Servatii Gallaei Dissertationes de Sibyllis earumque oraculis, cum figuris aeneis

발행: 1688년

분량: 739페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

nae Prophetissam fuisse & Divinas Revelationes habuisse, credunt &

docent. Verum hoc ut credamus, rationibus apodicticis convinci non possumus, ut statim de illa aliisque probabimus. Revelationes quae ipsi a Deo sectae praesumuntur, inveniuntur satis ample & copiose, quamvis compendiose , apud Nolfium lect : memorabit. a. volt centenario decimo quarto. p. m. 67o. dcc. Quia longiores & pr lixiores quam ut heic reserantur non addimus. Notandum summam eo redire e proponunt nempe Dei , Jesu Christi , Angelorumque querelas de corruptis Ecclliasticorum moribus. Papam vocat anim

rum interfectorem, ovium Christi distrisorem ct laceratorem. Dicit eum esse ymiais abominabiliorem, immitiorem Juda , injustiorem Pilato.'jorem ct deteriorem ipse Lucifero. Sedem ripae dicit , demergendam in profundum, scin lapidem ponderosum. Assessores diu dicit arsuros in igne fulphureo ct inextinguibili. Clericos dicit convenise Divinam sapientiam

in aliam pravam ct vanam. Simplices praecipitant, euntes per viam Domini, odi se eos ct esse leprosis, ct mulos. Decem denique praecepta Dei in

unicum Verbum commutasse, hoc nempe, Da pecuniam, id est, eos totam veram pietatem lucri causa subvertisse , Oe. Reliqua , quae & lectu dignillima, videri possunt apud Wolfium loco laudato. Catharinam autem Senensem quod attinet: notandum ipsam Senis natam, patre Jacobo pannorum tinctore, & Lapa matre. Hanc floruisse scribunt nonnulli tempore Brigittae Suecicae Reginae. Multas huic fictas esse revo. lationes a Deo, Angelorum Ministerio narrant, legendam eius qui conscripserunt. Sunt quidam qui illam anno I972. alii anno I I s. ccepisse aut vixisse scribunt , quam discrepantiam hoc modo conciliat wessus lect. memorab. centenario decimo quarto Catharinam tertium ordinem Praedicatorum ingressam, juxta priorem sententiam anno Iue . vel paulo ante: quia vero ordo constabat ex conjugatis quoque, & iis qui non adeo stricte viverent , ut caeteri Religiosi tmoniales Catharinam imitari malentes, peculii rem sibi formam praescripserunt , & ejus nomen assumpserunt. Eam Visione quadam S. Dominico jubente ad hunc ordincm incitatam suisse, ex legenda Rei- mundi Capuani Generalis Praedicatorum magistri, in ejus vitae ab Antonino recitata, constat anno rq I. juxta Francum, secundum a lios Vcro anno Ib72. cate a serrea cuti proxima quotidie se cinxit:& juxta nugatorum & fabellarum Scriptores quosdam , intra duos dies

262쪽

dies dimidiam tantum horam dormiebat. Ex Legenda iam citata. Nugas agit porro Antoninus, narrans e Dominum Iesum saepe ad eam venisse, & duxisse secum aliquando gloriosissimam suam genitricem, aliquando Dominicum, quandoque Mariam Magdalenam, vel Joannem Evangelistam vel Paulum Apostolum , vel alios, &eum ea familiari Isme confabulatos esse Ljusmodi nugas plurcs qui de hac Catharina legere volunt, & sabulosas plane esse illas Appis

ritioncs ex earum relatu qui nosse cupiunt, adeundus Wolfius 2. vol. IOEL memo ib. Centenario Decimo quinto. Ad annum 14ss. Revelationum summaria substantia resertur a Wolfio centenario deis rimo quarto 2. Vol. ad annu D I 378. Si cuipiam tanti videatur, locum ipsum ibidem consulat e plurimas deprehendet contra pravos mores Clericorum factas querelas. illamque Ecclesiae Romanae Re- formationem plane esse pernecessariam iudicasser hujus dialogi in sextractatus distributi,Latine editi sunt Ingol stadii anno 1133 volumen tapistolarum Italice anno Isoo. ed: tum apud Aldum Manutium. Viram ejus a Res mundo Dominicano ejus cons. Trio descriptam libb s apud Surium ad XXIX. Aprilist ut tandem pseudo-Prophetis sarum recensioni finem imponamus, nonnulla de Sibylla Peruviana cujus Acori meminit, & aequa sententiam suam dixit idem Acosta sunt dicenda: Iplius verbis rem totam proponemus,ut Pontificii, si sorte praejudiciis & partium studio sententiam nostram tueri nos arbitrentur, nihil habeant quod conquerantur. Sic igitur P. Josephus a Costa, de novissimis temporibus lib. II. cap. XI. Fuit in Peruens Regno vir magni pro illo tempore aestimatus, doctus Theologus, ac Theologiae professor,

