장음표시 사용
111쪽
eipit negationem divisonis Non concisus ta non confractus ae non iuvisus: merito ac optime ad rem nostram decernit Fontani
nius in laudato Iudicio , Christum non sectilem , quasi per partes , sed integrum coli oportere ; nefas proinde esse in Domino nostro Iesu Christo Cor ejus a toto, quovis modo sive imaginatione , sive reipsa sejungere ; nam ut ibidem concludit praestantissimus Auctor : Gesis CrisO INTEGER COLITUR , ne inlisi pud Mides ii suo Cuore dat tum , ne in idea , ne in reiata,ma INTEGER COLENDUS EST.
Circumcisio Domini, nihil omit integritati corporis ejus , ut nec Ada corpori quidquam obfuit absisso cosa. Veneratio Praeputii nihil facit pro cultu Cordis. Circumcisonis Fesum non exhibet aliquid . quod re ipsa gestum non fuerit, nec suum habet obj ctum in parte corporis, sed in toto Chrino.
SED & hie praeter opinionem in nos rursum instient Patroni
Cordis carnalis : Ecquid, inquient, vetabit, quominus Cor Christi seorsum ab ejus corpore & accipiatur, & adoretur, quando praeputium , quod particula erat de carne Christi, interris ad publicam Fidelium venerationem asservatur e Nonne corpus Christi circumcisu in suit nonne ab Ecclesia solemni. Festo calendis Ianuarii Circumcisionis mysterium colitur e Non est igitur cur tantopere novo huic Festo de Corde Jesu adversa jactetur illius corporis integritas Verum ut nihil fragilius est prima hujus objectionis parte, ita nihil fractius secunda exco- .gitari potest . . Et ad primam quod attinet, integritas Dominici corpo
ris non est solum exigenda ad communem legem naturae
assumptae, sed etiam, & multo magis, ad peculiarem finem as L 1 sum-
112쪽
sumptionis. Humanam namque naturam , quam primus Adari propagavit ad mortem , Filius Dei secundus Adam regenera vit ad vitam . Sub hoc autem praecipuo , & praestantiori respectu nihilo plus ex circumcisione periclitari potuit in Christo integritas corporis , quam periclitaretur in Adam ex decisione costae, quam Deus aedificavit in Mulierem; Nam ut probe
notat S. Thomas q. 92. ori. 3. ad a. costa ilia fuit de perfectione Adae non prout erat Individuum quoddam , sed prout eras principium speciei. Et rursus 3. p. q. 3I. art. . ad 2. Adam
quia insiturus erat ut principium quoddam humanae natura , habebat in suo corpore aliquid carnis , ossis , quod non pertinebat ad integritatem personatim i tus , sed Iolum in quantum erat naturae humanae principium , or de tali carne formata est Mulier absque Viri detrimento . Quod autem superfluiim videbatur in Adam , prout erat Individuum quoddam naturae humanae , quam in secit in origine , & insectam traduxit in posteros, non potest ad rem nostram aptari , nisi per comparationem oppostam . Nam quod sectum , aut circumcisum fuit in Christo, vitiatam repraesentans naturam in nobis , id contra superfluum erat in eo , non ut erat individuum quoddam naturae assumptae , utpote segregatus a peccatoribus , & plenus gratiae , & verita tis, sed ut futurus erat illius Reparator per expoliationem veteris hominis, in cujus signum circumcisio praecessit in lege ,& cujus causa in suillitudinem venit carnis peccati, ut cum S. Athanasio obsera at S. Thomas in Catena Lue. a. Nihil enim aliud exprimebat circumcisio, nisi generationis Netusta spoliationem , per hoc quod circumcidebatur pars corporis, quae corporalis
nativitatis ea a existit. me aurem tune temporis agebatur in
signum futuri per Iristum baptisenatis . Et melius cum Ap
stolo I. p. q. Io 2. arx. . ad I. Figuralis vero ratio circumcisionis
erat: quia figurabatur ablatio corruptionis sienda per Chrsum . . Et quia omnis corruptio culpae , m poenae proVenit in nos per camnalem originem ex peccato primi parentis : ideo talis eircumcisio
fiebat in membro generationis . Unde Apostorus dicit ad Colos. a.
