Servatii Gallaei Dissertationes de Sibyllis earumque oraculis, cum figuris aeneis

발행: 1688년

분량: 739페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3 o DE SIBYLLIS,

contradicendum, verum ipsi coeco impetu est subscribendum e quLbus legibus, ne ipsi. quidem Patres se subjicere voluerunt, uti supra ex S. Augustino&S. Hieronymo probavimus. Quapropter immerito Loyolita Crassetus famam Protestantium proscindit , illos quavis arrepta occasione uersuos vocans. Verus audiamus, quid Iesaita ex Lactantio proserat ad sententiam suam stabiliendam, nempe Sibyllina Oracula non esse supposititia, sed genuina ab ipsis Sibyllis Antiquis dictata , & ex ipsarum ore excepta. Hoc Crassetus sic suo quidem, hoc est, crasso modo probat. Lactantius enim in suis Institutionum

Divinarum libris probat Sibyllarum testimoniis Divinitatem filii Dei, ostenditque, quomodo praedixerint de Iesu Christi Servatoris nostri

Nativitate , Praedicatione . Miraculis, Passione , Morte , Resurrectione, Adscensione& ultimo eius adventu. Quoniam autem Ge tiles vi illorum oraculorum pres Gi, cogebantur fateri, aut Religi nem Christianam veram esse, aut salsa & supposititia haec Oracula, primam consequentiam admittere nolentes , necessario falsitatis illa arguere debebant, ideoque dixerunt , non uti Blondellus docet , Ii-.bros Sibyllarum esse supposititios, sed Sibyllinos versus a Laetantio citatos, a Christiano quodam sub Sibyllarum nomine confictos, S byllinis immixtos & insertos fuisse. Sic enim loquitur Lactantius lib. II. de Vera Sapientia , cap. XV. His testimemus quidam revictissent eo confugere, ut aiant, non illa esse Carmina Sibystina, sed is nostris ficta aut composita. Quod profecto non putabit qui Ciceronem Hareonem insegerit, aliosque Hereres, qui Erγbraeam Si tam, caeterasque commem rant , ex quarum libris ista exemplaria proferimus; qui Authores obireunt antequam Christus scundum earnem nasiemur. Heic in traniau obser

vamus, Crastetum hoc Lactantii testimonium non ex ipso Laetantio sed ex alio descripsisse. Quomodo enim scribere potuisset Jesulta hoc testimonium reperiri apud Lactantium lib. IV. de Vera Sapientia cap. V. cum exstet cap. XV. Signum hoc est evidentissimum , Lacha tium illi tum temporis ne visum quidem. Verum si quis objicere velit, nos nimis rigide cum illo agere, an non facile quintum pro decimo

quinto posset ab aliquo scribi Z Fateor quidem, hoc illi facile potuisse

contingere, si cissris locum hunc expressisset, verum cum literis hoc dixerit Gallice, Ch. eine u eme, cum dicendum illi esset, ebapitre qui etisne. Ad hanc autem tuam objectionem respondemus, Crassete

392쪽

Pater , te quam miserrime argumentari. Hoc enim modo procedit tua argumentatio, Lactantius probat Sibyllarum testimoniis Divinitatem Filii Dei, aliaque Fidei Christianae mysteria, ergo Oracula haee Sibyllina a Lactantio citata , sunt genuina , & a priscis & Antiquis Sibγllis praedicta. Proseruntur enim ex illarum libris, ct Autores id

obserunt, tequam Christin secundum camem nasitietur: haec sequela certe

nulla est: hoc tantum hinc elicere possumus, ergo Lactantius putat suas citationes ex genuinis Paganarum Sibyllarum libris esse depromptas, easque libro qui Romae asservabatur tonsonas; sed quam stramineum illud sit Crasseti argumentum , lectori perpendendum relinquimus , praecipue si observentur illa quae ad objectionem ex Justino allatam , diximus. Constabit enim , non semper rem ita se habere , prout opinantur viri Docti. Lactantius coeterique Patres putarunt, Carmina undiquaque per Legatos conquisita, Romamque deportata , eadem fuisse cum illis quae incendio Capitolii perierunt, Dionysius autem Halicarnasseus diserte assimat longe alia suisse t unde dicendum existimamus, etiamsi Lactantius Firmianus existimarit, septima & Antiquarum Sibyllarum Oracula allegasse, non alia tamen habuisse, aut ut melius loquamur, potuisse habere si tamen habuit quam illa quae Legatis fuerunt vendita, & quae ex multis Civitatibus Roam fuerunt allata, illa autem uti supra notavimus, nihil praeter prosanos ritus aut fata Imperii Romani continebant, uti ex Historicis passim patet, si quando oraculorum illorum meminerunt. Imo &ipse Lactantius sitetur inde falsa Religione lib. I. Cap. VI. numerum

