De principum valetudine tuenda commentatio

발행: 1710년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

pauci nimirum sunt Buc'phali. Mirum sane, uantum gratiae , ac ΚVOris apud Populos si bi adsciscat Princeps , sorti & spumanti Equo decore insidens , cum in publicum procedit . Statuae equestres , priscis , & nostris quoque temporibus magnis viris , in Foris, & publicis viis statui consueverunt. MotuS autem Corporis per equitationem , quae semper habet aliquam concussionem adneXam , magnae est utilitatis, crassos humores stagnanteS , Cloco dimovendo , eosque simul excernendo. Curavi olim Equisonem Mutinensem, qui cum acuta febre laborasset , Ob intemperantiam,& nimiam aquae potionem , factus est lienosus& turgido ventre , adeo ut de hydrope timer tur , nec ullo remedio Venter detumesceret, suasor illi fui, ut ad solitum munus EquOS d mandi i vidit et, quo pacto perfecte convaluit,

dam Principibus commoda erit frequens equi talio , quam in morbis CroniciS maxime coma mendat Thomas Sydentiam , quod si hoc exercitii genus remedium curati Vum est , erit quoque praeservatiVum a morbiS, nam ex Hippocrate in Libris Epidemiorum , quesie facta to Ant , ante facia fieri probibere . Olim certe equitatio

92쪽

ti modo apud Persarum Reges solenne est Legatos equitando audire ; nunc amem mOSinolevit , ut super regales currus in publicum procedant, seu in Rhedis sedentes , auriga- Ie pro more habeant. Equitatio tamen habet etiam sua incommoda , ubi enim adsit aliqua dispositio podagrica , aut nephritica , & Vericae affectio, non Parum noxia est , quare Hippocrates in Lubro de Aere , Aquis , & Locis, ajebat Scythas Ischiadi obnoxios esse , quod super E-

quos quotidianam agerent Vitam 3 Ins Cecundos quotie homines ex nimia equitatione fie-1i iisdem asserit Hippocrates , ex nimia sc licet renum , Vasorum spermaticorum concussione , ut etiam hanc ob causam oriantur aliquando Gonorheae. Si tamen equitatio moderata se, M placida super Equos Gradarios , quorum copia Principibus non deest , non parum conducit ad Corporis salubritatem , est enim , ut ait Galenus a. de Valetudine tuenda Cap. 8. exercitatio mixta ex gestatione , & Opera , qui lenim Equo insidet

musculos intentos, & in quodam motu tonico exercitos habeat oportet, quare equitatio ex

93쪽

7rsui natura , apta est ad calorem nativum aurigendum , & ad eXcrementorum inanitionem promovendam, Stomachi quoque robur non parum confirmat, sensitum instrumenta repti

gat , & acutiora redit, quare in Surditate , in Capitis dolore, a Tralliano com-

' mendatur.

Creditur quoque equitatio plurimum Valere ad crura crasseiacienda , quam ob causam refert Suetonius Germanico , cui graciliora crura objiciebantur, Medicos suasisse, ut equitationi indulgeret , cujus rei rationem esse Crediderim , eo quod crura in equitatione superstapedes multum operentur , etenim qui sic pe equitare solent , musculos , & fibras crurum intentos habeant necesse est , ideoque sanguis, quem suggerunt Arteriae inibi detineatur , nec tam facile per Venas refluat, sicque partes illae uberius alantur , atque in mole augescant, qualis ratio quoque militat in caeteris partibus , quae magis exercentur , quod

satis patet in Pistoribus , quibus amplae , &crassae sunt manus ; exercitium enim , ut ait AVicena , membrum magnificat. Nisi itaque PrincepS noxam ullam praesenserit in renibus ,& articulis, commodae , & placidae equitationi

