Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

561쪽

Non sedi cum concilio uanitatis, cum iniqua

gerentibus non introibo.

. Reg I. Nunc Ioab & Abisai cocilium vanitatis, atque viri falsitatis & latentes appellantur in occisione Abner. Ostendie quoque David qualiter his qui ad nugas aut ad intempestiuos sermones conueniebant, aut ad fabulosa eloquia, nunquam adhaesit: similiter nec his qui mutuo inter se, aut qui aduersus Saulem insidias disposuerunt.Verisimile enim est tentatum si enumero eum suisse ab aliquibus de coniuratione. Sed memineris quod modo utitur David vocabu- Iis spectantibus ad consultandum, ut intelligas non esse co- sensu aut consilio eius quomodolibet factu illud homicidiu Abner, seu quasi faciens ad assequutione regni. Vtitur autepraeterito ad excusatione, futuro vero, ad perpetua detest tione. De perfecto insuper nostro in Ecclesia perfecte vivente, iteru sermone faciendo, nunqua is consentit siue sedet cum concilio vanitatis, hoc est eoru qui de terrenis tantum cogitant, ac solu curant sua nomina in cineribus,& cito perituris hominu memoriis scribi: quinimmo dicit Seiugiter sentit, quia extinctus puluis erit corpus situm, sem- , pes que memoria nouissimorsi, lubrica mundi pericula il- Iob, 4 laesus transit, atque exemplo Iob perseuerater ait, Meipsum reprehendo,& ago poenitentiam in fauilla &cinere: horuenim recordatio, cinis ille est eaccae immolatae, id est ea nis mortificat que vir mundus colligere iubetur,& in Io- comudistino reponere, Numer. is. De quo Apostolus ad Hebraeos cap. 9, Cinis vitulae aspersius, inquinatos anctificat ad emundatione carnis. Porro contubernium iniquoruomni tempore vitat,& cu his no ponit abscondita conscientia sua. Non enim vanae loquacitati vacat, aut iniquo operi desudat, sed eoru excaecatione vitat, qui ideo ambulant ut caeci, quia Domino peccauerui, Sophoniae cap. I. Miruautem ait seneca quomodo omne peccatum caecutire facit: nemo se auaru esse intelligit, nemo cupidurcaeci duce quaerunt, nos frequeter sine duce erramus dc dicimus, Non ego

mbitiosus sum, sed urbs magnas exigit expensas: non est meum vitium quod iracundus sum, quia nondum constitui

562쪽

eertum genus vitae, adolescetia facit. Sed proh dolor quid nos decipimus non est extrinsecu malum nostiu, intra nos est, in visceribus sedet,& ideo dissicile ad sanitate peruenimus, quia nos aegrotare nescim': haec fuit caecitas Episcopi Laodiceae, cui dicitur Apocaly. cap. 3, Dicis quia diues sum& locuples, de nullius egeo, & n 6 scis quia tu es miser & miserabilis, pauper, caecus, & nud' Verulame quia no satis est talia vitasse, adhuc nue addit perfectus, Odivi ecclesia,&e.

Odivi ecclesiam malignantium, oe cum impiis non sedebo.

Per Ece L IAM malignantium, hoe in loco Intellia e congregationem & conuentum prauoru omniu: Ecclea siquide atque Synagoga, Graeca nomina sunt, & una ea demque rem significat: Latine videlicet Couentu plurimorum adinvice. Prauos vero nuc quoscuque, MALIGNITATIs nomine coprehendit Psalmographus. IMPIrauis modo appellatur duo principes latronu, Banaa & Rechab, qui interfecerunt Regem Isboseth,&attulerut caput eius ad Davide in Hebron, ut patet 2. Regu cap. q. Minus autem dicit ipse Rex,quam fecerit: quia non solum no admisit eos ad gratiam tessionis, sed iussit eos occidi ut nune nunc dictum est. Porro de perfectis in Ecclesia loquedo, non sufficit eis malum vitasse consilium, nisi & congregationem oderint subdolorum:qui ut scribitur Prouerbiorucap. 1. relinquunt iter rectum, & ambulant pervias tenebrosas, qui laetantur quum malefecerint, &exultant in re-b' pessimis.Vbi pulchre Itineri recto,Via tenebrosa opponitur, quia nimirum iter rectae actionis in luce peragitur, atque ad lucis supernae gaudia ducit: at sicut Dominus ait Ioam omnis qui male agit, odit lucem, & non venit ad lucem, ut non arguantur eius opera: & talis finem exterioribus sortietur in tenebris. o B I v M autem , Ic diuisione signiscat, sicut est in amore collegium. Sed ab iis omnibus fanctus in Ecclesia qua nuis non corpore, tamen vita & moribus separatur, neque pactum cum impiis init. Verum cum quibus amicitia iungatur, satim sequitur, Lavabo, S c. - - M. hi

