Servatii Gallaei Dissertationes de Sibyllis earumque oraculis, cum figuris aeneis

발행: 1688년

분량: 739페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

651쪽

imperii initium statuat Sibylla : sed undecunque illud firmatur, sive

ab Argivorum, sive a Sicyoniorum , si ve ab Athenientium regno; de Μose, de regno Solomonis, de imperio Macedonico, de quamoemonarchiis vana Sibyllae vaticinia erunt, utpote post res gestas prolata. Quod si post Mosem demum Graecorum regnum coepit, versibus istis multo minus auctoritas sua constabit. Nam ab exitu Mosis ex AEgypto usque ad ultimam politiae I udaicae destructionem sub Vespasiano, numerantur mille quingenti octuaginta duo anni. Et certe ut plurima existis oraculis post Christum conscripta esse credam,triplici causa moveor. Una, quia lib. s. pagin. 332. asserit Sibylla, se alterum incendium aedis Vestalis vidisse. Hoc autem, teste Eusebio in Chronicis, contigit anno Dom. Cix. sub Imperatore Commodo: quo non modo ipsa V stae aedes, sed etiam palatium & plurima urbis pars solo coaequata sunt. Nam primum incendium fuit Olympiad. Cxxxi v. Altera,quia circa Antonini Pii & Commodi tempora innotescere, in vulgus esserri, & scriptoribus eius aetatis citari coeperunt ista vaticinia Sibyllina antea ignota nec ab ullo quem sciam adducta. Eo autem magis in hac opinione confirmor, quod ultra Commodum non extendatur, quippe post Adrianum tres Imperatores id est, Antoninum Pium, Anton. Phialosophum, & Commodum regnaturos lib. s. pagi n. so . & libr. 8. pa gin. 367. & tunc tempora finem habitura esse scribitur. Tertia, quia video opiniones nonnullas post Christum demum a Christianis excogia tatas, hisce libris insertas esse. Impios post aliquot secula ex aeterno surplicio liberatum iri, sententia est Origenis, ut docet Augustin. lib. 1 r. de civit. Dei capri . & Neronem in vigore aetatis subtractum & ciccutitatum suo tempore revelatum iri A: Antichristum sore, suspicio sese nonnullarum orta ex dicto Pauli ad Thessal. Mysterium iniquitatis jam operatur, ut idem Augustin. tradit lib. 1 o. de civitat. Dei capit. 19. Atqui prior exstat pag. r ra. & reprehenditur in Graeco quodam scholici orae vet. codicis apposito, quod infra in notis retulit posterior passim inculcatur, ubi de Nerone mentio fit, quemadmodum notatum est ad pagin. 368. Unde non levis suspicio me tenet, oracula ista , quodam opinionibus illis imbuto potius quam a Sibylla concinnata fuisse.' Haec de tempore. Sed & ordo ipse multum Sibyllinis libris detrahere videtur. Sibyllae carmina, utJustinus refert, sun inconcinna, obscura, mutiata, ne ab ipsa quidem intellecta, quia cum furore quodam effusa: ita

ut Disitirco by Cooste

652쪽

ui proverbio locum dederint, quo rem perplexam, soliis Sibyriae obscuriorem esse dicimus. At nostri libri Sibyllini, etsi metri ratio inte dum claudicet, fere perpetuum rerum ordinem servant; in primo de mundi creatione & aetatibus,de Noe,de diluvio, ea serie qua in Genesii in tertio de Saturno&Titanibus, de Mose, de lege, de Babylonica

captivitate: in quarto de quatuor monarchiis: in quinto de rebus gestis XV. Imperatorum integrae historiae contexuntur: ita concinne denique Z perspicue omnia reseruntur, ut historiae potiusquλm or

culi , animi sedati potius quam furoris, perspicuitatis potius quam o,scuritatis indicia de se praebeant. His consentit dictio ipse, sive voces, sive phrases spectemus. Voces partim insolentes & novae sunt, partim h sacris litteris & scriptoribus desumptae, partim ineptis etymologiis of-

