장음표시 사용
251쪽
ficata , non est cur simul venire dicatur etiam ut significans, ad avertendam ab hocFesto notam cultus falsi . Quod haec insit nota in casu simplici , quum nempe proprium Christi cor accipitur
ut nudum corporis membrum , nec ab eorum quibusdam negari videtur, nec ullo pacto negari potest . Ita namque postum, speciem ingerit, quae Cor Cliristi, ut signiscative divisum a corpore, repraesentat. Quod enim praesers solitarium cor ut Objectum cultus, non id colere praete feras uti secretum a toto Toti siquidem quaeque par, inest, sed nulli totum parti, at omnibus stinui,
ut est cuique notissimum,& admonet S.Thom. 3l.q. 9 O. art. 3. mp. Cultus ergo Cordis Iesu, ut nudum membrum est, non
potest esse sine nota cultus falsi, quippe quod a parie rei non fuit unquam sectum , aut sejunctum a Corpore Christi. Sed is error aeque incidit etiam in cassi mixto, ad quem provocant Adversarii. Neque enim cujusvis symboli additamentum falsam illam significationem cordis a Corpore Christi divisi eluere valet; Nuda enim pars est considerata semper ut a toto si juncta qualicumque symboli veste superinduta repraesentetur. Quod etsi satis pateat, ut fiat tamen magis in pro ptu, rem totam illustremus exemplo. Sicut enim Adversarii quod colendum proponunt Christi Cor, symbolum esse volunt divini ejus erga nos flagrantissimi amoris, ita & cor hominum simi potest, ut symbolum mutuae inter eos dilectionis, quem
admodum sumitur Multitudinis autem credentium erat cor
unum. Accipitur hic cor figurate, signatque persectissimam charitatem, qua mutuo nexu inter se conjuncti erant primitivae Ecclesiae Fideles . Eoque sensu cohaeret optime cum multitudine credentium prolata cordis unitas. Fac tamen hoc symbolum non esse purum, sed compositum, ut scilicet superaddatur cordi proprie sumpto,& materialiter intellecto; nil certe juverit addita mentum illud,quantumvis mere symbolicum, ad avertendam notam falsiesgnificationis,quae subest huic verbo cor.Cor enim pro prie sumptum, nonnisi falso proponi potest, ut unum in multit dine credentium; quilibet enim eo tum habere suum debet, nec
252쪽
charitatis unio facere potest, ut peculiaria multorum corda in
unum quasi coeant commune cor tota repugnante natura . Et propterea symbolum charitatis unionem animorum operantis ,
totam absorbet pote itatem verbi, omnemque abjicit proprietatem, & mixturam cordis ad eam significandam adhibiti a . Atque ita veram facit, omnisque salsitatis expertem in tanta licet multiplicitate cordium, adductam Scripturae sententiam
multitudinis credentium erat cor unum .
Hinc ergo condiscant Adversarii, nihil se agere , quum Cordi Jesu naturaliter sumpto , cor aliud symbolicum , seu metaphoricum superaddunt. Nisi enim tropicus sensus intelligentiam cordis a naturalibus abstrahat in universum,nusquam tollere poterit instam cordi proprietatem partis , nec efficiet unquam , quin pars coli significetur absilue toto r, quod mendacem insertclivisonem in Corpus Christi. Atque ita fit, ut inepte prorsus, aequivoce, ac subdole obtrudant sub ementita imagine symboli, selitarium , ac nudum Domini Cor. Inepte ajebam, quia symbolum junctum rei nihil agit in rem substratam , nec eam desciis scere facit a propria natura, ut cogitanti patet, & recte probat S. Thomas 3. p. ι t. a. ad I. Non autem ponitur alia
quid in genere, vel specie , nisi per id quod de eo proprie praedia
catur . Ac proinde hic symboli nexus cum re , quum nullo modo e iliciat, ut natura partis transeat in naturam totius , escere neque poterit, ut natura cordis Christi transeat in totum Christum: quod hic tamen exigitur pro conditione cultus rati, quip
pequi jure suo non partem spectat , sed totum . AEquivoce d inde I
αὶ Titulus itaque Cord Is Jesu , qui Festo praeficitur , erit titulus sine re , si retristativas in corde proprie sumi pio . vel etiam admixto. Non enim significat, quod exprimit , i ea exprimit, quoi sigra ineat, ut recte deelarat S Thomas i. ρ q. a. art. I . ad , in l. 3. a t. I ad 3. θ' q. . ct art. Σ. ad I .cta. Er sane non minus abstrahit a eorde carnis , ex prellio Cordis Iesu , quae dat Festo nomen, qua ri ab: rahat ab Agni natura vel Leonis tam proprie sumptI , quam admixta, Chrillus ipse, dum nuncupatur in Scripturis Agnus Del , & Leo de Triba Iuda . Nam ut probe monet S Doctor 3 ρ. q. II. art. in I arg. Nihil quia steundum
metaphoram dicitre. potere esse nomen pro αprium alieujus. Nee resert quod Chr lio insit eor earnis, non autem Leonis natura vel Agni. Cor enim carnis aeque inerat primitivae multitudini credentium , ne tamen de eo dicti m intelligi potest, quod in Anthus Apostolorum habetur : Mulium dinis ereuentum erat cor uniam.