94쪽

coni in gratiam sanitatis indulgeat, & assues cat, ut si ad aliquam militarem expeditionem suscipiendam aliquando cogatur, ad hujus nodieXercitium aliquam habeat assuetudinem . Est , & alia exereitatio Principibus satis Conveniens , atque utilis ad institutum nostrum , licet ab ipsis ad simplex oblectamemetum suscepta , saltatio scilicet , & Choreas agere , cum enim exercitatio hujus nodi altero nationem habeat , Corpus , & vires non va de fatigat , & eadem affert beneficia , qua

a coeteris exercitationibus obtinenltir , nimi-

Tum caloris , & spirituum exsuscitatio , Coimporis excusso , artuum ad varios motus agiliaras , & promptitudo. Solenne est Principes

in puerili aetate ad saltationem , & Choreas instruere , ut grandiores facti, publice sui Corporis elegantiam , de majestatem praeses erant , adeo ut Principi, hujusce Exercitii

ignaro turpe sit & indecorum , nescire ad ammonicOS concentuS pedes m ere . Hanc ob Causam , uti memorat Herodotus , Hippo

clides Atheniensis , Agaristiae Clisthenis Sycioniorum Tyranni filiae matrimonio excidit, cum ignave , & scurriliter saliavisset . Scipio saltatione maxjme oblectabatur, in plovecti . Ii ,

95쪽

m , etiam aetate , nam , ut resert Seneca de

Tranquillitate Animi trian bale illud ,ει militi

, iugenis , sted ut illi arati rei mini solebant , inter

issum, ac festa tempora virilem in modum tria prediare , non facturi detrimentum etiam si ab hosti b is suis 'ectarentur. Commoda, & utilitares

non reseram , quae tradit Lucianus de Salia tione adversus Cratonem', qui Exercitium

istud tanquam etaminatum, & viro indignum calumniabatur ; beneficium certe quod ex illo resertur , non parum confert ad animi hilaritatem , & corporis quoque salubritatem. His addere licet , quod Saltatio Principem instruere possit ad arma tractanda , & in acie fortiter pugnandum. De Epaminonda Thebanorum Duce legitur, saltatione delectatum fuisse , existimante hoc paecto corporis agiliatatem conciliari , ut quando pugnandum sit , eo promptiores sint homines. Merionem Cretensem Trojano bello , mira dexteritate , Aconcinnitate corporiS in acie pugnantem , hancque ob causam Graecis , & Trojanis notum Homerus celebravit , Saltatorem illum appellans. Equitatio itaque , M saltatio iaquo cunque Principe rudimenta sunt ad belli

96쪽

cas artes , in quibus instructos esse oportet qui ad imperandum sunt nati. Gestatio in Sella, prae laudatis exercitationibus , non multas habet VireS , attamen laudabilior semper est qualiscumque corporis motio , quam simplex sessio , aut statio, quae vires potius fatigat , quam roboret , dum in statione musculi crurum, & foemorum in motu tonico perstant, quam ob causam varices in cruribus interdum oriuntur, unde JuVenalis , Harico res fiet Haru pex , cum Haruspices diu stare circa extispicia pro more haberent. Navigatio interdum utilis erit, & salubrioreste creditur in mari prope littuS, Ob siccaS exhalationes , quam in fluviis , & stagniS. Navigatio tu mari prope littus , Inambulatio pros'

mare satis commoda, proVerbium G ecum erat, quod in Symposis refert Plutarcus. Deambulationem prae coeteris exercitationibus valde commendat Hippocrates a. de Diaeta , praesertim matutinam , & aliquam etiam a caena sumpta . Phaedrus apud Platonem ex sententia Acumen i Medici inambuIationem in loco aprico extra Urbem iis praeferebat, qute fiunt intra Urbis pomarria , forsan quoniam inibi purior sit aer.

Ludus

97쪽

Ludus parVae pilae apud Veteres satis usi latus , a Galeno pluribus in locis commenda tur , cujus usus quoque nostra setate satis se miliaris est ue quare RomanOS Caesares non puduisse publice se etiam exercere pila , & solliculo , Scriptorum monumenta testantur ; sic Vespasianus , qui prospera usque ad senectam valetudine usus est, scepe se exercebat in Sphaeristerio, teste Suetonio. Antoninus quoque Imperator , ut ex Eutropio habemus, inter palestritas non raro visus est. Gusthavus Odul-plius egregius ille bellator , cui vincere ludus erat , post relatas victorias adhuc calens a caede, spectantibus exercitus sui Primoribus, solle ludebat , ut refert Catarinus ab A vita. Quantum itaque conserant moderatae corporiSexercitationes ad prosperam valetudinem tuendam , cum ad vitam quoque valetudinariam

diu producendam multum possint , exemploe sse poterit Herodietis ille Artis Gimna ticae repertor , qui licet pro eXemplari valetudinarii hominis tradu ceretur, attamen lineae vitam ad seculum usque hoc parua produxit.