ν πpue Catholicu; ae pius diu haritus , ae pene tunc hu9us orbis miraculum. L familiaritate mulierculae cujuspiam, quae se edoceri ab Angelo mi gna quaedam misteria iactabat: quaeque extra se interdum rapiebatur , aut rapi simulabat, vetus altera olim Philomene aut Maximi a Montani, ita devinctus est, ut ligam de summis Theologiae quasionibus I epe consileret, in omnius pro Oraculo haberet, magnis Revelationibus plenam ct Deo va

de charam praedicaret, satis alioqui sordidam , ct perexiguo sensu praeditam, nisi ad in buenda mendacia. Igitur sive d Diabola corriperetur,

quia scilius est credere cum ejusmodi ecstasim pateretur sive callide eam fabulam simularet, quod nonnulli viri prudentes existimurum illineologus: quia ὀ muliereula magna ct mira de se audiret ae multo gra

263쪽

-L, DE SIBYLLIS, &e.

Zora futura eme eret, libenter ei se discipulum addixit, cujus patrem βου- ritualem agebat. Ωuid multa ἰ eo adductus est homo , ut miracula facere tentaret, ct fieri sibi persuaderet: cum miraculi vestigium ne tenue quidem exstaret Ob Lec Gr quia propositiones aliquot ab illa Prophetissa accepisset, a senseu Cotholicae Ecclesiae ab nas , a sanctissima inquι onis

Pudicibus, toto hoc Regno stupente comprehensius s: ibι per quinquemnum fere auditus, toleratus, examinatus ac tandem patefactus est homo μmnium superbissimus ae monil us. Reliqua quae de prosi siore hoc a Si bylla haec Peruviana cori upto narrantur,videri possunt apud Deirio lib. . dedisquilii, magicis. Dictas i utem hasce mulierculas in propheistissarum numerum r cipiunt Romanae superstitionis cultores quam plurimi. Sed nos pro Prophetissis Dei non haberi posse probabimus non solum nostris, verum etiam a Pontificiis ipsis adductis rationibus: si proSibyllis eas habere velint , per nos licet, demonis stabimus enim & illas suisse diaboli organa & a Dei Spiritu nullo modo actas, Prophetissas autem non posse dici, etiam vel hinc constat, quoniam etiam inter Papistas ipsos disputatur, nunquid Revelationes illae non sint confictae, putantque nonnulli, imo disertis verbis assim mant , ese commenta quaedam ab otiosis inventa. Notandum est ipsum Deirio citare quosdam ex suis Catholicis, Barthol. a Sibylla in speculo peregrinarum quaestionum decade C. III. quaestionis, quaest. VI. & Henricum de Hassia in Gen. cujus rationes allegantur cur Brigittae & similium Revelationes non debeant haberi pro in dubitanter veris, nec acceptari tanquam a Spiritu Sancto editas. Priamo quia illa quae praedixerunt, possunt aliunde praedici ut ex industria, solo lumine fidei & doctrinae consortata. a. quia potuerunt ex ill sione Daemonum nasci, Deo hoc merito permittente , eo quod etiam sine culpa praesumebant sacere, quae Mulieribus illicit , ut concionari & docere. Tertio quia potuerunt provenire ex phantasia nimis debilitata, & ex errore quodam mentis. Quarto, quoniam in illarum dictis quaedam occurrunt, minus secundum communem Theologosum sententiam, consenta .rea rationi & Veritati. Quinto quia Prophetica illarum doctrina supervacua & parum Ecclesiae videtur necessaria. Hae rationes apud Deirio loco citato allegantur ex Autoribus laudatis, sed fatetur Deirio quamvis patrocinetur Revelationibus dictarum mulierum, se tamen Revelationes illas tanquam

fidei

264쪽

fidei Catholicae assertiones defendere nolle, sed ut reverentia dignas& esti Iumine collustratis mentibus prolatas venerabiles se defenderer quasi a coelesti lumine & Revelatione & propositiones possint proficisci quae non sint fidei Catholicae consermes , & in quarum