librorum Sibyllinorum Cumanae scilicet Sibyllae) Capitolio refecto , suisse aucti- , unde luce meridiana clarius patet, Lactantium si modo Oraculorum Sibyllinorum exemplar habuit non habuisse apographum exemplaris illius quod cum Capitolio constagravit , sed illius

tantum de eo tamen valde dubitamus, & ex mente Crasseti aliorumque loquimur , tantum per concessionem, non vero per assensum &approbationcm quod reiecto Capitolio Romae servabatur. Atuis pra notatum, multa pro Sibyllinis suere venditata, quae vela Judaeis vel iis qui cum illis commercium habuerunt, suere conficta sub Sibyllarum nominet qualia sunt illa quae ex Prophetarum scriptis hausta fuerunt. De illis quidem recte Lactantius dixit , obiisse eos antequam Chrisus seeeundum carnem nosteretur : at in illis quae nunc exstant, talia quoque

393쪽

quoque occurrunt quae non potuerunt ab aliis conscribi, quam ab Iliqui post conscripta Euangelia vixerunt, vel ut existimat Doctissimus Isaacus Vossius, qui centum & viginti demum annis Christo suere posteriores: de illis vere dici non potest, a Christianis non fuisse con ficta , quidquid dicat Lactantius. Nec Cicero nec etiam Varro ad quos Lactantius provocat , testantur illa , quae probare conatur scriptor nitidissimus, nihil de Christo Christianaeque Religionis mysteriis memoriae prodiderunt : notari etiam velim Lactantium exist mare, se vera & genuina, non autem alia allegare oracula, Varronemque testem advocat. Dionysius dicit, multa spuria Sibyllinis ora. eulis fuisse inserta , citatque etiam Terentium Varronem testem. Suspicioni locum dat Dionysius Halicarnasseus, spuria, illa oracula esse, quae Christiani pro sua Religione firmanda allegabant. Non enim, uti ante fuit observatum , diabolicae Prophetissae, pro Christiana R Iigione , ad Idololatriae abolitionem, & vitae Sanctimoniam inter homines introducendam, decertare voluisse credibile est i cui nune Fides sit habenda , Lactantio an Dionysio , Lectori dijudicandum relinquimus. Existimat autem Lactantius , carmina illa quae Christi

Servatoris actiones Se passiones notant aut exprimunt, etiam ante Christi Nativitatem exstitisse. Dicit enim: Non dubito quin illa earmina 'νribus temporibus pro deliramentis sint habita, cum ea nemo tum intelligeret: δε- nuntiabant enim monstrosa quaedam Miracula : quorum nec ratio , nec tempus, nec Auctor destinabatur': Latuerunt igitur multis scutu ; postea

vero animadversa sunt , quum Christi Nativitaτ, ct passio patefecit

arcana; scut etiam voces Prophetarum, cum per annos missi quingemtas , ct eo amplius led, fulsent is popis Iudaeorum, nee tamen intege sunt, nisi postquam istas Christus ct verbo, di veribus interpretatus est.

Illum enim Prophetae annuntia erunt: nec ullo modo poterant , quae illi loquebantur, intelligi, nisifuissent universa completa. Verum his Lactantianis propositionibus non assentimus. Falium est enim carmina illa quae hodie in VIII. illis Stullinorum oraculorum libris leguntur ante natum Christum exstitisse. Nonnulla enim ipsis met Euangelii verbis enuntiantur, quod signum est cuivis, oculos saltem aperire volenti, illum Sibyllistam ea finxisse post conscriptum Reditum Euangelium. An Mulierculae daemonum spiritu actae adeo clare &perspicue Prophetare potuissent, ut non solum res futuras praedicerent, verum

