De principum valetudine tuenda commentatio

발행: 1710년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

tinuam enim a stomachi fermento , quod feriari nequit erosionem cum animi morositate perciperemus , uti experimur Vacuo prorsus stomacho , nam uti ex veteri Adagio, fames , & mora bilem in nasum conciunt, nec levis foret molestia , quam confluxus bilis, &succi pancreatici parerent. Difficilior propterea ei set respiratio , intestina enim a ciborum

reliquiis distenta , viscerum sunt substerniculum , unde est quod iis , qui die naturali unica tantum comestione utuntur , Videantur

pendere viscera, uti ajebat HippocrateS de rat. Vita in ac. n. IG. Sic idem Hippocrates in Libro

de Arti. n- 3 I. in fractims Costarum inediam damnabat , m0derata enim ventris repletis, C

sitrum fit directio , ajebat ille: Necessaria est

itaque propter partium crassorum a chylo se- Cretionem excrementorum in intestinis ace vatio , & ad tempus retentio. Neque Vero solum ad bonam corporis Valetudinem , partes ad imum ventrem spectantes , turgescentiam quandam , & crassitudinem habere bonum est, sed etiam ad totius corporiS Uenustatem , λ elegantiam multum consert, non levis enim est turpitudo ventris depreia

112쪽

so ticis visitur. A deo verum est quod scripsit D. Augustinus in Libro et a. de Civ. Dei Cap. - , nimirum quod , nibit creatum zidemus tu

hoc corpore utilitati, causa , quod non babeat etiam decoris Ecgm . Plus autem nobis id appareret , s nameros mensurorum , quibus inter se iamcta connexa sunt , O cooptata n emus. Non est igitur , quod homo hac in re a CCeteris animantibus optet distingui, sed sola

ratione, ac temperantia , quae si adsit, non solum alui excretiones , sed aliarum quoque partium rite , & commode fient juxta natur leges. Quomodo autem in statu bonae valetudinis fiant in nostris corporibuS maturalestum secretiones , tum excretiones , exponere

instituti mei non est ; id egit ex asse V ctissimus Terengonius in Pisano Lyceo Medicinae Prosessor in nuperis suis Exercitationbbus , sed Qtum mihi mens est cautiones aluquot tradere pro sanitate tuenda , praesertim Principum. Cum vero tanti sit momenti , in statu corporis aegro , alvi & vesicae excrementa diligenter observare , non solum

ad morbi naturam dignoscendam , sed ad Prognosim , & curationem instituendam, in si tu quoque integrae sanitatis idem agere b

113쪽

mim esset. Verum haec animadversio dum bene valemus , ut plurimum negligitur at

in Principe, cujus incolumitas 'maxime' est optabilis, hujusmodi consideratio non est contemnenda. Oportet ergo Medicum , qui Principis valetudini regendae praeest , illius naturam perspectam habere, etiam in statu integrae sanitatis, num alvum habeat ad solutionem , aut ad strictionem propensum , & ad

assumpta respondeat , ut immoderantias possit temperare. It plurimum Principes Ob ciborum multiplicem diversitatem , nec tam facilem illorum coctionem , habere solent facilem , ubi enim minus perfecta est coctio solutior est venter ; aliquando tamen ratione temperamenti , & quorundam ciborum usu , est adstrictior , unde non parva incommoda succedunt . Hentris stupor. Omnim cot fusio , immunditia vc si um, cerebri consi pti, aje-bat Hippocrates 7. in α Epid. quod licet Galenus in loci hujus expositione intelligendum velit de vitiata ventriculi coctione , attamen aeque bene , ut ait Vallesius , de Intestinorum expultrice laesa poterit intelligi. Si ergo contingat alvum plus quam par sit laxiorem elle, cibis potius , quam medica- M a mentis

