Servatii Gallaei Dissertationes de Sibyllis earumque oraculis, cum figuris aeneis

발행: 1688년

분량: 739페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

nonnulla supposititia attulisse r audiamus ipsum Dionysum t οἰ γ

aliis urbibus, cy d privatis hominibus transcripta, in quaedam supposititia is earminibus Sibyllinis inserta reperiuntur , quae deprehenduntur ex iis quae Acro iistides nuncupantur, duo autem ea quae Terenti- Varro iusis eommentariis Theologitas memoriae prodidit. Sic etiam Dion in Tiberio. Augebat timorem quod per id tempus quaedam oracula eanebantur

pro Sibyllinis , haee Tiberius ut falsa calumniari caepit a librosque omnes striptos de Vaticiniis injici , ex quibus eri , qui inutiles esse videbantur, damnari atque rejici, caeteros reponi ae retinera iussit. Ex his quae hactenus attulimus testimoniis , judicet Pater Crassetus', numquid vera scripserit p. 2oo. operis sui de Sibyllis contra Doctissimum Bion del- Ium, dicens inter infideles nullum praeter Celsum apud Origenem, Christianos malae fidei reos declarasse : certe plures alios crimen il- Iud contra Christianos intentasse, luce meridiana clarius patet exsupra allatis testimoniis. Frustra etiam rogas, Crassete, cur Pagani, nomen lacati illius poetae non indicarunt r an statim homines omnes

norunt Auctorem, exempli gratia , libςlli famosi , simul ac lucem conspicit ' an quoque post quinque vel sex annorum spatium Scriptoris nomen innotescit, ut quisquis legerit , statim nomen Scriptoris exprimere possit st hoc si ita sit, ut tenebrionis nomen, statim, aut aliquot post annos possit indicari, cur adhuc sub Judice lis est de Oraculis Sibyllinis i an tu Pater Crassere, mihi posses indicare nomen Scriptoris omnium carminum Sibyllinorumst cur hoc quod ab infidelibus petis, ipse non praestas i nunquid unicuique Sibyllae sua carmina assignare potes, ex illa farragine quam nunc habemus i putem te oleum& operam perditurum, hoc si aggrediaris. Frustra hac in re operam suam collocarunt Boissardus in lib. quem de Divinatione scripsit, aliique uti supra suse demonstratum suile audiamus potius hac de re Lactantium lib. I. circa finem Capitis VI. Et sunt Aingularum Drusi libri: qui quia Sibilae nomine instribuntur, unius esse creduntuν, suntque eonfuse, nee discerni, ac Dum cuique Uignari potess, nisi Er thraeae,

quae is nomen suum verum earmini inseruit, ct Erythraea e nominarum

iri , praelocuta es et cum esses orta Babylone. Audiamus porro Jc suitam

Crasis Dissiliaco by Corale

382쪽

crassetum, testimonium ex S. Justino promentem quod totam Blon-dellianam machinam , si DIS placet, destruit. Testatur Justinus

in orat: . pararia r ad Graecos, libros Sibyllae per totum terrarum orbem exstitisse&suisse lectos. Sic enim loquitur: Πuom, ωατερ ἔψta, τή

σώθα συμσπι, . Credite , sicut dixi , antiquisimae ct prisiae admodum Sibilia, cuyus libri in universo orbe exstant. Scilicet heic nunc Blon-dellum tenesi machina illius tota quanta est destructat verum quid intelligas, Crassete Pater ' ex te rescire velim , quid his verbis Iustini, in universo orbe, significetur. Nunquid putas , Justinum credidisse, omnibus universi orbis gentibus, nullis exclusis, innotuisse Oracula Sibyllina ἰ non putem Patrem Crasse tu meo stoliditatis pervenisse, ut