ipsis

394쪽

Ipsis iisdem verbis quibus Spiritus S. per SS. Euangelistas, conscribi iuberet, certe hoc ne ipsi quidem Prophetae Divinitus inspirati, potuere , quapropter talia carmina esse spuria& supposititia pronuntiamus , 'nec unquam a Sibyllis antiquis prolata, credimus. Scio quidem Lactantium hoc velle & Crassetum hoc credere. sed fallitur uterque. Nam hoc repugnaret Sacris literis, Gentiles clariores habuisse de Messia revelati nes ac ipse Dei populus, cui Divina data fuerunt Oracula, sed non ita aliis nationibus contigit. Sivit enim Deus praeteritis aetatibus omnes Gentes suis ipsarum viis incedere , docente hoc Apostolo Actorum Apostolicorum cap. XIV. commate XVI. Atqui plane contrarium nos docet Sibylla illa spuria. Quapropter deceptus est Lactantius, existia mans Antiquis aetatibus exstitisse illa carminat verum intellecta demum post exhibitum Messiam. Imo salsum etiam est, Prophetias V teris tectamenti nullo modo potuisse intelligi nisi post illarum impletionemr an non Jacobus Patriarcha intellexit, quis esset ille Seuta; quem venturum ex Tribu Juda praenuntiavit φ Annon David satis clare Psalmo XVI. Christi Resurrectionem , Pulmis XXII. XXXIV. XXXVIII. LXIX. aliisque ejus perpessiones enarravit ' Praecipue Propheta Esaias cap. VII. & LIII. ut & Micha cap. V. An illa Oracula & praedictiones a nomine ullo modo fuere interictae, cur igitur Rabbini ab Herode rogati ubinam nasci deberet Messias, responderunt Bethlemi, nixi testimonio Micliae ἰ procul dubio igitur illi intellexerunt illas Prophetias ante illarum complementum. An igitur Fideles Veteris Testamenti sal vati fuerunt a que cognitione bal toris ' hoe nemo nis erroneus affirmabit: extra dubium fere porro

ponit Crassetus se uita, Lactantium vidisse originalia bibyllinorum

librorum Romae asservatorum , quandoquidem ante conversionem

ad Christianissimum suerit Sacerdos Capitolii, teste Marco Antimacho in praefatione ad oracula Sibyllina r verum hone Pater, quis te de M. Antimachum docuit Lactantium Capitolii suisse Sacerdote mi N mo h ctenus te praeter & Antimachum hoc affirmavit. Patres antiqui qui Lactantii meminerunt, ne in quidem de hac fabella memoriae prodiderunt: nullibi habet igitur haec allertio fundamentum, quam in vano vestro cerebello, ex quo pro libitu extunditis, quidquid Gmniastis. Negamus itaque vestrum hoc temerarium commentum, si imPosterum fidem mereri velitis , idoneis testibus opiniones vestrae X x confise

395쪽

ι DE SIBYLLIS, M.

confirmentur, hoc ubi praestiteritis Fidem dictis adhibebimus i hoe .

igitur figmento negato, corruit jam tota tua machina, Crassete, qua probare anniteris Lactantium, Originale oraculorum Sibyllinorum Iegisse , proindeque illum genuina carmina allegare potussie aut allo. gasse. Putas enim Capitolii Sacerdotibus licitum fuisse , adire dole gere illud exemplar, si de XV viris Senatus speciali mandato munitis intelligas verum est ; at si putas pro libitu licuisse Quindecim-Viris libros illos consulere, falsissimum est i nunquam enim nisi ex SQ consulebantur . uti suis hoc supra probavimus. Notandum autem Sacerdotes Capitolii suisse ipsos Quindecim-Vartis , atque hoc pacto dicendum esse ex opinione Antimachi &Crasseti, Lactantium fuisse Quindecim virum r arqui hinc non sequitur , Lactantium habuisse

penuinum Sibyllinorum Scriptorum exemplar, Sacerdotes autem Quindecim-Viros fuisse vocatos , testatur Dion Cassius Rom. Hist. Itb XLl V. p. m. 28 o. Λόγου, et νος, τ' ειτ 6- οἰαπου-ώς π ἱερέων πεδευ δέκα

inita α λωνα. Enia mero sparsus fuerat rumor , sim umerus fuit sue ut fers plerumque soler confidim , Sacerdotes quos Muria eim Viro vocabant, perhibere, sta Si lia vaticinio praeactum esse, Parin tias nisi β Rexe subigi non posse. Idem lib. LlV. p. m. 6 . Κου - επη -