563쪽

Lavabo inter innocentes motu meatim circύ- dabo altare tuum Domine.

Antiqui quando contestari volebant se alicuius sceleris esse innoxios, coram multitudine manus lauabant:ut scili cet ex illa manuum munditia, animae puritatem significa-NQtiij. rent:quemadmodu fecisse legimus Pilatum in o M R i s τ tnece. Ait igitur Propheta, Ego una cu aliis innocetibus viris lavabo manus meas, contestans me omniu scelerum qu et dicta sunt, innocentem esse, atque manifestabo toti populo opera mea esse munda, queadmodu ita testatur lauans palamanus suas in signu innocutiae. siue ut nonnullis placet quia Hebraei carent optativo, de loco eius utuntur futuro indicativi, nunc potest esse vox optantis, quasi Dauid i attide*deret sibi eam opem munditia, quae supra scripta est, atque Domino dicat, Vtina ego ita custodia corpus & cor meum ab omni sorde & spurcitia, ut mundus & innocens possim introire ad altare tuu, atque dignas & acceptas tibi preces ac orationes offerre. M A N v s quide doctoru sentetia) in sacris opera designat. Sed tantude etia intellige nunc postularia viro perfecto in Ecclesia, qui caput suum C H R I s T v M sequitur, qui terrena despicit,&caelestiaco cupiscit, de cuius conuersatio in caelis est. Vere enim inter innocentes lauat manus suas quiQue, quado facta propria

.. . . studio bon conuersationis emundat. Memineris aute qua-

nox '' Iuer Propitiatoriu quide interius erat apud Hebraeos, Altare vero extra velit. Hoc aute altare, ob innocentia suam, Propheta hostiarum ae ministrorum multitudine circundaturum se praedicit. Et vir perfectus nunc eam animi munditia sibi efflagitat, qui decet ministros altaris CHRIsTI: quibus praecipitur Esais cap. set, Mundamini qui fertis vasa Domini:&Leuitici cap. 1r, talia eis mandantur, Homo de semine Aaron qui habuerit macula, no offerat panes cora Domino, nec accedat ad ministerium eius. Quibus verbis inquit Augustinus) iam ablata est omnis dubitatio: nullus nisi mundus sancta tractet, nemo summorum vel secundorum sacerdotum debuit ad sancta accedere, si immundus erat.Insuper unusquisque sanctus Altare Domini in se habet, quod

564쪽

bet, quod est fides, ubi vota Deo offeruntur, ubi preres sunduntur. Quippe extra fidem non est locus veri sacrifieij de hoc ipsum altare circundat charitatis operibus. Nam velaquit Paulus t. ad Corinth. 13 si habuero omnem fidem

ita ut montes transsieram, cliaritatem autem non habuero,

nihil sum. atque dicit Iacobus, Fides sine operibus mortua Dcob. t est Charitas certe, haec est vestis qua induti conuiuae securi discumbunt: hac veste pellitur frigqs, quo frigebat Peia Ioan. Ir.'trus calefaciens se ad prunas Caipht: haec sola est quae diuidit inter filios regni & perditionis. Sed idcirco vir sanctiis expostulat sic adornari altare suum, fidem videlicet sua, utpote ait Vt audiam,&c.