253쪽
inde ,' quia , quae praedicantur de corde Christi in vim symboli appositi, cujusmodi sunt , quod nos amet divinitus, quod occulta hominum cognoscat, quod doleat de offensa Dei, nostra
deleat peccata , contra Omnem naturae capacitatem comis
munia fiunt etiam cordi carnis, ad quod tamen magis ambigue , & aequivoce isthaec omnia reseruntur, quam si quis sub va. ria voce canis latratum ipsam, qui proprius est animali bruto , canique terrestri, traducere Vellet ad canem inanimatum, anaialogice , & abusive dictum de sidere caeli . Repugnat enim quod sidus latret instar canis , sed magis repugnat, quod cor earnis Deum norit, & amet instar spiritus, quia motus fen- suesitatis non potes sensibilia transcendere, ideo non potest in
Deum ascendere, ut ait S. Thomas 3. p. q. a I. art. a. corp. ubi
loquitur de parte inferiori ipsiusmet Hominis Dei, quia Uussen- Desitas ejusdem naturae ,-speciei fuit in IrisO , in nobis , ut ibi contextim praemittit ; S sblvens objebum quod magis est uniri Deo in persona, quam Uccndere in Deum per orationem, opportune subjungit ad 3. quod unis in persona es secundum ese personale : quod pertinet ad quamlibet fartem humanae naturae , sed ascensio orationis es per actum , qui non convenit nisi rationi. Subdole demum ; quia quae duo praecipue obstant affectato cultui cordis carnalis, auctoritas scilicet Ecclesiae statuentis objectum cultus in corde symbolice sumpto, & censura cultus falsi ob inditam illi significativam divisionem cordis a corpore , quod nefarium esset opinari de Corde Dominico, ea se tamen ambo nullo negocio declinare posse, vel eludere persuasum est
dicti cultus Patronis. Ita namque comparati sunt, ut omnibus facile imponant. Incautis enim, aut res novas aventibus , Cor Christi carneum tuto, & aperte proponunt ; si qui vero contra nitantur, & praemissas opponant rationes deductus a contraria mente Ecclesiae, & ab nota cultus falsi ; aut eis arbitrantur sese facturos satis insulsis, & obscuris , quas habent in promptu, cavillationibus ; aut saltem ab eis se tuentur addititiorum symbolorum clypeo ; & ita, etsi resistant Ecclesar,
254쪽
& falsum cultum retineant, nihilominus , & cum Ecclesia convenire, & nil dispar a veritate apud se geri, quovis studio ostentant. Sed si sedulo dicti cultus investigemus objectum, & ap- pictum seponamus symbolorum involucrum, cujus ope Versatile illud fit in quemvis aspectum cordis cum proprie sumpti, tum metaphorice ; cor nudum apparebit in carne, quod &mentem subvertit Ecclesiae , quae spirituale tantum Cor intuetur , & individuum , quod est Corpus Christi, falsa divisonis imagine monstrose partitur.