defensione sit periculum sustineri assertiones a veritate alienas r sed vidit vir Doctus, si Revelationes harum mulierum defendere vellet tanquam propositiones Catholicas, tum necessario sibi invicem contradictorias esse defendendas. Uti Deirio ipse citat Joannem Franciscum Picum, qui inter multas rationes quas affert , etiam hanc in m dium protulit, nempe mulieres hasce habuisse Revelationes sibi mutuo contrarias de uno eodemque fidei articulo, de quo multum inter pontificios disceptatur: nempe de Virgine Maria , utrum, ut caeteri mortales peccato Originali suerit insecta, an vero ab illa communi labe suerit immunis, Brigitta illam ab ea eximit, Catharina Senensis autem eam ut reliquas in peccatis conceptam statuit r hae Revelationes sibi directe contrariae quomodo conciliari possint, nos equidem non videmus: & tamen & Brigitta & Catharina Divinas iactitant Revelationes, utramque in fallibilis scilicer Papa in Sanctarum numerum recepit : cui nunc credemus Brigittae an Catharinae &cujux Revelationes pro coelestibus habebimus t Iesu itae pertinaciter Brigittae patrocinantur, Dominicani Catharinae Senensi: Jesultae, &hine est quod Deirio partium studio inductus Catharinae Revelationes pro fictis se commentitiis habet etiamsi nonnumquam scribant, Ecclesam Romanam nihil hac de quaestione determinasse, cum tamen constet. concilium Basileense pro immunitate Virginis Mariae a peccato originali determinasse, anno I 39. sessione XX X VI. &Papam Sixtum I V. anno 3483. sinum conceptionis Virginis imm culatae absque peccato originali instituisse, mordicus & magno zelo

contra Dominicanos contendunt, Dei param non fuisse originali l te contaminatam. Dominicani non minori servore contradicunt I sultis, an igitur sta uendum erit contradictoria a Spiritu Sancto pro- manare & hoc tempore hoc, alio tempore contrarium plane affirmis

re t scio equidem eo impietatis provectos scholasticorum nonnullos, qui apud Aliaco quaesti XII. ari e IlI. lib. I. pronuntiare audent

blasphemias hasce, Deum posse revelare falsum is decipere ac fallere re Huram. O voces diabolis dignast Deus se ipsum abnegare non po-

265쪽

test: valde placet B. Augustini dictum To: s. de symbolo lib. I. e. I. sementirisfallisi falleres inique agere posset,non esset omnipotens . Certe non est hoc Spiritus Sancti, sed Diaboli potius mendacis N impostoris, Deus ejusque Spiritus unus idemque semper, nunquam & nusquam sibi contradiacit i ne umbra quidem variationis apud illum . ideoque aut illa aut haec falsas venditat Revelationes. Jesultae statuunt aut Catharinam mentiri aut falso post eius mortem illam Revelationem ipsi attributam. Dominicani Brigittae Revelationes falsitatis arguunt e quis litem hanc componet 2 de quis nos certos reddet Revelationem Brigittae non esse falsam aut illam saltem sellam pro vera venditasse & accepisse t uti Deirio de Catharina Senensi as firmat ex nonnullorum t stimonio Asserimus autem nos, Catharinae Revelationem , si Reu latio haec est dicenda, este verissimam, ac beatae virginis concepti nem . non fuisse immaculatam. Sacra enim pagina, Sancti Patres &antiqua concilia eam a peccato originali haud immunem , sed eo a conceptione contaminatam credidcre. Ipsa Dei genetrix Jesum Servatorem suum vocavit : atque hoc dicto se peccato maculatam conia tendit docetque. S. Augustinus lib. II. de pec. mer. cap. XXIV.

Solus Chrisus homo factus, manens Deus, Peccatum nultam habuis unia quam , neque sumpsit carnem peccasi, quamws de natura carnu peccati rLoquitur Augustinus de carne matris. Idem in ps: XX XI V. Sem. II. Maria ex Adam mortua propter peccatum M. Idem lib. de perinsect. justit. stuisquis esse vel sui se in hae vita aliquem hominem vel aliquos putat excepto uno Mediatore Dei is hominum , quibus necessaria non Deru Remisso reeristrum, contrarius est divinae scripturae. Bernarindus acrem scripsit ad Canonicos Lugdunenses reprehensionem epist larem, eo quod festum immaculatae conceptionis Mariae instituissent. illudque tanquam temerariam novitatem damnat: Nunquid, inquit, patribis doctiores aut devotiores sumus ' dicit porro , Iesum Me ritus Ecelem nescit, non probat ratio, non commendat auriqua traditis e longior

est epistola haec quam ut heic describatur , in hac materia tamen notatu dignissima est , inter Bernardi epist. CLXXIV. quare contendimus non esse has mulieres Prophetissas, nec illarum praete sis Revelationes ut veras admittendas, de quibusdam ipsi papicolae assirmant esse imposturas & fallacias, Revelationes sub illarum nomine confictas. De Brigitta & Catharina iam audivimus Jesuiras M