credat, Iustini tempore exstitisse Sibyllarum Prophetias , in Indiis,

Calliis , magna Britannia , apud Scythas, aut Antipodcs: putamus nos S. Iustini verba esse hyperbolica, atque illum tantum exprimere voluisse, quam plurimis tum Paganis cum Christianis nota fuisse illa praetensa Sibyllina Oracula. Atqui an hoc tantopere tibi mirandum videtur, aliquot annorum spatio nova illa oracula multis Gentibus innotuisse , nemo nescit quam avidi & curiosi sint homines rerum novarum , praesertim praedictionum ideoque mirari desine , scis enim quam multa apographa, libelli aut Carminis alicujus semosi, aliquot tantum horarum spatio per maximas & vastissimas etiam Civitates , disseminari possint & nonnunquam disseminentur. Cceterum Loyolita se concipere non posse satetur , quomodo S. Iustinus tanta cum audacia, ne dicat impudentia & temeritate, utpote in Historiis versatissimus, 'ibrorumque censor acerrimus , Gentiles ausus fuerit

provocare ad Sibyllae Judicium , & ad Imperatorem querelas instituere de prohibitione legendi sibyllarum scripta, quomodo exhortari potuerit Gentiles ad lectionem & examen illius libri, quomodo

vocarit antiquissimam Sibyllum, quomodo denique ubique mentionem secerit Scriptorum illorum tanquam vetustissimorum , & ante

natum Jesum Christum editorum, si tantum ante sex annos nihil de illis Oraculis hominibus dinotuit heic non suscipio probare sex tantum annis ante Justinum prodiisse satidicos Sibyllarum libros; de illa quaestione postea amplam instituemus dismuisitionem , verum nunc

hoc ad Crasseti objectiones dixisse lassiciat. Potuit certe Justinus T i 3 secun-

383쪽

secundum suam de Sibyllis opinionem Gentiles ad lectionem examen illorum oraculorum adhortari. Putavit enim crediditque S. Pater,

illa de Christo oracula ante natum Christum a Sibyllis Paganis conscripta suisse, sed an ideo verum est, uti supra notavimus, Prophetissas illas diabolicas, praedictiones illas pronuntiasse , quia S. Justinus hoc credidit φ sic fidei nostrae normam ac regulam Patrem illum n

his constitueres, Crassete. Ingenue fatemur, Pater Crassete, ante natum Christum exstitisse Sibyllas , furiosasque diabolico spiritu aetasseeminas & Oracula diabolica pronuntiasse ad confirmationem cestus idololatrici, & Paganos crestidis te illis carminibus, urbis Romae Imperi que Romani fata suisse contenta, sed an inde sequitur, ergo illae Paganae Mulieres de Christo, & Religionis Christianae mystcνiis prophetarunti Hoc probabis Crassiete ad Kalendas Graecas. Verum regerit Jesulta, quomodo ausus Risset S. Justinus conqueri apud Impera torem de prohibitione legendi Sibyllina Oracula, & producere ex illis testimonia quibus Christianae Religionis praecipua capita docentur& confirmantur. An non potuisset falsitatis convinci S. Justinus, ore rens , in illa ipsa Civitate , Sibyllarum effata , quae cum libro , intemplo Apollinis asservato , collata , supposititia esse deprehenderentur P sed ad hanc objectionem tibi satisfactum suit, Crassete, videsis paginam Ii9. Addimus porro, Paganos tanti non fecisse Christianos, ut propter illorum scripta, Oracula Sibyllina consulere & inspicere , Quindecim-Viris demandare vellent; nec etiam tam facile adibantur illi libri , ex Senatus tantum mandato consulebantur , ne ipsis quidem Quindecimviris, inspicere licebat quovis tempore libros illos fatidicos, uti supra fuse demonstravimus: Verum dato, non autem concesso, talia qualia profert Justinus carmina, in exemplari Romano suisse reperta, ideo illinc non sequitur, illa suisse a Paganis SibyIlis

composita, ut p. 32O. supra monuimus: at exemplar illud quod Erythris & ex aliis Asiae civitatibus Romam deportatum fuisse, ex F nestella docet Lactantius, valde erat interpolatum , teste Varrone apud