114쪽

mentis agendum , ea nempe exhibendo , quae facultate aliqua adstrictoria , ac stomachi,& intestinorum fibras roborandi vi polleant ,

veluti panis rite coctuS , Carnes assae , fercula ex oriZa , mala Cidonia , pira , cavendo a vino dulciori, & bellariis Aliquando ex particulari aliqua constitutione , uti ex Venarum angustia solutior est alvuS , qualis observatio est Doctissimi Ballonii in suis Ephemerudibus , eo quia chylus non tam facile subeat

venaS mesaraicas , ajebat ille, juxta suorum temporum hypothesim , at Verius per Vena Slacteas abdominis , quam ob causam , ait ille mulieres , ut Plurimum laxiores habere ventres , nam cum multiS cibiS se obruant,

ac sine ordine , & vitam desidem agant , obvasorum conniventiam facile effluent , quod in hominibus , qui habent vasa ampliora , Avitam ducunt magis operosam , non ita evenit. Si itaque signa appareant, quae Venarum angustiam indicent, parciori cibo erit utendum,& qui vim aliquam habeat calorem innatum vegetandi, & ora vasorum ampliandi , sicuti corpus modice exercere oportunum erit. Si vero adstrictior sit alvus , alimentiS pariter agendum est , quae aruum molliorem reddant , qualia

115쪽

qualia surit carnes teneriores , sed elixae veluti, vervecis , Vituli, haedi, pullorum', sces quoque , fercula eX herbis cum pastui s. prunis, & similibus, Pruna peregrinae carie rugosa fenes e

Sume, Plent duri solvere ventris Onus. Cavendum a clysterium emollientium usu, nisi summa cogat necessitas , licet enim ex lacte , herbarum decoctis parentur, attamen frequens illorum usus intestinorum fibras frangit,

. a ac non raro tormina in ventre ς citat , praeterquam , quod corpuS in malam consuetudinem trahitur. Novi olim Romae pulpuratum Prii Cipem , qui Cum alvi adstrictione laboraret, servum habebat , qui alternis diebus emollientem clysterem sibi in

deret , non tamen semper cum utilitate, cum interdum in ventre excitarentur non te Ves turbae , quo remedii genere propter consuetudinem uti coactus est ad multos annos , donec vixit 3 multo magis cavendum a laxantibus ,& eccoproticis per os assumptis, aliquam enim semper in stomacho perturbationem pa-Tiunt. Laudant nonnulli in alvi adstrictione Cassiam ad aliquot dracmas , at cania non tam innoxia est , ut illius usus non sit suspectus i

116쪽

ctus , flatuosa enim est , si stomacho parum

amica idcirco a Ballonio Medico experiem tissimo , Cassia cacostomachos vocabatur, immo idem Ballonius 2. Epid. in renum , & Vesicae affectibus , sive purgato , siVe impurgato corpore , Cassiae Uium omnino improbat, & virosiitatem quandam in illa agnoscit. Hanc pariter damnat Falloppius noster de Med. Pur. Cap de Cassa , Joannes Beverovicius in LI-hro de Ren. & Ves . Cal. , Ludovicus Nonius in Epistola ad eundem Bevero vicium, & complures alii. Cum autem persaepe Principes sive ex haereditaria dispositione sive Ob errata in victu, renum affectibus laborare soleant,

Medicus pro alvo laxanda , in persona Princupis suspectam debet habere cassiam , sed potius talem diaetam instituere , quae Ventris duritiem emolliat. Non minuS quoque advertere Oportebit , quales sint excretiones secundae coctionis , atque etiam tertiae , perscepe enim proporti nem inter se debitam non servant, mictio plurima parvam significat dejectionem , ut exHippocrate q. Aphor. conversa enim materia

fluidiori ad vias urinae , mirum non est , si sicciores fiant alvi sceces , & parvae sint dejectione

