib- intelligi debere, ut sit sensus, In hac scilicet spe qua in Deo habeo. Na quod hic dicitur in hoc necessario referendum videtur, vel ad ipsam spe, ut dictu est vel ad cor, no aute ad praeliti, quu in Graeca lectione ut annotat Euthymius tam pronome Hoc quam dictio Cor foemineae voces sint: dictio aute Praeliu masculino varietur articulo, unde colungi ea minime consentaneu est. Praeterea nunc vides qua

liter fidelis iam loquitur,explicas quantu in diuino co fidat auxilio,

578쪽

Iuxilio. Potuerant castra consistere & in praeliu non descendere, sed nuc ipsum saeuu certa me adiicit, ut nihil eoru metuere videatur, quae terribilia putat homines. s rexurgat,

id est si subita inquit)in me concertatio, quasi ferues procella prosiliat,& si moueatur aduersum me pugnae, co fides sum φ possit Do qui est spes mea iniqua tela in inimicoruora detorquere. Quid mihi facit bellu Zpotest mihi auferre spem mea 3potest mihi auferre quod dat omnipotens sicut no vincitur qui dat, sic no aufertur quod dat. Ergo quia nobis nemo potest auferre quod dat Deus, nisi primu ille vo-Iuerit nihil timeam' praeter eu. Quicquid aliud fremuerit, quicquid aliud superbierit aduersus nos, no timeat cor no

Vnam petij i Domino,hanc requiram,ut inbubserem in domo Domini,omnibus diebus uita meae.

Nunc ostenditur deuotus aflectus Dauidis ad domu Domini, insinuando quod tant persectionis erat, ut non tanti faceret adeptionem regni, quanti aestimabat assequutione voti sui erga domum Domini. Postquam inquit) liberatus sum, petitionem unam petij a Domino: ita enim subintelligendii est. Tantis ergo ait)ego beneficiis affectus a Deo, tam propitium & salutare numen expertus, unum quςrO, Vnum votis omnibus expeto, ut pace parta conquiescam in sanctissimo templo Dei mei, & canendis eius laudibus rebusque diuinis contemplandis reliquam vitam consumam. Et ad literam statim adimplere conatus est hoc David, sta- 2. Reg. 7tuens domum suam iuxta domum Domini, exemplo Moysi, ducis populi, cui ordinatum est a Deo ut habitaret iuxta ostium domus Domini, quemadmodum scriptum est Numer. 3, Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, id est Moyses & Aaron, cum filiis suis, habetes custodiam Sanctuari j in medio filiorum Israel. Rursus vero stylum ad pugilem CH Rrs Ta conuertendo, hoc in loco annotat Hieronymus qualiter quidam putat hic unam charitatem, siue gratiam aut certe unam petitionem dici quum aliat)verbum Hebraeum absolute unum neutrali genere sonet,

que propterea sit legendum, Vnum petij a Domino, hoc

579쪽

168 EXPOSITIO

requiram, videlicet ut quadiu in hac vita sum , nul lar adu erasitates me excludant denumero eorum qui unitate dcveritatem Dominicae fidei per orbem terram tenent. Sed vide quod non paruo tempore, quin omnibus diebus vitae suae petit habitare in domo Domini. Do Mus aute Domini, suturam requiem designat: sicut Tabernaculu quod peregrinantium & militantium est hanc militantem Eeclesiam significat. Petit ergo ut qui nunc ad tempus ti bitae . in tabernaculo,randem tuto habitet in domo Domini non Qx Ι manu sed aeterna in c lis. Quomodo ergo metuat,cui ruc omnis vita securaestio una dulcis & tuta domus, quan δι' Isi' donos excipies quado nos de te satiabist Et quare ita optet, fidelis, addidit Psalmographus dicens, Vt videam,&e.

Vt uideam voluntatem Domini, visitem templum erus.

