장음표시 사용
591쪽
Aquila pro LEGEM pone, reddidit, Doce me, hoc est,
Salutares leges tuas doce me: me, inqua, per semitam spiritualis legis tuae incedentem, &quae ad te tendit. N olebat enim David malis artibus ad regnum peruenire: nolebat a scultum domus Domini, nasi via iusta, pertingere. Quapropter ait) ni RiGε me,&c. Niliti siquidem prodest scire viam Dei, & non incedere per illam. Itaque dicit, Ad rectam salutis semitam deduc me, ne seducar de via,& in prauas incidam cogitationes,& hoc propter inimicos meos tavisibiles quam inuisibiles. Nempe non sufficit bene incoepisse, quum tales inimici quandiu in hac mortali pugna su r. petis. Inus, nunquam quiescant, ted semper aduersarius noster circuit, quaerens tanquam leo, quem deuoret. Quamobrem nunc etiam fidelis a Deo susceptus, illi dicit, Ostende quid velis, quid nolis, quid diligas,quid oderis feri certe poterit, ut oblequendi voto ostendam, si qualiter operari debea, ante non discam. Et quia inimici mei nihil aliud moliuntur nisi ut te mihi irato, illi habeant super me potestatem, hoc rogo ut dirigas me in via recta propter inimicos meos, atque invia posito da correctionem quae non sinat aberrare,& discipliua tua nusquam me deserat. Sed non auderet talia modo petere, nisi prius dixisset, Dominus suscepit me, Dominus adiutor meus. Ergo si tu adiuvas inquit si tu si scipis, Ne tradideris, &c.
Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, oe menrita est iniquita3 sibi.
Matth. 26 Hoc de cHRIs To verificatum inuenimus in Euangelio: secundum tamen historiam intelligi potest de Saule, illiusque militibus qui Dauidem acerrimo odio persequebantur: de quo r. Regii cap. 24.3c 26. Atque hic David, r Nanimas tribulantium, circunto quedo dixit, pro In ipsos tribulantes me milites. Ne tradas igitur ait me illis in pol statem, ne pricipui hostes mei, qui illos miseriit, ut me coprehenderent, gaudio ac laetitia inde afficiantur. Neque salute meam dede potestati ac libidini hominum perditorii,
592쪽
, qui me capite&sortunis acerbissime oppugnant, quales i. Reg. fuerunt Doech Idumaeus & socij eius. ANiM A vero hie prout saepenumero in sacris Literis pro de derio & cupivitate usurpatur. Tum de mucoqueritur David de his qui ipsum proditionis instimulabant, ct criminibus falsis in inuidiam, &vitae periculum vocabant. Ipse etenim Saul nota impingere cupies beato David, iniuste illud aduersus eum attestabatur,dicens, Scire se quod decreuerat David ipsum I. Reg.
interficere:&propterea nunc scribitur, IN IVRREXE-R v N T in me testes iniqui. Sed superaddit Propheta; a Tmentita est iniquitas sibi: tanqua scribat i ipsa inimicorum attestatio sibi ipsi mentita est, hoc est inueta est vera no esse. Nihil enim ait David Saulein laesi, aut iniuria affeci, quinimmo potius adiuui. Sed rursus ad fidelem reuertendo,
dum hic sibi timet a calumniis & medaciis hominum, etiapulcherrime talia addit, Mentita est iniquitas sibi, aesi diceret, Semper falsi testes, si volunt, sibi metiantur, sed nusquam mihi. Sic uniuscuiusque vitium in suum recurrit authorem.& semper mendaci j sui poenas recipit, qui falsum testimonium proferre cotendit: Testes siquidem sagitios in eo quod contra alios mentiuntur, sibi mentititur, dum in se supplicia praeparat, putantes Deum no vindicare mendacia. verutamen inter omnia haec pericula ingeminat fidelis, Ego Deo dirigente, Credo videre bona Domini,&c.
Credo uidere bona Domini in terra vinentium.
