De principum valetudine tuenda commentatio

발행: 1710년

분량: 188페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

dius , & copiosus inglutientes , in graviss- mos morbos suisse collapsos, a quibus vix luberari potuerint.

Nihil porro est , quod Principum Valetudini , Vel clanculum , vel aperte sit magis hostile , quam vini potus, si immoderatior sit

illius usus, neque solum valetudini, sed etiam famae, & existimationi. Satis nota sunt magnorum Virorum exempla , quibus bibacitas probro fuit, & rerum gestarum gloriam Obumbravit , uti Alexandro Magno , cujus in Vino intemperantiam , ut cohiberet Androcides Vir Sapientia clarus, referente Plinio Libro Iq. Cap. s. sic illi scripsit : Vinum potaturus Rex, memento Te bibere sanguinem terr . Catoni quoque censorio Viro Objiciebatur ebrietas ;vitium hujusmodi latere non potest, eoque minus in Principibus, adeo ut facith in vulgus di-

manet , & scomatibus interdum derideatur ,

sic Tiberius Nero , Biberius mero vocitari consueverat. Vinum equidem si moderate potetur , magnas praestat utilitates ad corporis Vires confirmandas, sed eodem nihil perniciosius si modus absit , naturam enim ignis habet, quo nihil est utilius, & eodem nihil iam centius. Magnates & Principes Viros podagra,

82쪽

& nephritide cognatis asseetibus , & haeredi tario jure a Parentibus in filios transferri solitos , sepissime infestari nemo non novit; qua re Lucianus in sua Tragopodagra longam seriem Heroum, quos Poetae celebrant, podagra laborantium recenset. Quantum Virium utruque assectui generando , M alendo habeat vianum large haustum , ipsamet experientia satis palam facit, dum tartaro suo, cujuS praegnanSest, articulis duram , & lapideam materiam affigit. Ut ergo Principes hospites tam infestos ab Aula arceant , Vino quidem utantur , modicae naturae , si ve limphato, cavendo

a Vinis meraciS , & quae magis commendantur . Laudatur vinum VetuS defaecatum edemtulam , ut ipsum vocat Plautus in Poenulo , quod non mordeat, in planitie potius , quam in collibus natum , minus enim tartari in si nu suo recondit , summatim vinum modestum atque ethicum , hoc est boni moris ; liceat mihi hoc uti vocabulo , quo usus est Aristo teles in Rhetoricis 6 ος ό όθαις, Theophrastus 6. de Causis Plant. ait , id vini genus celerius

vitii mixtura immune , Gaga, & Hermolaus Barbarus de Vino bene morato intelligunt ;

83쪽

non clesunt tamen , qui οἶνον illud ἡ Θαὰ, de vino percolato intelligendum velint μόωVina itaque sint, sive ex su a natura morata , ac

tenuja, sive sacco percolata , ac ut ita dicam castrata , nam sacco , ut ait Plinius vini fianguntur vires. De vino percolato hoc adnotare licet , quod in dolio repositum non ebullit ut reliqua vina , quae in su is vasis ad menses integros magno strepitu ebulliunt, ac praecupue si meraca sint , nam in percolatione Vina multum iacis, & tartareae materiae sacci parietibus haerentis relinquunt , quae in causa sunt , ut Vina non percolata ad aliquod

tempuS esseruescant, nec conquiescant , nisi

postquam facta suerit conveniens per superiora despumatio , & crassiorum partium in suadum praecipitatio. Id habent etiam notatu dignum vina percolata , quod elutriatione non indigeant , nec per aestatem pendula fiant , neque dolii parietibus tartaream materiam assigant, quare pro tartaro, cujus in remedica tantus est usus, Obtinendo , nunquam aperiuntur dolia , in quibus asservatum fuerit vinum percolatum Ulterius hac gaudent praerogativa , quod non expectandum , ut Veterascant , post enim duos vel tres menses in pO-

