Viginti septem Psalmi interpretati authore Adriano Lametio Henencurio, doctore theologo, ambianorum decano, & Nouiomensium archidiacono. ..

발행: 1548년

분량: 701페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

cati, ut plurimum est motus sensus ad illicitum: filius, cogitatio illius illiciti: nepos, exequutio exterior, pronepos. gloria in delicto . Vnde testante Augustino, quum sensus ingerit animae quandam illecebram, venit serpens & alloquitur mulierem. Huic autem illecebrae consentire, est de ligno vetito manducare. Sic peccatum inchoatur in cogitatione, manifestatur in loquutione, perficitur in opere. Quapropter nunc dicit, Irascimini & nolite peccare: in-Ducs vili forsita obrepit aliquis subitus motus animi circa illicitia, qui iam propter poena peccati non est in potestate nostra, no ei consentiat ratio dc mens quae intus regenerata est secundum Deia, ut semper mente serviamus legi Dei, si adhuc carne seruimus legi peccati. Paulus ad Roma. 7. Natui. 7. Flac occasione oramus quotidie, petentes, Et ne rabs inducas intentationem. Induci siquidem intentationem est nosolum tentari, sed a tentatione superari, siue consentire in obiectum huiusce prauae tentationis. Quapropter etia peccata sunt hi diuturni motus circa obiectum prohibitum, n6 quidem diuturni a mora temporis, sed a mora obruuitis periculi peccati, cui sic nos exponimus: nam tunc qui amat

periculum, perit in eo. Ecclesiastici 3. Et sicut ignis in sinu, & mus in pera male remunerant hospites suos, ita quisquis huiusmodi tentationes statim non reiicit, frequenter conm- , - sionem sustinet. Porro si quandoque ira a studiose a men' '' da est ostendit Paulus ad Ephesios scribens, Sol non occi- dat super iracundiam vestram. Ira enim per zelum non est Vmς' - ' peeeatum quomodo sic Phinees iratus dicitur, etelatus le-pem Dei: sed illa prohibetur quae vindictae fuerit de qua

Horatius, Ira, furor breuis est,animum rege. Quapropter nunqua sol super hac occidat, Ut si forte contingat a ratione per hane aliquantisper deficere, tamen cito transeat. Vnde legimus de Platone, qui seruum suum peccantem tradidit alteri puniendu, ne serve modum hunc rationis iratus excederet. Qui enim ita irascitur furore excaecatus,statim grauiora mala excogitat. Et huiusce caecitatis prognostica fuit cene. . caecitas Lamech, qui putans occidere seram,occidit homine. Hoc modo scientiae lumen in nostra indignatione deficit. Eiiciam igitur illam de cord antea ua occidat lux no

stra

72쪽

stra visibilis, ne nos deserat lux illa inuisibilis. Quu cepa- Matth. .rit Christus, sol iustitis, in homine habitare per figE,no ta-

tum in eo valeat iracudia, quae in eo nascitur, ut occidat super iracundiam eius: id est deserat Christus mentem illius, ruta non vult habitare Christus cum iracundia nostra. Vietur enim quasi ipse a nobis occidere, quum uos ab ipso occidimus. Quja ira, quu in ueterauerit, odium fit. quum factum fuerit tu, iam homicidae sumus. Omnis enim qui odit fratrem suu m, homicida est, inquit Ioanes Apostolu . I. IOan. 3. Homicidae vero partem in regno Dei no habent. Postea hortatur David I udaeos poenitentia agant super malis quae in cordibus & cubilibus suis machinati sunt aduersus Christum, Sanctum Domini: & monet quod licet haec fecerint cogitando, tamen nolint peccare exequendo. Sic ostendes is . Deum secretas hominum cogitationes intueri. Agnoscant veritatem, non effundant sanguinem iusti, sed seruientur 'Scripturas, quoniam illae testimonium perhibent de eo. Iu IQRR F'daei enim peccant usque hodie, qui non tam grauiter peccarent irascentes, si vere Dei non esici filius que negant. Deposito autem vetere homine, nosipsi nos in nouum sacrificium salubriter iubemur offerre. Sacrificate,&c.