384쪽

Italitas urbibus allata, alia ex Erythris Asiaticis ex S. C. missu Legaris qui eorum exemplar describerent, alia ex aliis urbibus O d privatis iaminibus intextu est Idiotis transcripta, in quibus quaedam supposititia, ct caseminibus Sibilinis inserta reperiuntur , quin deprehenduntur , ex iis quae

restietides nuneupantur: dico autem ea quae Terentius Varro, in commemti xiis Theologisti memoriae prodidit. Et certe siquis prisca Sibyllina Oracula, quae tantum Gentilium ritus idololatricos continebant , ut &sita Imperii Romani, siquis , inquam, illa conserat cum illis qua Erythris Romam per Legatos suere allata, longe alia suisse deprehendet, utpote in quibus veri Dei cultus, ejus unitas & multa alia ad vitae humanae directionem utilia, reperiuntur: haec autem non a Sibyllis Paganis suisse scripta aut dictata, sed a Judaeis vel talibus, qui cum illis commercium habuerunt, sub Sibyllarum nomine conficta esse, nostra est opinio. Testatur Lactantius lib. I. de silia Religione Capite I. circa finem, Legatos 2 privatis deseriptos versus circa mille Romam d artasse. Hos privatos se iste Idistas, testatur Dionysius ex Varrone: Idiotas autem hos suisse Iudaeos indoctos & linguae Graecae parum gnatos . Doctissimi Vossii est sententia r cui & nos adstipulamur. Crassissime itaque errat Iesulta Crassetus , libros Sibyllinos semper esilem fuisse &permansisse usque ad Theodosii tempora , & demum a Stilicone combustos , existimans: hac itaque distinctione probe observata, ruit sua sponte Crasseti argumentum, & objectio. Dicit enim Pontifices habuisse Oraculorum illorum exemplar, quod cum citationibus Christianorum conferre poterant ac Christianos Alsitatis arguere, allegantes testimonia quae in illo exemplari non exstabant, sed ut diximus ante, hinc non sequitur, etiamsi Gentiles Christiano rum allegationes suo exemplari consormes deprehendissent, illa de

Christo & Rege venturo aliisque Fidei Christianae dogmatibus Oracula , a Paganis Sibyllis dictata & in prioribus libris Sibyllinis, incendio Capitolii absumptis , exstitisse , hoc velim magnus Sibyllarum propugnator Cras eius idoneis testibus& rationibus probet, nempe haec, quae nunc, sic dicta oracula Sibyllina, circumseruntur, eadem esse, cum iis quae cum Capitolio concremata suerunt,aut quae exstiterunt in Ponti-fieum Gentilium exemplari , hoe si praestiterit, erit mihi magnus

385쪽

Apollo. His addimus, inquit porro Iesulta Crassetus , prohibitIoianem de non legendis Oraculis Sibyllinis Christianis sectam, paucis tantum annis ante querelas Imperatori a S. Justino sectas, ideoque tantum sex annis ante compositionem Apologiae Justinianaeae, lectionem Christianis suisse interdictam , quod absurdum Jesultae videtur, quandoquidem ad minimum tot annis opus habuerit ad conscribendum opus tam doctum, quale fuit illud S. Justini quod nunc exstat Aequod summo cum rigore ab adverseriis erat examinandum, ideoque interdictio illa fieri debuisset eo ipso tempore, quo secundum Bloriis delium Oracula Sibyllina conscribebantur; respondemus . nos nolle patrocinari opinioni Blondellianae, asserenti omnia illa oracula, vel totam illam quam nunc habemus sarraginem, eo ipso fuisse conscriptam tempore quo Hermes pastor floruit. Putamus enim nonnulla

fuisse conficta sub Sibyllarum nomine multis annis ante illud tempus, qualia sunt illa de Rege venturo aliaque, quae Iudaei aliique Legatis conquisitum Oracula Sibyllina, missis, vendiderunt: alia autem quae Euangelii ipsius verbis sunt expressa, ut & alia quae post rerum eventum fuerunt conscripta , existimamus illa circa illud tempus fuisse conficta, saltem quidquid si, post publicationem scriptorum Euangelicorum : interim tamen manet inconcussum & certissimum, praedictiones illas de filio Dei ex Virgine Maria nascituro, aliisque mysteriis Euangelicis, nunquam a Sibyllis illis, Gentilibus factas, nee unquam inter priscarum Sibyllarum scripta , fuisse lectas aut repertas,