Commentum smboli compositi cum corde carnis , non habet Auisores Sanctos Viros , s praesertim S. Ee
nardum. Probe disinguit S. Doctor, imo vero alius quidam Auctor incertus , inter cultum , s contemplationem cordis , eaque non utitur ad miscendum
spiritum carni , se ad Uendendum in totum rum. Quid de Adυersiriorum sententia censendum
sit , ex verbis S. Bernardi concluditur. AT jam subaudio, quid taciti obmurmurent adversus haec,
qui cultus objectum detorquere nituntur in cor carnis sub fallaci quam parant, addititiorum symbolorum idea. Indignabundi enim mihi succensent, quod ut ineptam, ut aequi VOcam , & ut subdolam arguam positionem Cordis Iesu cum mixtura carnis, ac spiritus, quam tamen Auctores habere volunt sanctissimos , ac doctissimos viros, Bernardum praesertim, Bonaventuram , & Franciscum Salesium, qui continuo morari de ipsi consueverunt, & alios sepe commonere solebant, ut jugiter morarentur juxta Cor Iesu . Injuria vero ita mecum agunt; neque etiam de iis, ad quos provocant, sanctissimis, ac doctissimis viris satis digne sentiunt. Ut enim late jam alibi osten- Diqili do by Cooste
255쪽
di, non illi sumunt cor carnis ad colendum, sed ad conte inplandum tantum, eoque non miscent spiritum carni, prout
Adversarii faciunt, sed carne utuntur quasi gradu ad ascendendum, & requiescendum in spiritu: Audi S. Bernardum , imo
vero Auctorem alium incertum , pium tamen , & antiquum,
inter opera S. Bernardi a quicum uno ore loquuntur , &alii duo , Seraphicus nempe Doctor , & Salcsianus Praesul. Ait enim serm. de Passon. Domini cap. a. ; unde lectiones Oscii
delibatae sunt. Me totum trabe in cor tuum. Licet enim tortuositas peccatorum meorum impediat me, tamen quia cor illud imcomprehensibiti charitate dilatatum est, ampliatum , tu qui solua potes facere mundum de immundo conceptum semine , ut de-
si is Ann. l69o. haec praescit laudato sermoni. eit S Bernardi . sti cuiuIdam alterius λ ctoris ρli, nee in .cti, nee inel gantis . hic notatu dignissimum puto, ne vulnus ordis eo se mone fidenter expositum , assertorem habere credatur Disorem mellifluum. Plura spassim die aiunt, & fortassis usque ad nauseam , pro exclusione eiuscemodi vulneris . Sed n vum iis addit ea leuium, quod non seiatura quo detestum , vel cui revelatum suerit sub alto Seripturarum flentio ἱ quibus tamen mysteria stant Fidei nolirae , non opinationibus Saerorum Scriptorum , qui non unanimi Patrum , sed proprio sentu . quid astruant, ut cum S. Augustino ras. 9. as Doctorem Maκimum probat S. Th ma I. p. φ I. art g. ad x Innititur enim fides nostra νevelatιoni Aristo is, ct μιμpbetis factae, qui canonicos libros Ieri erunt. Non aiatem revelationi, si qua fuit aliis D ctoribus sacta. Unde dicit AuguIIInus in
Epistola ad Hieron mum. Solis enim Scr*tuis rarum libris, qui eanonici appellantur, dia Hii hune bonorem defierre, ut nullam Ouctorem eorum 1 eribendoereas aliquid rinissime eredam , alios autem ita tego , ut quan talibet sanctitate , doctranaque marmlleant ;non ideo verum putem , quos is ita sense. νunt, vel sis serunt.
Et vero si quod sensit & seripsi dicti
sermonis Auctor de vulnere Cordis Iesu , auditum, vulgatumque suillat ea qua si ruit aetate s. AugustInus , haud sane dubiatem , improbandum ab eo prorsus suisse. Neque me quis insimulet, quas ad rem
meam divinatione utar. Cur enim ita aeredam, apta mihi praesto est de monil ratiqpotius , quam conjectura . Recolas enim ex Dissertationis hujus capite I. S Auxa sinum adversici I s. al. ar. Factum es eormeum tamquam cera Iaquissent in medio ven-WIs met: vix id , ac ne vix quidem aptari posse eensuisse vero ae proprio Christi oriadi. Hi ne autem manifelle deprehenditur, vulnus Cordis antiqua traditione delii tui, nullique Patrum in mentem venisse . Nams aliquis peterebuisset illius rumor , nonis certe latere potuisset S. Augustinum, qui Traditionis Meles allicae liudiosissimus , dc peritissimus suit. Ea vero si tune sorte viguisset, omnem abegisset disticultatis umbram a mente s Doctoris . Si enim ex lacrymis , quas sudit Christus ad tumulum Lazari, argumentati sunt qui ei reum stabant Iudaei: Ecce quomodo omabat eum zDan. II. r quidni S. Augustinus perlpic eissima ingenii sui aete, liquefactionem illam eordis, de qua meminit Psalm. , de quam primum ponit amoris essectum ΚΤ h. I. 2 ι7 28 art. s. seeundum illud Canticis. trima mea lio. facta ely, ut locutus est rueris ea tam noli et in aqua dc sanguine, qui proflux trient ex vulnere Cordis Iesu Iare igitur statuis te mihi videor, certam stare , firmatoque S. Patris sententiam contra ideate vulnus Dominici Cordis.