Inter exercitationis genera , non immerito recensetur Venereorum usus, legitimuS tamen,

quem Tiberius Clinopalem Vocabat , Verum K a hac

98쪽

7σhac in re non mediocri temperantia opus est, hoc enim exercitium si modum sexcedat , sorporis vires atterit , & animae ipsius systasim concutit ; si tamen modus adhibeatur, non prorsuSinutilis est , spiritus enim exsuscitat , & alacriores efficit. Egregie fine in hanc rem Celsus Concubi res neque nimis pertime cenitas , merge nimis c cupiscenitas , freqMens corpus dissolvit,

rarus ericitat. Cum ergo eOS , quibus Coeleris imperare sors dedit nihil magis . dedeceat, quam coelibatum profiteri, nihilque sub ditis sit optabilius , quam Aulam videre liberis plenam , bonum Principem , ubi justam aetatem adeptus fuerit , pro suscipienda prole decebit esse uxoratum , sed pro valetudine conservanda, non Valde uxorium. Dictum elegantissimum Licurgi hic placet apponere, quod Principibus magis , quam cuiquam Videtur congruerere ; Quaesitus Vir ille Sapientis fimus, cur in suis legibus sanxisset, ne MaximS Perpetuo cum Uxore cubaret , sed ad certa quaedam intervalla sejuncti degerent , respondit se tres ob causas id statuisse , primam , ut Viri alacriores essent, non semper Uxoi is lateribus haerenteS, secundam, ut amor, inter Conjuges interdum sopitus revivisceret,

99쪽

tertiam , ut filii robustiores essent , ia viva ciores. Promovet quoque venereorum usus circularem sanguinis motum , & vasorum ampliationem , si moderationem conjunctam habeat ; norant id quoque antiquae muliereS , quae pro more habebant Virgini, antequam Thalamum ingrederetur, ut cum Viro Concumberet, filo collum metiri, mane autem eodem filo collum remetiri, ac si illud non sufficeret, ad totum collum complectendum, gestientes proclamabant ex Virgine mulierem iactam; ad quam consuetudinem alludens Ca

tullus in Nuptiis Thetidis , & Pellari sic lusit

Non illam Nutrix orienti luce reviseus, Hesterno poterit collum circundare fido.

CAPUT VII.

siegulam Inversam Somni, & Vigiliarum, Princi pum cclusis valde familiarem , ad tuendam valetudinem minime aptam esse. Lubricam ess e Principum Valetudinem, a Cpers cepe illos aegrotare mirum non est , quando, non in unum tantum , sed in Orania pene pnecepta , quae ad servandam sani-

100쪽

η . . sanitatem conducunt ab iis graviter peccetur, mirum est inquam cur non, A saepius, tagraViuS aegrotenu, adeo a communi vivendi ritu deviant , ut a coeteris sic distingui illis proprium Videatur , quemadmodum Planetis

naturale est in contrarium niti motu opposito

illi, quo stellarum i multitudo' constanti ordine movetur ab ortu in ioccasium. Huc quadratillud Ovidii qui finxit in secundo Metamorphoseon Solem de seipso ita loquentem

Nitor in adversum, nec me qui caetera vincit Impetus, oe rapido contrariins evebor 0rbi, Si in malo rerum non naturalium usta ullus error ab iis commilitur , maxime in somno , &vigilia ; ut plurimum enim dormiunt Principes , cum totus Mundus vigilat ad opera in tentuS , vigilant autem , cum non solum homines , sed cuncta animalia in terris, A pisces quoque in mari somno indulgent. Ex hac regula inversa, nocte vigilandi, & die somnum captandi , quae nullam proportionem habet cum naturae legibus , num quicquam boni inferri possit , iisdem Principibus judicandum relinquo , satis enim liquet naturali Ordine noctem quieti, & somno destinatam es se ; diem vero vigiliis . M operibus. Uum

SEARCH

MENU NAVIGATION