Vt audiam uocem laudis tuae, enarrem unia versa mirabilia tua.

ordo hie est praeposterus: nam prius est enarrare mi rabit iaDei, deinde fit quod audiatur vox laudis, aded ut vocem canentium 3c lanantium de praestitis tantis bonis, Gaudiamus. sed quomodociique nunc ordo sese habeat, iam solum Dauid ia repromittit quod tandem praestitit, puta cultum quem ordinauit in domo Domini ad testificandum

rectitudinem animi sui:de quo r. Paralipo .cap. I s. 3c. Is . quando constituit coram arca Domini,de Levitis, qui ministrarent& recordarentur operum eius, & glorificarent atrue laudaret Dominu Deu Israel, Asaph principe, Ic secunuabeo Zacharia. Inter enim filios Levi testate Origene Numerorum, 4, quida dicti sunt Gersonitae, quoru partes erant deserre arcam Domini, Sc ea quae pertinebant ad tabernaculum testimonii, ut pelles δἰ vestimenta. Filii vero Merari deserebant columnas tabernaculi, dc bases 3e seras, unde dicitur, Vt probetur virtus Merari: atque simplicium Levitarum aliqui excubabat ad atrium templi, ne non praeparabant hostias quas sacerdotes offerrent: alij, vedictu est, deferebat vasa Sc ea quae ad temptu Domini faciebant, reliqui erant cantores, inter quos praecipui fuerunt Eman. Asaph, de Etham, ut habet historia Regum. Itaque h. ara. rs

nunc Dauid postulat digne de deuote possit audire laudem Domini, dc enarret uniuersa magoalia quae gessit, tum in M. iij.

565쪽

Exo. I. M AEgypto eontra pharaonem, tum alibi, siue liberando Gῆ. Iium Isai de manibus omnium inimicorum suom, siue recensendo admiranda omnia quae ab initio mundi Deus operatus est . Persectus etiam nunc petit intellisere quomodo digne Dominum laudare possit, ut quum aidicerit,exponat caeteris uniuersa mirabilia haec , qualiter videlicet pro

cunctis c H R I s T V s mortuus est dc resurrexit, de quum Deus esset, mori voluit ut nos a morte liberaret. Sed fatis

ille nouit quomodo laudandus sit Deus, qui quicquid boni facit, a Deo esse putat,& quod malum agit, a seipla esse, noa Deo, agnoscit. Interim vero persectus hie etiam docet alios Deu laudare,quia inquit O Domine, dilexi decorem

domus tua , dcc.

Domine,Alexi decorem domus licum habitationis gloriae tua.

Nunc Dauid naeo RE M domus, ordinem illum admirabilem Mo aici appellat tabernaculi: nondum enim templum constructum erat, quin immo ait &Ipsum locu amaui in quo tabernaculu gloriae tuae fixum est. Lo CVs autehabitationis gloriae Dei vocabatur sanctum sanctorum, in quo erat arca testamenti & Propitiatorium quod erat quasi sedes Dei, ut patet Exod .cap.2s.Inde clarissime lucet Davide dilexisse locum in quo ponendum erat tabernaculum Gene. 18. bonoris Dei, in quo honorabatur Deus qui Bethel appellatus est a Patriarcha Iacob & propterea Dauidem transtui. Reg. c. liae arcam Domini in Sion, nescius adhuc in qua parte motis erat Bethel, unde de meruit diuina reuelatione cognoscere illum locum, i .Paralipo. cap. 22. & 2. Paralipo, ca. 3.

quem quidem locum ita adamavit, ut postea in eo ditissimutemplum, mensam, lucernas, thuribula, scyphos, mortariola, de caetera ex auro fabrefacta Domino dicare studue-3. Reg. rit. sed Dominus hoc ardentissimum Regis desyderium ad tempus salomonis retardavit, qui hanc tam magnificam domum Domino aedificauit, atque Patriduntaxata Spiritu sancto cocessum est, ut impeias ad hoc tam celebre aedi-r. Para. G. Mium necessarias Filio praeparauerit. Quid mirum igitur si adhuc nostro seculo multi aedificant templa, vestiunt pa- rieus