suis. Insolentes, ut aiamri in audiendi significatione pag. I 88. 9. τυ- in genere sceminino pagin. 279. 2O. NOVae, ut Oiκου ιυ I93. 23. γαλι,-ον SI 6. I9. κεῶ 3 3 s. D. E sacris litteris & scriptoribus d sumtae, ut m*ωS Uss. 2 6. Io7. 3. Istasseisin aliquis furori divino adscribendas dixerit: sed an quoque nominum rationes & derivationes eidem tribuentur, qualis est αλφιαρον I Q. 224. . Διος 227. I . Δία, inquit Jovem nominarunt, ομοἴ-, quia illuc missus est. O bellum et3mum Graecis auribus dignum , illi plane simile, quo Δευκαλων deducitur αυ ἔδευρο καλ- l O praeclarum inventum , quo pagin. 1 6.

quatuor mundi plagas designare dicitur l Quasi vero istud furoris sit,& non potius otioli ingenii: quemadmodum & illud quod legitur pa-gin. 388. de quatuor vestigiis clavorum Phrases vero, stylus, tota denique lectio, paucis exceptis, nihil animi numine assiati spirant, nihil impetus & stimuli Divini prae se serunt: imo ne quidem Homericam

majestatem attingunt, quod magno indicio est, nos veris Sibyllinis carere. illorum siquidem tanta fuerat gravitas, fanta excellentia, tanta Venustas, ut Homerus, Diodoro teste, plurimos versus ex Sibyllae oraculis in sua opera transtulerit. At in nostris hodie vix sex vel septem

hemistichia Homericis similia reperias. Carmina nostra Sibyllina, si Verum fateri volumus, maxima ex parte sibi multum dissimilia, dura, coacta , & ex sacris literis, Orpheo, Hesiodo, oraculis Apollinis, Pho- cylide & caeteris gnomicis poetis consarcinata sunt, ut passim in notis

observavi.

653쪽

Venio nunc ad res ipsas in Sibyllinis expositas, quarum pleraeque adeo plene, copiose, & aperte describuntur, ut vel inde tantum coniicere liceat, illas non praedictas, sed prius visas, auditas , aut lectas, ita perspicue recitatas suisse. vaticinia alioqui non solento vinibus suis circumstantiis limitari, multo minus nomina propria personarum in illis designari, ut constare potest ex scriptis Prophetarum.

Esayas indefinith praedixit, Ecce virgo pariet puerum. At Sibylla nominatim, Ecce virgo Maria pariet puerum Jesum in Bethlehem. Quasi vero Prophetae minus instinctu Divino agitati sutura praedixerint quam Sibyllae : aut quasi nomen Iesu ante Angeli in Evangelio annunciationem, & Sibyllis publicatum fuerit. Christi baptismum in Jω-dane nullus Prophetarum praedixit: at Sibylla lib. 6. & baptismum illum , & Spiritus sancti apparitionem in columbae specie, multo ante, si credere fas est, praesignificavit. Si ita est, cur non plus Sibyllis quam Prophetis tribuimus η. sed quicumque istorum Sibyllinorum auctor est, suo se indicio sicuti sorex prodit cum in historia de Christo, tum in descriptione XV. Imperatorum Romanorum statim ab initio lib. s.cti singulorum nomina & facta ita perspicuὶ & graphice tanquam in

breviario quodam reseruntur, ut ab historico aliter narrari non potu rint. Ne tamen fraus animadvertatur, non intepra nomina exprimuntur,

sed numeri tantlim quos primae seu capitales singulorum nominum litiateris Graecis designant; ut, si Diis placet, mera migmata Videantur. Sed cur non eadem serie subsequentium Imperatorum nomina similibus

aenigmatibus & gryphis involvit' An quia imperio jam defunctorum& regnantium nomina nota erant, posterorum imperatorum prunae

literae & numeri ignoti l Sibylla autem haec de praeteritis & notis vati- cinatur. Quod si interdum de suturis loqui velit, ex numeris qui ex nominum propriorum litteris exsurgunt, hariolatur: ut pag. 37s. pr'- dicit Romam peritur m postquam numerum nominis sui compleverit. Plura his addere possem, si minuta omnia quae in notis attigi, hic persequi vellem. Verum prudenti haec sussicere arbitror, ut intelligat j dicium meum de Sibyllinis libris satis probabilibus rationibus esse suffuliatum. Quod, ne veteribus Ecclesiae scriptoribus qui Sibyllas frequenter Iaudant, aliquid detraxisse videar, & ne Camarinam , ut Sibylla n stra monet, agitem quam praestat non agitari; hac interpretatione tem perabo. In libris istis hactenus vulgatis aliquot vera Sibyllarum oracula