113쪽
circumcisi estis tu Cliri is eiremmisione non manufacta in expoli ris, corporis earnis , sed in circumcisione Domini nostri Jesu risi. Et rursus 3. p. q. 37. art. I. ad I. ubi quod Circumcisio per remotionem earnalis peruiaa in membro generationis facta , significabat spoliationem Netustae generationis, a qua quidem 'ν tu te liberamur per passonem Christi. Et, ideo veritas hujus figura non fuit plene impleta in cirsi' nativitate , Ied in ejus passione , αnte quam circumcisio suam virtutem , flatum habebat . Et ideo decuit Chrsum ante suam passionem tamquam filium Abrahae circumcidi ta ut quia in similitudinem carnis peceati advenerat , remedium , quo caro peccati eo ue erat mundari , non
respueret , ut ibidem adnectit in corp. Additque ad 3. Gad sicut Gristus propria voluntate mortem nostram susicepit , quae essectus peccati nullum in se habens peceatum ut nos a morte liberaret ,'spiritualiter nos faeerat mori peccato , ira etiam es circumcisionem, quae es remedium originalis peccari , fusi is abseque Me quod haberet originale peccatum , ut nos a legis jugo liberaret , ut in nobis spiritualem circumcisionem efficeret: ut sic licet suscipiendo figuram impleret veritatem . Unde pergit in C tena cum S. Athanasio Luc. a. Idcirco postquam venit signatum , cessavit Rura . Ubi n-que tota vetustas tollitur per baptismum,
super Mm es , quia partis sectis praefigurat. Et praemittit ibi
cum Origene , prout etiam loco citato ad a. Sicut mortui δε- mus eum illo moriente , o consurreximus Christo resurgenti: ita
circumcisisumus spirituali circumcisione per ciristum ,-ideo ea nasi circumcisione non indigemus Sub hoc itaque speciali titulo communis Reparatoris , qui ita est proprius Christi , ut ab illius individuo separati nequear,
quemadmodum titulus communis Propagatoris naturae separari
non potest ab Adam , tam nihil obest integritati corporis Christi circumcisio praeputii , quam nihil obfuit integritati corporis
Adae costae abscisso . AEque enim ablationem praeputii, qua eX' poliatio significabatur veteris hominis , exigebat in Christo communis Reparatoris ratio , ac ratio communis Propagatoris exegerit
114쪽
gerit in Adam ablationem costae , ex qua formatum est adjutorium ei simile, Heva scilicet, ad humani generis propagationem ; ut aptissime nobiscum argumentatur post haec scripta ubsus vir Cl. magnique nominis Theologus Jacobus Hyacintus Serry De Christo ejusque Virgine Masre exercitat. 3 n. . rn . ubi eadem plane , qua nos, ratione ductus egregie concludit . Gare rem totam moraliter spectando , Christi corpus , ea licet exigua parte minutum , integrum est. In eum ferme modum D ctor Angelicus quaestionem se it de sublata Adamo eo , ex qua formata est Heva, solitam agitari. Numscilicet ad humani eorporis integritatem attineret nee ne ξ Numne ea sublata mutilus manserit Protoparens Pertinebat , inquit ille , ad humani eo oris
integritatem antequam auferretur: non ut erat Adamvspeculiarisae privatus homo, sed ut erat bumani generis caput , ex quo secundum divinam desinationem Heva formanda erat ; atque ita ea costa minutus Adamus , mutilus idcirco non fuit. Crescit autem vis argumenti ea quoque de causa, quod Filius Dei ad liberandum suscepturus hominem , Abrahae filius effici , atque adeo etiam circumcidi voluerit ; ut comprobaret se esse de genere Abra, bae, qui circumcisionis mandatum acceperat in signum fidei , quam de ipse habuerat: simulque ut iudaeis excusationem tolleret , ne eum reciperent , si esset incircumcisus, ut observat S. Thomas s. p. q. 3T. art. I. corp. ex quibus ita pergit ad I. Ea ideo deeuis
risium ante suam passionem , ante quam circumcisio suam virtutem.satum babebat tamquam filium Abraba eircumcidi . Quid nunc , si quis nobis sorte objiciat , quod pars illa quantumvis exigua circumcise pelliculae ad humani ereporis integritatem corporis pertineat Sit ita sane , nostra haee erit & vera &prompta ex laudato Scriptore mutuata responsio si ita si corpus humanum nude spectemus ; minime tamen si corpus ut viri Iudaeis, attendamus. Sic enim particula illa velut excrementitia r