sacrificate sacrificium iustitis, sperate in Domino multi dicunt,quis ostendit nobis bona'

Vt recte nos Deo sacrificemus, imitemur quod Genesis cap. 4, scribitur, Respexit dominus ad Abel& ad munera . . 'eius. scilicet ut imprimis nos Deo placentes faciamus, quo postea illi munera nostra placeant, qui mentem offerentis, non oblationem attendit, quae placet ex munditia mentis.

Neque sacrificemus quomodo Cain, de quo dictum est, Ad Cain vero & ad munera illius non respexit. Sed unde hoc potuit scire Cain, nisi vera sit interpretatio Theodotionis 3 Et inflammavit Dominus super Abel & super sacrificium eius, super Cain & super sacrificium suum non inflammavit. Ignem enim de cano venire solitum ad caeriς- 1. para. eium deuorandum, & in dedicatione templi sub Salomone x. Re. is. legimus, & quando Helias in monte Carmeli conflauxit

73쪽

altare. Non absurde igitur nunc insinuat Propheta transitum de vita veteri ad vitam nouam, ut extincio vel infirmato per poenitentiam vetere homine Adae, sacrificium iustitiae secundum regenerationem noui hominis offeratur Deo: quod fiet, si renouemur spiritu mentis nostrari &in-Ephec Α 'duamus nouum hominem, Christum videlicet, per ipsius imitationem. Insuper, hoc est deponere veterem hominem, & induere nouum, dum deponimus mendacium, &loquimur veritatem ad proximum. Proximus autem omnis ille est qui nobiscum natus est ex Adam& Eua. Omnes proximi sumus non solum conditione terrenae natiuitatis, qua in hanc terram eadem sorte deuenimus, sed etiam spe aeternae haereditatis. Qui sic semel ita sacrificauerit, speret a Domino utique & suorum peccatorum remisso nem, & pro sancto sacrificio, vitam aeternam. Nam ut inquit Ioannes ille iustus & fidelis est: fidelis quidem in red-aendo promissa, iustus etiam, quia promissum seruat. Nam quum promissum sit aliquo modo debitum ipsum reddere, est iustum. Ad Christum itaque merito fiducia nostra, a quo sic certissime & mundari & saluari expectamus . Quare testatur Paulus ad Romanos capite 8, Spe salui facti sumus. Haec enim adiuuat infirmitatem nostrae operationis, qua redemptionem corporis nostri praestolamur, facitque de hoc certi simus,quasi iam salui simus. Quibus fit ut nunc regius David arguat incredulos, qui hanc suturam immortalitatem non recipiunt, his verbis, MYLTI dicunt, quis ostendit nobis bona Taliter loquuntur hi qui ridentes dicunt , Putasne mortuus homo rursum vivat 3 Et quum nullum existiment ab inferis reuersum, qui quae repromittuntur in futura patria se vidisse actueret, harea. Cor. ii. omnia fabulas esse dicunt. Sed heu miserit agnoscant Paulum usque in tertium caelum raptum, ubi vidit arcana quae non licet homini loqui. Intueantur etiam Dominum I A-svM CHRIs Tu Me caeso ad nos descendisse, ut no-2. pere. r. bis caelestia patefaceret. Fateantur insuper non spiritu humano allatam fuisse Prophetiam, sed Spiritu sancto inspirante, loquutos fuisse homines Dei & Prophetas. Porro Matt.: . cur Dominus suo in Evangelio dixit. Deus Abraham,

- Deus Iob. I 4.

74쪽

Deus Isaac, Deus Iacob, non est Deus mortuorum, sed viventium, nisi tunc vere adhuc viverent Abraham, Isaac de lacob,&hoc quidem non vita corporalit Quare superest id tantum de vita animae intelligamus. Quapropter stultae istorum interrogationi nunc respondens propheta, subneistii Signatum est super nos,&c.

signatum est super nos lumen vultus tus, Domi-ncidedisti latitiam in corde meo.