En iam traditur dogma de resurrectione corporum: neque male sentire videntur & nostri,& quidam ex Hebraeis explanatoribus, qui T RAM viventium, interpretantur caelestem illam regionem, quam incolunt animi pioru . qui vere vivunt, quum e corporum vinculis euolauerunt. Nostra enim quae dicitur vita, mors potius est.Itaque videtur oratio huius versiculi hanc continere sententiam, siue
in persona Dauidis, siue in persona uniuscuiusque fidelis. Profecto . de vita uterque ait iampridem desperassem, quia tanta vi ab inimicis potentissimis undique oppugnarer, ni
si fidem habuissem verbis Dei, qui pollicitus est post exiliulongum, &grauissimas calamitates, se mihi & regnum oc
593쪽
vitam placidissima, omniumque bonorum plenissima conia cessurum. Quapropter hic pensitet catholicus quod eruet eum Dominus a terra morientiu , qui propter eu dignatus est assumere ipsa in terram morictium,& mori inter manus morienti sinam nusquam dubitet de immortalitate animae, quae de hoc in loco ad vitam perennem inuitatur: quod n5 fieret, nisi anima rationalis post temporale hominis mortε
aeterna maneret, quemadmodu etiam scriptu est, Sapientiae cap. 2, Excaecauit illos malitia eoru , & nescierutfacrameta Dei, neque mercede sperauerunt iustitiae, nec iudicauerunt honore animaru suaria, quonia Deus creauit homine inexterminabilem, ad imagine similitiadinis suae fecit illii. Quae omnia de homine duntaxat quoad anima, non quoad cor- Mart. zz. pus accipi possunt. Et clarius apud Matthaeu ide firmat Dominus, Sadducaeis resurrectionem negantibus, dices, Ego
sum Deus Abraham, Deus Isaac,& Deus Iacob: non est Deus mortuom sed viventiu. Anima ergo rationalis mortuo quantulibet corpore vivit, nec simul cum c0rpore perit. Sed ad resurrectionem corporis, de qua in principio huius versiculi disserere proposuimus, redeundo : ipsa resurrectio corpora satis ostenditur i.ad Corinth. cap. Is, Ut quemadmodum CHRIs Tvs in illo corpore quod apud nos in sancto sepulchro conditum, resurrexit: ita & nos in ipsis corporibus, quibus nunc circudamur,& in quibus nuc1. Cor. II. sepelimur, eadem ratione Sc visione speremus resurgere. Quae enim iuxta Apostolum seminantur in corruptione, surgent in incorruptione: quae seminantur in ignobilitate, surgent in gloria. Veruntamen non sufficit credere suturam corporum resurrectionem,nisi simul etiam crediderimus futuram carnis resurrectionem, ut nullus amplius sit locus errori Origenis, qui testate Hieronymo de industria
non nominabat carnis resurrectionem: simulans cum Marcione,&vt sic rudes carnem cum dicere putarent in compore, & sui haeresiarchae intelligerent carnem in corpore denegari. Quapropter in Symbolo fidei 5c spei nostrae quod eodem Hieronymo aduersus errores Ioannis Hie- Iob. I s. rosolymitani, teste, ab Apostolis traditum est praecipitur, credamus carnis resurrectionem: quam de beatus Iob his verbis
594쪽
verbis apertissime demonstrat, Scio quod Redεptor mein
vivit,& in nouissimo die de terra surrecturus sum, δcrursum circundabor pelle mea,& in carne mea videbo Deum
quem visiurus sum ego ipse, & oculi mei cospecturi sunt &no alius: Reposita est haec spes mea in sinu meo. Quid certe hae prophetia manifestius 'Nullus ut existimo ta aperee post cHos TvM quam iste ante CHRisTVM de resurrectione carnis loquitur. Qiappropter hoc in loco subiungit fidelis loques ad se, tanquam ad alium, Quum scias, o anima mea, tibi tanta bona me promissa ab illo qui fallere non potest, ne dubita: sed Expecta Dominum, &c.