Ineptissime itaque proponitur pro cultu cordis ipsius praeputii veneratio. Nam si istud non pertinet ad integritatem D
115쪽
minici corporis, ut nec eam tollit vulnus ipsum circuis cisionis, sicut ait S. Thomas de Christi vulneribus 3. f. q. q. art. q. ad a. quorum exemplum huc aptat, SerrP laud. loco , nullo prorsus argumento esse valet ad adstruendum cultum cordis , quod secus ac praeputium, non est particula carnis utcumque, sed ramquam maxime necessaria, omnino pertinet ad integritatem
corporis. Accedit praeterea quod praeputii cultus nullam ingerit significationem falsam, sectum enim est a corpore, divisum ab anima, separatum a divinitate Christi. Cor autem etsi fuerit in triduo mortis Christi ab anima separatum , cum ejus tamen corpore ac divinitate conjunctum fuit: post reserrectio. nem vero δι ad pristinam ipsam cum anima conjunctionem rediit. Indeque fit , ut quando Adversarii nostri contenderint bona fide se adorare Cor Christi una cum ejus anima & divinitate, negare tamen nullo modo possint, quin exteriori saltem religionis ossicio, absolute significent, se illud colere tamquam divulsum, ac separatum a corpore. Quod satis superque est, ut hujusmodi cultus genus notam falsi secum gerere videatur. Sed jam ad alteram oppositionis partem progrediamur. In Festo Dominicae circumcisionis Ecclesia Catholica id sanctissime recolit & veneratur, quod in Christo re ipsa gestum est, suumque, ut ita dicam, non circumcidit neque dividit euitum, quod Adversarii faciunt in Festo Cordis Iesu, sed illum integrum dirigit in totum Christum . Nam, ut ait S. Bernard. Iem. 3. de cireum. Pro nobis dignarus es mori. Totus siquidem mibi datus , totus in meos usus expensas es. Et sane non in reliquia abscis
pelliculae, quam Graeci appellant, hujus solemnitatis objectum Ecclesia constituit, sed in multis magnisque Christi pro nobis circumcisi Mysteriis celebrandis, publicam
Fidelium omnium pietatem , ac studium exerceri voluit. Nam, ne quid dicam de veterum quorumdam sententia , qui eam etiam pelliculae portiunculam Christum in resurrectione ad absolutissimam corporis sui integritatem resumpsisse scripserunt, credo ego equidem eam non fuisse resumptam, sed in terris r lictam
116쪽
lictam religiose alicubi asservari sine ullo dispendio integritatis
illius sacratissimi Corporis , ut paulo ante dicebamus; attamen in conseta est apud omnes excellentiam, ac dignitatem istius quantumvis pretiosae, & adorabilis reliquiae non eam suisse, quae Majores nostros ad Dominica circumcisionis memoriam celebrandam impulerit. De hac in tam multis antiquorum Patrum sermonibus ad populum habitis nulla plane fit mentio. Sola sunt mysteria reparationis nostrae, quae in Christo circumcisi hoc plane die pie sancteque colenda proponuntur . Audi inter caeteros Mellifluum Doctorein S. Bernardum, qui de Christi
ei reumcisione scribens: Habet bic , inquit serm. I. , magnum frii documentum, habet mmanifestum humilitatis eaeemplum ....eircumciditur puer Agnus sine macula. Et si nam eguit, tamen 'ν Lit circumcia.... quem nemo potes arguere de peccato , Vse peccati remedium,' recundum pariter austerum sine Mia necessitate suscepit , nec repulit cultrum lapideum , in quoslo, qua raderetur, rubigo non fuit . . . . Circumcisio veritatem Fuscepta probat humanitatis non carnei cordis , quemadmodum Cord colentes nostri ex Bernardo audire sortasse vellent 'nomen , quod es super omne nomen gloriam indicat majestatis. Circ-cia ditur tamquam verus Abrahae filius: fisos vocatur linquam Fialius Dei. Et merito sane , subdit serm. a. , dum circumciditur puer qui natus est nobis, Salvator vocatur , quod videlicet ex Me jam capit operari salutem nostram , immaculatum illum sanguinem fundans. Et serm. 3. In circumcisione Domini habemus quod amemus , admiremur: habemus etiam quod imitemur . . . . die n tisitaris . . . . minoratus est , ab habim inventus ut homo , bodie vero mirabilius aliquid audio. Jam minoratias es multo minus
Angelis , quia non solum formam habet hominis, sed formam babet peccatoris ,-insigitur νelut quodam cauterio latronis ....Ho e pro totius corporis putredine cauterium quoddam infixum est