256쪽
msita gibbi sarcina per foramen acus possim tram ire. o omnium pulcbritudine speciosissime Iesu , amplius lava me ab iniquitate
mea , is a peccato meo munda me, ut purificatus per te , ad te purissimum possim accedere, es in corde tuo omnibus diebus vitae meae merear babitare. Non affectat igitur cor carnis, sed eo quasi duce, transire cupit in cor spirituale, quod & ad verbum exprimit paulo supra . Cor enim illius mecum est. Audacter diacam , si imo quia caput meum Christus est: quomoso quod capitis mei est , non meum est Sicut ergo corporalis capitis mei ocuti , mei oculi vere sunt , ita es SPIRI rUALE COR, cor meum est. Bene ergo mihi, ego vero eum Jesu cor meum babes . Et quid mirum cum multitudinis eredentium fuerit cor unum . Neque helcmiscet spiritum carni, sed a carne advolat in spiritum . Ad boeenim perforatum est latus tuum, ut nobis patescat introitus Et
propterea 'vulneratum es, ut per vulnus visibile, vulnus amoris
invisibile videamus. Homodo his ardor melius Ostendi potest, nisi quod non solum corpus , verum etiam ipsum cor idest latus , ut S. Bernard. loquitur serm. I. in die Natalis Domini: in Oct. Pasi. ferm. I. es a. de Virg. M. ex verbis locat. , & alibi lancea vulnerari permisite Carnale ergo vulnus, vulnus spirituale sendit. Quare Auctor sermonis de Passione Domini, aliique fanctissimi viri, inter quos esto, per me licet, etiam S. Bernardus, non eam fovent positionem cordis cum mixtura carnis, ac spiritus, unde statui queat objectum cultus in corde carnali, sed ex opposito illud unum perficere student, ut a corde carnali
ad spirituale veniatur, quod non est sicut illud , Dominici pars Corporis, sed charitas ipsa totius Christi. Inde fit, ut positio
illa, quae pure mentalis est, a parte procedat ad totum, noua toto retrocedat ad partem, quemadmodum praepostere fit in cultu cordis carnalis cum externa significatione divisionis a toto :quod falsum est, & falsi cultus origo . Ad hoc, inquit Auctor
ille, vulneratum est cor tuum, ut in illo, es in te ab exterioribus perturbationibus absoluti, habitare possimus. Haec sane verba in illo , de in te non segregant habitaculum cordis a toto templo
257쪽
Corporis Christi; sed quod magis est , adoratio, laus , & ora
tio , quae sunt cultus munia , dc propius accedunt ad rem n stram , rectaque tendunt in objectum cultus, non sunt ibi tri
buta parti, sed toti, non cordi Jesu , sed ipsi Iesu , ipsique
Deo. Ad Me templum, ad haec sancta sanctorum, ad hanc arcam re menti adorabo , m laudabo nomen Domini dicens cum David. Inνeni cor meum, ut orem Deum meum . Et ego inveni cor Regis,
Fratris Amici benigni Jesu. Et nunquid non adorabo Orabo utique. Et interjectis paucis, quae supra posui , quaeque spirituale cor cloquuntur, ita pergit incertus dicti sermonis auctor: Hoc igitur corde tuo meo , dulcissime Jesu , invento, orabo te Deum meum. Unde vim facit apertam illius menti , atque sententiae, quisquis detorquet ad cultum cordis , quae dicta ab eo sunt de sola innoxia illius contemplatione. Et quidem contemplatio eordis innoxia est , ut jam alibi demonstravimus a . Nec ullus dubito, quin liue caetera spectent, quae de corde carnis intermiscet is Auctor. Bonus inquit, ibesaurus, bona margarita cor tuum, bone Iesu, quem fosso agro tui corporis inVeniemus. Φis bane margaritam abjiciat λ potius dabo
omnia , omnes cogitationes , assectus mentis commutabo , comparabo illam mihi , jactans omnem cogitatum meum in Cor