Expectu Dominum uiriliter confiseretur cor tuum, os sustine Dominum.
Hic aduerte spem praeuenire robur, & robur praeuenire spem, ut intelligas mutuo haec se fulcire, de quod est liberi arbitrij,&quod est diuine gratiar, se inuicem iuuare. Verba autem praesentia David ad seipsum dirigit, veluti temperans sese ac sibi ipsi solamen privstans. Iubet autem no decidere a bona spe: s v s T I N E inquit hoc est praestolare
auxiliatorem. Expecta vero de sustine, profecto etiam dicitur tyroni Christiano. acsi admoneret Propheta, Dominii Patienter expecta,teque viriliter gere: ille firmabit anima tuum, confide misericordiae eius. Sed additum est, E x p Acta Dominii, qui videlicet promittedo non fallit, qui pra stando non improperat:& idcirco usque in finem seculi, quicquid tibi acciderit pro ctios T o, patienter suffer. At forte inquies, Quando istud erit quod nunc obseruandum praedicatur, arduum est mortali, tardu est amanti. Verum ne in via deficiat fidelis, propterea statim ei dicitur,
CONFORTE TvRcor tuum, ne quasi lassus immurmures, & taedio fatigate desperes, neque negatum putes quod nondu accipis, sed fortiter age,& noli dissolui ne sis in eorum albo, quibus Ecclesiast. cap. et, dicitur, Vt iis qui perdiderunt sustinentiam. Itaque Christicola semper patienter sufferat, quae pro lege,& iustitia patitur, certo expectans quod nusquam suo labori deerit merces.
595쪽
Noli aemulari in malignantibus , neque αγω
Iasta. Psalmus iste Dauidis est, quem ex his verbis, Iunior fui
etenim senui, constat ab eo iani sene conscriptum. Eius au tem tale est argumentum: Nam quum Iudaei adhuc impe fecti, promissionibus bonorum &comminatione malorum maxime a vitiis auocarentur,&ad studiosa pergeret, ut ex Deut. 28. fine Deuteronomij multis capitulis ostenditur: inde non-29. 3O. 32. nulli videtes nequissimos ac nihili homines, tum seculi ho 33. noribus,tu diuitiis abundare: contra vero, sanctosin probos deiici, dicebant nullum esse diuinum iudicium, omnia casibus fieri,& fortuitis motibus ventilari, quasi Deus curam de actibus hominum no haberet. Horum errorem refellens Propheta hunc Psalmuim aedidit, ostendens prosperitatem malorum in hac vita cito perituram, iustorum autetolerantiam ac perseuerantiam in perpetuum praemianda.
Proinde hortatur iustos, ne in aduersis diffidant de prouidentia diuina, sui exemplo , que de manu Saulis, Absalonis, Achitosel,& omnium quaerentium iugulum eius,diuina bonitas liberauit. Quare sequitur,ut nec indiscriminatim imitemur insanos, tum eos forsitan credimus esse s lices, qui ad tempus licentia peccandi perfruuntur. Dicit ergo, N OLI aemulari in malignatibus. Est autem Ar Mu-1 Λ T r o seu potius iuxta Graecam literam Zelus, appetitus quidam possidedi bonum illud quod quis videt in alio:& proprie quidem ponitur in bonis, caepenumero etiam in malum. Vnde hic AEmulari in malignatibus, significat malos actus imitari quemadmodum hi faciut qui se oleum de operam perdidisse existimant,dum tardam sibi malorum licentiam prouenisse suspirant,licet interdum hoc verbum I. Cor. 12. ut dictum est in bonam partem senet. Vt dum Apostolus ait, A Emulamini charismata meliora. Sequitur, N A QVEzelaveris facietes iniquitatem: hic Zelare pro defendere, recte accipi potest, scilicet ut nec malos usquam defenda- Exod, 32. mus: sicut nec Moyses populum in collatione vituli aurei idololatrantem
596쪽
Idololatrante relatus est, tametsi pro eo orauerit:vt sic sciamus semper in homine quadiu vivit, amanda esse naturam, quae bona est,& ad finem aeternit assequendii creata, licet in eo detestandum sit vitium. Vnde quia carnalis homo ita re-
murmurare posset, Si Deus res humanas respiceret, non floreret huius iniquitas, & mea innocentia laboraret: ecce, hoc in loco morbus animae habet ex Scriptura Quin medicamentum : si enim ea quae videntur, nos mouent, zelabi mur malignantes Ic facientes iniquitatem. Acclamare qui-
dem possumus, Ecce ille & ille haec& haec scelera perpetrat& floret, Noli inquit ista considerare. sed considera Quo
niam tanquam Penum velociter arescent,&c.
