Servatii Gallaei Dissertationes de Sibyllis earumque oraculis, cum figuris aeneis

발행: 1688년

분량: 739페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

ex illa omnibus innotescat cuius momenti sit , ad probandam or culorum Sibyllinorum integritatem , At quam debili nitantur sumdamento viri Docti. qui Sibyllas Divino Spiritu fuisse assiatas asserere audent. Scio equidem quamplurimos , quartam hanc Eclogam, etiam si nonnulla Paganorum dogmata insparsa contineat, tamen resem re multa quae aut ex Prophetis aut ex Cumaea Sibylla sint petitat imo etiam Maronem hanc cum componeret Eclogam , Divinitus fuisse inspiratum, ut multos sic sentire scribit Crauetus Loyolita , p. - . Verum non opus cst ut eo confugiamus, sive enim spectetur occasio conscribendi hanc Eclogam, sive poematis illius contextus perpendatur, putamus nos cum Magno Blondello & Doctissimo Scholano in tractatu cui titulus Triumphi Sacrae Scripturae, nihil in illa quarta Ecloga contineri quod non redoleat diabolicas superstitiones & vanam Gentilitatem, uti in illius carminis explicatione clare patebit. Ut autem rite in illa procedatur, in genere naec notari velim, ut carminis occasio indicetur. Anno ab Urbe condita is, qui tertius erat Triumviratus &quadragesimus primus, ante nativitatem Servatoris, inquit Blondellus, sub Consulatu L. Antonii, &P. Servilii, Augustus victis Cassio& Bruto, aestate praecedenti, veteranis suis militibus dono dedit terras omnes trans Padum vulgo Po) Servius ad Eclogam IX. Virgilii, inquit Blondellus, testatur Cremonensium terras , eo quod illi Cremonenses , Cassii, uti & Antonii copias sust issent, ab Augusto Antonii Victore inter milites suos suisse distributas, sed putat Blo delius Servium in eo errasse , quandoquidem illam distributionem decem annis ante bellum contra Antonium factam fuisse pro certo habet: ut autem ingenue fateamur , illud scriptum suisse i Servio nulli bi in commentariis illius ad IX. Eclogam , reperire potuimus t sed in commentariis Joannis Ludovici de is Cerda illud invenimus, ad dictam Eclogam. Dicit enim morem fuisse inter Imperatores . ut juberent agros metari, hoc est, in jugera certa distingui, ut aequa divisio in- ver milites, quibus is ager assignandus erat, iniri posset: si ager autem ille donandis militibus non sussiceret, etiam vicina loca in suppi mentum addebantur: hinc factum ut diviso Cremonensi agro & mia litibus dato, cum is non sufficeret, pars quoque agri Mantuani dimen

si fuerit & militibus data. Ad hoc allusit Lucanua lib. I.

422쪽

suae fides erit emeritis ' quae rura dabuntur

Ruae noster vestramis aret lHaec ωι ὀν ααρίδω. Dicit porro Tondellus, incolas Cremonensis agri male exceptos, & Virgilius tum 29. aetatis annum agens multa , dein

huisset pati, terrae ejus assignatae fuerunt Claudio Veterano aut Ario Centurioni , qui cum illarum possessionem caperent, illum Higillum in vitae discrimen & periculum adduxerant si favore A tinii Pollionis. Alfeni Vari & Cornelii Galli non suisset sublevatus bonisque suis restitutus. Et uti Mantuanorum miseriam exprimere volens, Meliboeum exclamantem introduxerat Bucol; Ecloga. I. . Nos Patriae fines, nos dulcia lin1uimus arva: s Patriam fugimus. Et postea: Impius haec tum eusta novalia miles habebit δEt Noe in conquerentem de advenis, dicentibus:

- - meteres migrate coloni.