266쪽

DomIeseanos. de Magdalena dela Crus. Detrio illam Cordubae multis imposuisse testatur, ut Ae de Sibylla Peruviana , addit ibidem exemplum talis imposturae, de Religiosa quadam , quae se etiam divis nitus Revelationes. accepisse jactitabat & eo audaciae pervenit ut sacerdotita munere fungeretur, panes azymos consecraret ac tanquam verum Domini corpus populo adorandos exponeret lubet Zc heic adscribere exemplum similis impocturae ex Nicolai Baselii additione ad Chroniis con Naucleri apud Deirio. lib. IV. de disquisit. Magicis adnotatum , eadem tem pore inquit Basesius) mmo Chri. is .Pridie Maenae Junii apud

Bernam in miseria, uatuor Sancti Domini conventus, 3bidem metres, prior, sectissubpriar se custos, captister torturam examinari degradari,ad linem eondemnati, miserabiliter sunt combusti propter quasdam doloseu alsas,impias ct diuitiiseaae machinationes, quas in odium imma laetissimae Hirginis Mariae cunceptionis occasionaliter cogitarum. Nam quendam semplicem idiotam siversistis sis quibusdam ineantaminibus, diaboli arte dementarunt, ae plurima tam in sacrosanctae Eucharistia sacramento , quam sculptis imaginibus tentari rum, quemadmodum facta eorundem in lucem arie Chaleographiae sium impressa, Meo praesentibus eorumdem emtestata siversuum duxi. zandem mero ad instamiam Bemenstrum, mimo Lausannenses Epimptu, Mi ardinarim, inquisitionem eontra eos fecit, quo adstante una eum Matinthis missi Disson, Achillis Castest. Di pus es Apostolicae sedis L gatus , ia hoc is Papa Diso h cialiter micus , ab omni tradu ct Privilegis Herstati ispositos, XXIII. die mensis Maj , potestati tradidit semculari, altae dehinc aestima die eiusdem mensis , igne ut haeretici , sunt sminerati, prasentiam ibidem mustis hominum millibus. Si non nunquam,

ipsis Pontificiis fatentibus, falsae Revelationes pro veris, hominibus fuere obtrusae, etiam in illis Revelationibus de quibus supra hoc fieri potuit, imo factum esse Romanenses plurimi testantur, quomodo tuto illis fides habebitur , & quis spondebit pari fallacia non fuisse

usos monachosi dicendum ergo est rictitias esse illarum Revelati nes, imo ne quidem Revelationum nomine & titulo decorandas cetissem Videantur & considerentur Revelationes ipsae , quas pro talibus Brigitta aliaeque venditarunt, constabit , querelas quas demoria Romana & de toto clero male vivente proposuere , non esse tales, quae ipsis speciali & extraordinaria Revelatione debuerint indicari , cic iacia Scriptura enim esse depromptas luce meridiana clarius Ee vi

267쪽

videmus. Futura quaedam quae ab ipsis praedicta suisse reseruntnν .non statim statuendum eorum praedictionem a Spiritu Divino pr sectam, sed vel a Daemone ipsis factam Revelationem, splurima enim nosse possunt futura Daemones ) vel meras fuisse conjecturas. vel potius esse plane supposititias eredimine illo enim vixerunt tem pore quo Deus extraordinarios ministros Prophetas aut Prophetisias non mittebat: nec etiam ipsa Ecclesia , ut recte ab ipsis Pontificii, supra laudatis observatum , talibus praedictionibus necessum habuit habebat enim, uti & nunc, Dei beneficio, verbum Dei scriptum, quod solum sufficit. Notandum etiam stilum illarum revelationum sceminis illis adscriptarum esse plane monachalam. adeo ut vel ex hoc discernere nullo possirmis negotio esse a monachis confictas. Si ad Dei verbum pseudo Revelationes illae, tanquam verum Lydium lapidem, ut aurum ab aere discernatur, examinarentur, multae propinsi tiones haereticae, Sc Spiritui D vino in Scriptura loquenti contrariae deprehenderentur. Spiritus Dei & in verbo 3e in Revelationibus extraordinariis nunquam sibi contrarius, semper idem ut essentia, sic etiam verbo. Legendas igitur quas de illis Foeminis conscripsis. se nonnulli Doctores Pontificii aut monachi otiosi. plane ut fabulas ablegandas censemus 3e pronuntiamus. Imo ut Spiritui Divino imjuriosis r nugas enim quam plurimas de illis referunt Scriptores Pontificii, quas ab homine spiritu Divino acto procedere posse, siquis