84쪽

tu usui esse poterunt. Hujusmodi vinum igiatur ex optimis uvis non in collibus . sed in planitie, non adeo tamen ab iis distante paratum , aptius erit ad mensas Principum pro valetudine tuenda , ta pro podagricis , ac pro nephriticis affectibus , quantum licet arcendis . Nolo itaque Principum MensaS carere vino , sed habeant Vina , quae sanitati insidias non struant, sed vitales spiritus blam de , sine noxa reficiant. Non desunt Regum , & Imperatorum exempla , qui hac in

re sobrietatis , ac temperantiae egregium specimen reliquere; Iulius Caffar, Suetonio teste, vini parcissimus fuit, Augustus quoque, eodem reserente, in Castris apud Mutinam non

nisi ter supra coenam bibebat , e quibus Sue tonii verbis, vini Mutinensis agri praestantiam licet deducere , quamvis enim Augustus suae

valetudinis studiosius fuerit , attamen ter tantum siti per coenam bibisse magnum suis et si brietatis exemplum, quare fas est credere vini generositatem , quod Mutinenses colles gignunt cognovisse , ac propterea tam singulari temperantia , illo usum in coena suisse. Mehercle vina Saxolensia , Floriana , Spetiana , Hetruriae vinis celebrioribus nullatenus

85쪽

cryconcedunt. Neque unicum est hoc beneficium Mutime a Deo concessum , ea enim Civitas,

prieter optima vina, & aeris salubritatem, habet etiam optimas aquas , & quod praecipuum est, & ad veram talicitatem viam sternit, habuit semper , & habitura est optimos Prin

CAPUT UI.

Nemini magis , quam Principi pro conservanda valetudine necessariam esse quotidianam

corporis exercitationem.

SI verum est quod scripsit Hippocrates Lia

bro 3. de Diaeta , eam esse exercitationis vim , ut in commoderatione quadam im ter labores , Se alimenta sanitatem positam esse voluerit , considerandum est , ait ille , μ-trum cibus superet labores, aut labores cibos , aut moderate inter se babeant , utrum enim tamdem superetur morbi fiunt, ob aequalitate autem inter ipsa mota, sanitas adest: Igitur sicuti qumtidiana alimenta ad vitam , & sanitatem servandam , sunt necessaria , ita etiam quotidianum exercitium ad sanitatis custodiam erito quU

86쪽

I aeque necessarium , ut inter haec duo pro portione sublata sanitatem corruere necessessit. Si enim modicus sit cibus , & immodicu S labor , atteruntur Vires ; ac si multum sit alimentum , ac pauca eXercitatio , cumulantur eXcrementa , & sensim nobis non sentientibus, magni fiunt morborum a pparatu S. Recta itaque victus ratio , & moderatum eXercitium , mutuo se debent excipere , ut sanitas consistat, pnecessisse tamen alimenta , &inchoatam coctionem aequum est , nam Ut ex

Hippocrate in Aphorismis, ubi fames, laboran-d rem non es. Apud Persas exercitium, Si victus ita colebatur , ut turpe putaretur spue- Te , nares emungere , uti refert Xenophon

in Paedia Cyri Libro I. certissimo apud ipsos intemperantiae in Victu argumento, quod nostra quoque tempora ejusdem labis coarguit, dum non Qtum frequenter expuere , & nares emungere , pro sanitatis fluidio habemus , sed Nicotianae fumo, masticatione , & pulvere , nares & fauceS continuo provocamu Sad congestas impuritates excernendaS , quae non cumularentur , si vitam magis frugalem,& minus desidiosam ageremus. Natura equi

dem commodis nostris satis intenta , alibi ,

87쪽

σ 3 quam in facie aptis emissariis nos instruxit

ad excrementa, tum crassa , tum tenti ja egerenda , sed nos organa Odoratus, & gustus ad lada ministeria traduximus. Contra hujusinodi Hippocratis praeceptum a Principibus frequentissime peccari fatis patet, unde fit , ut non raro hanc ob causam a sanitatis statu facile decidant . Corporis itaque exercitatio pro sanitatis studio , si ulli necessaria est , maxime Principibus , quibus ob lautiores cibos , & multi nutrimenti, necesse sol et, ut ita dicam cibosa laboribus superari , ut aequalitas illa , ω proportio , quam Hippocrates Optabat , Obtineri posset. Varia sunt exercitationum genera , illud tamen exercitium praeserendum , quod a principio intrinsem ortum ducit . Omnirem vero motuum optimus ille est , ajebat