654쪽

pauca integra, sed multa depravata & interpolata contineri; at reliqua omnia nova, supposititia. ex variis auctoribus comportata, ex eventu composita , in eum quo leguntur hodie ordinem redacta, & subinde versibus aliquot adaucta esse r quemadmodum saepius in notis monui, & jam uno & altero exemplo ostendam. Lib. ΙΙ. mentio fit agonis IseIassici. Ut vero ex Plinii epistolis constat, Trajani tempore certamina Iselastica instituta & celebrata suere, ut suspicio sit eum locum post Traianum conscriptum fuisse. Nero cum Romam excitato incendio

inflammasset, ejus criminis invidiam in Judaeos & Christianos derivavit. Quod ut videretur a Sibyllis praedictum, a bono quodam viro

versus iste intersertus suit, εις--εά lu/-α τα ταῶτα

Clemens, Lactantius, Theophilus , Pausanias, & alii, multa citant ex Sibyllinis, quae aut non extant in his nostris, aut multum evariant,& vel verbis, vel versibus integris interpolita sunt, ut diligenter suis locis insta notavi. Quae omnia eo spectant, ut doceant Sibyllina nostra maximam partem esse spuria, pauca legitima. Utinam vero , ut nota Ciceronis voce utar, tam facile vera invenire possem quam falsa redar guere. Sed quia id praestare non licet, falsa cum veris, & mala cum b nis erunt toleranda; ut saltem aliquot Sibyllinorum oraculorum vestiagia conservemus. Judicet nunc pater Crassetus, num possit asserere, opsopaeum maiorem Sibyllis dare autoritatem quam Crassetus qui ipsas Divinitus suisse inspiratas contendit. Veram autem maligni humoris D. Marchii causam esse existimat Loyolita, quoniam Crasseti disisertationi praefixum deprehendit nomen Iesultae quasi. vero tanta sit gloria Jesultae ferre nomen , ut quispiam hoc illi hoc invidere debeat, hoc enim, inquit, locius Jesultarum nostrum est satum, nos non ab haereticis amari. Optandium certe esset Crasseto, quod tantum exosum esset illud nomen haereticis, certe Jesultae etiam apud caeteros Pontificiorum ordines aeque & quidem merito, quoniam illos ubique opprimere & conculcare-satagunt) odio habentur ac ab ipse haereticis, uti hoc, vel ipse Crassetus, quotidiana experientia addiscit. Scribit porro Crassetus D. Marchii bilem valde suisse concitatam, eo quod nomen se acquisivisse existimans describendo D. Blondelium , invenerit Jesultae differtationem , sibi adversam qua totum ejus systema evertitur,& rationibus quoniam respondere non potuit, conviciis vindictam sumendam esse censuit. Certe quam bene haec tibi conveniunt, Cassiete, '

655쪽

qui perpetuis maledictis Protestantes impetis, illos Haereticorum n mine indesinenter designans, rescire poteris, si conscientiam modo illam non plane exueris) & dissertationem tuam consulas: in qua nullum caput scripti Blondelliani enucleare ac solidis rationibus refutare ausus

fuisti aut potuisti. Addit porro Jesulta Marchii bilem magis efferbuisse

eo quod accusaverit Protestantes, illis propria autoritare nonnullis reiecissilibras S. Seripturae canonicos, quos tamen Eeciem universia omnibus seculis pro eanonicis habuit. Miramur, Crassete, summam tuam impudentiam de inscitiam, aeque bonum Theologum ac Philologum te ostendis pater ignorantiae, ne dicam mendaciorum: quot enim verba tot mendacia in chartam conjicis: Reformati scilieet propria autoritate nonnullos S. Scripturae libros ex canone expunxerunt: in eo nempe culpandi sunt