Et Mantuam Cremonae nimis vicinam fuisse atque hine ejus ortam fuisse calamitatem, his verbis exprimit. Mamiua vae misiera nimium vicina Cremmae. Atque alibi Georgic. lib. II. Et qualem infelix amisit Mantua campum. Tt Martialis Epigrammatum lib. VIII. Epigram. LVI. eadem e cinit : gera perdiderat miserae vicina Cremonae, Flebat , abductas Tityrus aeger oves. Ut autem gratum erga Augustum ostenderet animum, Virg. illum i Dei nomine decorivit, Ecloga I. o Meliboee, Deus nobis haec otia fecit. Namque erit ille mihi semper Deus.

423쪽

Atque Une Ipsi sacrificia quotannis per dies bis senos offerre vovit &constituit. Dicit enim: ne illum vidi iuvenem Melibare, quotannis Bissenos eui nostra dies astaria fumant. Hie mihi responsium primm dedit issipetemur Pascite ut ante boves pueri ; submittite tauros. Et laudibus extulit Pollionem, Eclogis tertia & quarta, Varum sexta& nona, & Gallum decima. Adde etiam Gallum hunc Georgicorum lib. IV. laudibus evectum, verum ne Augusto displiceret, qui ut violentas sibi Gallus inferret manus, mandaverat, propter suspicionem eum sibi fuisse insidiatum, rem totam in Aristaei fabulam convertit. Anno urbis Romae septingentesimo decimo quarto , Augusti quarto, Herodis primo, & quadragesimo ante Servatoris Nativitatem, Asinio Pollioni eum Domitio Calvino ad Consulatum evecto , natus suit filius. Hanc Virgilius opportunam nactus occasionem, ut existi

mabat, in laudes Augusti, Pollionis & iIlius filii exspatiandi, omniaque illis fausta vovendi, a Pollionis consulatu di Salonini die natali incipiens, dicit:

Marnus ab inteiro seclorum nostitur ordo. In modo nascenti puero, quo ferrea primum Desinet, ac toto surgit gens aurea mundo,

Casta fave Lucina, tuus jam regnat Apollo. Apollo, id est Augustus, de quo porro testatur his verbis rue Deum vitam aeeipiet, Divisque videbit Permistos heroaι , ct ipsi videbitur illis,

Pacatumque reges patriis virtutibus arbem. Narrat porro Saloninum tot ae tantis bonis cumulandum, ut non δε-lum prima ineunte aetate , verum etiam per totum vitae cursum νcuncta in mundo videnda sint scelicissima & maxime prospera. At tibi prima puer nullo munusicida exstararantes tideras passim cum baccare tellus,

424쪽

Mistaque ridemi es asia fundet acantho. se laeti domum referent distenta ea dis

ra: nee magnos metuent armenta Leones.

Ipsa tibi blandos sundent cunabula flares. Oeeidet se flvens, ct sadax herba meneni Oerides: Assyrium vulgo nascetur si mum. In adolescentia eius etiam haec fient: Et disrae querem Fudabunt roscida mella. Pauca tamen suberunt pristin vestitia staudis,gruae tentare Thetin ratibur, quae cingere muruiupida , quae jubeant telluri infindere sulcos. Alter erit tum Tiphys, ct astera quae vehat Argo 'Delectos heroas: erunt etiam abera bella: Atrue iterum ad Troiam magnus mittetur Achilles. Ad virilem autem aetatem ubi permnerit, , tum Cerit se ipse mari vector, nec nautica pinsumetabis merces , omnis ferre omnia tellus. Non rastros patietur humtu, non vinea falcem: Robustus quoque jam tauris juga solvet grator, Nee varios disiet mentiri lana colores.

Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti Minice , iam eroeeo mutabit vellera luto. Sponte si dix pascentes vestiet agnos ἔTata stela stas dixerunt eurrite fusis mordes flabili fatorum numine Parcae, dec. Haec & caetera quae quarta hae continentur Ecloga, si exasste perpendantur , quid in iis Divini ἰ quid reperiamus , nisi quod apprime conveniat Gentili., eiusque superstitioni η certe nihil. Quare non dubitamus audacter asserere, mihil hic de Messia commemorari; quicquid dicant contra, credulus nimis Imperator Constantinus & Erasmus Schmidius aliique, qui hanc Eclogam in alienos sensus torquent, &