sustinuerit, noς equidem magno contemptu asses Spiritum Dei op namur e quis non risu potius quam admiratione aut veneratione e cipiat fabellam hanc , quam narrasse Catharinam Senensem scribit Antoninus supra citatus. Jesium a coelo cum Genitrice nonnuinquam eum Apostolo Paulo ι vel Johanne Evangelista vel Dominico vel Maria Magdalena comitatum ad Catharinam confabulatum venisset an non diserte Scriptura testatur , Act : cap. III. vers. X xΙ. o-ρones earli illam capiant ussue ad tempora restitutisnis omnium ine. Quomodo ergo tam crebrae Apparitiones corporales Iesu Christi salva Scripturae veritate possunt statui r nullibi Deus praesentiam Domini Iesu. Christi corporalem pollicetur , nee etiam nobis aut utilis aut necessaria, Spiritu suo de S. suo verbo sufficienter selatur fle de rebus stitu necessiriis docet ac certos reddit. Lubet 8e heic adjicere

quae Doctilli Thomas Bartholinus in de latere Christi aperto dic

268쪽

situtione cap. III. p. m. XXV. scripta reliquit, super posterio- tum seculorum Revelationibus, ex illis enim constabit, quae viri Do. -: fuerit sententia, nec adeo tuto credi novitiis illis Revelationibus. Brigittianae, inquit, Revelationes eam non habent artatem aut veri incorrupti speciem , ut scrupulosis pro Divinis se possint commendare. Suspectae sunt posteriorum feeulorum Revelationes , quia sapius Religionis specie credulis imposuerunt. Non pauca sane invenies ita oracula quae ab humano ingenio conficta facile divines. Quo titulo apud Christianos omnis generis suspenduntur. Nullum illis tribuisse pretium Cardinalem Bedarminum, altum eius indicat silentium, quando peculiari opere juxta seculorum seriem, omnes Ve. teris & suae Milesiae Scriptores complecteretur, neque apud mesarem Bitonium, majoris sunt fidei, praesertim de anima Traiani Revelatio, lib. IV. cap. XIII. contraria videlicet Revelationi Matin L Itb. V. cap. VI. Censura eius haec est. Annal. Delesiast. ad A. C. 4so . nee fiat in eredam quid hujusmodi Sanctifimis neminis . Bri

tum 'sarum m-sne ab altis promulgatum , abeam igitur vana commen.

ta, stant, M. Superstitionem non raro magis redolent, quam i-lla mulierculae cuidam Gazae habitanti facta Revevelatio commentitia, de Eusebii & Nestabi Martyrum ossibus inter Camelorum Scasinorum cadavera latentibus, de qua Soramenus, lib. V. cap. IX. . emissu Magd ingens damnata in emturiis. Ego quidem nescio

quid subsit monita, quod aliis Virgo dicatur, aliis Ulphonis principis Vidua , aliis Revelationes ab Anmo habuisse , pluribus 'st B. Virgine Maria sertur. Nisi eiusdem nominis Brigitta plure Foeminae

extiterint, quod verius subcarer. Sanctorum vero patrum & Chri manorum aliorum in excitando populo relum merito suspicimus, seria mortis vulnerumque Christi contemplatione , quam pator lateris ad praecordia velut aperta fenestra non parum augebat. Solent enim similibus rerum Divinarum umbris, compositum ad Religionem animum excitare pietatis non fictae viris, ut per plurima Ec-clasiae decreta percurrenti erit manifestum. Hinc varia de extremis proditoris Judae figmenta ab antiquis recensentur, non tanquam vera , sed ut vulgus terrerent, ita reserente Oecumenio. Papias antiquus scriptor Iudam carne usque eo intumui e dixit, ut quum per-