117쪽

ctiones , copiosae autem sunt mictiones , sive ex usu ciborum calidiorum , & Vini meraciotaris usu , sive ex particulari temperatura calida , & sicca , qui enim talem habitum so titi sunt , epiphlebi eis e solent, hoc est venarum latitudinem habere, ideoque pluriumum mingere , cum per lactearum amplit dinem copiosus humor abripiatur, & sanguunt permixtus, tandem ad renes defferatur ;sic etiam ex eodem Hippocrate 3. in s. ripid. cutis raritas ventris densitas , hoc est mutitus perspiratus alvum duriorem efficit, subducta , scilicet ventri humiditate , quae Deces

alvinas molliores reddit , & ad excretionem

promptiores. Medici pensum itaque erit incumbere quantum licet, ut per haec tria principalia corporis emissaria , impuritates rite , & juxta naturae leges expurgentur , quod obtinebitur, temperantia in victu ,

118쪽

Ex nulla re magis , qμam .Animi lecti bra per esitari Principum va=tudinem , nibitque ef- se , cui minus sμccurrere possis Ars Medica . IN classe rerum , quas Medici non naturales Vocant, quae medium sunt quiddam

inter ea, quae sunt secundum naturam , &praeter naturam, locum postremum tenent

animi pathemata, sed primum forsan sibi

vindicant , quatenMS prae coeteriS plurimum habent virium ad bonam valetudinem evertemdam , & graves morbos inserendos. Quantum polleant animi affectiones, & quam grandem tempestatem temporis momento in massa sanguinea concitent , ex signis , & notis , quas in externis corporis partibus , ac in iacie potissimum depingunt , facile est deprehendere , qua de re egregie scripsit Cambraeus in Libro de Pass. Carac., sic in ira , quae prae coeteris passionibus vehementior est , fit primo aliqua sanguinis ad interiora retra

119쪽

poris externa protrusio ; sic ubi quis ira fuerit correptus, iacies, & Oculi rubore sustiniaduntur , os amarescit , spumant labia , puliasus irequentes , & magni fiunt , Verba inte rupta , motus irrequieti multa que alia apparent , quae hominis non sani, sed iurentis , Orestes ipse diceret ; Anima enim sensitiva ubi satis virium esse agnoscit ad objectum , quod sibi odiosum , & infestum concipit propulsandum , collectis viribus, spiritus, & sanguinem ad externa protrudit cordis ministerio, quod ex spirituum animalium confluxu, tantaevi, ac tam crebro systoles suas explicat , ut sanguis per arteria S ad ParteS delatuS , neC a Veni S tam prompte IesorptUS , non possit, quin cutim rubore perfundat , ubi in timore, dum videt non e illa sibi tantum roboris , ut longe a se quod hostile est repellat, contraria eveniunt, fibris enim per totum contractiS impeditur sanguinis motus , seu ejusdem san glu-nis per Arterias ad suum principium fit retractio, quando inter Varios sanguiniS motuS retrogradum etiam nonnulli admittunt, lege enim consortii , & mechanica neces litate inter Anium am , & corpus, conspicuum est ad quasdam motiones Animae , quasdam etiam fieri in cor-

120쪽

pore , & in massa fluidorum motiones , sic hominibus subito timore perculsis pallor in facie apparet, attonitum simulachri ad instar perstat corpus , mens stupet, & vox faucibus haeret. Sic quaelibet alia passio propria signa , & notas habet , quibus seipsam prodit , uti apud laudatum Scriptorem videre est. Si ergo ad Animae perturbationes tantae fit in sanguine , & fluidis omnibus susque deque perturbatio , mirum non est si propter

animi pathemata naturalis oeconomia pervemtatur , & facili negotio corruat bona Valetudo. Non desunt apud Scriptores exempla e Ium , qui ex nimio irae impetu subito extincti fuerint, quod pariter legitur de aliis, quubus ex nimio terrore, sive ex improviso ga dio post magnum moerorem interclusus est spu

, Ast cum animi affectus in privatis homunibus , atque etiam infimae sortis adeo potileant , ut quotidie videmus, quanto plus Vurium habebunt in iis, qui licet supra coeteros constituti, tota sua potestate impetrare non possunt, ut Omnia, quae flagranter optarint, obtineant, nec emcere , ut fortuita quaedam , & valde moIesta iis non eveniant, dei

SEARCH

MENU NAVIGATION