quod hactenus nec a Crasseto, nec ab alio quopiam probatum legimus aut vidimus: neque etiam hoc unquam probabitur: multorum quiadem Oraculorum etiam Sibyllinorum apud profanos Auctores est me lio, verum nullibi apparet vola aut vestigium, illarum prophetiarum, quas de Christo factas esse , legimus in hac quam nunc habemus sarragine , quod nobis est indubitatum argumentum, nunquam tales praedictiones in antiquis Sibyllarum monumentis, exstitisse. Si enim libri Sibyllini tales comprehendissent, proculdubio ab uno aut altero fuissent allegatae , prout fictum fuit in aliis , quorum fragmenta in Pausania, Plutarcho, Livio aliisque in hunc usque diem inveniuntur Verum perpendamus Crasseti rationem, propter quam Imperatores diplomate caverunt, ne Christiani Sibyllarum, Hystaspis, alio

que illius generis, Propheticos libros legerent : Git Loyolita haede

386쪽

de causa pmhibitionem factam , eo quod cum in omnium manibus versarentur illi libri, quam plurimi Pagani illorum lectisne ad Christi nam Fidem, converterentur: sed ignoscat nobis Crassetus, si Fidem dictis denegemus. Α principio enim , & multis ante natum Jesum Christum annis, libri Sibyllini, qui maximo Romaniserant in pretio, cautum fuit, ne quisvis libros illos legeret, imo ne quidem inspiceret. Tarquinius enim qui libros a Μuliere trecentis aureis emerat, statim Duorum - Virorum custodiae tradidit libros illos fatidicos , quos nemo vel inspicere vel legere , ne ipsi quidem Duumviri poterant, nisi ex speciali Senatus mandato. Nihil enim Romani neque sanctum neque sacrum, ita custodiebant, quemadmodum haec Oracula Sibyllina, uti sese supra docuimus. Exemplum etiam M. Attilii Parricidae poena mulctati , eo quod contra Fidem datam , Petronio Sabino cuidam , Sibyllinos libros describendos dedisset, satis evincit quam sedulo libros hos custodiri voluerit Imperator, ne quisquam illos vel

haberet vel legeret. Imo & hoc patet ex cura ejusdem Regis Tarquinii, his Duum viris adjungentis duos milvstros publicos , non solum ut illis inservirent, verum etiam , ut illorum Fidem in servandis Oraculis observarent. Ex his videat Pater Crassetus, in principio ita cautum fuisse , ne a quopiam , praeter Duum-Viros, & quod notandum nonnisi ex Senatus mandato , legerentur ; sic etiam postea sub Decem. Viris & Quindecim-Viris obtinuit. Itaque fallitur Cras

tus , si putat, solis Christianis prohibitam se isse Sibyllinorum Oraculorum lectionem. Nullis enim aliis, quam illis quorum erat ossicium , oracula ex Senatus decreto consulere licebat aut scripta illa Conspicere, aut legere. Qua de causa hoc modo providerint Romani, si quis requirat, respondemus hoc duas ob rationes ita suisse constitutum primo ob rationem Sacram, secundo etiam Politicam. Sacram quod attinet, noluerunt, rem Sacram, utpote Divinitus datam vulgaribus tractari manibus, Pagani etiam voluerunt res Sacras Sacro modo peragi, uti cuique hoc est notissimum, ex Cicerone, Senecaesusque,qui res Sanctas Sancte esse tractandas docuerunt,ideoque intemdictum suit aliis quibusvis Oracula illa conspicere aut legere, quandoquidem nonnullos deputarant ad munus illud obeundum. Rationem autem Politicam quod attinet, consultum erat, &necessarium ne in quorumvis manibus versarentur illa Oracula, quoniam illis promit-V v tebatur Diuiligod by Corale

387쪽

tebatur adventus Regis qui toti orbi terrarum praeesset, δέ in illum

Imperium exerceret , quod in Reipublicae Romanae minam cedere posset, quemadmodum ex Cicerone constat , dicente ex sententia Cottae Quindecim-Viri, salvos non posse esse Romanos, nee vinei ParthM