Plato in Timaeo , qui in semet ex seipso sit . Nam o ' mentis , ct totius 'sias motioni c0gni tissimus s. mi vero ab alio fit di prior . Velai curru , navi, sella gestari, fricari corpus, sunt quidem motiones corporis , sed a principio extrinseco , nec tales sunt , ut ex iis ea beneficia consequantur , quae a motu nati s cula ri obtinentur , uti ex deambulatione cur-

88쪽

se , & quacumque alia spontanea corporis

motione 3 ex convenienti enim corporis exerincitatione sopitus calor cxcitatur, circulus sanguinis promovetur , alimenti in singulas pamtes aequalior est diadosis , ac liberaliou est Dei spiratus , atque obstructiones in visceruous, A vasis sanguineis siquae sunt expediuntur. Disruptum est lienambula, ajebat Plautus in Curculione. Recte sane , ac eleganter in hanc rem Celsus Libro I. Cap. 2. Ignavia matreram benectutem , labor longam adolescentiam reddit . Summatim humanum corpus , uti de fama Virgilius

Mobilitate viget, vires Πquirit eund0. Princeps itaque cui cara sit Valetudo , non minus cogitet de cibo quotidie sumendo, quam de quotidiana exercitatione: laudatur deam bulatio matutina ante cibum, sub dio magis, quam sub tecto , coelo tamen sereno , nec aventis perflato, siVe Vespertina ante coenam, labores cibos precedant, ajebat Hippocrates. Quaedam sunt exercitationum genera , quae Principibus magis sunt propria , uti Venatu S, equitatio , saltatio , ex quibus multa beneficia obtinerent, si frequentius iis uterentur .

Venationis studium antiquitus , ab ipsa ju-

Ventute

89쪽

ventute Principibus satis familiare fuit, ut illis puta lori esset , nisi arcum tendere , feraS insectari , sagittas ad 1copum collimare exacte nossent, atque hac in re coeteris praecellerent. Sic Achillem legimus a Thetide Chironi traditum , qui illum in venationis istudio instruxit , ut feras consectari in siluis , & in praeruptis montium jugis cum apris , & sortioribus belluis concurrere aseseverit , quo pacto fortis , & egregius bellator ad bellum trojanum est quaesitus ; venatio enim est rudimentum quoddam ad militarem disciplinam , in qua instructum es e decet Principem. Cum ergo Venatus multa habeat commoda , magnoque sit oblectamento , id praecipue monumenti habet, quod ad sanitatem multum conserat , sive enim equitando , siVe pedestri itinere per loca aspera , & praerupta seras scrutando , corpUS Variis motibus eXeria ceri necesse est , & incalescere , ut quae ali quam gravitatem capiti stomacho, ac visceriabus inferebant, facile per transpiratum di-

flentur.

Praeter beneficia , quae a Venatione pro tuenda Valetudine reserunt, non modicam laudem quoque a Poetis , & Scriptoribus pro-Ι a mereri

90쪽

mereri consueverunt propter dexteritatem, &sagittandi peritiam, uti Aineas a Virgilio, cum septem Cervos in lybico littore pro leptem Navibus suis , sagittis occidit , Domitianus a Martiali ob Feras occisas, Gratianus ab Au

sonio ob Leonem interemptum. Ha C in re

digna est, quod legatur Epistola Sidonii Apollinaris , in qua Theodoricum Gothorum Regem, venandi , & sagittandi peritissimum describit,

ait enim illum venatione nuntiata processisse arcu lateri innexo citra gravitatis regiae offensam , & muliebre credidisse, arcum ab alio tensum accipere , insinuatiS enim e regi O- ne capitibus , arcum magna Vi intendebat ,

mox spicula capiebat, implebat, expellebat, ut ipsius Scriptoris Verba reseram , qμ0d Cκ- pias per creti, prior admonet, eligis quid feriat , quod elegeris ferit , etsi ab alterutro errandum est, rarius falsitrer Rentis Ud , Pam destinantis ob

tut rex.

Equitatio quoque exercitationis genus est Principibus valde conveniens, imo necessarium, nisi enim didicerit Equum prompte conscendere , illique apte insidere , ac fraeno regere, non parum periclitabitur, Equi enim adulari nesciunt, nec Principes a caeteris distinguunt,

SEARCH

MENU NAVIGATION