Quidam sentiunt quod diuina beneuolentia erga Dauidem&suos, nunc assimilatur luci diuini vultus, sicut Econuerso voluntas puniendi, assimilatur irae seu sndignationi diuinae. Quandocuidem lucida facies,benevola, gratiosaque est. sicut iratus seu indignatus vultus vindiciam prae se fert. Hoc vero frequentius de unoquoque homine intelligitur, ut totum & verum hominis bonum sit, hoe lumen, quod non oculis, sed mente conspicitur. Nam in 1. Cor 3 cuius facie hoc lumen signatum est, iste reuelata facie gloriam Domini contemplatur. Tale signum in gementibus frontibus E2echielis cap. 9, notari Dominus praecepit. De

quo Paulus ad Epses. Nolite contristare spiritum san- Epses cctum Dei in quo signati essis in die Redemptionis. Signatum autem dixit in nosis, tanquam denarius signatur Regis imagine, & cera sigillo eius. Homo enim lactus est ad imaginem & smilitudinem Dei. Genes cap. i. quam tametsi peccando corrupit, non tamen deperdidit: sed haec imago resultat in anima, per has proprietates homini natura inditas, memoriam videlicet, intelligentiam & voluntatem. Nunc autem illa imago dicitur lumen vultus Dei. Nam scientia gloriae Dei est, qua scimus lumen osse, quo tenebrae nostrae illuminantur. vii loquitur Paulus 1. ad Corinthios, ita scribens, Deus, qui dicit de tenebris lucem t. conssplendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei. Et ad hoc credo pertinere

quod quidam prudenter intelligunt, illud quod Domi

nus viso Cassaris nummo, ait, Matthaei cap. 22, Reddite Quae sunt Caesaris Cariari,& quae sunt Dei Deo. Tanquasinicerer, Quemadmodu Caesar a vobis exigit impressionem c. q.

75쪽

'cs . EXPOSITIO imaginis suae, sic&Deus: ut quemadmodum illi redditue

nummus, sic Deo anima lumine vultus illius illustrata atque signata. Istud vero lumen in nobis duplex est: unum naturale, ad cognitionem agendorum: alterii in fidei & gratiae.ad cognitionem supernaturalium & sperandorum. De Rom. 2, quo Paulus ad Romanos, Quum Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea ouae legis sunt, faciunt, eiusmodi le-fem non babentes, ipii sibi sunt lex, qui ostendunt opus egis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum. Per qua quidem conscientiam si . bi ipsi quisque testis est boni vel mali, inde sciens se merito damnari vel saluari. Nam natura agit legem in corde, per conscientiae testimonium, siue conscientia testatur legem habere, timendo dum peccat, & victis gratulando peccatis, etiam si nullum hominum vereatur ipse qui peccat. Vnde, doctorum sententia, haec lex naturae est in homine immutabilis & semper vera, quantum ad sua prima principia communia,uniuersalia,&immediata: ex quibus impressis intellectui practico derivantur leges, quasi quidam

conclusiones: sicut ex primis principiis speculabilibus in- . tellectui speculativo inditis, derivantur scientiar,tanquam quaedam veritates concluta. Vnde fit, ut quum, testante Cor. - Paulo, habeamus thesaurum istum in vasis fictilibus, ob haec tanta bona humanae naturae & membris Chrasti collata, nunc ipse Christus gratias Deo patri referens, dicat, Dedisti laetitiam in corde meo. Hic videat Christianus primum quaerendam esse suam laetitiam in interiore homine, ubi habitat Christus,& non in exteriore, qui mundo, carni, & diabolo seruit. Sed quia mortales temporalia sectantes, nihil aliud nouerunt nisi dicere, Quis ostendie nobis bona 3 idcirco de his rectissime intelligitur quod sequitur, Afructu,&c.