posse nisi d Rege, Caesarem iraque Regem esse appellandum. Sic hoc

volebant novatores , qui Regimen Reipublicae innovare annit bantur. Quapropter ut novaturientium impetus retunderetur, nihilisque ex fatidicis libris ab illis qui nova molirentur , allegari posset, eautum fuit, ne i quoquam , nisi a Quindecim-Viris inspicerentur aut consularentur. Atque hinc est quod Cicero lib. II. de Divinati ne, velit Sibyllarum scripta recondita asservari: Mamoisem, inquit, Fibyssam iuidem steristitam, ct conditam habeamus, ut, id quod proditum est 4 Maloribus, injussu Senarus ne legantur qui em libri, valeantque ad deponendas potius quam ad suseipiendas Religiones: cum Antistitibus agamin, ut quidvis potius ex illis libris, quam Regem, proferam: quem Roma pos hac nee Dii, nee homines esse patientur. Hinc itaque patet, falsum esse illud quod Jesu ita Crassetus pro vero & indubitato, dictatorio modo I.ectori suo vult obtrudere, nempe aliquot annis ante Justini quersas ad Imperatorem factas, interdictam suisse Sibyllinarum lectionem. Α principio enim, uti jam probavimus, nulli legere illa fas erat, nisi viris illis ad hoc munus deputatis. Secundo fallit & fallitur Crassetus, rationem hujus interdictionis suisse praecipuam , assi ans, quoniam multi quotidie infideles ad Christianam Religionem converterentur hisce Sibyllinis libris. Sed perpendat Jesulta , utrum haec ratio in priniscipio fuerit. Certe si libri Sibyllini sunt tam antiqui, ut contendit

Crassetus, quos etiam ante natum Christum conscriptos suisse putat, quomodo ante Christi adventum ad Christianam Religionem comversi suerunt infideles t Sed regeret sorte Loyolita , Carmina illa post Servatoris adventum & adscensionem tantae essicaciae fuisse, ut plurimi infideles qui illa legerant , converterentur. Verum

hoc si ita se habet, Euangelium ei usque praedicatio iusta Sibyllae Cammina deprimerentur: sed ubi hoc didicit Crassetus, multos Sibyllinis scriptis ad fidem Christianam fui se allectos φ ego hoc potius Spiritui Sancto, praedicationique Euangelii per Apostolos & Viros Apost

Iicos, adtribuerem , non vero spuriis illis Oraculis & Propheti Lss, diabolico spiritu actis. Sed quis non obstupescat, inquit porro

388쪽

Crassetus, Imperatorem diplomate suo non exprobrasse Clitistianis, Iibros illos quos illi Sibyllis assignabant. esse supposititios, falsos, multisque mendaciis repletos, planeque contrarios illis, qui Romae asservabantur ' nihil aliud illis erat objiciendum quam hoc, ut Fides Christianis denegaretur, & majoris haec exprobratio fuissetessicaciae, quam haec sub poena mortis prohibitio legendi libros illos fatidicos

nunquam autem haec facta suit Christianis obiectio, aut exprobratio, nec ab Imperatoribus nec ab aliis Paganis. Verum uti tibi fiat satis, Pater Crassete, perpendas velim, te gratis hoc supponere, Antoninum

Pium, ad quem misit suam Apologiam Justinus, primum suisse qui stionem Sibyllinorum librorum prohibuit, antea hoc factum suis Ieostendimus, sed si tempore Iustini faeta fuit prohibitio, dicendum

est, tantum fuisse illam interdictionem, repetitionem prioris prohibitionis, non vero novam: deinde etiamsi Imperatores erimen fals-tatis Christianis non imposuerunt, quod tamen de reliquis Paganis dici non potest, utpote qui Christianos criminis illius reos agunt , uti supra probavimus, an inde concludere licet, Christianorum libros Subyllinos & exemplar Romae latens, eosdem fuisse, & vere Sibyllinos, ab antiquis Sibyllis profectos ' Imperator ex vulgi opinione credere potuit, fuisse vere Sibyllinum exemplar, an ideo quia si e credidit Imperator, res ita se habuit' an Imperatores insallibiles exstiterunt stan ideo genuini suere Sibyllarum libri, quia illi crediderunt hoc ἰ non putem, Crassetum ipsum hoc credere. Imo posito, Christianorum libros eosdem suisse cum illo exemplari quod Romae recondebatur, an ideo dicendum erit, libros illos ab antiquis Sibyllis suisse dictatos,& Paganas Mulieres diabolico spiritu motas , docuisse Christiana mysteria, imo clarius quam ipsi Prophetae, uti salso docuit Clemcns