269쪽

Viam per quam plaustrum sicile transiret, ire non posset, a plaustro

contusus fuerit. De cujus narrationis fide , merito Barenivi dubitat. Casaubonus autem ut commentitium plane rejicit. Alii eodem pietatis instituto agrum in quo Judas vitam laqueo finierat, ob tatorum incultum plane . ad posterorum aetatem devenisse ambigua fide prodiderunt. Pari pacto , quod ad maternum animum ostentanis dum , ac Lectorum Religionem aucupandam, scripsit post Auctorem Tragoediae Sacrae Metaphrastes de vit. & Don. Μariae, explicandum

censeo; Dei par m nempe debita diligentia hausisse sanguinem &aquam ex filii latere scaturientem data vero occasione ad eundem accessisse, lettemeratos pedes impressasque eis plagas libenter suisse deosculatam , & cruori lacrymas miscentem oculos genasque attimvisse his perturbati animi motu prolatis verbis: quid Me simi , o Domina ct Deus i quis nostrum non credat in plebejorum gratiam ejusmodi esse conficta , quos mollis & misericordiae plena oratio lapicule magis assicit , quam suis coloribus proprioque habitu protracta veritas. Est hic a longo seculorum intervallo repetitus mos, Pythagora Samio hominum sapientissimo , & ejus sectae addictis lim usitatus, qui ut a mortalibus obtineret, nequis

Neve mentem purgatam nova vitiorum steditate polluerent. --VO μύεαιυχωδεως figmento animos , sua sponte & seculi vitio ad solutiora consigia proclives, facile rexit. Nam triplici sua animarum migratione seu πορεία hominis in hominem alium frugis melioris vel deterioris, hominis in Bestiam, & ejusdem in plantas, poenarum praemiorumque specie vitam nostram instruxit, quorum animae sui meriti virtute vel in maiora corpora insinuantur, vel corporibus inferiorum ordinum vera communicatione per vices immittuntur. In qua mutatione a Druidibus differebat , qui intra humanum se continebant, nec plane Pythagoraeam πορδεν habuerunt, secus ac Diodoro Siculo lib. V. vissim. Pythagorae autem moralis ratio non defuit. Quemadmodum enim aegris insalubri cibo aut meis

dicina Valetudinem dubiam restituimus , ubi sine effectu salutaria cesserunt: ita sabulis aliquando animos reprimimus, & in ossicio

270쪽

eontinemus, ut solita maiestate de hoc scopo loquitur apud λαυ- iam Timaeus. Et nisi recte monitis pareant , existimat idem cum p thagora novas & inauditas poenas esse proponendas, ut improbsorum animae pro variis vitae anteactae Vitiis diversa corpora assumant,

anima timidi Faeminam ingrediatur, injusti vel crudelis, seras, libidinos suem, levis & superbi aves, otiosi de negligentis , piscesὰ Iusto Iudicio induat, propter motuum nempe &studiorum similitudinem. o sensu optime P thagorin mentem interpretatur γο. Reuch- in arte Caballistica lib: Il. Quum indicta causa a Firmiano Lastantio in veteres Philosophos pio aestu saepius injurio, propter fabulas has sinex vanus appelletur cap. XVIII. de falsi Sapientia, &ineptus Euphorbi successor. Arcanum hoc seliciter veterum sapientissimi assequebantur qui mortis contemptum ad magna fulgentibus impresserunt, sine quo sortitudinem Vel patriae amorem vilem in ienobili pectore experti erant stibulam. Hic enim contemptus se tes in hostem pariter & ignavos armabat, immortalitatis dulcedine aut vitae sequuturae. ipse Romanae constantiae princeps Cato in sui exitium lecto de animarum aeternitate Platonis libro permotus , arcanum hoc propria nece aut invexit aut stabilivit, eodem exemplo, quod pari animi tenerositate sequutus est Ambraciotti sui lapsus & praecipitu voluntarius Auctor. Occultam hanc caussam pressit magnus Pluto noster. dubium majori ausu an consilio, quum ex Republica , quam ipse fingebat ad ideam suam, Homerum juberet exulare, quia plurisma de inseris & animarum poenis poemati inspersa, sortitudinem mannis parvisque pectoribus eximebant. Hinc apertius nobis liquet , omnibus omnium aetatum sapientibus vulgatius nihil , nihil antiquius Risse, quam vel fiagere quae nusquam erant, vel veris quandam maenitudinis speciem superaddere, quae ad maiorem virtutem ambiguos animos flecterent. Ex his facile videat qvivis cuius pretia sint aut esse debeant Revelationes hae posteriorum seculorum, cum N pri morum reperiantur secatae & sudposititiae plane, ut In sequentibus,Deo

dante, de Sibyllinis oraculis ostendemus.

SEARCH

MENU NAVIGATION