Deo Deique filio Servatori nostro Jesu Classio applicant. Quid hac

425쪽

3 DE SIBYLLIS,

de re sit dicturus Constantinus, postea examinabimus. Lubetheicin medium proferre Doctissimi Boxhornii sententiam super hoc Virgilii carmine, quam his verbis expressit. p. m. 2 . Historiae universalis. Hera haud dubie di seliae uni Christo debentur quae in eo Carmine) dicuntur. At quam illa vera sunt, falsum est Cumaeam sila recinisse, licet cecinissea Romansrum principe poetarum dieatur. Commenti ergo aut mendacii huius origo his aperienda est, ut quod de Christo eiusqua adventu praedictum vere est, false a Sibilia praedictum Urmari, tandem intelligatur. Res autem , ut ego opinor, imo plane ut res est, ita injam dicam, se habet ; ct ita se habere nulli, ut spero, eorum , qui falli aut decipi manibus nominibus M titulis nolunt, posthac negabunt. Notum, neque pluribus inter Christianos probandum est, iam adi ipse quasi mundi exordio, postprimorum, in quibus posteri omnes damnati sunt, parentum Lysium, eduum Dimno ore suisse Oraculum de Mediatore inter Deum laesum is homines reos futuro , ct suo tempore, salutis hominum ea sa, corpus bominas ex Faemma bomine assismpturo. Notum ct illud est, e usmodi oracula deinde Patriarcharum Prophetarumque ore siriptoque, Deo i pirante, sepiussisse reperita. N tum quoque in iisdem Oraculis, sceptri, Regni, Ducis ac principis se Regis diserte factam fuisse mentionem : notum deni rue, Judaeorum vulgus interpretando haec omnia de Rege Messa , ejusque Regno, Rege aliquo Regnoque , ut se dixerim , seculi, sed male , ut res ipsa docuit , aecepisse. Neque dubitandum ess, quin ambitiosa ct ventos se insolens Judaeorum natio, ejusmodi oracula , ct hanc earum sententiam , emeti ointer reliquos orientis populosractaverit, iisdemquepersuaserit, ex Oriente ery udaea, profecturum aliquando Principem , qui longe lateque esa regna turus. Gentes , cum Me accepissent d Judaeu, sicuti Judaei acceperam a Propiatis, Prophetarum, quibus Oracula Divinitus erant influata, gnarae, sisis ratibus, Sibyllis imprimis , tribuerunt. At non Sibi rum, sed Prophetarum ea erant, non erant Divinitus Sibyllis aus altu eiusmodi inter Gentes ritibus inspirata, sed prophetis: ex quibus cognita de adventu Regis ac Domini Messie Pudari per Gentessparsere; gemes autem, cum Pro pleras alio; non agnoscerent, eorum Auctores is Sibyllisproiuta crediderer staque Prophetica de Heteris Testamenti inter Fudaeos Sancti mis ritibus loquo' haud dubie origine sunt , non Mullina , quaecunque de venturo Domino ae Rege, qualis Musi, fuit, praerium ab iis i untur r aut nihil praedixerunt de Grisu Gentium vates Osawerdoces, auisi quidprae tactum ab Di iligo: by Corale

426쪽

ae, iis possis videri, jam ante praedictum d Prophetis, Oper manus quas

Judaeorum sbi traditum prodidere. Hactenus Doctissimus Boxhornius, huic quidem astipulamur, in eo quod nihil suerit in ore Gentilium de venturo Christo, ejusque ossiciis, passione, &c. nisi quod a Prophetis Judaeisque acceperunt , verum hoc non admittimus , quod vera haud dubie & soli Christo deberi existimat quae in eo carmine continentur: quasi vero Ecloga illa sit praedictio de Christo, pernegamus hoc. Virgilius enim longe alia cecinit : Gentiles publico r more intellexerant, Regem nasciturum in Oriente , & ex Judaea proventurum, testibus vel ipsis Paginis, Tacito & Suetonio. Dicunt enim Judaeis pariter ac Romanis in ore fuisse Oraculum, de prodituro Rege, qui exJudaea prosectus, rerum ubique potiretur. Tacitus loco supra laudator Hist. lib. V. Pluribus persuasio inerat, Antiquas Saeredoeum bteris contineri, eo ipse temporefore, ut volseret Oriens,