A seu bi frumenti, uini, ρο olei sivi multipliaeati sunt.

Nemineris imprimis quomodo Hieronymus hic non legit otia i ,&dicit quod apud vetustum exemplar manu propria Origenis scriptum, seniliter& in Hebram illud non

76쪽

lud non inuenitur, tamen haec tria tanquam usibus humanis maxime accommoda,poni possunt pro omnibus diuitiis, quibus inhiant seculo dediti, de vita sutura quaerentes, Quis ostendit nobis bona Nec vacat quod additum est,

s v i : nam ista Dei non habent peccatores, qui non vident intra se esse regnum caelorum, & quomodo de mammona

iniquitatis, id est diuitiis sic dictis quod vix sine peccato

acquirantur: vel quia frequenter ad iniquitatem inducunt& implicant debeant sibi facere amicos, eos videlicet, qui suis precibus possunt ipsos quum defecerint,& mortui fuerint, in aeterna tabernacula recipere: quales sunt pauperes pro eis Dominum deprecantes. Nam tunc, sicut aqua extinguit ignem, ita eleemostna peccatum. Sed contra, hi perituris seruientes , tantum sua terrena curant, unde corpus fruatur:&animae vitam negligunt. Quare dicit Dominus

ad distipulos, Quam dissicile, qui diuites sunt, intrare possunt in regna caelom. Non dixit impossibile, sed difficile licet exemplum posuerit impossibilitatis, subnectens, Facilius est camelum per foramen acus transire, quam diuitem intrare in regnu Dei. Hoc autem no tam difficile est quam impossibile. Nunquam enim fieri potest ut camelus traseae perforame acus. Nunquam igitur sic diues intrare poterit

regna caelorum. Sed aduerte quomodo camelus tortuosius& curuus est, atque graui sarcina praegrauatur. Et nos ergo quando prauas ingredimur semitas,&rectam Domini viam dimittimus,& oneramur mundi diuitiis, siue pondere delictoriam,regnum Dei ingredi non valemus. sed multiplicati, id est multipliciter afflicti, semper animo cruciamur. Improbitas enim auarorum insatiabilis est, & primo quidem sufficere dicunt pauca, ut duo aera minuta solum: mox vero ubi illa sunt consequuti, plura appetunt semper, quousque in infinitum procedant. Infinita est enim cupiditatis natura, ad cuius expletionem isti vivunt, & mundanis insatiabili desiderio inhianti ac quum amittunt, dolent: pro his ne amittant, timent horum in amore quie-stunt. Sed istis relictis vir fidelis exultat & dicit, In pace in idipsum,&c.

Marc. Io.

77쪽

la pace in idipsum dormiam oe requiescam:

Hoc potest ad Dauid referri, quando su it ad tempus liaber a persequutione sau liqua intempestate secure dormi .uit & quieuit. similiter & ad populum Israel, qui liberatus a gladiis Philist eorum, potuit tuto dormire & quiesce-xe. Vnde ipse Dauid lugens super morte Saul, &Ionathae ac fortium Israel, 2. Regum cap. I, dicit, Filiae Istaei super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui pramebat ornamenta aurea cultui vestro. Quibus desisnatur magna tranquillitas, quae aliquando suit in Iudaea regnante Saul. Conuenit insuper istud quibusib et veris Christianis. Nam recte speratur a talibus omni modo mentis alienatio a mortalibus rebus, & miseriarum seculi huius obliuio: quae nomine obdormitionis & somni decenter prophetice significatur. Namque declaratur sic omnimoda quies. per Iacere simul & dormire in pace. Sed quod illam non habeat quis in hae vita, ostendunt statim haec subsequentia verba futuri temporis, o ORMIAM & requiescam : uti Cor. Is . loquitur Paulus ad Corinth. Nouissime inimica destruetur mors, quando videlicet mortale induerit immortalitatem.&absorpta mors fuerit in victoria o H s T I. Et propterea nunc dicitur, i es idipsum pace fruendum: de Deo intelligendo, quem ob id affirmat Propheta semper idipsum esse quod semper est, in se manens, ac incommutabili perennitate cosistit. In quo dormiet iustus per mortem naturalem,& requiescet per gloriam, in futura vita. sequitur

autem causa quare requiescat.