Domini Jesu,'sine fallacia illud me enutriet . Sed fallacia statim accidit, de falsitas, si mentis opus internum in opus vertatur cultus b externum, uti hactenus planissime ostensum
a Coritemptat o eor Intuetur secun , quam diseretum a eaeterIs membris saltem dum speciem ejus existentem in mente is; secundum realem significationem . Cultus autem illud respicit , prout est in se. b ὶ Cultus enim ipsia vi nominis deno. Unde quum foras erumpit , dc externis tare videtur, quod agitur exterius , ut religionis actibus exprimitur praeconem monet S. Thomas 22. q. 8 I. art. I. as 4. plus cordis aspectus; velis nolis, eor ipsum ubi quod colere dicimur bomines quos honor necessario spectari debet, tamquam divi- satione, vel reeordatione , vel praesentia suin , ες separatum a corpore . Cultus frequentamus: Et etiam aliqua, quae nobis enim non sertur in Ideam , sub qua ver- subiecta sunt , rati a nobis dicuntur Sicut sabatur in mente cum praecisione abstrac ii- aericolae dicuntur ex eo quod eorunt agros ; σva a reliquis Christi; sed fertur in ipsam Inepte dieantur ex eo quod colunt loca, exaecordis substantiam , sub qua repugnat inbabitam; & melius etiam ad exteriora omnino , eor haberi quasi praecipuum sein secundum ejus etymologiam cultum ex cundum rem, di non liaberi simul tam. ia 3. est. dict.9. ρ I. art. l. crep., dis 'piem.
258쪽
est; tum ab intrinseco ob ingestam realis divisionis speciem, aqua maxime abhorret sanctissimum Christi Corpus ; tum ab extrinseco ob adversantem Ecclesiae mentem , quae conclusit o jectum cultus intra totum, excluso nempe Corde Jesu carnaliter sumpto, eoque solo recepto , quod symbolicum est . Caeterum , ut hoc addam, male quispiam , vel ex simplici contemplatione cordis carnei , vel ex laudibus ei tributis colligeret , cultum , & adorationem eidem carnis Christi
particulae tamquam a caeteris disj unctae directe , in se deserti licere . Numquid enim humanitatem Christi in se & in recto
adorandam cum Berruyerio statues , quia & Apostolus Paulus , & Patres Ecclesiae , & ipse etiam S. Bernardus eandem Salvat ris nostri Dei humanitatem tam miris laudibus commendarunt Nam audi inter caeteros mellifluum Doctorem Ierm. i. in Epipb.
Domini de illius sanctissima humanitate , quam multa & praeclara loquatur : Apparuit , cum Apostolo inquit , benignitas, humanitas Salvatoris nostri Dei: Magna planei man sta benι-gnitas , Dei humanitas . . . . Gid enim sic instruit fidem , spem
roborat , charitatem accendit , quomodo humanitas Dei Discernendae sunt igitur laudes , & contemplatorum cogitationes ab adoratione. Illarum objectum esse potest ipsum quoque cor physicum Christi , sed objectum in recti adorationis nostrae non potest esse nisi Verbum cum tota assumpta humanitate. In illis sequi tibi liceat laudati sermonis auctorem , cumque eo, Prote , ut & in latere , ac si id etiam velis , in corde , vel in praecordiis Christi vulnus ei jam vita functo ex lanceae ictu inflictum pie sancteque recogites. Neque id unum , scd & Cor ipsum Christi sanguine exhaustum , motuque vitali in Cruce destitutum , imo & caput , & oculos , & linguam , & pectus,& humeros , & crura , & manus , & pedes , & membra denique
quit, en sacrament:ιm ; c ' Ideo quanιum ν mentum noet dieitur dis uritas fidei, sed dι- pertinet as necessitatem sacramenti, requirιt Uaritas cultus. QUI RESPICIT EXTE-pa itatem quantum as sacramentum Dei, kl 'US SER ITIUM , si in tertio iackilicet baptismum , magis quam quavium ad disL9. dictam elii.