proe iue Iudaea rerum potiremur , Suetonius in I iti Vespas vita cap. IV. percrebuerat Oriente toto vetus 9 eonstans opinio, esse in fatis, ut

eo tempora Judaea profecti rerum potirentur &c. Sed quid de J udaea Vir- ilius ' Ne κυ quidem. Oraculum quod Cumaeae assignatur, sine de

nitione & absque ulla determinatione , Regem magnum orbi dominaturum praedicebat, Regem autem illum e Judaea venturum audiverant Pagani, sed de Judaea altissimum apud Poetam silentium, cum tamen Oraculi substantia in eo consistat, quod ex Judaea, &non aliunde esset oriturus. Soli J udatae gloria illa attribuebatur. Deinde notandum si ad Nud Oraculum respexisset Virgilius, proculdubio Orientis & Iudaeorum meminisset; cur enim illa non innuisset qquandoquidem Tacitus & Suetonius, ut ut Pagani, Iudaeae menti nem faciunt, certe nullum est dubium quin secisset poetarum princeps & accuratissimus, si ad illum regem, de quo inter Gentes sparsus erat rumor publicus & generalis, respexisset. Uerum cum intendat

exspatiari in laudes Augusti & Pollionis, .non est mirum , illuminihil de Iudaea & Iudaeis protulisse. Mirari satis non possumus, Uiros doctos quam plurimos sentire, Ecloga quarta Virgilii contineri praedictionem de Servatore nostroJesu Christo, & inter illos deprehendi celeberrimum D. Samuelem Maresium , in dissertatione de Sibyllis &libris Sibyllinis, agerentem Eclogam quartam Virgilii de Christo Servatore exclusive ad quemlibet alium, debere intelligi. Thesi XLIX.

427쪽

& quod maxime miror, est, quod Doctissimus Blondellus qui es hil de Christo milia Ecloga contineri putat, illi hac de causa vapulet ,

sed quam immerito , clarescet expositione totius aut saltem maximae partis huius Eclogae. Non veremur enim asserere Si pronuntiare, profanum & impium csse hoc carmen , & profanam Gentilitatem potius prae se ferre quam Vaticinium de Servatore. An non Idololatriam re dolet Gentilem, quod in ipso Eclogae principio invocet musas Siciliat Sieelides Musae, dee. Deam item Gentilem: Castasve Lucina, &e. Quam bene conveniant haec Poetae, quem a nonnullis pro Divinitus assivo haberi scribit Jesulta Crassetus, sagacissimo Loyolitae inquirenda reis linquimus. Certe potuisset Vel ex hoc concludere, nullo modo potuisse tales Invocationes procedere ab homine Spiritu Dei acto. Spiritus enim Dei homines ab invocatione fictarum Dearum depellit:

ima Cumaei venit jam carminis in M.

Hune versum hoc modo Graece expressum Constantino Magno lego apud Eusebium, in orat: ad Sanctorum coetum capi te XIX.

, Cumaeam scilicet Sisigam intestigem. Α ugustinus de Civitate Dei Cap. XXVII. libro X. significat Virgilium suam hanc Eclogam ex Cumaea Sibylla hausisse : & Vives ad illum locis'sic ait : Tota illa Eeleta sumpta est de earminibus Sis ginis, quae eum essent de raristi dicta,

tempusque esset aenigmatas quibus m subsignificatum , eaque infestigeres Virgilias, ct videret adventare, de aliquo ex principibus Romanis exist maiat cse dicta, ct hujus Pollionis filio Salonmo attribuit. Sic etiam Petrus Molinaeus lib. III. Vat. quod valde tamen miror, ex sola Cumaei carminis mentione, putat Hirgilioparuisse ingressum in BiMatiaeam Palatinam , eique factam copiam librorum Sis morum, ex Graecia adisve urum, atque in his libris Poetam invenio vatisinia de puero nafrurseae V, ne, qui toti orbi Imperaturus e , qui deleturus esset hominumρα- eata, ct serpentem excisurus ct semiam aureum reducturus , idque is rnum, O Poeta haec legens, ex circumstantia temporis eolligerest tempus a Sibila designarum adverisse, bomo non eapiens stensium horum Vaticini