Quoniam tu, Domine, singulariter in spe cons luis me.

Et bene ait, singui riter. Potest enim referri aduersus illos multos, qui dicunt, Quis ostendit nobis bona quasisnsulares & simplices , id est secreti a multitudine ac

turba nascentium rerum, ac morientium, amatores aeter

nitatis & unitatis esse debeamus t sunt Deo & Domino nostro cupimus inhaerere, neque per multa distrahamur,

aut vagemur. Et quum habet litera, Constituisti me: significat

78쪽

s eat digna, deliberatamque sentetiam, quam hic habet Iustus inspe: in patria autem possidet in re. Nam vere illud munus quietis meretur, si hoc fieri Domini iuvamine con-Mat.

Vξrba mea auribus percipe, Domine, intellige

clamorem meum. Huic Psalmo praemittitur titulus talis, secundum Hebraeos, Ad victoriam super Hanechiloch, Psalmus David. Nechilocli autem teste Lirano) dictio Hebraica est, aequi-

uoca, nonnunquam significans quoddam instrumentum musicum:& sic tunc est sensius, Psalmus Dauid aptus decantari in tali musico instrumento ad victoriam, id est cum conatu vocis Levitarum, seu cantorum: prout declaratum est in titulo Psalmi praecedentis. Si vero Nechilocli sit nomen plurale, tunc significat haereditates, quia est plurale huius nominis Nechuali quod significat haereditatem. Propterea taliter forte vertit hunc titulum Hieronymus, In finem pro ea quae haereditatem consequitur, Psalmus David. Quare de argumento huius Psalmi si inquiritur, potest interpretari tanquam referat historiam deiectionis saulis is a regno, propter iniquitates eius: &sit defensio, directio, atque benedictio Dauidis iusti ad regnum, ob diuini cultus curam. Intelligitur etiam de Ecclesia militante in suis membriς, quae in fine & consummatione mundi haereditatem consequutura est, uniuersis nationibus CHRis Tocredentibus: quasi totus hic Psalmus sit de ea quae accepit haereditatem, vitam aeterna, per Dominum nostrum Iesum Christum, ut possideat ipsum Deum: cui adhqrens, beata sit. Quapropter sic vox Ecclesiae est in hoc Psalmo, Vocate adhaereditate, ut ipsa fiat ii reditas Domini. Si primu sensum interpretemur, quantum ad vim humani moris petit Davidyt sua audiantur verba, &ut intelligatur quod dicit, & ut e. iiij.

79쪽

patienter auscultetur ardens desiderium situm, explicando per clamore,qudd loquitur ex magno animi affectu. Clamorem enim ideo adaidit, ut cum tono atq; intentione spiritus preces se fudisse ostenderet: & posthac clamori etiam voce coniungit, forsan ea ratione, ut clare atq; aperte se loquutum futue significaret, quum alioquin clamor ignotam soleat voce efficere. Si vero in his omnibus pro membris militantis Ecclesiae, stylum vertamus, accipiamus haec omnia tanquam ex perisna eius quae haereditatem assequitur: oratio ad Dominum dirigatur. Haereditas vero de morte parentis nascitur filijs. Hac ratione, nisi Christus mortuus esset, hic hereditas no patebat. IpQ ergo in oriete nata, ipso resurgente confirmata est, ipso ascedete in caelis, permanet hic hqreditas in sternu. In capite Psalmi tria sunt ab li redecomposita, Verba, clamor, oratio: ipsa verba rogat auribus percipi, clamore intelligi, orationem audiri: dicedo, Verba mea auribus percipe, Domine, ostedit oratione etia vocale esse debere, & quod obligato vocaliter orare, no sufficit se-