259쪽
DIssERTATIO COMMONITORIA. et 3I
que singula , quae nostri caussa tot ac tam immanes sensere cruciatus, diu noctuqtie meditari, ac celebrare te velim ; sic enim& in singulis Corporis Christi membris novam semper, ube remque materiem habebis, ex qua tuus erga Christum amor magis magisque succendatur & ardeat. Sed in illius cultus, &adorationis objecto statuendo, unam tene Ecclesiae regulam INQm , ut inquit, genuino eoque plane eleganti testimonio idem ipse S. Bernardus: epist. I 7 . In ostiis EccUasicis baud facile unquam repentinis vis es novitatibus atquiescere , nec se aliquando Iuvenili passa est decolorari levitate Ecclesia plena judicii. Et infra . Nulla ei ratione placebit contra Ecclesiae ritum praesumptaxo itas : mater temeritatis r soror superstitionis: filia levitatis . At vero Ecclesia nullum hactenus singillare membrum , quod ad integritatem pertineat sacratissimi Corporis Cluisti, peculiari aliquo Festo separatim colendum populo Christiano permisit: sed neque, uti auguror , permittet unquam I reS enim est, ut caetera taceam, ingenti periculo plena, & magnis obnoxia absurditatibus, quas quidem augere, non autem tollere unquam poterit praesumpta illa novitas filia levitatis.
Mixtura carnis ac spiritus in cultu cordis Christi, nullum potest mutuari praesidium , neque
a S. Bonaventura, neque a S. Francisco
Salso . Dixi quidem, sed uno verbo, cum Auctore sermonis de
Passione Domini, in eumdem convenire sensum, qui nihil opitulatur mixturae earnis , ac spiritus , tam S. Bonaven turam, quam S. Franciscum Salesium: Id autem nunc latius exponendum est , ut sua stet, non mea, quod dixi, fide. En S. Bonaventurae locum, qui palmaris Adversariis videtur. Stim. Div. Amor. tanta putas animam flui dulcedine, quae per illa - fora- Diqitireo by GOrale
260쪽
foramina conjungitur Cordi Gripi Certe exprimere Osior sed
experire. Aperta est Apotheca omnibus aromatibus plena . Ecce
aperta est janua Paradisi. Et per lanceam militis gladius versatilis amotus est. O quam beata lancea l O si fuissem loco illius laureae , exire de Irim latere noluissem , sed dixissem . me requies mea in saeculum saeculii , hic habitabo , quoniam elegi eam. Nihil
haec sane spirant, neque insinuant, quam purum contemplationis opus. Contemplationi autem non congruit locus ex propria sui vi; sed ea tamen applicari loco potest ex destinatione contemplantis, ut bene distinguit S. Thomas I. II a. art. I. ad I. ubi quod aliqua operatio dupliciter dicitur intellectualis . Uno modo quasi in inrellectu consistens, ut contemplatio . Et talis operatio non determinat sibi locum: imo ut August. dicis q. de Trinit. etiam nos secundum quod aliquid aeternum mente sapimus, non in hoc mundo sumus. Alio modo dicitur aliqua actio intesiectualis quia est ab aliquo intellectu regulata, in imperata. Et sic manifestum est , quod operationes intellectuales interdum determinant sibi loca. Seraphicus quidem Doctor locum sibi delegit , & caeteris optat intra Christi latus . Sed utrum locum materialem ne, an pure spiritualem Non alium equidem, quam eum , de quo dicitur Cant a. Veni, columba mea , in for
minibus petra , in caverna maceriae . quo sane non acceditur passibus corporis, sed asse Z.bus mentis ,'sic accessus sub similitudine localis motus designat spiritualem assectum, ut his sere verbis
ait S. Thomas I. p. q. s. art. a. ad 3. a Spiritualis autem accessus per viam assectus, non potest in terminum ducere non secretum a carne . Unde non sistit in corde contemplato , sed
inde transit in affectum cordis, hoc est in amorem Christi sub typo cordis expressiim, & quem apte dicere queas sub eodem sym-
aὶ Et perbelle deelarat 11. q. 24. ait. . propi quitatem facit ebaritan quia per istam eorρ. Ex hoc enim dicimur essὸ viatores, quod mens Deo uniIur. Et ideo de rarione cbariis in Drum tendimus, qui est ultimus finis no . talis vix est, ut Psis augeri. Si enim non ostrae beatitudinis. In hae autem via tanto posset aa eri, jam esis et viae proeessus. Et proredimus, q&anto Deo maoti an ideo Apostolus ebaritatem viam nominae pinquamus, cui non avrγinquatur pavibus I. ad Cori Ix adbue excellentiorem viam πο-