in capite . . . . Ho is sub lege factus es , qui legem dedit. Alia si cupis festi hujus diei arcana, vide eundem S. Doctorem . Caeterum illud ei cum omnibus Ecclesiae Patribus commune est,
117쪽
DIssERTATIO COMMONITORIA . fis
ut in sanguine ex vulnere Christi circumcisi primum effuso pria mitiae redemptionis, pignus salutis nostrae sessu nomine eidem
simul imposito commemorentur. His adde tum Bened. XIV. in Τrach. de Fest. ; tum magnae pietatis atque doctrinae virum G. jetanum contriumArchiepiscopum mrentinum in eo eleganti eruditissimoque libro, quem de Festor. dierum celebratione Florentiae edidit an . I 762. Verum ut ex ipso etiam s. Thoma accipias , cur Christus circumcisus si, quove consito circumcidi voluerit antequam intemplum Domino offerendus adduceretur,tene quod ille scripsit
3 e. q. 37.art. I. corp. mari. 3. ad a. unde & documentum sumas
*iritualis circumcisionis, quam Ecclesia sancta ope & exemplo circumcis Salvatoris nobis omnibus beatissime contingere vellit . Gut Filius Dei, eo loci inquit, non propter seipsum factus es homo circumcisus in carne , sed ut nos per gratiam faceret Deos ut spiritualiter circumcidamur : Sic propter nos itur Domino , ut discamus Deo praesentare nosmet'si . Et hoc post ei eumcisionem ejus factum est, ut ostendat neminem nisi circumcisum vitiis, dignum esse divinis conspectribus.
Explicatur absurdum significativa divisionis quod im
vehitur cultu cordis carnalis, nec illud diluit inanis pratenus cultus relativi. Vod obiter ac veluti perfunctorie diximus de ebime L.
ca illa praecisione , qua Adversarii nostri mirum in modum delusi, Ac alucinati statuere contendunt objectum cultus in corde carnis, id nunc paullo latius exponendum est. Ita namque cor carnale Christi, quod se colere gesti tint, ex- , teriori religionis ritu aperte sejungunt a toto, & ab his, quae icircumstant, corporis partibus. Nisi etenim facultate quis ca- .reat, & usu sensuum, unde, judice S. Thoma, oritur omnis M . nostra Diqiligod by Corale
118쪽
nostra cognitio , nisi tam hebes & stupidus sit , ut ignoret quid si corpus, quid cor, non potest in eo cultu non videre manifeste signiscatam , & indice ipse digito monstratam separationem cordis a corpore , caeterisque membris ejusdem Corporis Christi. Cur ita dices: Audi de accipe brevem hanc , sed perspicuam, & luculentam argumentationem. Cultus exterior religionis , qui perse e terminatur ad unum, in eo unos stit, illudque spectat ut litarium . Cultus autem iste in Festo Cordis Iesu totus per sis terminatur ad unum cor ; ex eo enim se-stum hoc specificam , dc denominationem , & distinctionem omnino realem a caeteris Christi Domini Festis suscipit. In eo igitur unci Christi Corde sistit, illudque designat & spectat ut solitarium I atque adeo fit, ut eor carneum Christi in hoc festo
accipiatur tamquam realiter separatum tum a toto corpore tum
a reliquis omnibus ejusdem corporis partibus . Quid ad haec Adversarii Dicentne exteriorem cultum in hoc festo per sese non terminare ad unum cor, sed ad totum per aeque Christi Domini corpus sed tunc sestum erit corporis, non cordis Christi, ut omnes intelligunt. An eis in mentem. fortasse veniet reponere, aut non esse Cor Christi quid unum , nec proinde ens indivisum contra quam docet S. Thom. I. p. I I. art. I cov. ubi ait: unum nihil aliud sign; stat quam ensiodivisum liu se , & ab alio quovis ente divisum: aut unum idemque cor totius corporis simul, & singularum etiam partium sormam, naturamque induere Θ atque ita fieri , ut licet cultus terminet ad unum cor , simul tamen intelligatur terminare ad totum corpus , & ad singulas quasque ejusdem corporis partes. At vero tantam insaniam in Adversariis nostris non' modo suspicari , sed ne fingere quidem licet. Ubi ergo veris surram, omnibusque perspectam esse concesserint S. Thomae doctrinam. I. p. q. II. ari. a. ad 2. In quolibet toto beterogeneo ,
cujusnodi est corpus humanum ex dissimilibus constans quaeliber pars earet forma totius et: Nam esse totius non est alicujus suarum partium I. a. q. q. art. ad a. , illud etiam concedant, Dissiliam by Coo le
119쪽