Quoniam laquam foenum uelociter arescent, O quemadmodum olera herbarum cito decident.
Foenum de olus cito desiccantur, quia parum in terra radicantur, & propterea parum attrahut humoris virorem nutrientis & conseruantis. Recte aute haec carnalis gloria &mundana potentia foeno comparatur: nam iuxta Esaiam, Esa. o.
Omnis caro Denu,&omnis gloria eius sicut flos foeni. Sed hi potentes seculi imprimis assimilantur foeno ut arescant: deinde agrestibus oleribus ut decidat, sicut scribit Iacobus, Iacob. r. Diues in itineribus suis marcescet, scilicet tempore iudici3, quando splendor statis arridebit, quum ad consuetudinem arboru omnis homo fructus suos aperiet. Seculum etenim istud, similitudo est hyemis, ubi factorum nostrorum omne germe inclusum est nec potest de eis iudicari quae probatur ab Pondita: sed si alta fuerit radix charitatis nostrae quemadmodu multaru arboru per hyeme transit gloria. quae pera state reuiuiscit veniet qstas nostra, id est iudicij die ς, & tueapparebit nostra merces nostraq. gloriar uti de hoc ad Colonenses cap. 3. scribitur, Mortui estis, scilicet quomodo arbores per line me ut dictum est mortui videntur, sed intus
boni vivunt per radicem charitatis: inde dicitur, Et vita vestra abscondita est cum c M R is T o in Deo. Quando a utem erunt ver Sc aestas, audi quod sequitu r in Paulo, QuuCHRs ST us apparuerit vita vestra,tunc de vos cum ipso Coloss.3
apparebitis in gloria, scilicet in finali iudicio dum dicetur, O. iij.
597쪽
Venite benedicti Patris mei,percipite regnum quod vobi,
paratum est a constitutione mundi.
spera in Domino, fac bonitatem, oe inhabitaterram pasceris in diuitijs eius.
Tanqua aegro tibi loquitur sermo diuinus, ut inter pretasuras huius seculi, speres in Domino: nam spes fidem adiuuat, neque spes colandit, quonia charitas Dei diffusa est in cordib' nostris. Quapropter sequitur, FAc bonitate, quia
fides sine operibus mortua est. B Ο N I T ATEM enim po-esuit pro Bono. Noli exemplo peruersoru inique agere, sed
seruam adata. INHABITA terra, peccatoribus vive-do, eos supportado, & ad poenitentia inultado. E T pascθ-ris diuitiis eius, in praemiu tuae patientiae. S ic nonnunquam Deus ob bona moralia temporalia elargitur, ut Romanis propter actus iustitiae dedit dominari toti orbi:& obstetricibus AEgyptioru filios Hebraearu seruatibus, domos aedi- fcauit, Exodi cap. i. seu si mauis inhabita terra, sancta E clesia vel corpus tuli. Tu dominare carni, non caro tibi,&pasceris in diuitiis eius, quia si operatus fueris terra tua, saturaberis panibus. Offerant oculi fructu ex amore caelesti Aures intentione audiendi verbu Dei: Os diuinis laudibus occupetur. Manus eleemosynis: Veter ieiuniis,& totu corpus castitati vacet. Tunc delectaberis in Domino,&dabit tibi petitiones cordis tui. Etia in habita terra, id est sanctam Ecclesia, qui est terra cHRIsτ i,&cuius ipse pater est,&agricola, ea quotidie rigado sacrametis donisq; spirituali-b'. Inhabita hac, quia extra Ecclesia, id est unitate fidei, n5 est salus, uti testatur Hieronymus ad Damasum. Quacuque extra hanc domu agnu comederit, prophanus est. Si quis in hac arca Noe no fuerit, peribit regnate diluvio. Qui Christi no est, Antichristi est. Ergo facies bonii, inhabita terra, in unitate Ecclesiae catholicet permanendo,& concorditer vivendo: & pasceris in diuitiis eius: diuitiae eius Dominus,diuitiae eius Deus. Ille est de quo dicitur, Dominus pars haereditatis meae & calicis mei. Inde saginatur fideles: Cibus, qui quatu satiat talia beata fame semper exaggerat. Sed,ptin