δεις εri - , αναλέ io. Et quia Iam vetustate libri Sihllini exue edibant, Pontificibus negotium diast, ut sua manu eos describerent, nequis alius eos legeret. Quod autem attribuis porro D. Blondello, illum nempe affirmare ex lectione librorum Sibyllinorum Sacerdotes occissionem arripuisse suscitandi persecutiones contra Christianos: hoc ipsi falso assingis. Dicit enim Baronium tuum A. D. 272. 3. 2o. hoc aia firmasse & scripsisse. Vides igitur quam oscitanter Blondellum legeris. Ut autem Crassetus ostendat, quomodo genuina illa Sibyllarum carmina ad Christianorum cognitionem pervenerint, fingit Sacerdotes Capiatolii quam plurimos ad Christianam Religionem conversos, uti La tium nempe aliosque, atque per illos Sacerdotes ex Paganis Christ ianos sectos, libri illi qui tam sedulo asservabantur, ut nulli praeter Quindecim-Viris legere illos fas esset, Christianis innotuerunt. Verum, b ne Pater, uti sabellam de Lactantii Sacerdotio negavimus , sic etiam hoc

396쪽

commentum reiicimus. Nominare debuisset nonnullos ex plurimis illic , sed dictitorio tantum modo agit Crasserus , ac si sussiciat hoe ipsum esse verum quia sic scripsit. Sed ignoscat nobis, si ipsi, a gumentis idoneis destituto, Fidem non habemus. Ultimum autem & quod palmarium putat Crassetus argumentum,) est, quod Lactinistius fuit Crispi, Μagni Constantini impetatoris Christiam Filii, praeisceptor, & quis dubitet , inquit , Imperatorem Christianum , Lactantici non concessisse potestatem legendi libros Romae asservatos, de demum sub Honorii Imperio combustost Lactantius ait se satis perspicue exp irat) his versis, quarum ex libru ista exempla proferimus,

verum etsi hoc tibi concederetur, Crassete, quamvis tamen hoc non

si necesse, an inde sequeretur illud exemplar quod vidit Lactantius , ex Sibyllarum Antiquarum ore descriptum fuisset certe non . ne ipsi quidem Pagani habebant illud exemplar vel ejus apographum , quod mulier Tarquinis vendiderat , ut pote cum Capitolii incendio plane absumptum, habuerunt tantum illud quod ex versibus undequaque conquisitis per Legatos, constabat, ac per Augustum consitum fuit duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis nas, teste Suetonio. Illud autem exemplar diversiim erat ab illo quod suit concrematum cum Capitolio . teste Dionysio Halicarnasseo. Illud igitur exemplar etiamsi vidisset, versusque aliquot ex illo scriptis suis inseruisset L

ctantius , non habuit tamen verum & genuinum Sibyllinorum versuum exemplar. Postea autem ostendemus, Deo dante, primi exemplaris reliquias, cum hoc quod nunc habemus collaturi, longe alia continere his VIII. libris quos nunc habemus, quam in primo exemplari. Quis porro te docuit, Crassite. Lactantiu madeo gratum fuisse Constantino , tantamque illum inter & Imperatorem intercessisse familiaritatem, ut illi potes atem dederit consulendi libros Sibyllinos,

quos etiam Imperatoris issius aetate sedulo, uti antea, suisse astervatostellantur Historiae r atqui erat Filii Imperatoris praeceptor i quasi vero Dionarcham inter & Filii ejus Praeceptorem tanta suerit exculta amicitia , & hodie Reges inter & Filiorum praeceptores arctum amicitiae vinculum nectatur. Ad finem Capitis de Lactantio. eadem rumlum uti ante oberrat chorda Crassetus , existimans . Lactantium,

virum adeo doctum, vel non potuisse silli scriptis illis supposititiis, Raam en .m , inquit falsitatem detexisset , noluissetque Religioncm X x x Christia-

397쪽

3 6 DE SIBYLLUS,

Christianam mentientium armis tueri. Ad hanc objectionem abunde satis ante respondimus, ideoque non est necesse , ut ostendamus Lainctantium potuisse errare. Ample enim satis in notis nostris ad Lactantium , patrem illum errasse, demonstravimus. Quod tandem de pia fraude , patribus a Blondello impacta , refert Crassetus , quasi Patres ab illa infirmitate fuissent alieni, forte postea alio loco de illa re erit . dicendi occasio. Transeamus nunc ad