428쪽

rare turpi adulatione bino transtulit in Misunum ' lanis filiam modo nuia iam , qviedam metarum more ludens se de suo intermissem. Sic etiam sensit metissimus D. Ulterius, Episcopus Armachanus , in Annaialibus U. T. to m. II. ad annum, ante natum Christum, quadragesimum , ubi sic inquit: Mintur Pollio in Consulatolium Fusicepit, quem ἀestis Saloninis , valatense Civitate in Dalmatia , Saloninum meavit. Cui Hrpilius in Pollione suo Genethliacum eanens, ex Cumaeo e Sihllinoe mim , scula per metalla dividente , quae divisio est omnino desumpta a Poetis ex Nebucadmiseris stilua apud Danielem Cap. II. ἀις- - εν uisima mundi aetate, qua Sol, id est, Apollo esset Imperatu

rus, novam sinuram rerum omnium sara κατά mn, prae ente ex Plat

ius scilicet palingenesibus) hoc mino seculum aureum se eum eo Erigonem a Asraeam, quae ferreo secudo terraου reliquerat , rediturum pronuntiavit: Ut habet Servius in Virgilii Eclogam quartam. Duas continent partes Doctorum horum Virorum hae assertiones. Primo volunt , carmenitae desumptum esse ex Cumaeae Sibyllae oraculis: secundo eo poem

te comprehendi praedictionem de Adventu Jesu Christi ex Virgine nascituri. Primam quod attinet , nullo illam niti laqd mento iudieamus, Virgilius non dicit hoc se ex libris Sibyllinis vel potius Cumaeae

oraculis, deprompsi se carmen, sed tantum putat tempori nativit iis Salonini vel etiam Augusti, quadrare illud dictum de aureo saeculo venturo , quod a Sibylla Cumaea praedictum suille rumor inter homines sparsus, dictabat; at vero Sibylla Cumaea mundi tempora per moralia divisit, loquiturque de aureo saeculo, quod non aliter quam relative ad argenteum aliorumque metallorum secula potest intelligi, ideoque statuendum est pro certo , poetam optimum , huc suum

carmen desumpsisse ex Cumaea Sibylla: si vero quae itur, quo pacto Virgilio copia facta fuit Cumanorum Oraculorum . respondebunt Viri Docti supra laudati, aut saltem D. Molinaeus , illi patuisse ingressum ad Bibliothecam Palatinam,atque illomodo illum potuisse per

serutari dictae Sibyllae oracula. Verum , bona cum venia tantorum virorum, hoc dicam , me non credere Virgilium poema suum hoc hausisse ex Cumaeae Sibyllae Vaticiniis. Illo enim tempore multa, sub Si Isinorum nomine circumferebantur oracula, quae tamen Sibyl- Iarum nora erant, ideoque non est necesse ut ad illas tales praedictio- reseramus. Ut autem punc demonstremus ex Stultae Cumaeae Vis

429쪽

iciniis carmen hoc suum non hausisse Virgilium, rationes sequentes

Perponderentur , rogamus. Primo Constantinus Imperator asseruerat, Ciceronem in Romanam linguam transtulisse Acrostichidem de Jesu Christo, quid autem nunc ad rem facit allegatio carminis Vir

giliani

ta ima Cunui venit jam carminis aetas.