haeretici, quod libros sabulis & mendaciis resertos non admittant, quid tu, Crassete, nunquid existimas aut affirmare audes fabellas, mendacia &eontradictiones libris illis contentas a Deo fuisse inspiratas ' certe valde in Spiritum Dei, qui est Spiritus veritatis impingeres: Sc omnibus ridendum propinares: tam insulse loquendor icis satis, bone pater, ut liber aliquis pro canonico admittatur, debere illum Divinitus esse inspiratum. Tota Scriptura Divinitus est inspirata, inquit Apost. Paulus II Tim. III. Vers. XVI. Hinc etiam libri canonici veteris testamenti vocantur ab Apostolo Seripturae Propheticae, Ep. ad Romanos Cap. XV. Vers. XXVI. & II. Ep. Petri Cap. I. vers. XIX. Sermo pro bellem, eo quod a Prophetis, a Deo inspiratis, suerint exarati: at vero libri illo quos Protestantes ex canone fidei eliminarunt, a nullo prophetarum suerunt conscripti, & ne quidem Hebraice, uti omnes libri canonici Veteris Testamenti tali idiomate etiamnum hodie exariti exstant sed tantum Graech: Scriptores illorum librorum omnes Μalachia propheta tem

pore posteriores, & nemo est qui non sciat post Malachiam usque ad Messam, nullum exstitisse prophetam: imo librorum illorum authoinres ipsi fatentur, nullos prophetas illis quibus vivebant temporibus fuisse repertosa atque evidentissime satis demonstrant se non scripsisse

ex inspiratione Divina, videantur lib. Macc. I. cap. I. q. s. V. 27. ut & x. lib. Maccabaeorum cap. II. Vers. XXIV. &c. & cap. XU.

vers XXXIX. ex illis quae ibi leguntur clarissime apparet, Dei Spiritu

non fuisse motos illos scriptores. Hi libri, quos ex canono, propria autoritate Protestantes, expunxerunt ut loquitur Crassetus, ab ecclesia

656쪽

universali omnibus seculis pro canonicis sunt habiti, sed sagacissime

Crassete , ubinam locorum congregata suit ecclesia universalis quae tale dogma protulit ' Hoc pacto ostendis te nescire, quid sit ecclesia unive salis. Nunquam ecclesia universalis docuit, libros, quos vocamus apocryphos fuisse canonicos, &, ut pateat quanta cum inscitia loquatur Crassetus, ecclesiam universalem illos libros omnibus seculis habuisse pro canonicis, perpendat quid hac de re olim scripserit Cardinalis Caietanus commenti in Esther X. libri isti non sunt Canonisi, hoc est, non sunt Regulares aormandum ea quaesumsidet. Hos tamen libros in canonem recipi propria autoritate jussit concilium Tridentinum anno Isq6.8 Aprilis Sessione IV. imo anathema pronunciavit contra illos quilibros istos non susceperit pari, ac eadem certitudine & auctoritate sicut reliquos libros,de quibus nunquam suit dubitatum : Verum rogamus te quam enix E, ut observare digneris quibus potius exprobrare debeamus propria egisse. autoritate, Papisiis in admissione illorum librorum in canonem, an Protestantibus in illorum reiectione ' Scis procul dubio, Crassete pater, quam Magistraliter egerit concilium Tridentinum, &si nescis lege illa quae Paulus Venetus de illo conscripsit in sua historia concit. Trident. lib. II. p. m. ique. Decreta concilii Tridentini super