audi quia diuitiae terrae huius, ipse est, Viae quid sequitur, Delectare
598쪽
Delectare in Domino, o dabit tibi petitiones
cordis tui Quum dicit Delectare in Domino, suavem tibi vult esse
eius recordatione, ut ames quem times, ut de*deres que verὀris, ut ambias quaerere que pauel cis. DELECTARI quide in Domino, potest per etymologia interpretari, de bonitate eius lactari, quς sugitur per cognitionem & amorem. Deliciare igitur in Domino, scilicet tepore S quietis & perturbationis:& in eo ita promis affectum tuum apponas, ut Deus ipse semper sit tibi tuae deliciae, ac cantes, pro ut in alio Psalmo,Deus cordis mei & pars mea, Deus meus in secula. 7 Et ecce fructus: DABIT tibi non petitionem unam, sed omnes petitiones cordis tui. Respice quia coRnis dixit non Carnis, quod ad sapietiam solet referri. Cor enim semper sapientiam petit: unde sicut haec est petitio carnis, velle sibi pr parari oculos, utiq; ad videndum istam lucem, quae talib' oculis videri potest ita petitio cordis ad illam lucem pertinet, de qua, Beati naudo corde, quoniam ipsi Deum vi- Matth. s. debunt. Cordis igitur petitio est fides, charitas, intellectus Dei,& opera actuum bonorum :& talia consueuit propitius annuere delectantibus in se, quae solet piis praedicationibus admouere:illa eadem & maiora suis amatoribus repromittit: quia nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor homi r. Cor. i. nis ascedit, quae praeparat Deus diligentibus se. Veria enimuero si propter peccatorum multitudinem dubitas separare aut delectari in eo, audi salubre cosilium quod sequitur,
Reuela Domino uiam tuam, oe spera in eo, ω .
Quum dicit R EvEL A Domino, accipe non quod ali- Ηebr. . quid nesciat De , cui omnia nuda sunt & aperta sed tu quod habes peccati. reuela Deo per consessionem oris. E T spera in eo, quod possit & velit remittere peccatum, & ipse faciet. Aut Reuela, id est indica Domino oratione deuota, tuum de*derium explicando quid velis, quid patiaris. Pa- Galatis teris, quia caro cocupiscit aduersus Spiritu, G Spiritus ad- Rom. 7
599쪽
Rom. 7. uersus carne Ingemiscis, In selix ego homo, quis me Iibe rabit de corpore mortis huius spera in eo, omnem solici I. Pet. s. tudinem tuam ut inquit Petrus in illu proiiciens, & ab eo diremong tui desederi j petens, indica ei quid pateris, carnis scilicet corruptionem & quid velis. scilicet inde liberari. E T quia ipse faciet, quu et ita reuelaueris viam tua. Vii om. I. de quid in Paulo sequitur, Gratia Dei per I E s VM c Mars T v M Dominu nostr u. Nec tu hoc faciet, qui omnipotens est, & cui cuncta serviunt: sed educet quasi lumen, βω-
. Et educet quasi lumen,iustitiam tuam, o iudirium tuum tanquam meridiem: subditus es, Do