sum verboru animo reuoluere, nisi simul δc verba integre proserat:prout notatur in cap. Doletes. extra de celebratione missaru. Unde Paulus I. ad Corinth. I 4,orationem vocalem comendat per psalmodia quae nisi voce seri no potest. cui hoc unum addit, Psallam spiritu, psallam & mente. quasi dum sic oramus, no sit aliud quod magis cogitare debeamus, quam quod cu Deo loquimur. Qusmodo enim nos a Deo audiri postulamus, quit nosipsos no audiamus volum Deu esse memore nostra dum rogamus, quando nosipsi memores nostri no sumus 3hoc est vigilare oculis, Sc cordedor-Cant. s. mire, quia debeat Christicola& quti dormit oculis corde vigilare. Aures aute Dei quib' nostra verba percipit, sunt po-tEtia & misericordia:per potentia potest, per misericordiam vult exaudire. Nisi enim esset illius clemetia, nullius preces Hal. ii 8. reciperet. Qua dore fit, misericordia Dotnini plena sit terra

sequitur, I N TELOGE clamore meu. sed bene ostendit

quis iste sit clamor qui iterior de cordis cubili, sine strepitu

corporis, perueniat ad Deu: quadoquide vox corporalis auditur, spiritualis aute intelligitur. Unde hic aliqui legunt Intellige cogitationem meam: quasi oratio debeat simul

80쪽

esse & vocalis & mentalis. Quando enim gemitus noster Acoscientia deprecatur, istum clamore intelligit Deus: quomodo dixit Hieremias Threnoru cap. 2, Deduc quasi torretem lachrymas per diem & noctem, non des requie tibi, neq; taceat pupilla oculi tui. Torres vero non semper uno eodemq; impetu effluit: sed sicut inundatio de caelo coquit, sic&lachrymae, prout diuina inspiratione & compunctione cordis generantur. Quapropter, sicut dixit Apostolus ad Galat. cap. Α, Clamamus in cordibus nostris,dum cum gemitu Dominum deprecamur. Ita quedo poenitetes lachrymas ad Deum fundimus, eo tempore pupilla oculi nostri clamat ad Dominum. Quid verius enim per hunc clamore, nisi feruorem affectus concipere possimus 'quiquidem feruor in oratione usqueadeo pernecessarius est, ut Episcopus Ephesinus, angelus in Apocalypsi nucupatus, ob eius deffectum arguatur, dicente scriptura, Apoca. cap. 2, Novio pera tua,& patientiam tuam, &quia non potes sustinere malos, & sustinuisti propter nomen meum, nec defecisti.' Sed habeo aduersum te pauca, quia charitate tuam prima reliquisti, memento unde excideris. Quam igitur damnationem accepturos credimus indevotos, quum tantam reprobationem deuotus acceperit 3 Tepidum discipulum noamat Christus. Unde Paulus ad Rom. Sollicitudine, no pi- Rom. 'gri. Et quia ore & corde ad Deu clamat fidelis, Sequitur,

Intende voci orationis meae, Rex meim Dem

Non susscit Davidi proponere haec Domino, sed multiplicat adiectiva, petendo a Rege & Deo suo, dicens, Rex

meus,& Deus meus. Rex quidem me', per specialem protectionem & tutelam: Deus meus, per specialem fidem &spe in eo repositam. Te enim solum inquit) habeo in Re-fem, veluti qui mei solus prouidentiam & procurationem

abes. Te solum pari modo ut Deum colo, tanquam verum omnium creatorem: caetera enim idola omnia semper abieci. Et commemoratur ingens beneficium per hoc quod De' dignatur esse & vocari Deus me', sicut pluries in Iacra Leuit. is. Scriptura istud pro magno munere repromittit, Ero Deus & 2 F.

SEARCH

MENU NAVIGATION