libris canonicis Roma ubi in Germaniam pervenerunt, magnamsermo nibus materiam suppeditarunt. Nonnullis audax inestum videbarin, V. Cardinales in XLVIlI. Episeopos, praecipua religionis evita hactenus indecisa, levi braehio definire , ainborigine damnica libris antea incertis O oer phis data; translatione, quae is textu originario desectis, authentica facta, modo etiam praescripto ad quem sensus verbi Divini sit extendendus, aut restringendus. In his tamen praesubbus non temere reperira aliquem prae eelgentis dochrina laude insignem. Leguleios esse aliquot, in juris professione doctos, sed religionis non admodam intelligentes. Perpaucos Theologos, eos que eruduione intra vulgus Theologorum et plerosue omnes nobiles,aut Aulicos. Ex iis qui aliqua snt dignitate, aliquos esse titulares tantum, sed suos magnam partem esse civitatum adeo mininarum , in si quirique populum cui praeest referat, vix omnes millefimam orbis Christiani partem repraesentent. Sed e Germania praesertim ne unum quidem adesse Episcopum, uni- eumve Theologum. In tauro numero ne unum quidem reperir3ρotuisse ' eu ex iis qui colloquio interfuerunt, ct eapita controversarum melius auis inte Munt,nemo unus adesse ab Imperatare justus ' Imer pra sules Germaniae unum

657쪽

Cardinalem Augustanum procuratorem misesse, eumque non Germanum sed Adobrogem. Procurarares enim Cardinatu is Electoru Mogummi, audita principis sui morte, ante duos menses disiesserant. Vide nunc, Crassete pater, quinam propria egisse autoritate sint dicendi, Protestantesne an vero

Pontificii P qui libros fabellis & mendaciis resertos in fidei canonem admiserunt. Nos certe non adeo in Deum contumeliosi esse volumus, ut audeamus. asserere, illum voluisse ecclesiam docere sabulis S mendaciis. Hoc autem ut paucis verbis ostendamus, haec notare digneris, Crassete pater, rogamus. Librum Tobili quod attinet, nescio utrum unquam observaveris exemplaria Graeca a Latinis differre, atque in

multis . sibi invicem esse contraria, hoc saltem observare potuisti Angelum illum qui se a Deo missum iactitat atque esse Raphaelem,unum ex septem Angelis illis sanctis qui reserunt preces Sanctorum, & egrediuntur coram gloria sancti. Lege haec Tobiti cap. XII. vers. XU. & consercum cap. V. vers. XV. & reperies illum putidissime mentiri. Dicit enim ibi, ego sim metariis nomine, genere vero filius Chananiae illius maini. Hoc quo pacto possit conciliari, nobis expediat & explicet sagacissimus Crassetus, & simul etiam indicet, quomodo haec possint consistere quae leguntur lib. Judithae cap. X. X l. XII. ubi plurima mendacia prosere Iudith a cum praecepto Dei pugnantia. Nota quoque, Crassete , illa quae laguntur cap. IX. vers. XII L hoc modo Deum precatur Iuditha, percute servum labiis fraudulentis meu eum Domino, Dominum eum semo ipsius. Et in eodem capite versXVIII. Praesta in 'mo meusAt fraudi, ct vulneri, ct cieatrui istis &c. Quomodo haec quadrant cum Vero S. Scripturae canone illa quae leguntur cap. X. quando Iudith l gitur se ornasse toto suo mundo, ac se venuste composuisse valde, ad decipiendum oculos virorum , quicumque visuri essent ipsam: hae cine possunt vere dici de muliere casta ac Deum timente: hoc credat, Crassetus, si velit, nos numquam credemus: potius assensum praebebumus Thomae Aquinati, qui hac de re olim sic scripsit: Ilia mulieres quae viros non habent, nee volunt habere, nee s2nt in statu habendi, non possent obserue peccato appetere placer virorum aspectibus , ad concupistendum. quia hoc est dare iis incentivum platandi, ct squidem hae intentione se omnent, ut alios provocent adeoneu sentiam, mortaliter peccant, Judith autem virum nec habuit nec habere voluit, & tamen ornavit se uti ipsa

sitetur ad decipiendum. Judith etiam quae horrendo se polluit homicidio,

658쪽

eIdis , uti apparet ex tota eius historia, laudat factum patris sui Simeonis qui Sichemitas trucidavit , quod Jacobus Patriarcha ab