566쪽

rietes marmorum crustis: columnarum moles aduehunt,' earumque deaurant capita, marmora nitent in templis, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur. Nonne hoc est Iudaeorum supercilium redolere 3 Absit. Sed melius est hoc facere quam repositis opibus incubare. Nam liuid & pium cultum testatur fidelium, atque non parum excitat, & ad honoratiorem diuini nominis celebritatem inultum conducit. Omitto quod talia templorum & altarium decoramenta, symbola sunt & significatiua spiritualis ornatus virtutum, quibus decoratus esse debet homo interior, ad exhibedum Deo debitum obsequium. Quapropter etiam modo vir perfectus in Eccleua, Domino dicit, iPulchram effeci mentem meam, ut esset tibi commoratio digna in qua habitas glorifices me gloria tua. Et Decorem domus sic appellat non solum pulchritudinem parietum aut mysteriorum pretiosissimos apparatus, sed ipsorum actuum beatissimam qualitatem, quibus cucta gaudet Ecclesia, puta in Psalmorum iubilatione, in precum sanctitate, in Christiani populi pia religione. Dicendo autem HABITA Tro Nis locu , humani pectoris significauit arcanu, mirabiliter subiungens, G LoR I AE tuae: nam ubicuq; habitat Dominus, gloria est: gloriosum siquidem efficit quicquid inhabitare dignatur, & ab hospitis merito crescit hospitij magnitudo. Sed quia electus quisque, quantuncunque stet, semperta me timet ne cadat: idcirco vir perfectus misericordem Deum humiliter deprecatur,vociferans, Ne perdas cum impiis,&c.

Ne perdas cum impiis Deus,animam meam, cum uiris sanguinum uitam meam.

Comprimis declarat David quantu refugerit impiorum& homicidarum contubernium. Simul etiam hoc in loco vir perfectus iuste rogat ne cum impiis anima eius pereat in suturo iudicio, apud quos nunc vitam agit. Istos nanque impios ob maxima eoru scelera, perditio summa coprehesura est, quib'dictur' est Domin quod scribitur Lucaeca. i 3, Discedite a me omnes operari j iniquitatis. Quid miru ergo si nuc Altissimu deprecetur, ut ipse sanctificet eu per omnia, ut

M. iiij.

567쪽

r. Thes. s. integer spiritus & anima & corpus sine querela in die Domini I E s v CHRIsTI seruetur. Multis nanq; periculis

vita haec praesens patet, & quando carnis lasciuia non redi

dat,& anima corporalibus no incuruatur erroribus, ac --

sura vivendi in toto homine seruatur, maximum Dei bene-Gala. s. ficium est. Vnde Apostolus non in carne, sed in Spiritu an Ephec . bulare praecepit, ut sanctificati per lauacru regenerationis, vetere hominem cu suis de*deriis exuentes, induti noum Roma. r. qui secundum cHRIs TVM creatus est, non iam in vetustate literae, sed in nouitate Spiritus gradiamur, quo possit nobis etiam resurrectionis tepore incorrupta corporis & animae & spiritus manere comunio, & tunc omnia quae potimus,linpetremus:quod pleritque videtur etiam Dominus Matth. 18. significaste quu dicit: si duo ex vobis co senserint super terra, de omni re quacunq; petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cilis est. Vt si in terra. hoc est in eo ore, sibi anima spiritusque consentiant, nec se impugnent inuice diuersis cupiditatibus,omnia in effectum videantur orata posse deduci. Itaque hanc tanta animae & spiritus unione in seipso de r. Cor. I . derat perfectus viator, ut quoties orat, semper oret spirita& mente: atque in die iudicij a malis & impiis sequestrari efflagitat, a quibus dum vixit, moribus,studio ac conuersatione diuisus est. Nullam praeterea hac in via cum viris sanguinum societatem inire vult, qui scilicet carnaliter uiuut,& nulla iussa caelestia concupiscunt: seu qui dilectionem Dei & proximi non habent. Omnis enim qui odit fratrem t. Ioan. 3. inquit Ioanes) homicida est:&merito ab his declinat strenuus pugil in via: quippe dilectione Dei & proximi, i πι- primis decora sit Ecclesia. Qui ergo hic duo violant pretc