An ex hoc fluit, Ciceronem Carmen illud in Romanam linguam trans . tulisse ζ ne ipsi quidem visum aut lectum suisse, ante demonstravimus: quid porro dicendum Erythram & Cumas unam eandemque esse Civitatem P verum si quis excipere velit, primo Erythris comm ratam suisse Sibyllam, postea Cumis, atque hinc Erythraeam&Cumaeam aut Cumanam fuisse dictam & nominatam , nunquid Script res illi indicare debuerant distincte, primo in illa , postremo in alia Ciavitate , habitasse Sibyllam: hoc autem nullibi repperimus validis argumentis demonstratum. Dicimus porro secundo locor cum Docti sesimo Blondello hac suppositione facta, virgilium nec legisse nec is gere potuisse carmen Sibyllae Cumaeae. Neque enim vel Patricii vel Quindecim-Viri titulo ornatus unquam fuit Virgilius, nee potuit illo

titulo decorari, quoniam nondum attigerat illam aetatem qua illo insigniri poterat. Non enim pervenerat ultra trigesimum aetatis annum pat vero ad illam dignitatem non promovebantur, nisi Viri provecti ris aetatis, uti constat ex Historicis. Tertio , etiamsi inter Quindecim-Virorum numerum suisset admissiis , tamen inde non sequitur,

illum vera Cumaea oracula potuisse conjicere, illorumque illi suisse factam copiam , aut illi patuita ingressum in Bibliothecam Palatinam , quid hoc ad rem faceret, si concederemus Virgilium fuisse

Quindecim-Virum , aut habuisse libertatem intrandi Palatinam Bibliothecam: ergo, regerent contrariae sententiae Viri, vidit & potuit per-Iustrare Sibyllae Cumaeae Vaticinia : negamus hoc & pernegamus. Perierant enim iamdudum Oracula illa cum Capitolio, incendio a sumpto. Vera illa Vaticinia Tarquinio oblata non amplius in rerum natura exstabant, ideoque illa perlustrare non potuit, illa autem quae Ciceronis & Augusti tempore venditabantur pro veris Cumaeis, erant undiquaque conquisita & pro Cumaeis populo obtrudebantur, sic nos hoc docente Dionysio Halicarnassaeo. Quarto , dato sed non

430쪽

enncesso, quis hoc D. Molinaeo revelavit, Virgilio liberum introitum ad Bibliothecam Palatinam fuisse concessum η quo Authore hocinerit ' si dicto fidem haberi velit, oportuisset probati Scriptoris testimonium adhibere , quo siquidem destitutum conspicimus , eadem facilitate qua asseruit, hanc propositionem negare possumus. Quinto, etiamsi veri libri Cumani qui tamen nihil commune cum libris qui hodie ostenduntur, habebant) integri superfuissent, Ac Virgilius eorum suis et ex ordine, quibus examen librorum Sibyllinorum fuisset permissum, non tamen adaptasset si agnovisset de Servatore Iesu Christo mentionem injici sensum Oraculi , Pollioni, ejusque filio , dc praecipue Augusto. Non tantum hoc loco , verum etiam lib. VI. AEneid. circa finem : Ecloga IV. hoc elogio illum insignire

voluit, Cara Deum soboles magnum Iovis incrementum:

Et lib. VI. iam citato, sic canit Poetarum Princeps: e vir , hie est tibi quin promitti sepius audis

Auginus Caesar, Distin genus e aurea condes Secula, qui rudus Latio, regnaeta per arva' Saturno quodam: super is Garamantas , Indos Profers Imperium.

Quod igitur ex allegatione Cumaei Carminis concludi potest, eo recidit , ut Virgilius cum cceteris sui aevi hominibus credi debeat, hae

opinione imbutus, nempe Cumaea illa carmina ex variis locis Romamasiportata, quae cum Cumaea non erint, tamen pro illis fuerunt habita , quoniam pro talibus legati illa acceperant continuisse fata tum Civitatis aeternae Romae cum totius orbis, & secundum illa omnia

Per terrarum orbem eventura , usquequo reverteretur magnus ille

annus Platonicus, quo siculum Aureum & felicia illa tempora, quae olim Regnante Saturno fuerunt , essent reducenda & renovanda:

Virgilius igitur Augusto Imperatori & Pollioni adulari volens, icopo suo accommodavit, iam tum adfuisse Nadvenisse seculum Aureum sub Augusti Imperio tranquillo & Pollionis consulatu. Quale autem fuerit Aureum sub Saturno seculum, omnibus cum sit notissimum,

SEARCH

MENU NAVIGATION