minatur, Gen. XLIX. vers. VI. & VII. In arcanum eorum ne inis ire stre anima mea , in emum eorum ne adunator ghrra mea , maia

odicta ira eorum. Simeonis & Levi) quia vehemens, ct furor eorum, quia saetus fuit. Judith itaque laudando factum illud se illius criminis ream facit , juxta illud Sancti Pauli ad Romanos Cap. I. Vers ultimo. non solum ii qui faciunt, verum etiam qui faciensibis eo uunt, eiusdem peccati se reos constituunt. Tu tali canone gaudeas, Crassete, & sedulo observes quid olim dixerit Hieronymus, librum Pudith , Tobiae, ere. legit quidem ecclesia , sed inter eanonicarfripturas non recipit. Librum Sapientiae quod attinet praeterquam quod falso attribuitur Salomoni , uti hujus libri scriptor illum sibi vendicat, Cap. IX. vers. VII. & VIII. & se suisse Regem Salom nem mentitur , sic enim loquitur loco citato , tu me ante elegisti Rexem populi tui, is Pudicem filiorum filiarumque tuarum : Dixisti ut ad rem tibi domum , in monte sancto tuo, ct in civitare habitationis tuae altare, imaginem tabernaculi sancti quod ab initis praeparavisti: at vero falsianaessse illam assertionem , patet ex eo quod nunquam Hebraice suerit conscriptus, uti hoc facili negotio discernere poterit ille qui tantum exacte illius libri stylum affectat enim Graecorum eloquentiam , inquit S. Hieronymus observaverit, & evidentissime illum alludere deprehendet aa Graecorum certamina & praemia, quae Salomonis regno ducentis annis sunt posteriora. Existimant auiatem Scriptores antiqui librum illum conscriptum fuisse a Philone Judaeo, qui post Christum vixit, atque in illum non credidit. Hie Sapientiae liber pro canonico haberi non debet , quandoquidem

nonnulla continet quae sacro canoni repugnant, Cap. VIII. vers. XIX. N XX. videtur author illius libri, velle innuere, se a peccato originali fuisse immunem : eram , inquit , puer bona indole , animamque bonam sortitus eram , ac potius ut bonus eram , in corpus impollutum me neram : at , plane repugnat Davidis sententiae Ps LI. vers. VII. dee. Quae porro refert de origine Idololatriae cap. XIV. vers. X V.& de spectris ae vilis tristibus, flebilibus formis apparentibus, non videntur eredibilia aut fide digna. Falsum etiam est quod scripsit hujus libri auctor Cap. X. vers. VII. terram Sodomae aliarumque H h h h - ur-

659쪽

6o8 DE SIBYLLIS,

urbium illius planitiei , suo cum scriberet tempore sumasse, ut& esse existimamus hanc sententiam quam profert ibidem vers. VI. ignem de coelo descendisse, in quinque civitates , Moses

enim Deut. cap. XXIX. vers. XXIII. tantum meminit quatuor

civitatum quas ira sua Jehova subvertit , nempe Sodomae , G morrae , Admae de T sebolim , quinta autem civitas Tisar , precibus Lothi fuit a Deo conservata, hoc nos docente Mose Genes Cap. XIX. vers. XXI. Mentitur etiam hujus libri scriptor, quando narrat antiquos terrae sanctae habitatores comedisse viscera humanarum carnium, Cap. XII. vers. V. Moses scriptor plane diavinus saepe mentionem abominationum & scelerum quibus se natione, illae commacularunt facit, sed nullibi illos suisse antropophagos innuit. Multas etiam refert fabellas de populo Israelitico Cap. XVI.& quis non miretur hominis audaciam tam putide mentientis P vers. XXII. hoc modo loquitur, nix autem is glacies sustinens ignem, non tamen liquefiebat, ut agnosterent ignem ardentem in nive ct in pluviis eo fiantem fructus hostium consumpsisse , quis non rideat tales

sabellas, certe aeque veras esse pronuntiamus, ac ridicula illa quae de Nanna narrat ibidem vers. XX. Alimento Angelorum cibasti populum tuum , ct comparatum panem sine labore ὸ mo misisti ipsi, qui

ad omnem voluptatem di omnem cenvenientem gustum poterat temperari.