Iam petit Regius Propheta arcanorum Dei fieri particeps, quς nouerat in templo sepiuscule reuelari, unde Pro- Exo. o. phetae Latino vocabulo Videntes nominati sunt, ut patet dc Num. I Regum cap. 9. Et Arca, nuncupata est Arca testimonij. quum responsa Dei, &quaedam humanis sensibus darentur signa ex illius Arcae loco sicuti scriptum est I. Regii 3. de Samuele dormiente in ambitu templi,ubi erat haec Arca Dei, cui facta est reuelatio desertionis domus Heli: & consimili ratione, tempore peregrinationis in heremo, Tabernaculum quod portabant sacerdotes, in quo custodiebantur & Arca & Lex, appellatum est Tabernaculu testimonij tneque tantu ex illius Arcae loco plures voces formatae sunt, sed & plura magni testimoni j miracula reddita. Nam dum cum terram promissionis intrantibus, eadem Arca transiret Iosep 3- Iordanem, fluuius ex parte superiore subsistens& ex infe riore decurres, & ipsi & populo siccum praebuit transeundi locum. Deinde muri ciuitatis, quae prima hostilis occurrit, Iosue c. more Gentium Deos plurimos colens, septies eadem Arca Circumacta, repente ceciderut,nulla manu oppugnati, nullo ariete percuss. Post hoc etiam quum iam in terra promissionis essent filij Israel,& eadem Arca propter eoru peccata fuisset ab hostibys capta, hi qui eam coeperant, in rem

plo Dei

580쪽

plo Dei sui quem colebant, honorifice eoi locarunt, abeun- 2. Reg. s tόsque recluserunt, sed aperto postero die simulachrum euisupplicabant inuenerui collapsum, deformiterquo confractum, deinde ipsi prodigiis acti deformitisque puniti, Arcadiuini testimonij populo a quo coeperat, reddiderui. Quid L. Reg. c. mitu igitur si nunc David in hac Arca,de diuina voluntate edoceri speret, petatque propterea visitare temptu sanctum Domini, in quo huiusmodi Arca custodiebatur Sed Augustinus hoe in loco legit, Vt cotemplet delectatione Domini & protegat a templo eius:quasi vir fidelis dicat, Hac de causa in domo Domini habitationem habere desedero, ut delectatione afficiar cotem plido ea quibus ipse Dominus delectatur: praeterea etia illic semper adesse cupio, ut perspicia nuquid forte aliquod ossiciu aut eoru aliquid quae ad druinum cultu debentur, omissum aut neglectu sit. Adeo quippe Deum amat,& vult finita nocte sua , haerere in luce Dei. Iam videamus ergo quaeso si nos delectant bona ista quae appellantur bona, quae non per se bona, sed mutabilia sunt: consideremus qualis erit conleplatio incommutabilis boni aeterni, semper eode modo manentis: curramus ad hoc tantu bonu assequedu. Idcirco aute ait miles ciet RisTI

fideter peto 3c spero illuc peruenire, Quonia ab stodit,&c.

Quoniam a condit me in tabernaculi suo, in die maloru protexit me in abscondito tabernaculi sui.

Nunc allegoria est quae significat praesente tutelam Dei: quae quide allegoria ducta est ab historia Moysi, qui tutus fuit ab impetu populi, quusugisset in tabernaculum Dei.& Num. I s. ut inquit glossa interlinealis Numer. et )tuc maiestas Domini texit eum in nubibus caeli. Itaq; sperauit David quod scut Moyses in die periculi, quit populus contra ipsum de Aaron insurgebat. absconditus est in tabernaculo Domini, Altissimo mittete nube cooperiente tabernaculii: ita sic vel aliter ipse ex gratia Domus Dei protegendus esset. Hic insuper David protectione Domini TABERNACULUM appellauit, quia ipsum fugiente ad Deu in periculis, diuina protectio tabernaculi cuiusda instar hospitio quodamo do suscepit, ac susceptu seruauit. Quapropter addit, PRO

N. iij.

SEARCH

MENU NAVIGATION