pia, ipsam Ecclesiae pulchritudinem deturpare videntur. Proinde nullum iusto cum talibus commercium, In quoruinanibus iniquitates sunt, &c.

In quorum manibus iniquitates sunt,dextera e rum repleta est muneribus.

En hic exponit David qui sunt viri iniquitatis ae sanguinum, quibus videlicet semper in promptu atque in mλnibus est iniquitas. Nec tantum inquit impij sunt & sanguinariI,

568쪽

guinarij, sed munerum susceptores imuneribus nimirum iustitiam commutantes. Memineris autem hoc in loco dicti 'nem Hebraicam non significare Munus absolute, sed munus sordis seu corruptionis. Quapropter etia nunc vir perfectus in Ecclesia abstinendum a muneribus docet, culpans eos qui accipiunt munera, qui iniquitatem agentes, quaestu h uius impietatis, lucrum aliquod arbitrati sunt: de quibus Petrus 2. sua Canonica, Cor exercitatum in auaritia habentes, maledictionis filii, derelinquentes viam rectam errauerunt, sequuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amauit, correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum animal in hominis voce loquens, quod prohibuit Propheti insipientiam, ut patet Numerorum 22. Pulchre vero modo de talibus dicitur, DAT TER A eoru

repleta est muneribus: quasi qui de sinistra secerut sibi dexteram: Vita siquide futura, in Sacris Dextera dicitur,& Vita praesens, Sinistra appellatum. Caticorum 2, Larua eius sub capite meo,& dextera eius amplexabitur me. Sed tales numis & marsupio duntaxat insidiantes, omnem suam felicitatem in fundorum & possessionum amplitudine reponunt, nec curant quomodo, sed quantum habeant, quorum dextera sordidis muneribus aggravata est, atque lic miserrime dexteram in sinistra collocant: quibus auaritia fit idolorum seruitus, quia ob pecuniae amorem, Dei praecepta co-

temnunt,& potius argento, quam Deo seruiunt. Praegrauatur aute nonunqua munere a manu, aliquado munere a lin-

sua, quadoque munere ab obsequio, interdum etia munere sanguine, & frequeter simul ob preces armatas a iusto recedunt. Patet illis manus ad accipiendum,& iustifican t impium pro muneribus. Quaobrem rectissime dicit Philosophus, minimam potestatem tribuedam iudicibus, ut non ex arbitrio, sed secundum leges iudicent: quoniam quum velament vel oderint, propria quoque utilitas frequeter quasi cogenita sit, non satis queunt veru prospicere, sed propria vel voluptas vel dolor iudicia obumbrat,& facile ab aequo deuiant: quemadmodum noneadem videntur amantibus,& inimicis iratis,& mansuete se habentibus: nec gustus iudicat de saporibus nisi secundum dispositionem linguae,&2. Petr. 1

569쪽

s. Reg. 2.

sui organt,ut patet in fano & febricitante. SIe palato nota sano, poena est panis, qui valentibus est amabilis: se aegri, oculis odiosa lux,quae puris est de*derabilis. Beatus igitur qui semper excutit manum ab omni huiusmodi munere. Ego aute aiunt David & persectus in innocentia mea,&

iurissus sum, re

in fine Psalmi David repetit innocentiam suam ineausa regni, quam & in principio huius Palmi dicit, & id quidem more Canticorum, in quibus frequenter principium repetitur in fine. sed quoniam cognoscebat plerosque suorum non semper recta agere, quin & illi adhue nouello de