Cox u' Hie dicit g n v c g T quasi lume, iustitiam tuam : na nune abstbdita est iustitia fidei Christiani in amigmate res est,&nodum in sipecie: sed quum coeperis videre quod credidisti. tuc educetur in lumine iustitia tua, quia iustitia tua erat fides tua, spe & cliaritate adiuta, in magno enim finali iudicio, opera tua in lumine Se claritate erunt, & iudiciu tuum, quo iudicas nunc sanctum esse sequi cHRIs TV Μ, Religis quod no vides, quod iudiciu in modo in abscodito est &tenebrosum, quia in hoc seculo quasi nox quoi est, & a ma o lis irridetur, A D v C E T Deus T AN ' Α M meridie, id est claria lumen, dc in pleno splendore. Et quia parum erat dicere, Vt lume: nam nox &crepusculii etiam lume habet, ideo ad ostedendii quam lympide quamq; lucide cognoscetur iustitia beatorum, dixit, Tanqua meridiem. Ninil enim Martii. s. clarius meridiana luce, tunc omnia pala erunt, tunc Deus approbabit opera bona quae sicut lucent coram hominibus, Matth. I 3. ita lucebunt coram eo ad pr mi uiam sunt facta in luce&gratia. Tunc iusti fulgebunt sicut sol, dc erunt clara omnia qui nunc abscondita sunt. At quum Deus tantum praemium seruet iustis,&tam magnam mercede eis accumulet, ideo perseuerantia suadendo propheta subluxit, suBDI TV sino Domino , & ora eum, id est, Dum hic te te tentat Dominus, dum in mundo pressuram pateris, sine querula vo-ee omnia sustine, gratias ei agens quasi erudienti te, ac ca-
600쪽
siganti: noli interim murmurare,& expecta ipsum Domi--m: perseueret bonum opus,perseueret & oratio.Oportet enim semper orare & no deficere. Expertus lim fuerat ipse David in persequutione quam passus erat a Saule. Tacuit enim,& expectauit confidens in Domino, & tandem iustitia eius deducta est in lucem, & vindict* apparuerunt pro Davide. Ex quo etiam collige iustis seruari coronam, non tantu aeternam, sed& temporalem, si tamen perseuerent.
Noli aemulari in eo qui prosteratur in uiasu Ο in homine faciente iniu*tias.
Redit ad illam commonitionem, unde Psalmus secit exordium, scilicet ne inuidia aut indignatione mouearis, si videris florere impium: non te terreat iniqui felicitas breuis, NOLI aemulari ut malefacias, nec peccatore in via sua criminosa viretem, fidelis imitetur. Labora, sed in via Dei: iniusto enim prosperitas in via est, in exitu infelicitast nam si Iucrum est In arca, damnum est in conscientia: acquirit pecuniam, & amittit iustitiam: hac autem viam ambulet fidelis quam nouit Dominus, quae quidem angusta est,& perquam pauci ingrediuntur, sed cuius finis persecta feliciatas. Recte vero illa angusta dicitur, quia non contingit bene agere, nisi uno modo, quod bonum est ex integra causa. Peccare autem euenit. quasi infinitis modis, quum ma tum sit ex singulis defectibus. Vnde contra lata dicitur via illa quae ducit ad perditionem . Itaque ne imiteris hanc, neque hominem prosperantem in hoc seculo, dc facietem imiustitiam. Et si in aliquo motus es, siue in animo, siue in eo
pore, Emenda illud, & hoc est quod sequitur,
Desine ab ira,derelinque furore Oli aemulari ut
Hoc dicitur ei qui adhuc infirmus murmurat, eur non es,' sicut c teris,bona proueniunt. Ecce sanum consilium: CeΩsare ob id ab ira animi & furore corporis, quia inde irasci aut indignari, est contra Deum murmurare, & prope blas
phemare. An dicturus es Deo quia iniquus est, si ille felix 3e ille infelix desine ab hac ira animi, derelinque hunc laro-