. DE

CONSTANTINI MAGNI

TESTIMONIO

BREVIARIUM. Rassius refutatis r An Concilio Niceno interfuerint Martyres. cor stantini gloria , laudes. An liceat sustuari Reges esse mendacii reor. A. Arriani, quos SInodo Nicenae interfuisse dieit Crassatis, Divinitatem Semaroras nostri negantes, potius binesios quam Iovebam ροι ram eonminei testimonis Sibyliarum quam Sacrae Seripturae ρ an Caninsani intu legerit librar Sibi nos ct quiuem genuinos i Crassum Crassiαισοαλωα refutatum. An Acrosticis de Christo in anti viarum Sibrilarum librio exstiterit. Oratio Conflumini exposita ae in mustu refutata. Cisero expositis. Negat Cicero in ullo morialium repenum fuisse Furorem Diminam, quo futura praedicerentur. Ciceronis locus a Crasseto d. vatus. Alii etiam praeter Sibyllas homines ad fugam Idololatriae suntiabortat , atque unitatem Dei asse errarit, nee tamen illorum Ormina pro Ora lis Sibi simis μος habenda. An haec quae nunc habemus ora

398쪽

Ia Sibyllina extiterunt ante natum Christum. B desius contra Crass

tum vindicatus, Petrus di obnaeus refugatus.

Nieν Omnia , quae pro Sibyllis, meo quidem I dicio. adferri possunt testimonia, inquit Loyolita Crassetus, nullum est Illustrius nec certius quam illud. quod suppeditat Constantinus Magnus : Illustrissimum est, quoniam est Imperator qui test tur, quem mendacii arguere, crimen est mortale , quandoquidem vitium illud timidis tantum comis petit, nec fas est unquam Reges mendacii reos esse suspicari. Certissimum etiam est, quoniam sermo a magno illo Principe habitus fuit, coram primo generali Concilio Nicaeno , Augustissimo , siquis unquam fuit, consessu , utpote qui constaret , Martyribus , Conseia soribus Sanctis doctisque viris, qui proculdubio Imperatorem monuissent, esse fabulas quaecunque de Sibyllis inaudiverat : praecipue

quandoquidem multi Episcopi Arriani qui Divinitatem Jesu Christi

negabant, quos Imperator Autoritate Sibyllarum convincere annitebatur, adessent. Respondemus, Pater Crassete, in transitu hoc tantum notamus, quod valde α κυνολογως loqueris ac scribis , quando Concilium Nicenum constitisse assirmas Martyribus, Martyris vocem non intelligis Crassete, consessoris, Sanctos doctosque viros . illi

Synodo intersuisse facile concedimust sed negamus illi concilio interinsuisse Martyreia Proprie Martyres illi sunt dicendi , qui effusone

sanguinis, aut morte violenta, testimonium confirmandae Veritati, Pr. qua patiebantur, perhibuerunt: illi autem qui magnas affictiones pro veritate Euangelii erant perpessi , vitam incolumem conservam tes, Consessores vocabantur.. Adeo ut valde laxa significatione vocis Martyri, heic utaris. Crassete Pater. Scias etiam volumus, nos nolle disputate de Illustri Imperatoris Gloria, nec illam illi invidemus, verum ex eo quod Imperator aliquis argumentum quodpiam allegat, non sequitur. etiamsi non mentiatur, illum tamen .non assirmare ea quae Veritati sunt contraria , & non licere Reges mendacii reos esse suspicari. hoc pernegamus: Homines enim sunt , nihilque hurrani ab illis alienum, S. David, etiam ipse Rex, testatur omnes homines esse mendaces, Ps CXVI. vers. M. Adulatorem itaque agis quando

399쪽

Reges mendacio obnoxios esse negas, Historiae & quotidiana experientia testantur plane contrarium. Credimus & nos Constantinum Magnum non esse mentitum . quando Sibyllas testes advocat, interim tamen quod verum est loquimur de subiecta materia non dixit, uti ex sequentibus patebit. Locutus fuit Μagnus Imperator secundum animi sui senitntiam , attamen illi Fidem non habemus. Sed coram concilio habuit sermonem, inquis Crassete, ideoque si Sibyllina Oracula fuissent spuria & supposititia, Imperatorem de fraude monuissent viri Docti, praesertim Arriani. qui illi intererant concilio, Diviniatatem lesu Christi oppugnantes. Sed consequentia tua, nulla est. Po uerunt enim Patres illius Concilii eodem errore quo Imperator, esse correpti, & hinc non siquitur . quia imperator totumque Conincilium se credidit , rem ita se habere. Concilium enim aeque ac Imperator errare potuit, nempe oracula Siby llina quae nunc habemus non esse supposititia. Verum Arriani. Divinitatis Servatoris hostes, Imperatoriae assertiona sese opposuissent, quoniam Sibyllinis oraculis illos convincere nitebatur ut opinioni d Christi Diuinitate fidem adis hiberent i quasi vero . Crassite . Arriani Scriptis SibyIIini magis convincerentur de Divinitate Servatoris nostri, quam S. Scripturae