Substantia enim tua patefaciebat tuam erga liberos suavitatem, quum occurrentis euiusque subserviens desederio temperabatur secundum illud quod volebat quisique. Haec certe magis redolent spiritum Rabbinorum, quam Divinitus inspirati scriptoris. Non vacat nunc plura ex hoc liabro cxcerpere, forte alias plura sumus dicturi. Tranieamus nunc ad

librum cui nomen est vel titulus Ecclesiasticus sive Sapientia Jesu filii Sirach. Notandum primo hunc librum non reperiri in Bibliis Hebraicis neque Hebraice fuisse conscriptum, ideoque male sustineri a Crasse-to Ecclesiam universalem , libros illos quos vocamus Apocryphos, pro Canonicis habuisse: patet saltem ecclesiam Judaicam hunc librum non reputasse pro Canonico, quoniam in bibliis Hebraicis, quibus

Judaeorum fidei canon olim uti & nunc continebatur, non invenitur. Auctor hujus libri Salomon esse nequit, etiamsi hoc nonnulli existiment i quandoquidem scriptor ille, quisquis suerit, mentionem ficit regni Roboam i & Jeroboami, ut & Prophetarum. Eliae,

660쪽

vlIae, Elysaei, Jeremiae, Ezechielis aliorumque multorum qui post

Salomonis obitum vixerunt i videantur Cap. XLVII. & XLVIII. adeo ut vel hine constet, Salomonem hujus libri non fuisse scriptorem: imo hie Sirach qui se illum, librum transtulisse fatetur, dicit in prologo, se vixisse tempore Regis Euergetae , atque se anno trigesimo octavo eius regni venisse in AEgyptum , quod falsissimum esse patet vel hinc , si quidem nullus unquam extitit Euergetes qui tot

annis regnarit e & quod probe notandum , ut constet Salomonem hujus libri non suisse scriptorem, Rex Euergetes mortuus est plusquam septingentis annis post Salomonemr saltem non esse scriptum Theopneustum constat, quandoquidem veniam petis, s facultate vocum quarundam destituti videbimur quibusdam in locis , in quibus interpro tanta sudiose laboravimus. Hoc modo nec loquuntur nec scribunt viri Divinitus inspirati, numquam etiam se facultate vocum fuisse destitutos fatentur. Purum putum Arrianismum etiam profitetur, quando scribit Cap. I. vers. IV. Prior omnibus creata est sapientiae& Cap. XXIV. vers. X. Ante securum a principio creavit me. Arrius olim docuit Iesum Christum esse Deum creatum ante omnes creatu ras , quod plane repugnat doctrinae Salomonis Proverb. Cap. VIII. vers. XXII. Sc. ubi dilucide aeternitatem filii Dei asserit. Stolida est illorum opinio , qui locum hunc hoc modo excusare annituntur, Christum nempe fuisse creatum secundum naturam humanam, quis enim cui mens sana est in corpore sano, docere audebit Christum secundum naturam humanam esse Sapientiam Patris ' Notandum etiam , quod Servator noster illo tempore quo haec scriboret Jesus Sirachi filius, nondum assumserat naturam humanam, adeo ut non possit dici, illum suisse creatum ante omnes creaturas.

Quid porro tibi videtur, Crassete Pater, de hisce propositionibus iquae leguntur Cap. III. vers. IV. qui honorat Iatrem , expiatur is peceato. Item Cap. XXIX. vers. XV. Concludito misericordem beneficentiam in penuariis tuis, eaque te ex omni assictione eximes. Forte tibi illae arridebunt utpote qui credis opera fidelium esse meritoria, non solum ex congruo, Verum etiam ex condigno: at vero talis sententia

plane adversatur canonicis scripturis , in Epistola ad I ph. Cap. II. vers. VIII. 3e IX. Gratia enim estis strvari per sdem : sct hoe nones ex vobis : sed Dei est donum non ex operibus, ut nequis glorietur. Et

SEARCH

MENU NAVIGATION