Alexandrinus. Imperatores coeterique Gentiles putarunt, versus S

byllinos Erythris aliisque ex Asiae civitatibus allatos , eosdem fuisse cum illis incendio Capitolii absumptis; sed hoc salsum esse docet nos Dionysius Halicarnassaeus lib. IV. Diversa enim fuisse illa carmina con. quisita, a prioribus, diserte affirmat Scriptor optimus, loco supra

laudato. Conclusionis loco invehitur Crassetus, satis crasso modo, contra Blondelium , coeterosque Protestantes , hos haereticorum nomine, ipse haereticus & Idololatra, uti Arnaldo suo vapulat. Jesulta Crassetus, decorare voluit e tanquam Calumniatorem exagitat V v i Blon-

389쪽

DE SIBYLLIS, M. Blondellum Crassetus, eo quod jφαλμα 5 -Justini demonstrarit, sciliceti Maximum est crimen Patrum errores indicasse, di haereticos nolle in omnibus, S S. Patribus subscribere, certe ipse Crassetus non auderet Patrum omnes opiniones heterodoxas & par, doxas defendendas suscipere, attamen Bl dello illicitum est vel contra illos errores hiscere aut sufflare. Ipse Crassetus vi veritatis convictus fatetur tandem, Patres habuisse suos naevos, fuisse astra Ecclesiae eo

clipsibus & maculis obnoxia , ut inquit, sed falsissime satram ut solam Ecclesiam, per Ecclesiam intelligunt Pontificii vel Papam s Ium, vel Concilium) esse Infallibilem quoad Fidei dogmata & disi

plinam, & verum dixit Crassetus particulares doctores, ut ut d ctissimos, non esse regulas nostrae Fidei. Hoc si sic sentis, Crassere Pater, cur nobis ita infestus es, ut nos Haereticos vocites, cum noluismus aut S S. Patres aliosque Doctores particulares pro Fides norma, uti tu illos nobis obtrudere satagis, reciperes' Te autem hoc velle satis demonstras Crassete. Blondellum enim Viri honesti limites transsiliavisse audes calumniari, eo quod naevos & errores S. Justini indicarit, non alio fine quam ut ostenderetur Patres non fuisse Doctores Infallibiles , ideoque nullas illorum opiniones in rebus Fidei esse recipiendas , nisi in quantum cum S. Scriptura consentientes deprehendimus. Et tamen Haeretici audimus : eloquentiam autem illam Cain

390쪽

CAPUT XVI.

LACTANTII

BREVIARIUM.L Actantisi Laus. Crassitus resinatus. Lactantius refellitur. Sibilia Scripturae contraria. An Lactantiusfuerit Capitolii Sacerdos t Mareus Antimachus refutatus. An Lactantius Fabuerit Originale oraculorum Silo inorum exemplar ' Ωuindecim- Viri erant Capitolii Sacerdotes . Crasseti eorum Blondestum Calumina. Lactantius Sibyllinorum Oracularum lectione ad Fidem Christianam non fuit conversus. Palmarium Crestit argumentum refellitur.

Ost Iustinum produco Lactantison, inquit Crassetus. Judicem plane Irrefragabilem , qui vixit anno ducenteissimo quadragesimo post Servatorem nostrum Jesum Christum, & qui secundum Photii Judicium erat facundissimus & doctissimus, ita ut Cicero Christianus vulgo vocaretur. Cntum est Patrem illum seculi sui Oratorem suisse disertissimum , qui magno, immo maximo cum successu Paganismum oppugnavit: Iaudes hujus nitidissimi Scriptoris enarravimus in Editione nostra cum commentariis, quam anno M D C LX. in lucem dedimus, ideoque non est quod quis piam suspicetur, nos illum laudibus suis fraudatum velle etiam si in Editione nostra quam plurimos illius naevos 5c er

rores notaverimus, non alio enim fine hoc secimus, quam ut con

staret etiam ipsos S S. Patres sui lla homines, erroribus obnoxios, ide que illos non deberi nobis obtrudi tanquam insallibiles, uti Crassetus quidem vellet illos ita a nobis recipi. Ad nauseam enim usque urget suum argumentum, hic vel ille Pater se sensit, ideoque illi non est V v 3 c t

SEARCH

MENU NAVIGATION