Divinitus inspiratae testimoniis . quid putas Crassete ' numquid Iesu

Christi hostes ad Fidem magis permovebuntur Scriptis humanis, ne quid gravius dicam. quam Divini si Arriani non potuerunt aut salintem noluerunt, Fidem adhibere articulo Fidei, de Servatoris Divianitate clare & distincte in verbo Dei tradito , an itaque magis ad Fidem deducentur versibus muliercularum diabolico spiritu actarum e credat hoc Judaeus Apella, non ego. Norandum etiam tantum non suisse numerum Arrianorum in Concilio illo Niceno, ut operae pretium sit mentionem illorum injicere, sex aut ad summum Octo Arriani illi Synodo interfuere . quid numerus tam exiguus , ad ducentos pluresque alios Episcopos aut Doctores φ Uerum etsi pauci tantum interfuissent , artamen sese opposuissent Arriani , dixissentque Imperatorem ex supposititiis scripti, velle probare suam opinionem ratqui nihil contradixerunt, ideoque oracula illa quae Constantinus ablegavit pro genuinis agnoverunt Arriani. O lepidam Crasseto diagnam consequentiam L Arriani nihil reposuerunt adversus Imper torium argumentum pro Divinitate Servatoris, ex Sibyllis petitum, ergo

400쪽

ergo approbarunt Oracula Sibyllina tanquam genuina. Quidnam o posueruui Arriani ad Constantini assertionem qua Divinitatem Iesu Christi probare voluit nihil de hac re Eusebius memoriae prodidit.

an igitur Arriani assensum praebuerunt Doctrinae de Servatoris Divianitate, quam Imperator probare intendebat ' non putem Crasseis tum hoc assirmaturum. Videat igitur Jesulta quam frivolum sithoe, quod pro Sibyllinis oraculis attulit argumentum, quo probare nititur. Oracula Sibyllarum a Constantino allata, pro genuinis habita ab ipsis Arrianis, quia nihil contra Imperatoris argumentum regesi runt. Verum , inquit Cratatus , majorem nobis affert testimonii Constantiniani certitudinem hoc , quod certissimum est , nempe Imperatorem sub potestate lua habuisse libros Sibyllinos Romae asservatos, atque hinc ne dubitare quidem licet, illum si ve Paganum sive Christianum, non legisse libros Sibyllinos, ut ex illis resciret sata sua. dum adhuc Paganismo haereret, vel ut, cum Christianam Religionem esset amplexus, ideret, num illa quae de Sibyllis publicabantur , Veritati essent consentanea : sed bone Crassete, num putas Reges aut Imperatores legere libros illos , etiam notabiles & arcana continentes , sub illorum potestate asservatos ' non putem illos eo curiositatis provectos , si quidquam ex illis resciscunt , ex aliorum lectione & narratione hauriunt, qui pro affectibus suis. observati nes suas Principibus obtrudunt. Sed posito , legerit Constantinus Sibyllarum libros. quosnam illum legisse putas Crassetet certe non δntiquos illos Tarquinio a Muliere venditos legit. Erat i enim illi dudum ante Constantinum cum Capitolio combusti. Nullum itaque restat tibi effugium, nisi ut dicas illum legisse exemplar versuum il-Iorum , a Legatis unde quaque conquisitorum. Illud autem erat Ionge aliud quam antiquum , ut supra ex Dionysio Halicarnass o probavimus. Deinde etiam paret ex illo , Imperatorem non legisse vera Sibyllina carmina , quoniam illa Acrostichidibus constabant, di ex illis genuina a supposititiis discernebantur, ut ex eodem Dion P sio Halicarnasseo , cum de Acrostichide Sibyllina supra sui se dissereremus, probavimus. Atqui octo libri illi quos nunc habemus, noω constant Acros ichidibus, unica tantum fuit inscrta de qua non solum recentiores, verum etiam Antiqui dubitarunt. teste Eusebio. Ut

autem porro desulta probet, Constantinum legisse libros Sibyllinos,

SEARCH

MENU NAVIGATION