necessae est . terminum publiei e ultus in hoc Festo esse eoripsum, ut quid unum , quod divisione caret in se, dc ab aliare quavis distinguitur; ut , quod non venit in partem alterius; ut quid perfectam , quod non aliunde complementum expectat; & ita a toto Corpore Christi , ejusque partibus omnibus , ut separatum coli, & adorari. Quae quidem consectaria necessariam connexionem habent cum primo illo geometrico principio r omne totum est majus sua parte, quo saepius ad rem nostram usi sumus,quodque nemini fas est ignorare , nisi nesciat quid sit totum, quid pars, uti notat S. Thomas I. a. q. 66. art. . ad A., ubi quod veritas , in cognitio principioram indemonstrabilium dependet ex ratione reminorum . Cognito enim quid est torum, es quid est pars , flatim eo-gnscitur, quod omne totum est majus sua parte. Et melius supra
q. I. art. I. corp. Ex sto enim natura anima intellectualis convenit homini, quod statim cognito, quid es rotum, es quid spars , cognoscat quod omne totum est majus sua parte . Addit tamen opportune sed quid sit totum, er quia sit pars, cognostere non potest, nisi perspeeses intelligibiles a phantasmatibus acceptas. Et propter hoc Philosophus in sine Posterior sendit, quod eognitio principiorum provenit nobis exsensu . Qita in re etsi cum Sancto Thoma nec Platonici , nec Cartesani Philosophi idem se
tiant; in eo tamen conveniunt, quod lumine naturae cognitum unicuique sit, partem non esse rotum, eujus spars r omne
totum esse suaquarii parte majus. Id quod ad instituti nostri irationem satis superque est. Sed quoniam in idearum origine, primisque humanae intellectionis exordiis tradendis recentiores. Metaphysici eadem, qua S. Thomas, philosophandi ratione.
utuntur, utar dc ego; seque efficere conabor , ut vel ex ipso sensuum testimonio Adversarii nostri intelligant eorum sentien-idi, agendique morem cum unitate Christi, ejusiiue immacu- . lati corporis integritate conciliari non posse. Me itaque in hunc modum disserentem aequo animo serant. Species, quam cultus cordis carnalis Christi novo huic, &
120쪽
plane singulari Festi, addictus, humanis sensibus naturaliter Ingerit, species est , cor repraesentans, ut quid indi viduum equidem, quemadmodum dicebamus, in seseipse, at dividuum
atque secretum a caeteris corporis membris, quibuscum comparatur . Species rursum est , quae cor ipsum repraesentat ut partem totius corporis. Talis denique naturae species esst, qualis ea esset , quae partem aliquam vel dexteram vel sinistram Corporis Christi indicaret. Quare si sestum vel oculi, vel manus , vel pedis, vel lateris dexteri Salvatoris nostri institueretur, quod certe, uti mihi arguati licet, ab Ecelesia M tre nostra sapientissima numquam fiet , honor publicae religionis parte in unam ita ab altera sejunctam designaret, ut a se invicem se uni, sunt dextera &sinistra Sic autem fieri nullo modo potest, quin huius Festi cultux ad cor carneum Christi in hypothesiAdverseriorum determinatus,cor ipsem spectet tamquam a corpore , ejusque partibu& segregatum. Neque ad hanc tantam indignitatem avertendam aliquid selidi habent, quod asserant , nisi sorte commenta , & absurda maxima, quae ianullius mi hominis mentem venire queant. Quid enim eo absurdius fingi potest, quam abstrahere a corpore ideam totius , eainque tribuere cordi vel contra id eam partis subtrahere cordi , & hanc propriam facere corporis 3 Quid eo in sinius, quam uni cordi Armam assingere noniolum totius corporis, sed & partium omnium , ac singularum
ex quibus constar, puta manuum, pedum, capitis, aliarumqtie ξ Illud vidit S. Thomas; & ideo I. a. q.63. art. I. inquit : Si quis erraret circa Me principium: Omne totum es ma-jur Da parte , non posset habere scientiam geometricam 2 quia opor-. teret multum recedere a veritate insequentibus 2 Vidit & alterutra istud humanae infimiae figmentum: & ideo scribit in I. Physicor. υ I. 3. Si autem simpliciter totum esset idem uni paratum, eadem ratione esset idem alteri partium. autem unio eidem sunt
eadem , sibi invicem sunt eadem. Et sic sequitur, quod ambae par-rer, si ponantur simpliciter esse idem toti , quod sint idem ad itiνι-