tenello Regi necesse erat super eoru facinoribus coniuere, propterea nunc Domino acclamat, REDIME me, videlicet a seruitute huiusmodi nebulonii qua detineor, &quos adhuc reprehendere non audeo. Sic enim tota vita sua mitissimus Rex dissimulauit crimen Ioab in occisione Abner. Ita enim referente Iosepho dixit, Ego noui quam Ioab& Abisai Teruiae filiis nihil priualeo, quum sint memetipso potentiores. Sed & hoc ipsum eorum tantum crimen reliquit filio suo Salomoni puniendum.Interim tamen ex his pensitare debemus quam periculosa principi sit cum ambitiosis & auaris familiaritas. solus enim metus propri j principatus& honoris, fecit Ioab a Davide deficere in occisione Abner, atque patruum a nepote disiunxit. Si que videmus quanta & qualia praesumunt homines propter auaritiae zelum,& principatus affectum, quum nulli cedere volunt. Nam cocupiscentes haec adipisci, per multa mala ad ea perueniunt, quae rursus metuentes amittere, multo deterioribus actionibus, ut ea retineant, implicatur, tanquam non sit aequale malum , adipisci velle intummodo magnitudinis potestatem. Et dum assueuerit quilibet eis bonis timet etiam rursus amittere, quum in retinendo potius maior sit aerumna : & propterea crudeliora moliuntur, & prae timore ne amittant quae adepti sunt, committere grauiora presium unt.

Sed de vis quide iudicasse breuiter sussciat. Porro David ne a Domino puniatur, pro istiusmodi toleratia peccatorii, statim

EF autem in innocentia mea dime me miserere mei.

570쪽

statim acclamat, MIsERE a mei ita scilicet ut In huius. modi homines amplius no incida. Si vero de perfecto mitilite Ecclesiae etiam nunc sermo est: en ipse rursum innocetiam suam comemorat, ea sibi mediatrice quodam odo pro Ionens apud Deum. Attamen ut tutus semper in hac tam lurica mundi via incedat, Domino ait, Aduentus tui sanguine pretioso liberum redde, quo absolutus est mundus qui peccatis tenebatur obnoxius,& miserere mei: ita ut nusquame deserat misericordia tua in huius vit periculis: quin Iugiter mihi valeat ad securitatem liberationis, pretium tanti sanguinis. Atque ad prouocandam hac diuinam misericor diam . affert rectitudinem sui affectus,dicens,Pes meus, dec.

pes metustitit in directo, in Ecclesiis benedicam

Imprimis David Domino dicit, Hactenus pus meus, id est affectus meus non est lapsus a iusto, quin semper stabilitus est in rectitudine, hoc est quia itinera vitae meae, omni prorsus obliquitate carent ac tortuositate, quod eiusde sententiae est eum iam dictis verbis, In innocentia mea in gremsus sum: atque propterea concludit, res Ecclesiis benedi- eam te Domine: quod tatundem senat, ac si intulisset, His ita dispositis, ego deinceps Psalmos componam, per quos e- o te in omnisus Ecclesiis laudabo. Praesenti insuper ver-culo inter concutientes hcreses, Sc mudi grauiter saeuietes

angustias,bene vir catholicus profitetur quia pes eius, hoc est, affectus et immobilis perdurauit, qui licet importunistribula;ionib' fluctuet in parte fidei, nescit quibuslibet necessitatibus commoueri. Tum demit de unitate cogregationis loques, Deo repromittit, in Ecclesiis, no in latebris, sed in conuentibus populorum te benedicens, praedicabo dilectionem illam qua tuo me sanguine redemisti, baptismo abluisti, ac pane caelesti, & sacris dapibus adimpletum, innocentiae me melioris viti restituisti. Deniq; esticia operibus meis omnes te vlCreatore atq; Redemptore veneretur

Hoe est enim in Ecclesiis alles ante E RE Deu, sic vivere,Vt per mores cuiu'. benedicatur Dominus. Quippe qui

benedicit Domino lingua & non factis, no vere benedicit,

SEARCH

MENU NAVIGATION